장음표시 사용
211쪽
Transactis absque promissone vel datione non solet proce- Transamim dicimus, cum, ut alite desistatur, datum aut promissum quid est. Datum etiam videtur, quod retinetur ab actore, quia brevi manu datum id dicitur, L singularia. ιs. D. de reb. cred. Ergo illud RETENTO, quod est in h. l. omitti potest sine Iabe. Caeterum perperam vulgo colligitur ex hac lege nostra: Transactionem esse contractum innominatum, Do ut facias, id est, a lite discedas.
In transactione non est locus poenitentiae, h. l. ENgo transactio non est contractus innominatus; in quo poenitere licet, y. g.se ι tibi.a. D. de condi I. Acaus dat. Utique poenitentia locum habet in articulis, Dout facias, & Do ut des. N on illis, Facio ut facias, δε-
Actio semel extincta, interdum restituitur, h.L Fin-fe: Actor transegit cum reo, acceptis ab eo decem: oc amplius, stipulatione Aquiliana & acceptilatione mediante eum liberavit: idemque stipulanti reo promisit poenam , si a transactionis placito recederet. Actor transactioni non stat, adversus reum agendo sputa de facto; uti hoc explicat Accursius: pristinam enim actionem, per stipulationem Aquilianam & secutam acceptilatiouem ipso jure sublatam, moveri non posse. Quaeritur quomodo reo succurratur Resp. Ce AN
212쪽
Alterutrum ei permittitur: vel actorem submovebit e ceptione transactionis, vel poenam in stipulatum deductam ab eo exiget, Ela simul decem data condicet. Si. omissa exceptione, poenam petat, pati debet actionem, iterum motam. Atque haec est sententia h. l. o. verbis, s adversarius hoc maluerit: qui nimiis rum sponte patitur actionem; quam utilem & restitutoriam esse ponit Cujacius in I. rs. D. h. t. Rectpoenam exigente ex stipulatu , actio sublata quodammodo restituitur, quasi rescissa acceptilatione: quae etiam Veterum quorundam fuit opinio , quam Glossa & Salicetus referunt h. LΕx. XLI. Major annis XXV. transactionem juramento sarm tam violans incidit in poenas h. l. r. de quibus dixi adris. DV. de Transa. De majore lex loquitur , nociminore. Quia vix est ut minores recte transigant: Mores hodierni non receperunt hanc constitutionem: in quam, utpote iniquiorem, Alciatus invehitur, eamque non Imper. Arcadio, sed tutori ejus Rufino, Praefecto Plaetorio, ad quem entissa, acceptam fert. Rufinus ille & Stilico Arcadii & Honorii tutores, turpissumi audiunt Legum cauponatores ; quosque rapinis omnia foedasse memorant Suidas, Eunapitis Sardianus MClaudianus poeta. Rusdem Rufini genuinus putatur esse foetus alia lex Codicis iniquissima , quatenus filios perduellis punito ii quisquis.1. C. ad L. Iu -0es. LEX. XLII. Transactio ex falsis instrumentis facta, retractatur
213쪽
Etiamsi iusiurandum super ea fuerit interpositum, ALIusjurandum enim est affirmatio religiosa r non affirmat autem nec paciscitur qui errat & decipitur, I. st g. a. n. h. t. N eque tres comites, veritatem, judicium, justitiam, in omni juramento necessarios e. etsi Chri- s. asi. extra, de jurejur. J videri potest habuisle illius juramentum qui falsis instrumentis prolatis inductus juravit. Quomodo autem transactio ex falsis instrumentis facta retractatur ξ ipso jure ne an sententia judicis,vel restitutione in integrumZIpso jure nam &Jγnientia ex falsis instrumentis lata rescinditur ipso jure. l.
a. C. Si ex falsanserum. Lqui agnis .rr. D.de excepi. Opp. I. divus. 32. D. de rejud. Sententia ex falsis testimoniis lata per restitutionem in integrum rescinditur. d. III. verbis, in integrum resime. Resp. Resiluendi verbum abusive ibi accipitur, non de restitutione praetoria, seu amissi juris redintegratione, sed de σαωιMοι, ut&1nt. s. g. divus. p. D. δε jur. si . Perinde ac si legissator dixisset m. I. 33. Ex integro causam audi & cognosce, d. a. Caeterum quod de retractanda transactione ex falsis instrumentis nata constitutum est in h. l. temperatur in sine legis, Nisi&de quaestione ex falso instrumento mota transactum sit: quod &de transactione dolo malo facta traditur L . h. t. De falso recth transigitur, si eo nomine agatur civiliter, h. l. non si criminaliter judicio publico non-capitali I. I 8. h.t.Quod
- & usus observat. Imbert. Enchirid. jur. Gall. verbo, Transigere. Giphan. Mornae. in d. l. ιδ. qui ad h.
observat, inauditum esse in Gallia, ut de falso quis agat civiliter. Quantum ad illatri legis nostrae partem attinet , qua dicitur, Quibusdam instrumenti capitulis falsis judicatis, caetera manere firma, distinguendum,
214쪽
connexa ne sint instrumenti capitula an separata. Si connexa, uno capitulo falso, totum instrumentum vitiatur: sin separata, obtinebit haec nostaa Lex. Sic Mornacius ex Bariolo, Baldo,Paulo Castrensi,Jasoue, Alexandro. LET Ulta Transactiones de causa status factas approbat Ana-.stasius, etiamsi pro conditione servili sint confectar, RL de qua in Pandectis. Adde Cujacium ra. obfs s. N tant ad h. l. Interpretes. Posse Voto monastico soluintum indulFentia Papae monachum, repetitaque vita
seculari, ducere uxorem, si modo id exigat & urgeat publica, victrixque consiliorum, Utilitas, veluti si agatur de sanguine Regio, in quo supersi solus Monachus, qui, concessis hymenaeis, sufficere possit idoneum regno Principem. T I T. V. . ii, De Errare calculi. i ,
I. Orrigitur transactio, qua erratum est incal- culo. Lun. h. L Error calculi, id est, error . in rationum subductione , dispunctione &computatione admissus , retractari potest d. l. un. Intra quod autem tempus, non est expeditum. Delongo enim tempore loquitur Hermogenianus mi. i omnibus. 13. g. r. D. de divers. or temp. praescr. Reipublica rationes, inquit, subscripta ct expuncIa, adverius eum quidem qui administravit , ultra viginti et adversui heredem vero ultra decem annos retractari nom
215쪽
possunt. Imo etiam post decennii aut vicennii tempora,
intra 3o. annos error calculi retractari potest, L ealculi. 3. D. de adminiser. rer. ad civ.pertis. Cujacius ineomm.
ad i. a. c. dour. c. distinguit inter rationes diJunctisic expunctas. Dispunctae rationes, inquit, ob errorem calculi retractari possunt, etiam post longum tempus.. d. I. I. Expunctae non item. d. l. ιy. id est, quarum calculo &subductioni ultima manus est imposita. Expungere enim est, punctis circumducere&tollere, te quasi rem iam confectam eximere e codice: Aliter conciliat Glossi,graphus,hoc modo: Intra triginta annos errorem calculi regulariter retractari posse : Excipiendum, si Curator Reipublicae gratiam fecerit ei qui calculum posuit, & rationes reddidit: tunc, inquit Accursius rationes non retractantur ultra decem vel viginti annos, per d. l. s. junct. cum d. I. 13. Accurtam sequitur
Munn. de ratiocin. e. . r. n. L s. O seqq. Sed haec conciliatio impingit in L praeses. ia. c. de transact. Quodcumque fit gratiosh, in perniciem Reipublicae, nullius est momenti. d. ra. cui ne obstet d. l. r. g. I. pro gratioshCujacius recte substituit, rationes. Et sane nisi ita legas. non est quo verbum, expunctae, referri possit. Diss. Giphan. h. Caeterum quod dictum, Errorem calculi retractari posse, sic temperandum, Nisi specialiter etiam
de errore computationis transectum, vel judicatum sit. a. L un. l. a. c. de rejud. Fac. l. 4. I. Pen. C. de transact. Nec adversatur l. I. g. r. D. raua sentent. . anelgari ibi enim error calculi fuit commissus in ipsa sententia, quae Proinde citra appellationem rescinditur.
216쪽
I ostulat, qui suam vel alienam causam agit & tuest tur. Haec Advocatorum qui 3c causidici dicun- ά tur l. 6. g. 6.h.t. Claud. causidici lites , aurigae se mnia currus, est Sparta, qui causas orant, ac patrociniu'Iitigantibus praestant: In quibus idcirco exigitur juris Peritia, La. h. t. non qualiscunque, etiam ea, quae ab illiteratis usu & annis quaeritur, ut Accursitas voluit id l. i. g. i. D. eod. sed quam praecesserit legitimae sciemtiae studium. Unde Anastasius Imp. Vetuit quemquam prius Advocatorum aggregari consortio , quam qui quinquennium Legum eruditioni nosceretur inhaesiisse. jubem π. I. g. M. L petitionis. s. g. , C. advocat. Hinmersor. judicum. Optimo institutot nam , ut vir in foro aeque atque Academia clarus Eguinarius Baro tradit adiit. In it. de justis. mur. Nihil injure civili extat, quod non aliquando ad usum fori & judiciorum traduci poGsit. Quare Causidicorum in foro Lutetiano doctissimus A. Mornacius, clim videret, plerosque Contribulium , neglectis legitimi studii adytis solo usu gloriari, gravi de nervosa oratione eos perstrinxit, laudatoque auctore Philosopho, Praestat, inquit, scientia soli nudaeque peritiae, eo quod per c*usas literati, per eXperimenta illiterati loquantur: quod hi momi, illi etiam 'δεμ sciant. Sed hodie etiam qui vix triennium studio Juris impenderunt, causis orandis se dedunt : plurimum vitio parentum, qui, ut Petronius Arbiter ait, cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum impel-
217쪽
De AI ocatis di*ersorum Iudiciorum.
2 o Tr. Constitutionibus postulare prohibentur, Judaei& pagani, cult. h. t. Iudices & arbitri in ea causa quam judicaturi sunt, l. 6. pr. h. t. Qui depecti sunt partem . litis, quam tuendam susceperant, t. s. Quod vulgo dicitu actum de quota litis: Quintiliano eleganter, Pactio piratica Qui dati a judice non invenienti patronum, pro eo postulare detrectant absque causa, L pen. h. In l. s. h. t. talis proponitur species :' Cliens patrono sub specie salarii pro causa oranda praestandi cautione sive syngrapha promist certam pecuniae silmmam,
quasi mutuam ab eo acceptam. Non egit causam patronus. aeritur, an clienti detur exceptio non numeratae pecuniae Z Aff. h. l. quam perdissicilem vocat Ba totus. In d. l. 6. g. a. h. t. Advocatus pendente lite contractus, veluti emptionem-venditionem, cum clie te facere prohibetur : Cuius prohibitionis .geminam reddit rationem Donellus a I. comm. s. In fine d. l. 6. Advocati in causa agenda dicuntur sare: Iudices, Iedere.
De advocatis diversorum Iudiciorum.
I Gregia Advocatorum in Rempubl. merita re laudes Impp. Leo& Anthemius depraedicant in
-- tr . h. t. Nempe non minorem Reipubl. navant operam Togati quam Armati milites. Hi exercitibus tuentur Rempublicam i illi exercitationibus: hi ferramentis, illi argumentis: hi pilo, illi stilo: hi missilibus; illi consiliis: hi hasta; illi astu. Illustri exemplodi documento sit Carolus Molinaeus, cujus invictus calamus
218쪽
Iamus Ecclesiae simul ac regni Gallici libertatem validius ηsseruit, quam ingentes militum copiae. Eum enim Momorantius magnus Equitum magister Henrico II. Regi commendaturus, En tibi, Rex, inquit, hominem, ρέι quod triginta bestatorum mugibus se cere non potuist, ut Iulium Pontificem placatum haberes, uno in publicum
edito libello essectam dedit. Et quid mentis, quid animi habuisse putabimus Carolum IV. Imperatorem, cum Bariolo ipso hoc testante in tract. de insignibUPerusino ICto, leonem purpureum bifida caudam area Inaurata ferocientem indulgeret 8 Hoc proculdubio sensit, in uno aliquo Barioli responso plus sibi opis atque praesidii esse quam in multis equitum peditumque
turmis. Hac studiorum reverentia cum alia advocatis concessa sunt privilegia, tum onerum personalium sexcepto arbitris i. e. munere judicandi excubiarumque agendarum immunitas L sancimus. o. h. t. Aliae sunt stationes, aliae excubiae quas Caussidici obeunt. Vigilant
de nocte, ut mane causaS Orent. a. Si patronum causae praevaricatum putas, ct impleveris accusationem, non deerit adversus eum pro temeritate admisii sententia: atque ita is principali causa denuo qua-ratur, oec.L ι .h.t. Praevaricator proprie est, qui cum reo
injudicio colludit, &tralatitie seu dicis causa accusandi munere fungitur, proprias quidem probationes disissimulando, falsas vero rei excusationes admittendo, l. r. g. praevaricatorem f. D. de SC, Turpili. Cui praevaricatoris descriptioni est consequens, Accusatorem proprib hoc crimen contrahere. At sit rationem spectemus acrem ipsam, etiam Advocatus, qui, cum jurasset de causa omni fide atque integritate Peroranda, L I . g.Ρ-
Ironi. C. do I. clientii sui causam adversario prodit, in hoc
219쪽
De advocatis diuersorum Iudicionum. 2 v
in hoc crimen incidit, & extra ordinem punitur, h. l. t
junct. l. . in . l. a. D. depravaris. Nam quod Antoninus ait d. l. r. h. t. pro temeritate commis sententiam adversus eum non deesse, id clarius Ulpianus, extraordinem puniri solet , d. t. de praevaric. Qian &, rescissa sententia, ex integro de causa quaerere licet, dummodo actor vel reus, qui advocatum dicit praevaricatum esse, antis praevaricationem probet: in qua probanda si defecerit,calumniae periculum subibit,a. l. I.h. t. Quaresi quis calumniis poenam reformidans, de advocati perfidia conqueri nolit, in integrum restitutionem ei necessariam esse Duarenus existimavit arg. l. ιδ. f. r. D. deminor. Cujus sententia non displicet, si ad minores annis a s. restringatur: nam quod ad majores, Veremur, ut clausula praetoris: Si qua alia mihi j a causa videbitur l. I. in . D. ex quib. Caus maj. ad hanc speciem produci possit: a majoribus enim appellatio exigitur: quae si interposita non fuerit, nec probetur praevaricatio, rebus judicatis standum est. arg. d. ι .h.LIlle autem advocatus, qui ctim clientem suscepisset, cognitis instrumentis ejus, & Causae secretis perspectis eidem renuntiat, & in adversarii castra concedit, non tam praevaricationis fit reus, quam legis Corneliae de falsis, eo capite, quo cavetur, ut poena falsi coemceatur ille, . qui instrumenta alicujus penes se deposita prodiderit adversario ejus, i. i. g is qui deposita. D. a L. Corn. de fas Bart. ad rubr. D. de pravaris. Alc. in ca Ia
a. Statuimus, M si quis patroni si ci adeptus gradum
fatalem diem obierit, universa totius anni falaria, ex quo hoc idem ossicium peragere coeperit, ad heredes suos transmittendi habeat facultatem. Lis. g. i. h. t. AdvΟ-
220쪽
cato in annum promissum est salarium: moritur advocatus ante annum exactum: An heres ejus totius anni salarium petere potest ' Non potest: nam cum id speciali iure Advocatis fisci indultum siti, h. L I s. l. I. g. uli. c de advoc. diversordudicum. ad omnes in univem sum produci nequit. Exceptio confirmat regulam in casibus non eXceptis. Cuja. ad L . D. de illic. assessor. lib. . resp. Papin. Bachov. not. ad Tr. vol. I. H0.δ. rh. 3. tit. C. Diss. Accurs. in l. r. f. divus L . de extrared. eogn. Costat. India. . Don. tr. com. I. in . Co-Ier. decis a o I. Myncy. OU δ. Gail. I. OU. o. n. ιδ. Tulden. iin tit. C. advocat n.s.
TIT. VIII. De Advocatis diversorum judicum.
r. π π Ic titulus superiori adjungitur a Cujacio: non tamen omnino ἄκαιρον δεσερο ιλον Vide-- tur, quod Glossa super hac Rubrica dicit, inter hunc titulum & superiorem hoc discriminis esse, quod in titulo praecedenti disseratur de privilegiis advocatorum , qui adhuc advocationis munere fungantur: hunc vero praesentem verba facere de privilegiis Advocatorum qui jam . munus illud abdicaverint. vid. l. i. l. s. l. . h. t. Iustinus in I. g. a. h. t. advocatos praefecturae urbicariae non patitur peregrinari & urbe a esse ultra triennium. Iustinianus advocatos praesecturae praetorianae matricula sive albo eradi vult, qui ultra biennium sine commeatu peregrE abfuerint, vel ultra quinquennium cum commeatu. l. ult. h. . cujus legis hodie nullus est usus: agit enim de advocatis