장음표시 사용
91쪽
incumbat, sive denique gramineum laqueum collo conetur induere, Connivet Cerva, immota persat, oblitaque celeritatis suae , innoxio puero se praebet tractanda, nihilque magis timere Videtur, i quam ne timendo gaudium
puerile corrumpat. Sopus sane jucundum, quodque cum gaudio justisibinas misceat lacrymas cogitantibus quam felix ille inno. centiae status seret , qui Deo junctus, nec secum ipse pugnans , abjecta prorsus omnia suos haberet ad pedes, hoc est hominis imperio libentissime paritura. Hujusmodi ergo usu minii, quamvis hoc nostrum
seculum magna ex parte orbatum sit, jaceatque Scriptorum industria, calami aciem retundente facilitate praeli squia tamen praeclarum illud inventum in efformando ec. clesiastico cantu , literisque majoribus fingendis nociusque adeo belle processit, ut Scriptorum talus omnino videatur temnendus; non defiterunt hactenus, nec deinceps, Deo bene juvante, desiderabuntur , qui 'summa cum laude calamo fundant exquisita volumina ecclesiastico ritui profutura . Certe ex Septimianis vinachis adolescentibus nobis duo praecipue hanc artem scribendo maxime exornarunt; Innocentius Pinius Florentinus, & Octavianus Τerrenus Laudiensis . Q rumis
studium postea imitatus Ignatius Signorinius, quem aliquando in disciplina morum me habuisse haud poterit
poenitere adeo, quod urgebat, assecutus est, ut nullos 1iterarum charaeteres transalpina praela procudant, quos ipse usque ad fallaciam oculorum calamo non re
Hos multo antea praecesserat Marcus Μassarius e Consendolo frequenti ad Padum vico laude scribendi suo seculo clarissimus, crius nos monumenta aliquando vidimus, adeo variis scribendi generibus referta, ut Vix credibile videatur,unius hominis manum tot characterum infleis
92쪽
LIBER SECUNDUs. 63 inflexionibus lassicere potuisse. Nos item cum hanc no. stram de rebus Septimianis Historiam utcumque absoluissemus 3 ne Moecenatem aliquem, qui de praelo cogitaret,
praestolari incassum cogeremur: repentina imitatione praeoli,quam nunquam antea attigeramus,quinquaginta & tres annos nati, arrepto calamo, literis mandavimus ; quae satis nos ex albo Scriptorum , etiam tacentibus ceteris,
possit dispungere , dum vel exerrant a linea, vel intercedente dissiZo dictiones conscindunt: vel modo pares, modo impares concordiam violant, regulamque consua dunt. Sed nobis fuit, ut sine taedio, ac commode possent Iegi, quae de nostris rebus cursim, ac succisi vis horis procuderamus . Verum quae vel ipse scribendo peccavi, vel alii neglexerunt, unius Ferrariensis Hieronymi industria plane delebit, cujus in ea arte ii progressus fuerunt, ut Μonasterio S. Bartholomaei clarissimis suae artis relictis monumentis, paucos admittat pares, superiorem sertino
Ad Picturam quod attinet, supersedeo modo dare qui ejus artis opificio claruerunt, quod prisci seculi homi nes magis conati sunt in suum pristinum splendorem Pi.cturam asserere, quam quod volebant, effecerint. Sed tamen post eam artem illustratam, ex nostris unum, qui meliorum vestigia ne latum quidem unguem transgred, tur,tacere non possum, Pacificum, videlicet, e Bononiensi
Castello Septimianum Μonachum B ccii Bandinellii
Florentini memorabilis Sculptoris nobilem alumnum, ejus, inquam, Baccii, cujus scalpri uper , Cacus praeposterus latro, Florentiae ante sores Palatii Principis ad Pedes Herculis clavam intentantis temerati gregis poenas daturus procumbit . Hic itaque rici ficus Statuariae non rudis, peritissimus vero pingendi, multa, eaque laudatis sima in Ordinis sui templis monumenta reliquit, quae pie'runque Andreas Sarnos, Urbinatesque Raphaeles facile
93쪽
Mira inflim tum , eten umque KD a. necnon in adiaveritantes hospites pietas. Actuosa eum em templatici vit mirem in modum is
ementiantur Exstant adhuc ex nostris, qui cum hone, stissimis natalibus hanc item laudem conjungunt. Quorum , nisi frangantur in cursu, mirifici possint sperari progressias .
Ηas vero artes domesticorum infirmorum Cura , pietasque in exteros egenos, voluptate mirabili Condie. bat, quae nunquam otiosa erat, nunquam remittebatur;
cum Xenodochium familiare, conjunctumque Coenobio Cistercienses semper haberent Itaque certatim omnes lavare pedes, tergere sordes, everrere quisquilias, co quere cibos, solari aegros, ponere mensam, inferre epulas, ac si quem emori contigisset, supremo demandare os.ficio , precibusque juvare . Harum tam egregiae notae exercitationum is erat usus, atque consilium; ut quicquid peragerent Μonachi, ejus omne depelleretur fastidium . ne subiret; sin subiisset, statim excuteretur. Cum enim ea ratio monasticae vitae sit, ut actuosae, & contemplatricis Vitae complexu perficiatur, ac coalescat, sitque illud veriosmum quod Isidorus alicubi scite , vereque asseruit,aetuosam ad contemplantem gradum esse , cum inquit:
cui prius in activa vita proficit, bene ad contemplati nem constendit: merito enim in sa extollitur, quia in illa titstis invenitur : liquido perspicitur, cur haec illam praeeat, laborem excipiat quies; negotio sanctum sec. cedat otium , belli discrimen, ac pulverem, spes laeta prae dae, victoriaeque subeat. Illud autem agebatur inprimis ut hujusmodi certarum horarum indidiis laboribus contemplationis desiderium ad quam curis exutus animus felicissime rapitur acrius stimularet occupatione distens
tos. Ut enim id elementorum ingenium est, ut non
prius quiescant, quam quae sibi a natura pro dignitate
constitutae sunt, sedes assequantur r sic humanus animus, cum pro centro Deum ipsum habeat, non nisi in eo con
quiescere potest, acciditque, ut quo longius inde divelli
94쪽
LIBER SECUNDU s. cytur, tanto ardentius eo redire cogatur, unde discesserat. Itaque cum externarum rerum occupatio inter animum,
divinarumque rerum contemplationem,sit quasi injectum dissidium ; fit, ut ex hujusmodi eXercitio, Contemplati nis desiderium quam maxime exacuatur : exaestuetque anima illa ardentius, quam sepius, ideoque molestius actuosae vitae interpellet tumultus. Quin inde effici necesse erat, ut rebus externis intenta anima quam min, mum contaminaretur, distrahereturque ; dum ex labore
ipso redeundi ad Deum conatus improbissimi, indefessi. que evaderent. Illic illam Sponsi ad Sponsam, duram sane increpationem spectare crediderim: Si ignoras te,
egredere, sabi posveges sodalium tuorum, pascebados tuos. Qitibus nimirum verbis assuetam contemplationi repellit, abjicitque ad tempus; ut post laborem gra' tior, suaviorque reditus ad Sponsi sinum exsistat. Amor enim plerumque ex ipsa rei amatae facili assecutione, consuetudineque languescit ; cui ex ejusdem difficultate, absentiaque vires accedunt. Hinc Sponsae ex absentia Sponsi pleni anxietatis circuitus illi, intempestivae cursitationes, querulae voces, adjurationes, vota, Preses; donec inveniret, teneretque quem diligebat ex animo, gerebatque in oculis. Sic semisopiti carbones hinc inspersa frigida, illinc urgentibus follibus, vehementiorem concipiunt ignem, nec secus ex labore, quasi subditis facibus Contemplationis excitatur incendium . Quae si iterum ad satietatem contingat dulcescere, castigatur condimento laboris, omnique exclusa molestia, voratur alacritate mirabili ; atque utriusque rei mixtura sincerum , verumque gaudium, quod quidem in hac vita potest haberi, iis, quos labor fregerit, comparatur. Contemplationi autem prisci Cistercienses aptissimam supponebant materiam. Si enim unius, ejusdemque cellae fines cogerent operantes, Opus que sedentarium seret; sacrae telaonis occupatis divinio-I res
95쪽
66 ΗisTORIA SEPTIMIANAE res sensus instillabantur ab uno, cui id ex praescripto Μ
jorum incumberet. Triclinium , quod peramplum nactus erat Iacobus, quippe quod duplici columnarum ordine in atrium for . nice obduetum mirae laxitatis, ac longitudinis protenderetur , haud sine sacrorum librorum Lectore inibant. Ita vero verecunde, ac parce Cibum sumebant, ut diceres, vel ad requisita naturae divertisse illos, vel more C num AEgyptiorum Niliacas cursim lambere aquas, ne Crocodilorum, hoc est, lautae gulae interciperentur insidiis . Siquid ibi morae traxissent, una divina temone d rinebantur ; qua ita pascebant animum, ut vix alimenti ad sustentandam vitam meminisse viderentur . Carnium esus, ceteraque irritamenta gulae nondum luxuriose inducta. Epulas praebebant oleras seu, ut lautius conviva rentur , legumina. Ova raro; si autem interdum: durata
ad ignem, simplici condienda sale apponebantur. Vinum bene dilutum aqua Architriclinus fundebat; cibariusque panis fessis, stactisque labore, mirum in modum sapiebat. aque omnia omnibus, ac singulis administrabantur , ut ne pomum quidem peculiare cuique liceret asserre inmensa, quo ceteri carerent. Non adhibebantur ad consilium sensus qui secundum corpus plerunque mollissime judicant cum de valetudine foret deliberandum. Sobrie tali non insidiabantur ad privatas caenulas comparata tri clinia. Nulla a mulierculis, sive Deo votis, sive amnibus xenia; bellaria nullas ubique masculus vigor monasticus; ubique intacta paupertas; ubique illibata sobrietas, instactaque moderatio animi. Tanta autem in singulis, omnium rerum nuditas eminebat, ut invicem pertinaci cinnatu certarent, quis in divino obsequio majora praestaret,& minus acciperet. Quando vero tantae severitatis Μωnachi pecuniola oppletos loculos admisissent, occultassent; utque noxias cupiditates explerent, profudissent Duili od by C roste
96쪽
LIBER SE CUNDUs. 6 qui siquid, necessitate cogente, usurparent ad usum; magis re, quam verbis,illud cum Bernardo videbantur verecun. de sonare: Sine bis neque vivere, neque Deo servire est; ceterum quanto parcius, tanto melius. O mihi exoptata tempora, si redeanti Hanc autem tam egregiam virtutem non honorificis verbis modo, sed fietis potius, exemplis que spirantibus prosequebatur Iacobus. Cum enim Se. nimiani juris inent splendida non pauca, nec contemnenda Sacerdotia; nunquam tamen adduci potuit, ut sui ordinis Μonachis regenda , administrandaque attribue rentur. Μonachum enim extra claustrum facile sub tonsurae honesta, speciosaque iacie eo turpius regredi adseculi viva arbitrabatur, quo majori vitae persectione eadem sibi calcanda antea destinaverat . Inesse praeterea in hujusmodi administratione latentem quandam, subtilemque habendi cupidinem, cujus laqueos, ac tenacissimum ubscum , alienae provehendae saluti intenta pietas vix semel S iterum eludat, effugiatque . Subis enim primum nummulorum amor; mox parentalia pinguiora delectant; tum litatur lubentius, ubi sacrificium piorum eleemosinae juveni ; demum cupiditate propemodum in crudelitatem versa, minus belle procedere annum putant, quem praedivitum funera non nobilitaverint . Itaque S aequioribus
oculis Coemeterium gibbolam aspiciunt, beneque coli agellum suum depraedicant, quo plura unde a moestissimis. assinibus amplius exsistat compendium ) inseruntur Cadavera. Quas, inquam, immites avaritiae sordes adia in suis aversabatur Iacobus, ut ex secula Sacerdotibus quo tum perspecta probitas esset ea munera praestanda mandaret; cum diceret, satis amplum, quaestuc sumque Empo rium Monachis Claustrum esse, in quo pressis, reductisque cupiditatis frenis, persectioris vitae lucra sectarentur.
Quoniam vero ubi cudebantur, recudebanturque
mores, si prolabi contigisset. Generalia Comitia erant,
97쪽
63 Η1sTORI E SsPTIMI AN Ead quae primum nomine Septimianorum accessisse Iaco. bum non est dubitandum; operae pretium facturi sumus, si post recensitos Cisterciensium vivendi ritus, de Comitiis dicere instituamus ; quibus scilicet de causis quotannis celebrari solerent; qui potissimum adessent ; quae demum
per eos dies, quibus in unum cogerentur, tanto ardore animi agitarent . Uberem scriptionis tulero fructum, mihi. que ipsi placebo, si inde nostri temporis Μonachi dicen. di leges,corrigendique mores sanctissimos ritus addiscant; priscaque secula ita venerentur & colant, ut ab illis vellatum unguem discessisse profanum ducant. inotannis igitur celebrari solita Cisterciensia Comitia , adeo notum est, ut cum inde in Dei Ecclesiam uberrima commoda redundarent; hoc ipsum nec aliarum rerum Scriptores latere potuerit. Sigonius de Regno Italiae nobilis Scriptor idipsum testatur, asseritque, talibus
e Comitiis quae ipse Concilia vocat ea,quae E Republica
Christiana forent, saepitis dimanasse. Nullus itaque miretur , nostri ordinis Patres , tametsi Provinciis, totisque dissitos Regnis, adeo isequenter ad publica tractanda coivisse. Tres enim, ut video , eos impellebant, eaeque gravissimae, ac justissimae causae. Vix scilicet annos pubertatis digressus ordo; natura ipsa morum: denique ecclesiastica, quae a Summis Pontificibus imperabantur, negotia .
Et quidem recens adhuc Ordo postulare videbatur, ut Dequentibus imbueretur ad omnem pietatem praece ptionibus; austeriori monasticae disciplinae assuesceret: eidemque ostenderentur dura & aspera, per quae itur ad Deum. Dicebat septimo de Legibus sapientissime Plato, omnem in rota Vita navigationem rectam futuram , si pueritia recte educata foret. Quod, ut de adolescente natura; sic de quolibet coetu hominum sensim ad virtutem progrediente intelligi potest, ac debet. Quare haec erat
98쪽
L 1 B E B. S E C UNDUS., 69himma Comitiorum, huc omnes intendebantur curae, ut rediis sensibus euntes juvarent, moderarentur; devios, qua possent ope, retraherent; denique ut se se prodentes
perturbationes, vitiaque omnia radicitus resecarent. Haec
enim melioris spei initia non dubitabant fore, quin optimi progressus, exitusque seliciores consequerentur. Quanquam enim videbant, id per singulos Superiores in suo quemque Μonasterio egregie posse praestari; volebant
tamen ut & publica autoritate minus moderata improbarentur: ut ab iis vel improbi ipsi discerent temperare. Quae illi minima non afferebant corrigenda λ id minimae labis non perhorrescebant Quos illi non ciebant clamores, si aliquem a priscis moribus degenerantem Conspicati essent λ Num honori velificabant suo, vitae commodis inhiabant, faventibus sibi palpabant Nil certe
minus, quippe quibus unius Ordinis puritas, animique sui cultus praecipuus, ac antiquissimus erat. Fungebantur siquidem optimi parentis officio erga pubescentem ordinem; nullis parcebant laboribus: sudarunt plerum. que , alsere multoties, ut secuturae posteritati impressa vestigia, quibus insisteret, sanctitatis relinquerent. Μores item ut sua sponte concidunt; sic alterius
niti ope necesse est. Pauci enim jam sunt, qui cum Agide perditam luxu juventutem sane toris vitae moribus jam lacti viri castigent: plures vero, qui cum Salomone SSaule sane ius institutam, saepius cum turpi commutent Horologio proinde mores persimiles mihi videri solent.
Ut enim pondera in illo in causa sunt, cur dentatae rotae perpetuo motu ferantur, ad Solisque libellam horarum signum excludant; sic moribus si accedant pondera legum, mirum quanta moderatio insit ad omnem vitae paserem condecorandam: secus si exleges sint; ruunt in de, terius semper, indeque oritur magna perturbatio vitae.
Quam ut vitarent prisci Cistercienses, quotannis celebra tis
99쪽
ti, Comitiis, hoc est, sublatis legum ponderibus ex praeseripto Raegulae, ac si tunc primum exordirentur, vitam instituebant. Quod eo impensius fieri necesse esse puta. bant ; quod flos nobilitatis, Reges, ac Principes se se Cisterciensibus in disciplina monastica erudiendos tradi. dissent. Quare ut plerumque nobilitatem rectε etiam institutam, subit vitae pauperioris fastidium; sic inde timebatur ille casus brevi futurus, quem nostris temporibus vix dignis lacrymis deflere posse videmur. Iam quae imperabantur, tanta ejusque molis negotia erant, ut nisi multiplex, & varia Historia loqueretur, conficta ad jucunditatem tibella posset videri. Ut enim tempora illa, quibus Cisterciensis ordo sanctitate, ac di strina enituit lub nascentibus Haeresiam monstris, maximisque ingruentibus bellis, quae Dei Ecclesiam, ejusdemque pastores dirum in modum divexarunt, turbu lantissima suerunt; sic eorum consilium, opesque per id temporis expetebantur, qui apud Deum gratiosi praeci pue putarentur. Unum dumtaxat de pluribus hic adscribere exemplum visum est; ut inde cetera lector secillimε
colligat, & nos vera narrare non dubitet.
Emerserat, Innocentio III. Summo Pontifice,quasi e Lernaeo lacu pestilens Albigensium Haeresis, quae a Comitatu Albigensi prope Tolosam in Galliis nomen
invenit; itaque impietatis vexillum extulerat, ut deterrimae Sectae princeps Bernardus nescio quis nocentissima placita ab Innocentio III. per summam impudentiam confirmari petierit. Sed nimirum cum dedecore, ut par erat, repulsam tulit. Admittebat autem illa Haeresis an,
marum transitus de corpore in corpus, carnis Resurre
ctionem excludebat; Baptismi Sacramento pondus suum abrogabat, Suffragia pro mortuis aegri capitis somnia, anilesque fabulas esse depraedicabat ; altaria denique hiemplis omnino sustulerat. Haec septennio ante, quam
100쪽
LIBER SECUNDUS. TIoriretur, Lutgardi nobilissimae Christi Virgini Ciste, ciensi in Aquiria Brabantiae Monasterio, Dei parae admonitu , innotuit. Virgini enim oranti se se obtulit Maria, vultu moestissimo, cultuque lugubri; iraut coelestis illa pulchritudo, ut Sol nubibus, utque candor liliorum continentibus imbribus, sic maerore, squaloreque videretur confundi. Ad quam Lutgardis. Ecquis tantus maeror, Mater, ait, istam tuam gratiarumfaciem potuit foedare Ad quam illa: Christiani sunt nomine renus; quique rum is haresibus implicati, Filium meum iterum comssuunt. rursumque in semetipsis crucifigunt, ae ostentui habent. At tia, ne divina ultionis gladius, qui jam evaginatus imminet Chrsiano Orbi tisique ad internecionem desaviat, adnitere continentibus Vecibus, septennarioque jejunio. Quibus illa ita paruit, ut noete, dieque orationi dedita ad septennium semel in die pane tantlim, cervisaque toleraverit vitam . Demum cum erupisset, grassare- curque jamjam pestilentissima lues; missu Pontificis, Hemricus Claraevallensis Abbas vir doetissimus, ac sanctitate Conspicuus cum honestissimo Praelatorum comitatu, ALbigensium errores mucrone doctrinae ita jugulasse sertur tui haud minima spes salutis deploratissimis Ecclesiae rebus per eos dies assiilsisse videretur. Sed cum paulo post ut intestini morbi ad recidivum maxime proni sunt ad pristinos rediissent errores; placuit Pontifici, rebelles , ac transfugas persequi armis: missisque copiis, quarum A noldus Cistercii Abbas, postea Narbonensis Archiepiscopus Legatus erat &. Dux, ita pertinacibus minitatus est, ut si resipiscere vellent, in ipso armorum terrore Arnolo dum, absolutum suis numeris Theologum, possent animarum suarum lenissimum medicum experiri . Ceterum
in hac pietatis plena contra Albigenses, ancipitique lueta, nullus tulit exitum seliciorem, quam Petrus Castri Novi item ex ordine Cisterciensi Montis Frigidi Abbas. Hie,
