Nicolai Baccetii ... Septimianæ historiæ libri 7. Hanc notis, variis observationibus, & præfatione illustravit, necnon à temporis ludibriis vindicavit editor frater Malachias d'Inguimbert ..

발행: 1724년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

cum ingenti animo,ex praescripto Pontificis,eandem provinciam fuisset aggressus, aut mori paratus, aut vincere, rem ita vehementi conatu urgebat, alienamque salutem ita provexerat ad eam diem, ut brevi casura tremebunda

nutaret impietas. Sed scelestissimis quibusque conspiram tibus, intrepidus, paratusque ad omnia a Tolosano Comite , in quem, quod Albigensium patrocinium suscepisset, grave Religionis vibraverat telum lancea perseditur; moriensque, exemplo Christi bene precatus intersectori, sanguine consignavit, quod vita, verboque docuerat. Hic

ille Petrus a Castro Novo est, qui in Ecclesia Dei in ca sis fidei primus QEaesitor isit, cujusque incomparabilis

fidei ardore sanetum illud , ac deviis perhorrescendum Tribunal hactenus, ut pie creditur, perennat,& viget. Secutus, quae se laeta prodebat, Innocentius IILvi storiam est; misso Iacobo Gualla Cardinati,cum septem Abbatibus viris lectissimis Cisterciensibus,quos adeo mors

Petri non terruit, ut etiam ad eandem martyrii gloriam aemulandam mirabiliter inflammarae. At cum in eam rem oppido intentum Innocentium III. importuna mors

abstulisset; Honorius item III. qui ei sussectus est, ne

dilatione gerendae rei corrumperetur occasio, ad eam provinciam Conradum Cisterciensem, Episcopum & Cardinalem legavit. Hic ille Conradus est, cui ob eximiam sanctitatem, digiti, quibus in sacrificio utebatur , cum se intendissent tenebrae, ut lucidissima sex praeselgebant. Hujus ergo opera, sanctitatisque exemplo, Albigensium plerique sanati sunt, contagioque restineta. Verum ne deinceps, missis surculis, repullularet, per XII. Abbates Cistercienses ex Hispania viros doctissimos, qui ex Hinreticis lucem veritatis aspexissent, sanctissimo instituuntur. Hoc, inquam, unum e pluribus placuit recensere exemplum I ut plenius edoceretur lector, quae Cisterciensibus a Summis Pontificibus imperarentur negotia . Etsi enim illorum

102쪽

L1BER SECUNDUs. 73 illorum missu ut non semeI dico res omnis agitaretur;

ita tamen rerum cognitio, iis', qui Generalibus Comitiis interessent, deferebatur, ut ab iis seligerentur, qui negotio Perficiendo viderentur aptissimi. Ceterum ut cum lapsa temporis Iahuntur & mo . res, cum Cisterciensi Ordini novae ad omnem sanctioris vitae cultum accederent Vires; qui jam provectae aetatis erant, quique recons oriebantur Μonachorum ordines, ita vel tepente observantiae calore, vel sanctiorum praeceptionum defectu , collabebantur r ut inde gravissima timeretur ruina. Quare eidem ordini haec item alios corrigendi , mandante Pontifice, gravissima cura accessit . Ne vero qui sanandi erant, acriorem curationem defugerent ; neve quibus incumbebat mederi, opus anceps, plenumque periculi detrectarent: Lateranense Concilium sub Innocentio III. cum de communibus Μonachorum

Capitulis ageret; hoc ipsum in haec verba gravissime

A ocent charitatisὸ in hidias novitatis primor diis desos Cisserciensis Ordinis Abbates vicinos, ad pra- sandumsibi consilium, auxilium' opportunum; cym r in hujusemodi Capitulis celebrandis ex longa consue-Iudine plenius informati. Et paucis interjectis: Hujusmodi vero Capitulum aliquot certis diebus continue juxta morem Cisteretensis Ordinis celebretur n quo diligenέσc. Unde quivis intelligere potest, quam Dei Ecclesia, ejusdemque Pastores Cisterciensi ordini in excolenda

Pietate per ea tempora deferrent. Quoniam autem haec, quae non admodhm essuse supra commemoravimus, longioris , atque accuratioris videbantur esse deliberationis,

rejiciebant ad generalia Comitia; & quia plerunque ita

urgebant, ut nec dilationem quantumvis brevem pati possent; quotannis ea celebrare instituerunt . Haec, inquam, tertia causa fuit Comitiorum quotannis celebrandorum. Κ prae-

103쪽

ν4 HisTORIAE SEPTIMI AN Epraecipua, ac Cisterciensi ordini valde decora; cum duaa priores cum ceteris religiosis Ordinibus potuerit habere

communes.

Qui vero intererant, sanctissimi Abbates, Episcopi, Archiepiscopi, & Cardinales erant. Quos tametsi Pontificis gravissima autoritas , Ecclesiaeque necessitas e claustis abstulerat, haud ita tamen exuerant Μonachum, ut

eam vitae rationem non omni, qua possent ope tutarentur,

quacum ecclesiasticum splendorem conjunctum esse sciebant. Itaque vidisses illos, ct ecclesiastica dignitate fulgere, simul & monasticam humilitatem sapere. Ferebant autem de quacunque re, quae ad illorum judicium fuisset delata, gravissimas juxta, accommodissimas sententias. In quo nihil dabatur gratiae, nihil affectui; omnia vero ad rectae rationis aequilibrium ponderabant, atque perficiebant . Ubi regularis observantiae vel levis timeretur jactura, cujuscumque precibus se se praebebant inexorabiles . Siquid autem ejus promovendae tantillum commodi affulsisset, remis, velisque ut aiunt omnem ad id intendebant curam. Et quidem quae tanta contentione animorum agitarent , tum haec ipsa sunt, quae modo diximus; tum etiam bonum pacis inter superiores, ac subditos confirmandum Castigabant praeterea quicquid vel leviter, vel gravissime in Ordinem, aut Regulam fuisset peccatum. Abbatum elee iones a privatis Μonachorum coetibus fictas publico decreto ratas habebant; nisi personae indignitas plerunque obstaret. A cognoscendis causis eos arcebant, ad quos quoquo modo spectare posse viderentur . Ex opulenti rum Coenobiorum redditibus tenuiorum pauperiem , ac indigentiam sublevabant. Clamationes inter se summo

. cisteret ira. Charitatis Zelo exercebant: est autem clamatio apud Ui'

stercienses, nullo captato circuitu verborum, aut appe, Iationum , aut testium, s lex, nudaque coram omnibus in Dissiligod by Corale

104쪽

LIBER SECUNDUS. 7Sin jus vocatio . Fiebant autem sere inter Abbates, ne vel subditus in odium monasticae disciplinae, ad id adduceretur 9 neve proclamatus Abbas ut inferioris sortis hominum vix limam correctionis patimur proclamanti subdito iniquiorem se deinde praeberet. Ad mentem Pontificum jura dicebant, quae toti religioso statui convenirent : Principum, Regum, Imperatorum ad Comitia missas epistolas, sive diplomata in medium proferebant, quorum inclinati precibus ad participanda spiritualia Ordinis commoda , gratiosis, ut vocant, datis literis humanissime admittebant. Si qua implicita in Ecclesia occurrissent; matura deliberatione, prudentique consilio dirimebant , atque explicabant: quae assulsissent in Ordine sanctitatis exempla crebra autem a plerisque asserebam

tur in omnes Provincias, ut ea ceteri aemularentur, di-.Vulganda curabant. Denique quasi in altissima specula positi omnem Reipublicae statum accuratius intuebantur, qua scilicet via, qua vi, quibusve annuentibus, vel totissicclesiae dedecus, vel Cisteresensi ordini posset inferri damnum . Id ubi deprehendissent; adhibere consilia, condere leges , ad Pontificem deserre, designare qui exorienti incendio restinguendo pares essent: jejunia , statasque precum horas indicere, scriptis epistolis, praedicatio- hortatuque Imperatores lenire, Reges terrere. Quod Vero jure quisque miretur, illud erat, gravissimos hos

Patres tam contemplatricis vitae amantes, ad Comitia ac

cedere suisse solitos, ut vix reperiretur, qui missionem, id est, ut injuncto sibi munere liceret abire, infimis pre- cibus non postularet. 9Emulabatur scilicet in illis Ma thae sedulitas Marianam quietem. Sed irritae spei preces

redibant, atque utramque laudem cum obedientiae amore compellebantur conjungere. Ceterum cum jam confirmato Ordine,rarius coepissent haberi Comitia; ne in deterius sensim monastici min

105쪽

villatoria ossicis.

5 His To Ri AE SEPTIMIANAE res abirent: Legatio religiosa in Ordinem invecta est,

quae circumeundo Μonasteria mores desincaret, ac tu

retur. Exstat ejus muneris perelegans formula, quae in haec verba incipit: In visitationefacienda &C. in quam, quasi in archetypum rectae Correetionis, qui alios cor, rigendi munus suscipiunt , apud Cistercienses solent respicere . Rus autem Legationis summa erat, lapsos corrigere mores, bonum pacis fovere, stabilire denique inter su periorem, ac subditos mutuam ctaritatem, ac reverentiam . ini corrigendi essent , vel admonendi, ita animati erant, ut Visitatorem respicerent, reciperentque tanquam ad Curationem paratum medicum, seque tamquam vere aegros alieno arbitratui,judicioque libere committebant . Quae de alio denuntianda erant, comperta, explorataque esse volebant; nullius antea sententia damnata , nullis coercita icenis, non iterum flagrante invidia in jus vocata, neque demum visitationis tempori reservata, quo solemnius plecterentur, & acrius. Quae conditio. nes si abfuissent; suspicio erat, invidia stimulante, conficta, salsaque inerri, dabatque graviores Visitatori poenas quisquis ejusmodi delatorem se praebuisset. Qui de quacunque re peragebantur rei, iis neque irasci cuiquam , neque accepta ulcisci incommoda, neque statim actoris personam indutis quemquam accusare licebat . Si quis , mordente dolore, hoc suisset conatus; inauditus, repubiusque abibat. Iam huic tanto muneri nullus destinab

tur, quem Virtutum consortium pene omnium non excidinaret . Quis enim, ut jam triumphet veritas, ad alium corrigendum, non cum rubore, atque adeo irrita opera,

accedat, qui sibi ipsi sit nequam, ac improbus Visitator

itaque ad breve tempus itineris detersa molestia , mensa que fiugali seorsum resectus, ita deinceps inter alios versabatur, ut is, in quem omnium oculi curiosissime conjic rentur. Non clanculum diffensionis serebat consiliamullas in

106쪽

L1BER SECUNDUS.

verebatur , non tenuiores spernebat, attollebat potenti res, omnibus.autem se eundem praebebat, apud quem neque ullius gratia , aut preces efficam erant, ubi justitiae 'iolandae immineret discrimen. Ad Dissinitores Generalium Comitiorum causa devolvebatur, siquid injuste . tyrannice, immoderate Visitator egisset. In summa mu/nus Visitatoris erat hujusmodis ut, sive ejus, cui incumbe ret, spectes dignitatem personae, sive iterum amarum sane nomen cogites correctionis, cuilibet religioni esset, atque terrori. Hinc igitur cum semel, ct saepius salutares leges,

ut Septimianis suis commodo essent, elicuisset Jacobus ἶ mri Abbιtis Iae

illisque artibus, . quta supra commemoravimus, ut LDcilior ad virtutem cursus seret, regimen exercuisset; tamdem post: decem S ocho annos suae praefecturae in Septimo diem clausit extremum: vir tum observantia regulari, eum dexteritate agendi plane clarus, qui ct Septimianos incomparabili suo exemplo ubique, Et semper ad virtutes accendit, ct ejus Coenobii sertunas, opesque agendo mi rabiliter auxit. Abeo, tertius Septimi Abbas a Μonachis electus λα. V. 'i est Ambrosius, cujus ad nos rudis aetas nudum tantum

detulit nomen. Auguratur tamen animus, Verarum Vir.

tutum concursu virum fuisse illustrem, quod inter pri mos , ac sanctiores Abbates a Nomenclatore perantiquo in codice manuscripo quadratis literis recenseatur: per suadetque hoc ipsum illorum temporum monasticae obstservantiae vigor, ac servor, qui nonnis persectos Duces ancipitis, dubiique itineris admitteret, ac meretur. Tum illud nobis Ambrosium, commendat, quod ccxnstinatam Septimianam rem a Iacobo clarissimo viro acceperit,

quam novis ad virtutem conatibus promoveret, non ever reret cessatione. Habent enim hoc nobilia pectora , ut alie Disi tred by Corale

107쪽

3 HisTORIA SEPTIMIANAE

alienis virtutum exemplis ad aemulandum acrius stimulentur, quam ejusdem assequendae laudis desperatione languescant. Hic igitur cum quinque non amplius annos in praefectura Septimiana explesset, vir, vel eo nomine, ut creditur, omni miraculo major, quod omnibus omnia factus,

ubique tamen & semper similis sui nulla in vitae parte persectionis studium, conatumque remiserit; inter exultantis Ecclesiae Sacramenti Altaris instituendae festivitatis tripudia, vitam finivit. Siquidem non ita pridem ex Iulianae Virginis Cisterciensis nobili, testataque revelatione sestum illud apud Leodium coeperat celebrari . Cum

enim haec Virgo ibidem sibi sedem fixisset, proque tota

Ecclesia, ut solebat, aliquando oraret impensus, serenum, sudumque coelum sibi videre visa est, in eoque quasi ce, terorum siderum ducentem choros flentem Lunam procedere , cujus orbem lux implerat uberior, nisi quod fracta ex parte orbita totum suum haud absolvi decus sin bat. Cujus mirabili visa cum semel, & iterum coelitus admoneretur I Lunam praesentis temporis Ecclesiam esse, quae partim plene illucet, dum in orbem tot nostrae fidei Mysteriorum , ac ceterorum Sanctorum sessis diebus j cunde laetatur, partim orbata uberiori lumine esset, cum Sacramenti Altaris praecipua celebratione destituatur ranxia animi Virgo cum post longam deliberationem rei seriem ad doctos viros, & pios missam divinitus detulisset; vicit meliorum sententia, eam instituendam celebritatem, quae piorum fidem juvaret; divina beneficia recol rentur attentius, eoque amoris pignore ardentissimo ad illam non desituram gloriam aviditas acueretur . Quae laetissimae diei institutio cum sub vitae finem Septimiani Ambrosii incidisset; merito se abire laetus ad superos poterat gloriari. Hunc in eadem Septimiana praefectura subsecutus est

108쪽

LIBER SECUNDUS. 79 est Ubaldus Berialdius non ignobilis FlorentInus, cujustum opibus, quas e domo paterna secum advexit, tum virtutibus, quas acquisiverat in claustro, Septimiana res mirum in modum proves ta est. Verum dum Septimia. nis suis eximium vitae & morum exemplar se se exhibet atque in divinarum rerum studio magis in dies seipsum superare contendit; divinam Ubaldi quietem non parum interturbavit ex Pontificis placito,Florentini Senatus docretum, quo Septimiani Μonachi publico praeficiebantur aerario ι Res monstro videatur simillima; sed ei, qui publicae illius rei statum , temporum iniquitatem, totique Italiae illatas clades cum animo pro gravitate rei non satis expendat. Nobis certe visum est, inauditae hactenus rei altius Causas revolveres ex quibus sane constabit, nec adversarum turbine rerum jactatis Civibus indecorum filisse per ea tempora sacros homines publicae pecuniae habuisse custodes; nec rursus turpe Μonachis labanti, n tantique Patriae,ex praescripto Pontificis, accuratam, fidolamque operam na asse. ι

Recruduerant igitur post Friderici Tyranni verius, quam Imperatoris obitum, Guelsorum, ac Gibellinorum noxiosissimae samones, eoque esagis, quo parricida Mamfredus scelere partum Siciliae, Apuliaeque Regnum ex mutua clarissimarum Civisatum caede, ac sanguine sibi diuturnum sese spoponderat . Hinc subdere discordiae

faces, acuere animos, invitare promissis, sacrilego aere codi

rumpere, instructo juvare milite, seditiosis sollicitare legationibus 3 utramque partem, illam in specie, ac verbis,

hanc vero reipsa fovere . Denique eis ventum erat, ut

nihil usitatius,nihil familiarius in Italia esset, quam mutuae

caedes, agrorum direptiones, exilia Civium, sortunarum rapinae, clarorum aedificiorum incendia . Invicem prooVocantibus seequentissimum forum erat pro campo. Hinc inde dispositae, explicataeque concurrebant praelio acies ,

muneri Septimia- αν Monachia col latum a

109쪽

go HisTORIAE SEPTIMI AN Eea variantis sertunae lege I ut utra Vicisset et quae victa esset. exilio relegata quantocius eXcederet. Tum nullum omittebatur a superbis victoribus crudelitatis genus. Hasta proposita publicabantur bona, atque in exulum despeetum indignis plerumque, serdidisque addicebantur licitatoribus, conflagrabant immerita tecta, monimenta dejiciebantur, confringebantur statuae, aera, marmora; itaut ne nominare quidem, ubi incidisset occasio, honoris causa

exules liceret. Interim qui abiissent, tandiu insidiabantur sibi insensis, quandiu aliunde adaucti praesidiis , vicissim

eadem crudelitate fugarent, qui se expulissent. Atque ita mutuis odiis, caedibusque labesectata Italia erat; ut non mirum sit, tetrioribus Nerone Tyrannis tandiu se vivisse, externisque populis, ac barbaris miserandum in modum in praedam cessisse. Itaque cum, hac grassante odii lue, scelerisque conscio Μanfredo, Gibellini Floxentia Guellas exegissent, cumulassentque omni crudeli te exilia Civium: qui urbe cesserant, viri nobilitate, spiritu, opibusque potentes longo errore cunctos It Iiae Principes , ac Respublicas , necnon Pontificem Praecipue adeuntes, eorum sellicitandis, tentandisque animis, undique Gibellinis bellum concitaverant. Illi Nero Μans edo Regii arctissimo amicitiae scedere junisti, evocatis ad sui praesidium ejusdem copiis, exuIum facile consilia, impetumque fregere. Eodem tamen tempore C a saepius, ardentiusque, apud Clementem Pontificem eandem illam suam causam perorassent exules; ostendissentque Pontifici non modo tutum, sed etiam pulchrum futurum, si per Gallorum Reges quorum arma totus Orbis horreret tot a Mansredo acceptas injurias, calamitatesque semel ulcisci voluisset: tandem hinc urgentibus Siculis armis, illinc orantibus Florentinis, in animum imduxit Clemens, Carolum Andium Comitem Regis Gallorum fratrem, virum tum armis, tum pietate longe cla-

110쪽

LIBER SECUNDUs. 8 Irissimum, in Italiam, Italicis rebus opem laturum invita. re . Qui cum Pontificis plena fidei sponsione, Siciliae, Apuliaeque Regnum victoriae praemium esse non dubit ret , summa celeritate contracto milite , floreque nobilit iis , trangressus Alpes Italiam tenuit. Interim Florentini exules, Μutinensibus Guelfis auxiliares acciti , cum per cri , pertinacique commista praelio, Gibet linos omnes pe. ne ad unum delessent; indeque Regii eadem felicitate pugnandi ingentis proceritatis, Gibellinae fictionis prim cipe caeso Cacco eorundem opes, animosque fregissent; ditati praeda, equisque ad pugnam idoneis aucti , agmen quadringentorum equitum explevere: Pontificisque fide,

autoritateque interposita , Carolo contra Μanfledum procedenti se se ultro militaturos dediderunt. Laetatus eorum adventu Carolus est; vixque satis mirabatur, exulibus, ac Patria pulsis, tam splendide omnia suppetere ad hellum potuisse. Ergo iis auctus, coactisque in unum ingentibus Gallicis Copiis, placuit de summa rerum bellando jacere aleam. Bellavit igitur, vicit, occiditque vim Bedum ; Regnoque cujus antea jussu Clementis solemni ritu insigne acceperat potitus est. Vixque ad exitum rei suspensis animis, victoriae famam incertus rumor detul rat ue cum Guido Comes, qui Μanisedi nomine Gibellianam factionem Florentiae succendebat, protectus Gibellinorum armis, Urbe dilapsus est: Prato, totius Hetruriae insigni castello se tutaturus. Cujus trepida, turpique finga, victoriaeque certissimo nuncio,adeo Gibellini consternati animo sunt, ut vel in trivio hinc inde jactati sermones, nedum arma exanimatos terrerent . Indἡ partim

foederis specie, partim victricium armorum metu, Caro lique victoris autoritate, Guelfs in Patriam reditus pate' factus est. Quo, ubi se frequentissimi penetrassent; ejectis noXiis Civibus, repurgatoque Senatu, animum statim ad consilia pacis adjecerunt, in eoque curas omnes intenderu

SEARCH

MENU NAVIGATION