JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

De compensationibus. 681

h. l. Cessat quoque compensatio in actione momenti, sive ex causa possessionis violenter occupatae, h. I. g. a. Finge: Tu per vim occupasti pos essionem sive fundum meum, Valentem centum aureos. Ego vicissim tibi debeo centum. Fundum mihi repetenti non potes compensationem objicere, h. i. g. a, Spoliatus ante omnia restituendus. c. in literv. extra, de restit. spoliat. Ressa ne foret mali exempli, possessionem alicui vi eripere,& se postea compensatione tueri velle. Aliquando etiam causae disparitas facit , ut cesset Compensatio. Exempli gratia : Debes mihi annuum reditum L. aureorum sub hypotheca fundi: Ego vicissim tibi debeo mille aureos ex mutuo: eum reditum dicis , ipso jure compensari cum debito' personali mille aureorum, Midcirco ex eo die, ex quo invicem deberi coepit, te liberatum esse. Hoc tuum postulatum est iniquum. Quomodo in Senatu Parisiensijudicatum refert Mornacius in L cum alter. I. D.h. . Cujus tamen Lauctor Ulpianus adversari videtur: admittit enim ibi compensationem in hac specie, cum alter alteri pecuniam gratuitam. sine usuris) alter usurariam debet: ait, concurrentis Utrinque quantitatis usuras non esse praestandas. Resp. Non est ibi ea cause inaequalitas , quae in superiori specie annuorum redituum: quod pluribus comprobat

Molinaeus tract. de commerc. or ur. quaest. n. saa.

O duob. seqq. Porro, disparia sunt debita, debitum

simplex,& debitum quo agnoscimus alterius dominium directum , veluti ex causa Emphyleusis. Cessat ergo& hic compensatio. Domino canonem exigenti ab Emphyleuta, non potest hic opponere compensationem ejus summae, quam dominus sibi vicissim debet. R r r r - Mo-

702쪽

682 LIB. IV. Τ1τ. XXXII.

Molinae. ad consuet. Paris tit. de censib. g. δ s. n. ι . OI . ct de comm. d. quasi. σ3. n. 333. Dis . Costat. Bus. In d. l. cum alter. G. post Bartol. 9 Panormitan.

T 1 T. XXXII. 1 uris.

L. I. L. III. V ra est merces, quam debitor creditori pro usu sortis creditae praestat. Estque vel Foenus vel Usura in specie sic dicta. Foenm est accessio sortis in mutuo creditae s lucri quaestusque moderati

causa comparata. Usura, accessio sortis ex alia quacunque causa debitae, quae propter moram non Folventium infligitur: inde dicitur poena. Foenus ex obligatione tan tum debetur: d. . l. lecta. o. D. de reb. cred. V ura vel

ex obligatione, vel officio judicis in bonae fidei judiciis. l. ι f. C. de a I. empl. Illa igitur usurae distinctio in lucratoriam & Compennatoriam superstitiosa esse videtur, quippe nata eX religione, quam Pontifices animis hominum iriecerant, quasi omne foenus, seu omnis usura lucratoria esset illicita, ideoque a nostris Tribunalibus merito repudiata est. i. In eontractibus stricti iuris, veluti in mutuo, usurae ex stipulatione duntaxat praestantur, regulariter, d. l. ι. ct 2. h. t. Nudo pacto promissae usurae, peti non possitnt, ne quidem si in continenti pactum sit adjectum conrractui stricti iuris, ead. l. s. Ex pacto tamen solutarum usurarum non est repetitio. Solutae usurae, quae pacto erant promissae,

703쪽

condici non possunt quasi indebitae, neque in sortem imputantur. d. L 3. Hoc ita, si pecunia nominatim usurarum nomine soluta sit. L in his s. g. vers sed foriὸ

D. desolui. ead. l. Qiata pacto promissae usurae debentur naturaliter i. s. g. a. Naturalis autem obligatio impedit condictionem indebiti, L naturales. Io. D. de O. se A. l. Dejussor. ιβ. g. s. D. aeside us. L Io. D. de M. Macedon. Scrupulum injicit Imp. Philippus in I. I P. h. t. Cujus haec verva: Indebito usuraου, exclusa veteris juris varietate , repeti posse, perpensa ratione 'matum es. Indebitae autem sunt usurae , pacto promissae, quia earum non est petitio, ut dictum. Anton. Mornacius respondet, dictam L s. abrogatam esse Per d. l. II. h. t. Sed hallucinatur insigne Togatorum decus in Basilica Parisiens. Philippus in d. l. ιδ. loquitur de usuris, quae nullojure, nec naturali,nec Civili debebantur. Hae solutae ante sortem redditam, condici quidem non possunt, sed imputantur in sortem, eamque minuunt: post sortem autem redditam solutae, repeti possunt, condictione indebiti. d. l. II. Ubi Accurs. Donellus, Gi-Phan. ini. i. c de condi I. indeb. p. Ubi diversitatis rationem reddit.

L. IV. Usurae pacto promissae, servari etiam possunt retentione pignoris, quod in usuras datum est & obstrimim.

h. t. ct L aa. h. t. Ac dicitur pignus in usuras datum, non modo de quo nominatim convenit, ut esset in usuras obstrictum, verum etiam quod simpliciter datum est propter sortem: hoc enim etiam tacite in usuras obligatum intelligitur, Is necessarias. 8. g. ult. D. de pign. Rrrr a a r.

704쪽

684 Leth. IV. Ti T. XXXII.

act. Quem g. Graeci Interpretes sic sunt interpretati. lib.

sortis nomine obligatur, tacite se pro usuris obligatum rem fetur. Quod tamen cum hac exceptione est accipiendum , Nisi in sortem duntaxat pignus nominatim sit obstrictum, Lsolutum. 11. g. s. D. depen. act. His positis , speciem & quaestionem h. l. plenius subducam: Creditor, dans pecuniam mutuam, pactus est cum debitore, ut si condicto die non solveret pecuniam, usuras quincunces praestaret: in quam sortem Musuras debitor fundum pignori dedit creditori: postea inter utrumque convenit, ut, si pecuniam non solveret, debitor usuras bestes praestaret: qua posteriore conventione pignus in majores usuras obstrictum non est. Debitor sortem & usuras minores squincunces tardius solvit. Creditor majores usuras besses) exigit, easque retentione pignoris servare postulat. Quaeritur, an sit audiendus' Non est, quia in has majores usuras fundus non est pignori datus. De pignore in hanc causam nominatim non convenit h. L in M. Opp. Quae in praecedentibus d icta sunt inter contrahentes, i n sequentibus repetita intelliguntur. l. Titia. Is . g. r. D. de V. O. g. at nec plurimi. Is . Inst. de L. Aquil. Ergo fundus in minores usuras ante obligatus, videtur etiam in majores postea pactas obstrictus esse. Resp. ad antecedens, illud hactenus procedere, si id inter contrahentes actum sit. At si id aperte non appareat placuisse, nunquam ante dicta in sequentibus repetita intelliguntur. Don. h. Aliter Accurs ibid. Opp. l. un. c. etiam ob chirograph. pecun. pign. retin. Pignus etiam ob chiro-

705쪽

pignore debetur, retineri potest. Ergo. Res p. Dicta I. un. locum habet, cum pecunia chirographaria vere debetur, i. ita debetur, ut exigi possit, arg. d. L s. g.

a. vers. sed si forte, se vers seq. de solut velut pecunia

in mutuo credita sub cautione chirographaria: usurae, autem nudo pacto promissae , non possunt peti de exigi, ut dictum. Accurs. Don. h. Usurae etiam tacito pacto remitti possunt. Si quis majores usuras stipulatus, longo tempore minores eXege rit, debitori gratificaturus, tacito pacto remisisse majores videtur, h. l. l. qui semisses. 13. D. h. t. Eodem re ferenda l. quamvis. δ. h. t. in qua Bassa, cum pecuniam mutUam acciperet, minores usuras Menophani spopondit, & nisi intra certum tempus eas solvisset, ampliores stipulanti, promisit. Bassa postea intra tempus constitutum minores usuras non solvit, atque ita Menophanes majores usuras vi stipulationis petere potuisset, non tamen majores sibi dari postulavit, sed minores accepit. Imp. Antoninus rescripsit, eas usuras computari oportere, in quarum exactione creditor perseveravit. Diversum esse putatur in annuis reditibus & praestationibus. AZob Bald. Salic. h. Borch. de Uur. c. . n. 23. Quid si longo tempore nullas usuras exegerit creditor . Tacith praeteritas remisisse censetur, non etiam futuras , L cum. quidam. V7. g. I, D.h.t. Don. h. n. M. Confer Menochium s. praesumpt. is. n. a. o seqq. Adjicitur in h. t. s. Eum qui minores usuras diu solvit, ita a ma

joribus liberari, ut hoc jure possit uti etiam adversus

L. V.

706쪽

σῖς Lx s. IV. TIT. XXXII.

defenseres emitatis. Secundum quod rescriptum Severi& Antonini Defensor civitatis pacto tacito remittere potest majores usuras, Civitati debitas. Cui obstare vi detur quod Impp. Antoninus & Verus rescripsi erunt in L I p. 3 . D. de pact. Debitori Reip. pecunias a Cum ratore Reipubl. in permitti, i. remitti nonposse. Sunt quidistinguunt inter pactum expregum de tacitum: Defensorem civitatis expressa conventione majores usuras reis

mittere non posse, posse vero tacita: quomodo Bartolus, Cujacius, Gothostedus respondent in d. 3 . Nobis parum tuta videtur haec distinctio: non enim dicitur in l. 37. curatorem Reip. aperta pactione usuras remittere non posse, sed simpliciter, remittere non posse. Tum alterius conditionem deteriorem facere non possumus, i. non debet. M. D. de R. I. At non minus fit deterior conventione expressa quam tacita. Nos illam Accursit responsionem probamus, qua constituistionem h. c accipit de civitate quae successit creditori privato , cui minores usurae pro majoribus longo tempore erant solutae: hujus jure civitas uti debet. Fiscus, qui succedit priVato, utitur jure privati, l. 6. D.

de jur. c. t i . g. mcu . D. b. t. Ergo dc civitas. Don. h. v. I. ct seq.

707쪽

L s credirecti. VI. L. si per te. IX.

L. acccptam. XIX.

Conjunxi has leges, quia ejusdem sunt argumenia

ti. Pecuniae oblatae obsignatio &: depositio liberat debitorem ab obligatione sortis, sistit cum sum usurarum , solvit pignora, hypothecas, aliasque accessiones. Sola oblatio haec non essicit nequicquam obstante l. 6. g. I.D.quib.mod. pign.sis. ibi enim non modo debitorem pecuniam obtulisse, verum etiam creditorem oblatam accepisse, credendum o sed cum obsignatione depositione conjunctam esse oportet, h.E. Si inquam, oblatam pecuniam accipere recuset creditor, eo forte consilio, ut semper usurae currant adversus debitorem , quem novit esse idoneum P sacculo inclusam obsignare poterit debitor, obsignatam apud judicem competentem deponere: ita perinde liberabitur, ac si solv1sset,l G. E. ι obsignatione. s. c, desolui. l. r. g. specunia. 36. D. Depos t. invicem. ι a. C. de compensat. L a. c. commvn. de mauumiff. I. ult c. depign. act. Quae tria, oblationem, obsignationem & depossitionem conjunctim etiam Praxis requirit, Hari, Harim. rit. aδ. obf. l. Oblatio autem realis esse debet, verbalis non suffcit: ut si dicat debitor , se paratum esse solvere, nec tamen Pecuniam numeret, arg. d. L 9. in D. L cum servus. 8a. D. de αὐD. Universa pecuniae quantitas cum usuris offerenda est re, testato i. e. testibus adhibitis. d. l. o. d. l.

708쪽

683 iis IV. T 1 T. XXXIII.

d. l. t p. h. t. 9 Opportuno loco, & tempore, G. E. t. obsignatione. 9 si soluturus. Ist. D. solui. l. qui Roma. raa. pr. D.-V. O. Si igitur creditori vel funus prosequenti, vel uxorem ducenti, vel paroxysmo impedito debitor offerat pecuniam, oblationem non recthfactam esse dicemus. Confer i. a. in . ct l. s. D. demjus voc. Forma pecuniae rite offerendae , obsignandae de deponendae, legibus imperata, destricte observanda est , d. l. si creditrici. d. d. l. acceptam. 19. O mi Dsio sormae jure praescriptae actum reddit inanem, L ckm hi β. g. raetor. Ir. D. de transact. cum semitibus. Tirais queli. de retract. conveni. g. l. glos. 6. n. 3ι. ct glos. 7.or intract. dejudic. inreb. exl. ferend. Borch. δε u-Jur . e. ult. n. t Observatis tribus illis requisitis, debitori obtingit liberatio, usurarum impeditur cursus. M. R. Adversari videtur l. debitor. . D. h. t. Ubi obsignata' & deposita pecunia oblata, additur: si postea ci.

post obsignationem depositionem J debitor conventus

moram ecerit, pecuni, inanes non futuraS: i. e. eum

ejus pecuniae debiturum usuras. Si igitur post obsignatiouem & depositionem pecuniae debitor moram facere potest, sequitur, eum etiam post depositionem teneri. Resp. Potest post obsignationem & depositionem moram facere debitor, sit pecuniam depositam

postea receperit, d. I. accepIam. I p. in . Quo. casu utili actione experietur adversus eum creditor: sicut &adversus ipsum depositarium, ead. l. Ist. Per utilem autem actionem, vel utilem actionem depositi intelligere licet, si nimirum agatur adversus depositarium: veli utilem actionem ex veteri contractu, si agatur

contra debitorem. Don. Giph. ind. L I p. Si autem

709쪽

iudex vel Grapheus pecuniam depositam in suos usus

Converterit, aequum est , eum non solum in sortem, sed & in usuras teneri, arg. l. Lucius a . D. Depos. Lqui sine. I S. D. de neg. gest. Quod si Grapheus non sit solvendo, non iniquum, a domino, a quo ille constitutus est, hoc damnum praestari. emoller.. . Semeis. ιδ. Sed rursus objicitur Levictu. ιδ. g. I. D. h. t. Ubi venditore post traditam possessionem mortuo, ictus docet, emptorem usuras Pretii, quod in causa depositi non fuit, praestare compelli: Ergo a contrario, non tenetur praestare usuras, si pretium deposuerit. Sola igitur depositio pecuniae, etsi cum oblatione &obsignatione non sit conjuncta , foenoris cursum impedit. Resp. In d. l. II. venditor proponitur defunctus, incerto herede: nemo ergo extitit, cui Pecunia offerretur- Opp. l. p. g. M. D. de pign; act. Debitor oblata pecunia, consequitur pignus, licet obsignatio& depositio pecuniae secuta non sit. Resp. Nihil aliud ibi docetur, quam, debitorem, qui praepropere, ante soluistionem egit pignoratilia, rem pignoratam consecuturum, I. remedio actionis pignoratiliae pignus recuperaturum, si pecuniam in judicio offerat. Longe plures sunt leges , quae huic sententiae obstare videban-

tur, quas removi Exerc. add. tit. D. de usuri Diss Molinae. tract. de usur. quaes. 3s. Duar. in I. Iaa. S. Seja. D. de V. O. Goeddae de contrah. sipui. c. I a. concl. q.

n. si . ct seqq. Hotom. Hup. de Usur. e. M. qui sola oblatione usuras impediri contendunt. Habet tamen sola ac nuda pecuniae oblatio essectus alios, non contemnendos. Primo enim sortis oblatae periculum amoveta debitore, d. Issoluturus. 3ρ, t. qui decem. 7a. Di deS s s s lat.

710쪽

De Uuris,

L. X. Vsura per tempora solutae non proficiunt reo ad dupli

mutationem. Tunc enim ultra sortis summam usurae non exiguntur, quoties tempore solutionis summa usurarum exiseerit eam computationem. V surae supra duplum non posisunt exigi L s non sortem. 26. g. ι. D. de condict. ind. I. pen. g. δ. h. t. Puta supra duplum sortis. In duplo computamus sortem s. n. l. io . ubi Imp. dupli mentione facta, subjicit, ultra sortis summam usuras non exigi. Hoc sensu e usurae tam diu debentur, donec sortem aequaverint: ubi sortem aequarunt, deberi desinunt. Ergo centum verbi gratia) creditis, ducentos tantum

exigere potes Centum nomine sortis; & centum usurarum nomine. Sin autem dicas, in hoc duplo non computari sortem, eveniet, ut centum mutuo datis, ducentos eXigere liceat usurarum nomine, & praeterea integram sortem: quod non est ex mente Ictorum & Imperatorum , D. P. Don. h.I. n. Molin. de Uur . Borch.

de usur. c. ult. n. ιρ .. HOttom. in epit. D. h. t. n. II. OSed magnae quaestionis est, Quaenam usurae debitori ad dupli computationem proficiant, utrum quae suis temporibus sunt solutae, an vero quae non sunt solutae ρ Antoninus rescripsit in h. l. usuras particulariter, per temporu intervalla solutasnon proficere reo ad computatisinem dupli r eas autem demum usuras in illud duplum imputari quae cessatione debitoris cumulatae,& in unam summam redactae, consummationem diXeris

cum Pomponio in L siplura. 36 . D, de adii. ed. ut Graeci illo loco, tempore solutionis sortis, ad ejus quantitatem assurgunt. . uod cujusmodist inquit Ho-

toman

SEARCH

MENU NAVIGATION