장음표시 사용
691쪽
Graeci Interpretes ad d. l. r. h. I. inquiunt,
sis Provinciis habet procuratores rerum suarum, O unaquaq; cura vel procuratio, diciturpatio. Debitori si scalinon licet compensare id , quod ei invicem a fisco deis belui, sed ab alia statione, h. l. Cui obstare videtur l. inter tutores. 36. D. de administrat. Operic. tui. Cuius haec est species: Pupillus duos habet tutores, inter quos a magistratu divisa est tutela: alter praeest rebus Italicis, alter Provincialibus. Debitor a tutore rerum Italicarum conventus, compensare vult quod sibi tutor Provincialis debet: Placet, admittendam esse aequitatem 'compensationis, quia quod a tutore provinciae
debetur, debetur ab eodem pupillo. Quamvis enim d iversi tutores sint, idem tamen est pupillus, cui debetur, de qui vicissim debet. Similiter, quod ab alia statione debetur debitori fiscali, ab eodem fisco deberi intelligitur: proinde una statione agente, recte comis pensabit debitor quod sibi debetur ab altera. Resp. Alia est ratio tutelae inter tutores divisae, alia diversarum stationum fiscalium. Disserentiae rationem indicat Papinianus in d. l. verb. Diviso tutela non juris essed jurisdictionis. i. e. tutela dividitur officio magistratus, non jure, quia singuli nihilominus insolidum sunt tutores, jure. Illa divino non tutelam dividit, sed administrationem. At cum officia fiscalia ab initio in administratione fisci dividuntur, jure dividuntur, non jurisdictione. Don. h. n. I. Oser.
692쪽
Solutum ex causa judicati repeti non potest, adeoque nec compensari, h. l. Seu jure, seu injuria condemnatus , si solveris, solutum nec repetete, nec compensare potes, h. l. L 3. C. de condict. ind. ιsi ejussor. ap. g. s. mami. Qui vero sententia judicis damnaritus , nondum solvit judicatum , potest post sententiam, executioni rei judicatae exceptionem compensationis opponere, si ea vel ab initio fuerit omissa, vel judex ejus non habuerit rationem, h. l. a. l. I. g. ἔ, D. eod. Capyc. deris i si . Quod tamen non omnibus, nec passim placuit. Contrarium enim a summo Hollandiae Senatu judicatum refert Neostadius decis. 96. Quin & in judicio appellationis recte objicitur compensatio, tametsi non possit institui mutua petitio, vid. Fabr. Cod. Sabaud. ad h. tis. de . ιs.
Quod dictum, ad i. r. debitorem fisci vel Reipublicae compensare posse quod sibi fiscus vel Respublica debet, id sic intelligendum est, dum ne compenset in
causis de casibus exceptis, h. I. ubi enumerantur causae septem, quibus adversus Rempublicam compensatio cessat, de quibus dixi ad tu. D. de Compencat. Oad Di. dejure c. L. IV. Pecunia invicem debita, compensatio sit ipso jure, . in m Verborum non haec est sententia, quod uulio iacto hominis compensatio indigeat, nec neces
693쪽
se sit, eam in judicio allegari, quo pacto judex plerum
que compensationem neglecturus foret, Cui nempe de hac nihil liquet,nec divinare potest, reo invicem ab actore tantumdem, vel plus, vel minus deberi. Imo opponendam esse exceptionem, liquet eX t. a. l. 7. I r. l. I o. I. uli. g. a. hraten. D. eod. g. pen. IV. de act. Quorsum ergo pertinent verba. l. ibo ure ' Resp. Hoc illis fgnifica inr, vi & potestate legis compensatione tolli nuive dc bitum, ex quo aliquid invicem deberi coepit, non ex quo compensatio est opposita: est enim pro solutione, hLor I. seq. Me uris es La. D.eod. Hinc fit, ut compensatio statim ex quo invicem deberi coeptum, sistat cursum usurarum concurrentis utrinque quantitatisdd. P. Rus autem solius quantitatis, quae amplius apud alterum est, usurae sunt praestandae. d. I. M. ct s. h. t.
EX. gr. Debes mihi centum : ego postea tibi vicist imdebere coepi quinquaginta. Hic compensatio fit ipso jure: lex enim facit, ut tu ex eo statim tempore, quo tibi debere coepi so: mihi non amplius debeas centum , sed quinquaginta tantum: ideoque si usuras mihi
in centum promis sti, jam non amplius in Io o. usuras debeas, sed in so. duntaxat, h. l. l. cum alter alteri. o. Ol.seor, D. eod. Et si ego petam a te postea centum, poenam Plus petentium incurro, Paul. a. sent. s. Tu quoque si errore solvas centum , so. Potes repetere, quasi indebite soluta, L si ambo. io. g. I. D. h. t. l. qui
exceptionem. o. Din condicI. ind. Don. h. n. ra. BOrch. de conpensat. c. 3. n. s. His consequens est, compensationem impedire Provisonem quam vocant si modo incontinenti reus probare possit ,itantundem tibi ab
694쪽
actore deberi: est enim compensatio species solutionis. h. l. . d. l. 1 o. g. I. I. . D. Eux pol. inpign. l. aedise. 1. D. de V. S. Finge: Actor a te petit decem di tutantundem tibi ab eo deberi dicis. Quaeritur, an interim, seu provisionis modo sis provisea decem solvere cogarist Non cogeris: dummodo in continenti probes
compensationem. Sand. d. I. deci tit. 3. def. 3. Boeta ad eo uet. Bitur. a. f. glos. I. se cons L . n. 3 o. Zan-ger. 3. de excepi. c. . n. δ3. MI. cum seqq.
L. V. Etiam fideicommissi petitioni potest opponi com pensatio h. l. Cujus haec est species: Centum Honora tae per fideicommissum relicta sunt testamento patris mei: quod fideicommissum toto quinquennio praestare
cessavi. Constat autem, legatorum di fideicommissorum usuras deberi ex mora. Honorata vicissim a quinquennio ex alia causa mihi debuit quinquaginta sine usuris. Hodie a me petit fideicommissum: petenti op- . nam compensationem so. mihi debitorum: cujus sortis quia compensatione sublata est, non debeo usuras praeteriti temporis, h. L Ejus solius summae, quae amplius debetut Hon*ratae, usurae sunt praestandae ead. l.
L. VI. Dotis repetitioni opponi potest Compensatio, h. I.
l. I. g. Ob donationes. s. D.Iol. matrim. l. rei juvicata. δ s. g. i. l. 2a. j.si pater. s. i. a . sis uxor. l. in i σο. 3. I. D. eod. Species. h. l. 6. haec est: Maritus, spe numerandae dotis, in instrumento coufessus est, se ab uxore dotis nomine accepisse centum. Uxor quin
695쪽
quaginta tantum ei numeravit, & res quasdam marito amovit. Soluto matrimonio maritus de dote conventus, quod ad so. quae non accepit, Opponit exceptio. nem non numeratae dotis: quod ad so numerata, objicit mulieri compensationem aest amationis rerum amotarum, quae consumptae sunt Vel deperditae. Compensationis aequitatemjure postulat, ait Imp. Alexander h. l. Et licet mulier neget, seres amovisse, nihilominus mariti petitio admittit ut, dum doceat, res sibi amotas, ut queritur. Non est aequum, eum mulieri condemnari, priusquam haec ejus petitioni responderit, ait idem Imperator. Unde apparet, compensiationem olim habuisse locum, etiamsi quis Ohiceret debitum non-liquidum. Sed ei quod dictum, Dotis repetitioni recte opponi compensationem, obstare videtur l. un. 3 taceat. s. C. de rei ux. act. ubi Iustinianus tollit retentionem dotis ob res amotas. Per compensationem autem fit retentio, I. M. D. h. t. Resp. Retentio & Compensatio disserunt. Zas. B irbos Bus. in d. l. I. g. Ob donationes. s. Giphan. in d. L un. Donet l. h. n. o. BOrch. de comensat. c. . . n. I s. O trib. seqq. Gothose. in d. t σύ. Aliter respondent Duaren. in d. l. 7. Balduin. deIur. novis. lib. a. Justiniani Constitutione abrogatas etle dictas L. . Rursus alii tradunt, Iustmianum ibi specierum sive corsorum prohibere compensationem, cum de dote agitur.
L. IX. Mus quod non ei debetur, qui convenitur, sed alii, compensatis fieri non potes, h. I. Compensatio non habet locum, nisi inter eos, qui sibi invicem debent, h. ILcum militi. ι si er. l. in rem. I S. g. a. pen. D. h. t. In l. cum
696쪽
militi: hujusmodi proponitur species: Militi centum
debeo ex causa peculii castrensis r ille mihi vicissim centum ex causa peculii Pagani. Moritur superstitibus duobus heredibus, uno instituto ex bonis castrensibus,
altero ex bonis paganis. Heres castrensium rerum petit a me centum. Et compensare volo centum, quae mihi heres bonorum paganor. debet, An sum audiendus 8 Non sum 8 d. l. isi. Et si ab herede petam, non potest mihi objicere compensationem ejus quod coheredi ipse debeo, h. ld. l. 16. Zanger. lib. I. de excepi. e. 3. n. 47. Similiter, petente marito, non potest reus objicere compensationem ejus summae, quam sibi debet uxor, t. t. ct Iot. tit. c. Ne ux. pro mar. Quod tamen fallit apud eos, quorum moribus nomina tam activa quam passiva inter conjuges communicantur, ut apud Batavos, Ultrajectinos, alios. In Anglia etiam vir aes alienum uxoris, quod haec ante nuptias contraxit, dispungere, jubetur, teste Alber. Gentilita. denupt. c. as. Quid si proscriptis obaerati debitoris bonis, unus ex creditoribus rem debitoris sub hasta emerit, an pretium cum debito compensare potest Z Non potest. Compensatio enim non habet locum, nisi inter creditorem & debitorem, cum nimirum invicem sibi debent, ut dictum h. L a. l. I 1. Creditor autem cum debitoris sui bona sub hasta & praecone emit, non debitori suo
vicissim aliquid debere incipit, sed debitoris sui creditoribus , quibus postulantibus res sequestratae & proscriptae sunt. Cui accedit, quod unus ex creditoribus emens rem debitotis sui hastae subjectam, non jure creditoris, sed jure extranei id faciat. Ea ergo praestare debet, quae extraneus emtor praestaret, i. e. totum pretium
697쪽
satio etiam actioni rei judicatae potest opponi , l. a. h. t. adeoque etiam locum habet in causis executivis. Resp. ad antecedens: id obtinet, si quaestio vertatur inter duos, qui invicem sibi debent, ut fit cum actio rei judicatae instituitur. Opp. Compensatio in omni causa ipso jure locum habet: excepta depositi & ereptionis acti ne, cult. h. s. Resp. Hoc argumentum nititur falsa hypothesi , tanquam creditor emens bona debitoris subhastata, debitoti obligetur ad solvendum pretium. Neque sequitur : Compensationi locus est in omni causa, Ergo & in ea de qua quaerimus: oratio enim ista: in omni causa, genera magis singulorum quam singula
generum continet, quasi diceres, in omni causarum genere locum habet compensatio, at non in singulis speciebus & casibus generum. Dio Papon. d. tit. 6. arr. φ. Rebusf. de praecon . selicit. art. s. n. 3p. Fab. ad tit. C.
de distract. pign. des 33. Caeterum sunt casus quidam eXcepti, quibus reus compensat quod non sibi sed alii debetur ab actore. Sic fideiussor compensare potest quod debetur reo principali pro quo fidejussit. l. verum.
. h. . Sic alter ex reis debendi conventus, potest ob jicere compensatio nem ejus summae, quam creditor . correo debet, si sint socii, i. communionem lucri &damni inierint, isduo. ιδ. D. de Ob. reis. Alius casus est in is cum filio . p. g. i. D. h. t. Accurs. Don. h. BOrch.
de compensat. c. s. n. a 3. seqq.
698쪽
Compensatio habet locum , cum utrinque debetur quantitas. l. 4. h. t. cs nonsortem a d. g. si centum. D. de condict. indeb. Ut autem par utrinque debeatur quantitas, non est necesse: potest enim compensatio fieri pro parte debiti. h. l. ι a. d. l. s . h. t. l. σ. l. cum alteriar. ct P. seqq. D. eod. Hinc dubitatum, summam quae excedit, urrum eodem judicio consequamur, an vero nova opus sit petitione: Placet posterius, nisi jam ante mutua petitio seu reconventio instituta fuerit. l. in rebus, II. 3. ult. D. Commod. tibi Glos Costal. ad I. i. D. h. t. Caeterum , parte debiti per compensationem sublata, fidejutar non liberatur, non liberantur etiam puegnora, sed solutione residui facta, vel pecunia consignata& deposita, creditore oblatam accipere abnuente, liberatio contingit. h. n. l. la.
Compensatio sit ipso jure, sub hac conditione, si de
bitum utrimque sit liquidum.' Si, inquam, causa, ex qua compensatur, i. e. eX qua compensatio a debitore objicitur, sit liquida, h. i. g. r. vers ita tamen. Liquidum autem debitum est, quod confitetur adversarius, I μquidem. q. C. de except. l. ult. pr. c. suib. ad tibertat. protiam. non lic. vel de quo brevi liquere potest judici: nempe, intra id tempus, intra quod lex vel conventio solverejussit, arg. l. aufertur. σύ. g. qui compensationem. . D. de jur. si c. l. cum militi. ισ. g. r. l. iat. D. h. t. Alii breve tempus arbitrio judicis relinquunt, ut Sichard. ad rubric. C. h. Rauchbar. pari. a. quaest. as .n-ro . Alii
699쪽
intelligunt tempus, quod supererat actori adproban- dum. Bart. h. Don. ad g. bona ei. 3 o. Inst. de act. n. r.
in . Sed quid si causa, ex qua compensatio objicitur, non sit liquida, altiorem & obscuriorem habens indaginem Z Distinguendum: aut ea initio litis opponitur &contestatur, & ejus habenda est ratio: aut eam opponit debitor sub finem litis, jam pene convictus, tunc compensatio non objicitur, sed alii judicio reservatur h. l. g. i. vers hoc itaque judices. Quod etiam profisco comstitutum esse dicemus, ut qui fisco compensationem OP- ponunt, pene convicti:, nullo modo audiantur, ne intra duos quidem menses; emendata d.l. 6.g. qui compensationem. , DOn. h. n. δ. esseqq. Ex eo quod leges debitum liquidum exigunt, planum sit, debitum purum non compensari cum eo quod sub conditione, vel in diem vicissim debetur ab actore L . D, h. t. Quod de die ab contrahentibus Obligationi adjecto intelligendum: secus enim est in die sive tempore, quod reis condemnatis datur judicato solvendo:ibi admittitur com pensatio, tameth dies ad solvendum judicatum nondum venerit. . cum militi, Io. g. r. D. h. t. Rationem ibi hanc assignat Papinianus, quia humanitatis causa condemnatis indulgetur hoc tempus, ἐκ ut eleganter Constantinus Harmenopulus inquit, mos sive refocillationis gratia. Quod utrinque liquido & purd debetur, compensatur, litis contestatione non obstante, I. I. D. h. t. Finge: Centum a te petii, lite tecum contestata: postea tibi vicissim centum debere coepi. Ea a me exigis. Recte tibi objiciam compensationem, quam non possis eo eludere, quod litem tecum sum Mintestatus. Rationem reddit Cajus inda. δ. Ne δώ-
700쪽
gentior quisque deterioris conditionis habeatur, s compensatio ei denegetur. Genera obligationum & actionum quod attinet, non modo quod civiliter debetur, com- pensari potest, verum etiam quod naturaliter, t. o. D. h. t.. Nec interest, ex contractu descendat obligatio, an ex delicto: dummodo ex delicto agatur pecuniarie, i. I o. g. quotiens. a. D. h. t. l. s. D. de Pub jud. Sed nec interest, utrum ex contractu bonae s dei agatur, an stri
chi juris: in personam agatur an in rem. l. . L posteaquam. ai. D. h t. Et quidem ipso jure fit compensatio, ut dictum, h. n. L d. . . Obstare videtur l. utiles. de hereae petit, Hereditatis bonae fidei possessor impensas servat per eXceptionem doli mali, i. e. dicit, impensas compensari cum iis quae ex hereditate sunt restituenda: quod dolo faciat actor, hereditatem sibi restitui desiderans, impensas autem in hereditatem factas refundere detrectet. Compensatio igitur ipso jure non fit, etiam in bonae fidei judiciis,ut est petitio hereditatis. ulti in D. C. de petit. hered. g. actionum. a 3. Inst. de act. Idem traditum in I. D. D. d. t. de hered. petit. Objicitur hoc amplius i. ι. g. ula. D. sent. sine appellat. res. l. ex familia σ7. g. Iedsuno. 3. D. delegat.
Respondent Borcholt, tract. de Compensat. c. s. n. as. Osqq. usque ad . cap. CVjac. t I. OV. l.
Compensationes in omnibus actionibus fiunt, inquit Iustinianus h. l.ult.pr. In omnibus, id est, penὲ ιn omnibus. Cessat enim compensatio in actione depositi, i. g.
r. Finge: Rem meam valentem centum apud deposui. Eam mihi repetenti regeris, me tibi vicillim debere centum, dc vis, ut quod tibi debeo, compensetur cum eo