JohannisJacobi WissenbachI Nassovii, ... In libros 4. priores Codicis Dn. Justiniani repetitæ prælectionis commentationes cathedrariæ

발행: 1660년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

r. quas a. Ratio nominis est, quod sortis centesima pars eti et usura menstrua. Harmenop. d. Le. Alii hanc elymi reddunt rationem, quod centesmo mense exaequaret sortem. Si enim anno singulo pro centum, foenoris causa pendantur duodecim, centum mensibus, id est annis octo & mensibus quatuor, usura ad sortis summam excrescet. Ita censuerunt Budaeus lib. t. de. asse. Alciat. a. dispunct. c. r. ct s. Parerg. as. Mercerus apud Harmenopulum, Philipp. Melanch. in Ethic. quadra res usurae sunt quarta pars centesimae, aurei nempe tres de sorte Io o. aureorum , T rei vom hundiri. Trientes, tertia pars centesimae, id est aurei quatuor. Semisses, aurei sex, sive dimidia pars centesimae. Sextantes, sexta pars centesimae, id est aurei duo. Vnciaria, una uncia annua; aureus unus. Beses vero sunt, non octava pars centesimae, sed octo de c: ntesima. Septunces, septem de centesima. 'uincunces, quinque de centesima.

Quae usurae Persio dicuntur modesta sat. s. 'uid petis'

Vt nummi, quos hic quincunce modesto Nutrieres, avidos pergant sudare deunces p Modus legitimus usurarum ' est, Ne Illustres excedant trientem centesimae, h. g. r. vers ideoque jubemus. Ne mercatores, negotiatores, qui, ut Iustinian. ait, ergasteriis, sive ossicinis, tabe nis , praesunt) argentarii, bessem, eod. g. vers illos vero nov. Is .c.ε. Edict. Iustin. p. Ne reliqui semissem excedant, hoc n. g. vers caeteros autem. Ab agricolis tamen pecuniae nomine triens duntaxat exigi potest, nov. 3 a. e. Usuram centesimam stipulari licet nomine

Pecuniarum trajectitiarum, &specierum foenori datarums

722쪽

rum , h. g. vers in trajectitiis. Pecuniae trajectitia sunt, quae creduntur navigaturis, periculo creditoris, Per Species Iustinianus intelligit species annonarias, ut sunt, oleum, vinum, frumentum. Graeci vertunt Et ita species accipiuntur in L a. C. de veter. numism. potis . l. a . C. de commerc. Illi etiam, qui pecunias publicas vel privatas, quas administrabant, in usus suos converterunt, centesimas usuras praestant, i. i. C. de usur pupill. t. qui sine I s. D. de neg. gest. l. tutor. I. g. qua autem. l. non exsimo. s . D. de administr. tui. Ouod an sublatum sit per h. n. l. acl. g. r. non immerito dubitatur. Et licet Rauchbarus part a. quaest. a 6. n. a . Oseqq. Giphan. h. Hotom. epit. D. de usur. n. Io. os I. id assirment, nobis tamen verisimile non videtur. Quod jure novo nominatim & specialiter non est correctum, id veterum legum regulis relictum intelligitur, I. sancimus. a . C. de te m. t. praecipimus. 9 a. in . C. de ρο- pestat. Ab agricolis ex causa frumenti crediti, in singulos modios ociavam modii partem exigere fas est, .nomsa. o noU. 3 . c. I. Quae usura aliquanto. major est usura centesima. Sed quae diversitatis ratior Pecunia agricolae credita, trientes duntaxat usuras stipulari licet: frumento vero credito, octavam modii partem Respondet Cujacius I. obf. Is . Leviores , inquit, sunt pecuniarum quam caeterarum rerum, usurae: quia pecuniarum potestas eadem semper est, caeterarum rerum pretia incerta sunt 3c mutabilia. Aliam dissimilitudinis causam adfert Donellus in auth. ad haec. h.t. n. . MOlmaeus autem tract. de uor. quaest. i. n. σύ. ct seqq. spreta pecuniae & frugum differentia, in d. nov. 3 a. pr. ,ογη μἀιρον, octavam partem, emendat , - ὸ - τε ὶάρτην

723쪽

μοιραν. vigesimam quartam partem modii. Itaque locum illum post sexcentos annos nativae puritati se restituis se affirmat. Sed qua fide & dexteritate, cognosces ex Contio a subsecra. Dct. c. a. & Cujacio, d. c. 3 s. Caeterum illam Usurarum quantitatem & modum Iustinianus etiam servari vult in omnibus casibus, quibus usu- .rae citra stipulationem debentur, eamque raXationem praeteXtu consuetudinis regionis judicem augere vetat, h. g. verso eam quantitatem. Cui obstare videtur l. r.

D. h. t. In bonae fidei judiciis arbitrio judicis usurarum

modus ex more regionis, ubi contractum est, constituitur, Resp. Hodieque morem regionis sequeturjudeX, M pro arbitrio suo definiet usuras: dum ne modum a Iustiniano praescriptum excedat, sed, habita ratione per narum, vel trientes usuras, vel besses, vel semisses contra Molinaeum, qui d. vem ct eam quantitatem. ad omnia praecedentia referendum negat, sed eum vult restringi ad versiculum, caeteros autem. qui de usuris semiusibus loquitur in statuat, h. n. l. F. r. ad quem Tribonianus inflexit d. l. r. D, h. t. additis verbis, ita tamen ut legem non ossendat: quae non sunt Papiniani, cujus nomen ea lex praefert, sed ex hac constitutione sunt assuta: ut colligitur ex L es in contraria. I . eod. ubi Ulpianus

simpliciter scribit, in bona fidei judiciis venire usuraτ,

quae in regione frequentantur. Don. Rag. h. Borch. de usur. c., n. ry. Post definitum usurarum modum Iustinianus poenam denuntiat temeratoribus hujus constitutionis. Creditor, qui majorem stipulatus cst usuram,

quam per hanc legem licuit, desiver o non habet actionem: & quod amplius acceperit, sorti imputatur, eamque minuit h. g. vers. si quis autem. Finge: Creditor Vuuu stiou-

724쪽

os Lip. IV. TIT. XXXII.

stipulatus est usuras besses, qui semisses tantum poterat. Quod legitimum superat modum, pro non adjecto habetur. Non tota stipulatio inutilis est, sed quod adsummam excedentem, h. g. verss quis autem. se l. cum allegas. 1 f. h. t. Quid si majores quis usuras stipulatus sit, ubi licet; hypotheca autem ibi sita sit, ubi minores

frequentantur: locum ne contractus , an hypothecae speistare debemusZLocum contra 7.

summ.Trinit.n. a 6. In fraudem hujus constitutionis Iustiniani facit, quisquis sorti detrahit aliquid siliquarum,uel sportularum, vel cujusvis alterius rei gratia, h.g.versisterdicta licentia. Si, inquam, creditor usurarum quidem nomine nihil stipuletur, de sorte tamen quid specioso quodam titulo detrahat, propter siliquas aut sportulas pro mutuationis ossicio, aut pro salario tabellionis, qui obligationis instrumentum confecito sic tamen ut integram sortem deberi velit: quod detraXit, eatenus minuet sortem, nec detraine quantitatis eXigentur usurae. Finge: Creditor numerat debitori centum Carolinos, detractis quinque siliquatici nomine, sic tamen ut Icio.

sibi deberi postulet. Quid juris P Non nisi nonaginta

quinque debebuntur, h. g. i. eX ratione l. ι . pr. D. depam In fraudem etiam hujus legis facit creditor, qui per interpositam personam majores stipulatur usuras, quas per se consequi non poterat, ut si Illustris plebejum, plebejus mercatorem, vel argentarium subjiciat: hoc casu perinde computandae sunt usum, acsiv. c. Illustris, qui argentarium interposuit, usuras stipulatus esset, ac proinde trientes usurae debebuntur, non besses. h. g. ver

725쪽

machinationes. ubi Iustinianus addit, jusjurandum purgationis stipulatori deferri posse , ut juret, sibi usuras se stipulatum, non alii operam suam accommodase. Facit praeterea in fraudem hujus Constitutionis, qui ultra legitimas usuras munera eXigit, arg. c. a. ct s.caus ι . quos. s. Qui poenam et qui legem commissoriam pignori a icit: Qui rem immodico pretio vendit debitori, supposito emptore, qui eandem luat vilissimo. Qui non idonea nomina assignat debitori, recepturus quantitatem non dubiam cum usuris. Qui annuum reditum emit vili pretio, non habita ratione trientis, bessis, vel semissis. Hodiernam usurariam Praxin quod attianet, Mercatoribus usuras centesimas stipulari licet. vid. Zγpae notis. iur. Best. tis. de Uur. Christinae.1vol. I. decis 2ys. in D. Grol. s. Isagog. ad jurib r. Batav. Zo, in M. GroeneWeg. h. L. Pen. pr. Superior lex, quae modum posuit usuris, ad futuras usuras pertinet, non ad praeteritas, secundum no mam l. 7. C. de legib. Intelliguntur autem usurae futurae, non solum, quae post Iustiniani legem in stipulatum deducuntur, verum etiam, quae ante eam stipulanti sunt promissae, pensionum autem & solutionum tempora post eam legem latam cedunt. h. pr. Don. Rag. h. L. Ult. Usurae usurarum sunt prohibitae. h. L L placuit. ag. D. eod. l. improbum. ao. c. Ex quib. caus irrog. in m. l. snon fortem. 26. g. r. D. de condict. ind. l. praestes. a7. D. derejud. Fas non est, praeteriti temporis usuras, vel re- v v v ii et liqua

726쪽

liqua annui reditus convertere in sortem, nusque sortis stipulari usuras , dd. II. Alioquin non rebus sed verbis lex poneretur, ait Iustinianus in hac lege: itaque sensim immanitate τοκογλυφου, seu usuram usurae calendario m- scribentis taneratoris, infelix debitor obrueretur. Cui

prohibitioni fraus fit non modo per μήκισέ ed 6c perversuram. Aliquando tamen contingit, ut usurae usurarum debeantur et quo casu primae usurae mutant naturam , assumuntque speciem sortis. Id autem contingit in his casibus, ubi aliena negotia gerens, exegit usurasa debitoribus domini, easque in suos usus convertit: hae- usurae sortes sunt, earumque usurae domino debentur, c taror. 7. g. s usurra. ia. L qui negotiationem. 13. g. ex duobuου. in M. O g. HI. D. de administr. ct pertc. tui. l. idemque 1 o. g. si procurator. 3. D. mandat. Item si alienum negotium gerens , pro domino solverit creditoribus ejus usuras, ne pignora disi raherent, vel Poena committeretur: hae usurae , verbo usurae, revera sortes sunt: quas ' si gestor de arca sua numeraverit, usuras in ea regione frequentatas consequitur: sin ab aliis mutuas acceperit, tum quibus usurὶs ipse ab aliis acceperit, easdem ipsi dominus refundere tenetur. I. ct in contraria. 37. D. h. t. svero. ia. 3.s mihi mandaverit p. ctg.seq. D. mandat. Item si fidejussor pro reo principali solverit usuras, harum usurarum usuras repetit: indemnis enim a reo principali servari debet. Indemnitatis autem verbum non solum damnum emergens, sed & lucrum cessans designat, arg. L decem. ιι 1. D. de V. O. d. l. ra. g. si mihi mandaveris. p. His casibus

si quaeratur, An qui potior est in sorte, praeferendus etiam sit in usuris usurarum, omnino id assirmandum.

727쪽

Argumentum affirmationis suppetit ereditori ra. g . sciendum. D. ut potior. inpign. ubi clim secundus creditor solvi stet debitum cum usuris primo, negat ICius, . earum usurarum usuras eum consequi posse : idcirco quod suum, non alienum gessisset. Si igitur alienum negotium gerens, solverit creditori ejus sortem & usuras, non sortem solum, sed & usurarum usuras consequetur, ω quidem eadem praerogativa qua sortem : alioquin temerὰ sub titulo, raui potior. inpign. ea quaestio proposita fuisset. Et quid attinet dicere, has usuras deterioris esse conditionis, quam primas, cum legibus permissae sint, primaeque naturam sortis assumant'

n et Du

TiT XXXIII.

De Nautico faenore.

Faenua vol Nauticum est vel Terrenum. Nauticum,

est accessio pecuniae trajectitiae, navigaturis creditae, hac lege ut pecunia sit periculo creditoris. id est, ut, nave perempta, nihil repetat creditor e na-Ve salva, ut repetat sortem cum usuris centesimis. Quod apud Diog. Laertium est μυ ψας -ον. Vulgo dicitur Bodemeris. Roseboom in Syllog. tit. 12. Grol. d. lib. R. GR. tit. I r. Ita definiens : Bodemerieis gelilae. ning tuae r ban deii uptletner gebaer Ioopi ban de 3ee. Foenus terrenum est accessio pecuniae, aliis quam navigaturis creditae. periculo debitoris. Illud est δώ- κίνδυνον : hoc ut est apud Julium Pollucem lib. 8. πευ δανεισμῶ i. Qui navigaturo ctedit pecu

niam suo periculo, pretium periculi, quod dicitur LVuuu 3 s. D.

728쪽

io L 13. IV. TIT. XXXII.

D. h. t. eadem forma, qua Latinis, Operae pretium Jid est usuram centesimam stipullari vel pacisci potest,

statibus, scopulis commissae quo nihil periculosius ac incertius. Nihil tam capax fortuitorum quam mare ait

Mercator conflectis pecuniarum suarum acervis , attollit animos, quoTum tamen omnium venim aliquando es δε- minus. Quin & graviorem centesima stipulari licet. hodie, induitu majoris periculi , habitaque ratione loci ac temporis, Grol. d. sic. Groene . h. Periculum intelligimus naufragii, quod sine dolo vel culpa debitoris contingit, d. l. μ. ct ita .ht. I. qui Roma. Iaa. f. Castimachus I. D. de V. O. l. cotem. I I. g. dominuN A. D. de publican. Sich. Morn. h. Culpam levissimam a nautis . exigi, ratio sit ectar materiae suadet L s. g. r. ct a. D. Naut. Caupon. sab. Argentr. ad conset. Britann. artic. 3 . gis . I. n. as. missa aliorum distinctione inter mercatores & dominum : ut illis levem; huic levissimam culpam praestent. Dis . Straecha de naui. c. a. n. s. se . Agnoscit autem periculum creditor in itu cdonec ad portum destinatum navis appulerit) non in reditu, nisi hoc distum sit, II. Onit. h. t. Neque necesse est,'nt merces quoque salvae sint: sussicit namque navem . pervenisse in portum , nisi nominatim aliter cautuni sit, arg. l. s. l. s. g. r. D. ad L. Ehod. de jactu. t. quod in rerum. a . I. ult. D. de leg. r. l.'I'. v. b. t. Plerunque creditor solum naufragii periculum suscipit 2 nonnun-ς quams i is u

729쪽

De Nantico faenore. ra

quam etiam periculum iactitrae mercium, cfactae communi vectorum consensit, navis levandae causa) S: pyratarum , vel hostium incursionis, & incendii. Alias mercium jactus άπο&λὸ) omnium , quorum interfuit, contributione συμβολῆ) sarcitur, l. i. a. s. ct s.

d. t. ad c Rhod. Quae contributio sive collatio vulgo dicitur, avarie. Roseb. DEC. tit. XXX. van Assecurantis en Avarie. H. Grol. 3. Vag. as. Dan die liis ostegoed hebben op eenen bodemi inde ban abari: Cu-jas & qualis ea vox sit , quaeritur. Sunt qui hanc

vocem, Avariae, corruptam putant ex Graeca, βαμ,

qua Iones navem denotabant. Alii derivant ab αβα- ρης, quasi sine onere : a particula privativa, α, & Sέ- e , onus. Alii a Cymbrica voce Hassuet, mare. Alii ab havre voce Gallica, id est portu. Sed nihil certi aut solidi in his conjecturis deprehenditur. Finitur foenus nauticum tum aliis modis, tum finito periculo, quod

creditor receperat, vel ad certum diem, L trajectitia. as. D. de O. o A. l. faenerator. 6. D. h. t. Vel ad certum portum, vel ad certam conditionem, vel usque ad reditum in omne navigationis tempus, d. l. ia2. g. GLlimachus. r. de V. O. l. r. l. D. h. t. Unde Graecis duo nauticarum pecuniarum genera,

730쪽

T 1 T. . XXXIV.

taepositi vel contra.

HEredes ejus, qui a latronibus intersemis est,

ereptis ornamentis depositis . non tenentur, quia defunctus depositarius) dolum tantum& latam culpam, regulariter non etiam casum fortui- tum , puta latronum incursum & direptionem , praestare debuit, h. l. Nisi causam dederit casul, l. contractnS. as. D. de R. I. 3 6. quod vero, D . commod. Dis Don. h. n. ass. Quod si autem heredes defuncti, praetextu latrocinii, vel alterius casus fortuiti res depositas detineant, vel dolo possidere desierint, tam depositi quam actio ad exhibendum, sed & rei vindicatio in eos competit. h. l. Passim dolus, eulpa, cajus fortuitus praestari dicitur, figurata locutione. Causa ponitur pro effectu, metonymicias. Dolus pro damno, dolo dato: Culpa pro damno, culpa dato: Casus pro damno, quod casu fortuito contigit. Dolus & lata culpa differunt. distinguuntur enim definitionibus..i. re ipsa& substantia: Dolus fit consulto, ex proposito, & de industria, t. t. g. dolum. a. D. dedol. mia. Culpa lata non item . in lege. 7. D. ad L. corn. desicar. Atqui legimus, latam culpam esse dolum, L magna. aas. D. de V. S. L quod Nerva. Sa. D. h. t. t. is cui. s. g. dolum. ι s. D. ut in posses legat. Resp. Revera lata culpa non est dolus: sed interpretatione juris & essectu pro dolo habetur in contractibus, aliisque civilibus causiis. d. L contractus. a s. d. l. 32. Don. b. u. ιδ. P. Fab. in d. l. contractus. Vultej .disichol.c. t s. Hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION