JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

De pactis. 347

heredum tonditio obligationis non immutatur, LLa. D. de V. O. Resp. Non quod heredibus licet, id etiam defuncto licuisse, putandum. Inter heredes ars alienum ipso iure dividitur pro portionibus hereditariis, ex L. XII. tabularum. d. l. 6. l. pacto. o. Ratio autem illa, Ex persons heredum, dcc. petita ex d. l. a. g. a. de V. O. non tam essuse est accipienda, sed coercenda intra suos terminos. Sensus d. l. a. est: Obligatio quae individua est, veluti servitutis, vel hominis incerti, propter heredes non sit dividua. Opp.

I. quidam.a I. D.de reb.cred. Decem petens, non cogitur

quinque accipere: sed humanius facturus est praetor, si actorem compulerit ad accipiendum id quod OMNtura Resp. Speciale id est cum partem debiti negat debitor, partem vero confitetur. Tu instas: Si qui negat, potest pro parte satisfacere, multo igitur magis qui confitetur: ne melior sat conditio negantis quam confitentis. Resp. Diversa negantis est ratio. Qui negat, se totum debere quod petitur, non temere negat, sed causam habet negandi, quod vel tantum in obligatione non sit, vel pars jam ante fuerit soluta. Qui vero totum confitetur, causam solvendi partem nullam habet. Opp. Compensatio fit pro parte, LII. D. de compens L . l. Ia. C. eod. Ergo dc solutio: compensatio enim cedit pro solutio ne. l. 4. D. taui potior. inpign. Resp. Argumentum invertendo: Totur quod a Sor vicissim debet reo, compensatur, Ergo & totum debitor solvat creditori oportςt, ut obligationi eximatur. d.pr, Ins. quib, moL IOP. Oblig. Opp. Creditor ab invito debitore partem crediti potest petere, LII. g. . D. commod. Ergo & debitor invito creditori osterre

162쪽

Antecedens ex objecta Li . haut validh adstruitur. De commodato agens Paulus docet, duabus rebus com- datis, siquidem sint separatae, de altera commodati agi posse: sed si lectica commodata, partem petat commodator, non recte eum acturum. Nempe quia pars lecticae, non est Iectica Quemadmodum domum sibi vel equum reddi stipulatus, partem domus vel equi male peteret a promissiore: peteret enim aliud quam quod fuerit stipulatus, nam pars domus, non est ip-Li domus, nec pars equi; est ipse Equus sicut nec pars faciei est ipsa facies. Aristo de natur.anima in princ. Tum creditoris partem petentis,&debitoris partem orirentis dispar est ratio. Creditor partem petes,commodo potius

assicit reum: contra debitor partem obtrudens creditori,. magnum ei adfertincommodum .d. s.prsam. ense. Alia adhuc argumenta, quae in contrarium adduxerunt Di sentientes Alciatus & Coralius, refutata vide a Johis Goeddaeo in cya. D. de V. S. n. io. eqq' & Bach vio notis ad neutier. voLa. Disp. a p.rh. a.lt

3. Quod propter exceptionem perpetuam Dei uti pacti conventi, vel doli in exigi non poterat: id per errorem solutum condici potest, h. I. in M. cs non

fortem. 26. g. s. D. de condict. indeb. DiXlpari. I. Exeserit ad Pand. ad eand. l. a σώ

Pacta , quae legibus, constitutionibus , SCtis, Edictis praetorum, vel bonrs moribus sunt contraria, nullam vim habent, h. l. I. nec ex proetorio. 27. D. de R. I. l. alia. I . g. I. D. l. matrim. l. non dubium. s. g. I. C.

de legib. Boni mores sunt, quibus sequimur quod natura & gentium jure rectum est&honestum. Est i

. men

163쪽

. De passa.

men quod huic l. 1. adversari videatur: mulier enim SCto Veli ano renunciare potest, L ult. g. pen. D. deSC. VHID Et contra edictum AEdilium, quo venditor palam pronunciare iubetur , quid vitii morbive jumentum vel mancipium habeat, i. i. g. t. aedi les. II. pr. ct g. Io. D. de adi ed. pacisci licet, L pacisci. sa. D. s. t. Sed adhibita distinctione respondendum. Vide sis Exercitat. nosram ad d. l. ex praetorio. ar. Fortius obstat a . g. D. h. t. Qui paciscitur, ne depositi agat, vi ipsa pactus videtur, ne de

dolo futuro b agat: quod pactum prodest deposi

tario: dc est tamen contra bonos mores: ita enim deinpositarius invitatur ad delinqnendum. Ne diXeris, ut quidam, Paulum in d. l. ar. loqui de dolo praeterito. propositio enim haec Pauli: Pactione e sci non potest, ne dolus malinpraestetur, de dolo futuro accipienda, ut inter omnes constat. Ab ea regula excipit Paulus hanc conventionem , qua quis convenit initio contractus, ne deposti agat: eaque id pactum videri eum vi ipsa, ne de dolo agat. Quae exceptio, ut sit de regula, de dolo futuro exaudienda. Sunt qui tacitam illam pacti nem de non praestando dolo futuro, defendant ex regula j uris, Expressa nocent, non expressa non nocent, ἔ ys. D. de R. I. Quod admittendum non est : nam & tacita illa conventio est contra bonos mores,& in fraudem te pis, invitans reum ad libere fraudandum. Quid igitur Resp. Quod Paulus dicit, Conventionem illam ,. qua quis pactus est ne depositi agat, prodesse, sic interpretandum, non ut a praestatione doli liberctur depositarius, si eum dolo malo quid fecisse probetur, sed hactenus tantum prodest hoc pactum, ut dicenti se rem amisisse, fides habeatur, nec cogatur id probare, tu

164쪽

tus exceptione, donec contra eum quid probeture ut, quamvis depositum non reddat, quia id se amisisse dicat, non tamen teneatur , quamdiu non doceatur id intervertisse, aut dolo fecisse, quo res abesset: non

autem ut dolo probato liberetur. Vide Donetl. h. oe

Obligatio tollitur confusione, id est, debiti & cre.

diti in eandem personam concursu, cum debitor crediis tori, aut creditor debitori existit heres. Ratio enim non permittit, ut quis sibi ipsi debeat, vel a se ipso quid petat, h. L cujus formabo speciem &subducam quaestionem. Debitor creditorem testamento instituit hereisdem. Creditor, mortuo debitore, hereditatem ejus adit. Cum autem. ei controversia hereditatis movereiatur a legitimo herede, cognato defuncti J eum vicit in judicio, Tamen hereditatem ei tradit, hoc paricho adjecto, ut tam sibi quam caeteris creditoribus, quod deberetur, solveret. Hic cognatus accepta hereditate, non servat fidem, Quaeritur, qua actione teneatur ξ Resp. Vel actione ex stipulatu, si pacto stipulatio fuerit subjecta. Sin: actione praescriptis verbis,h.L Convenerat, ut legitimus heres etiam' caeteris creditoribus solveret. Cui conventioni non obest, quod dicitur, Alterum alteri pacisci non posse l. s. de R. I. nam &: tunc aliis pacisci possumus, cum n stra interest, hsipulatio isa. 38. g.sis uor. ao. D. de V. O. Interest autem heredis, solvi pecuniam creditoribus hereditariis, quia semper his heres tenetur,quicquid de rebus hereditariis statuerit, i. a. C. de hered. vel vend. Dictum , hereditatem esse traditam.

165쪽

De pactis. i etsi

Atqui hereditas est res incorporalis, tit. Inst. de reb. eorpor. ct incorpor. Rerum autem incorporalium non est traditio. i. g. ι. D. de acquir.ptis. Respondet Donetl. h.

Pecora tradidi Apollinari, hac lege, ut ea pasce rei, &foetus pecorum mecum partiretur. Est species contractus innominati, unde in Apollinarem dabitur actio praescriptis verbis, h. l. Hotom. h. Alii aliter. LEx. IX. Pactum mala fide factum est irritum. h a Casus hic est: Mater Dionysii actione in rem petiit servos suos, de vicit adversarium. Adversarius dissimulans sententiam contra se latam, callide in ducit victricem, rea judicatae ignaram, lite per procuratores forth agitata)ut caveat, nusiam se de servis controversiam moturamis Mater, cognito errore , actione judicati experitur cum adversario quem vicerat. Adversarius opponit e.

ceptionem pacti conventi: Sed hanc mater elidet replicatione doli. h. l. Cum matre tua agi coeperit. J Qui agit adversarius , actione judicati conventus P Resp. Agit adversarius. id est, exceptionem conventionis opponit. Reus in eraceptionibus est actor. l. i. D. de excepi. Accurs. DOBAL E X. X. Proponitur hac lege species contractus in nominati Do ut facias. Qui pro alumna sua dotem dabat, hanc dotis dationi legem dixit, Dotem soluto matrimonio red- die Moritur alumna: cujus morte luto matrimonio,

166쪽

maritus interpellatus legem contractus servare recusat. Rescribit Alexander Imperator, legem contractus serinvari oportere. Re certa lege data,ex ea lege datur actio h. l. Ex Pacto autem non datur actio, l. 7. g. quinimo. h. t. Longe ergo hinc facessant, qui pactum aliquod vestitum somniant in h. l. Io. Cfac. s I. Obfl7. in An. ct i . OV. a I- in M. Merili. g. Ob .sp. Data pecunia, ut post aliquantum temporis ea reddatur, utilis condictio est, h. l. in . condictio, id est, actio personalis. Quae P Actio praescriptis verbis, quae etiam dicitur actio utilis, L cum mota. 6. C, de transact. Ac

Quaecunque sint conventiones, etiamjustae, sic tamen sunt utiles, si agentis intersit id fieri quod promisitim est, h. l. Cujus haec est species: Mulier nuptura, marito dat in dotem praedium pignori obligatum ob ii suras quas mulier debebat. Maritus, metuens actionem hypothecariam, paciscitur cum UXOre, ut sortem dc usuras solveret creditoribus, atque ita ipse praedium immune δε liberum possideret. Uxor nec sortem solvit, nec usuras. Moritur maritus. Capito filius maritiJ ex illa conventione vult agere ad versus novercam. Quaeritur, An possit jure ρ Distinguitum aut praedium inaestimatum fuit in dotem datum, aut aestimatum: si inaestimatum, nulla Capitoni competit actio, quia ejus non interest, sortem & usuras solvi a noverca, quandoquidem soluto matrimonio fundu) dotalis redit ad mulierem, I. I. s t. t. D sol. mair. Si aestimatum, actio ex empto datur Capitoni,h. Estimatio facit emptionem. ιμ unq, δ'

167쪽

De pactis. 3 3

re. . D. dejur. dot. Adversatur l. I. C. sine eensiti vel reliquis funae compar. non poss. quae iisdem serh verbis concepta, quibus haec nostra, habet particulam abnuistivam, non: ex vendito actio non competit. Resp. Haec I. r. loquitur de publicis tributorum oneribus. Tribu- tofum praerogativa obstat, quominus pactiones ullae privatorum eis ossiciant, praejudiciumque faciant: sequuntur possessores praediorum, quorum sunt onera, . s. decensib. I. . D. de Publican. Hinc pactum, quo convenit, ne creditor, cui fundus pignori datus est, tributa pendat fisco, non valet. Pactis privatorum forma juris fiscalis convelli non potest, L a. sa. s. a. D. de Pact. Accurs Mornac. h. Aliter Donetl. h.n. s. qui expungit negationemed. l. t.

LEX. XII.

Pacta novissima sunt servanda. h. I. Idem iuris est in testamentis L divi. 6. g. a. D. dejur. codicia si quisa a. D. de leg. I. g. a. Inst. quib. mod. testam. insem. Inter plurima testamenta ultimum valere oportet, ait Quintilianus declam. 3o8. Idem porro juris est in legatis, Lι a. g. D. D. de leg. r. in fideicommissis, L I p. C. de fideicom. in Legibus & constitutionibus , l. ideo. a . D. de LL. l. ult. D. de constit. Prine. Sed in libertatibus aliud expressit favor libertatis l. quod traditum. J7.seseqq.D. 4e C. ct D. Et quod dicitur, Pactum novissimum servandum h. l. sic accipiendum, nisii doceatur apem te, in pilori pacto aliud actum esse inter paciscentes. Accurs Don. h. n. s. in D.

168쪽

1 34 LIB. II. TiΨ. III.

prosunt ad agendum: ex intervallo vero adjecta non ad agendum, sed ad excipiendum prosunt, h. l. cui accuratior adhibendi est lima, quam adhibui pari. r. Exercit. ad Parad. p. so. Or seqq. O ad L contractus. aD. de R. LLEX. XIV. Poenali stipulatione subjecta pacto, si non sat quod

convenit, ex stipulatu agitur , non eX pacto, h. I. cujus haec est hypothesis: Titius nudo pacto promisit Caecilio militi fundum tradi: moX poenae nomine centum , ni traderet, promisit. Quam poenam idem Titius stipulanti militi spopondit. Fundus non est traditus. Petit ergo miles , libello supplice, oblato Gomdiano, se mitti in bona Titii, eaque in se transferri Rescribit Imperator, solennem judiciorum ordinem servandum: non esse incipiendum ab executione: actione experiendum. Qua actione P Actione ex stipulatu, qua consequatur, vel id de quo convenerat, id est, fundum , vel poenam. Opp. In stipulatione quod verbis expressiim non est, pro omisso habetur, Lyst De V O. Fundi autem traditio non est deducta in stipulationem. Res p. Miles actione ex stipulatu petet poenam: quam effugiet Titius, praestando fundum. Non quicquid est in petitione, statim est in solutione. I. si. g. r. D. re jud. Opp. Post moram debetur poena. Ergo loco poenae Titius non poterit praestare fundum,

ne aliud pro alio invito creditori obtrudat, La. g. I. D. de reb. cred. Resp. Moram purgare licet usque ad litem contestatam, offerendo id de quo principaliter convenit, L interdum. s. g. . sinervum. ς ἔ

169쪽

LEX. XV.

Tale pactum instrumento dotali insertum est , V filia quae nuptui collocatur, patri aqualiter succedat cum ire. c Graecis ἰσρmibou pactum dicitur neque obialigationem parit, neque patri testamenti faciendi libertatem aufert, h. l. Pacto dotali non potest caveride futura successione , h.LI s. quam abrogat lLeo Imp. nov. 1ρ, Et moribus hodiernis nil vetat pactis dotalibus de hereditate caveri: nec quicquam usitatius quam P ctum aequalis successionis, etiam inter liberos diverso

scriptionessit. I. Valerianus salutatur, bilissimuου Caesar, id est, successor imperii, ut & Severus di Maximinus in I. r. C. de fer. & in subscriptione I. ult. C. de privileg. eon qui in sacr. palat. milit. his sigiis , NB. P. id est, Aobilissimo puero, signisi tur dignitas designati successoris imperii. Cf. in d. ult. In imperio occidentali is appellatur Rex Romanorum: in Gallia, Delphinus. LEX. XVI. Substitutio precaria, sive reciproca fideicommissariae hereditatis restitutio mutuo consensu remitti potest. h. l. inter quam & l. r. h. t. hoc interest: in l. i. e duobus fratribus alter alteri Ihilinus Licinio b hereditatem rogatus erat restituere: in h. Do. uterque sibi i vicem : Ut qui primus moreretur, alteri hereditatem restitueret: In l. i. unus tantum remisit spem acquirendi fideicommissi: incisi. uterque. V a 'LEX.

170쪽

LEx. XVII.

Pactum bona fide, Iicet Scriptura non interveniente famim, valet, si modo aliis probationibus rer gestae veritas doceri possit, h. L l. μ. D. de pignor. I. M. D. de M. infrum. Non enim ad substantiam pacti vel contractus, instrumentum pertinet, sed ad rei gestae fidem

I. I a. c. de probat. l. I. C. de dot. caul. non num. Si igitur aliis modis fides negotii gesti possit fieri judici, instrumento amisso non ditatuitur contractus aut pactum, non intercidit obligatio, de probat. ι. L .L1. C. de . in . LEX. XVIII. Etiam haec Iex speciem taciti pam nobis exhibet. Creditor reorum debendi unum pro sua persona, id est, pro sua parte virili solventem admisit: promerendi debitoris gratia) an ab eodem caeteram debiti Partem exigere potest Z Non potest. Tacite cum eo pactus creditur, se nihil amplius ab eo petiturum. Divisisse obligationem inter correos debendi existimatur, h. C ac in I. o. g. post Hsisionem D. de pacti Diversum est, si creditor simpliciter ab uno partem eX gerit: tunc enim actionem divisisse non censetur, cs ex toto. δ. g. I. D. deleg. I. l. reos. I. Od dejussor. Don. Giph. Mornac. h. LEx. XIX. Pactum ά9ηλοκ ονομιας , sive mutua sucesionis inter duos factum non valet, ne in vim quidem donationis mortis causa. h. l. Valet vero, Vimque postremae voluntatis obtinet inter commilitones in procinctu;

SEARCH

MENU NAVIGATION