Nicolai Baccetii ... Septimianæ historiæ libri 7. Hanc notis, variis observationibus, & præfatione illustravit, necnon à temporis ludibriis vindicavit editor frater Malachias d'Inguimbert ..

발행: 1724년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

opem afferre. Itaque insigni edito diplomate, in quo

praeter cetera favorabilia, funestum, minansque religionis telum splendebat utrique intentatum parti, corrigendis

scilicet, & correctoribus, ni Pontificis didici statim audientes essent) Septimianos metu magis ad praeclarum opus adegit; quam quod ipsi tantae rei pares esse se arbitrarentur . Sero intellexit Antonius, rem agi serio. Itaque cum se collegisset , in eamque rem quando parendum

erat nervos omnes intendisset, ut ad rem gerendam mit. teret opportunos : ex omni Septimiano corpore lectissimos sexdecim Monachos adlegit, Arsenium, videlicet, Placidum, Hieronymum, ac Pacificum, de quibus non nihil supra , & plura dicemus deinceps, qui paris virtutis duodecim alios, duobus adjunctis famulis, tanquam bene curatam, instructamque familiam ad opus deducerent. In quos sane illud Cant apposite cadere videbatur : Omnei gemellis fetibus, flentis non est inter eos. Hic enim

valebat prudentia ; illum rerum usus extulerat: alius consiliis dandis, accipiendisque habebatur praecipuus; alterum scripturarum scientia exornarat, ut in utraque sertunt praesentissima depromeret remediaullius vitae sanctitas ceteris religioni erat: nonnulli vero ita victus parsimonia, Precumque clarebant instantia; ita denique simul omnes sanctioris vitae praeceptis, exemplisque videbantur imbuti , ut instruetissimam ad omnem pietatem, atque Virtu tem secum devehere domum crederentur . Nec ita tamen animatos, arque instructos omisit Antonius sui officii gravissime admonere ; cum diceret:

Ob id intellis ere se,correctionis munus diffscillimum

esse, atquegravit imum, quod vitam ejus, qui corrigit, requireret ab omni labe mundissimam, e ' mi magis arduum , difficiliusque aggrederentur mortales, quam lenitatem cum severitate miscere . Utrumque arduum esse; stremum vero tanti laboras, ac sayentia, ut ad id, qui

182쪽

propius collimini, longe sapientii us posset haberi: r

quiri tamen disparis reι raram illam conjunctionem, ne correctoris in irritum caderet labor. Neque enim posse iliam , cui non lenitas adsit, crudelitatis nota carere: nec dissoluti nomine, quem non obarmet severitas ia Prorsus mstitia steriem esse, alienis moribus mendum detrahere. Utrobique enim adhiberi conatus : iatrobique contendi:

ibi, ut sequuta pace, victor triumphet I hic, ut sanitate

recepta , animi ad virtutem perennent. Ut ergo Eliadnon magis bellum dicendum, quam cadem, in quo commissa acies mutuis vulneribux penitus confodiantiar ad necem ; sic nec correctionem iliam dici debere, cujus see ritas corrigendos fugaverit , confuderitque. Statuebat proinde, in mendosos opus amore hsse, ut utriusque rei

pulchra mixtura fleret: illius rei exemplum se Sponsam prabere, qua in Canticisse.b nomine putationis mis abhorrente a bello, ut leniorem putationi dexteram admoveret, amanter invitabatur a Sponso: Surge,propera mica mea, rempus putationis advenit. Ex quibus verbis debere intel ligi, correctionis munus, opus amoris esse, quod non nisi

apte Sponsa tractaret. In eo squidem acui ferrum, sed ad perutile opus ; vibrari, sed ad virorem: virgulta μeari, sed ne plus aquo luxurient I turgentes quandoque jugulari gemmas, sed ut inde latio es flores erumpant, ac

fluctuum omnium major tibertas,' pia. Ad hanc igitur putationem, baud absimile pugna munus,se eos provocare dicebat, ut in eorrigendo imitari vellent Agricolarum solertiam, qui non tantum bonas, rectasique arbores colunt, sed illis quoque, qmas aliqua depravaverit causa, adminicula, quibus regantur, administrant: alias cir cumcidunt , ne rami proceritatem premant; quasdam mitio uel infirmas nutriunt: quibusdam aliena umbra laborantibus coelum aperiunt. Secundum igitur hac illos etiam sapienter videre exbartaduatur, quod corrigendo-

183쪽

isa LIBER QUARTU s.

rum in enium, quave ratione foret tractandum, donec quos consuetudinis vitium depravasset, flecterentur in rectum : inde enim certam spem fore , ut tam ii, quι corri. gerent , quam qui corrigerentur, magno suo commodo ,σatidioque sentirent correctionis gladium constatum in merem, cr objurgationis lanceam in fulcem versam ,

non tam laboris, quam mesis uberioris non obscura pra-ltidia. Quibus ad severitatem, simul, ac lenitarem salubrioribus imbutos praeceptis aliquando tandem dimisit Antonius . Qui cum anno MCDLxv. sexto Nonas Octobris Μediolanum venissent, tanta omnium ordinum laetitia, ceIebritateque excepti sunt, ut tam illius laetitiae, quam Ssortiorum Principum in eam rem munificentiae, scriptor

illius seculi longe doctissimus in familiaribus ad amicum Iiteris honorifice meminerit. Cumque decimo Calendas Novembris, Claraevallense iniissent Coenobium, perspectis omnibus, IIII. Cal. o sto remigrarunt Μediolanum ,

atque cum Fulginatium Antistite agente pro illustrissimo Ascanio Μaria Vicecomite Sfortia, ad S. Ambrosium cujus postremus Commendatarius fuit longa delibera

tione , hoc est, septem mensium, rationem correctionis pensitabant. Quos interim multis agitatos procellis, narrat vetus Chronista Clarae vallensis . Candide tamen fateor , haud me satis Videre, unde tot, tantaeque procellae

iis potissimiim impendere potuerint, quos ad praeclarum

facinus evocatos fortunatissimorum Principum favor, ac opes eo tempore tuerentur. Rei tandem exitus me scri-hentem admonuit, in id maxime Septimianos insudavisse, ut, mrpitus eradicatis vitiis, servarent homines, nec potuis se. Id illi, ut charitate cogente, ad corrigendum accesserant saevissimam procellam fortasse vocabant, qua se Percelli, agitarique arbitrabantur, dum fratres sibi charissimos certissimo salutis discrimine involvi iustissimis la

184쪽

LIBER QUARTUS. Is 3 crymis lamentarentur. Fortasse enim apud istos Insubres Clarae vallenses invaluerat opinio illa, id esse mordicus xenendum, quod quisque cum voveret, reperisset in claustro : hoc est , elumbem quandam, corruptam, di lu- tamque vivendi rationem, quam inertissimi quique sequuntur. Quam si illis omnino salubriter extorquere coneris, atque ad ea, quae aliquando distinxerant, vota compellere; illico Bernardum proferunt, a quo mutuati fiduciariam sicam in monitores devibrent: Nihil me Prat

tui prohibeat horum, qua promis; nec plus exigat, quam tendum Ma est. promisi. Vota mea nec augeat Me mea voluntate, nec minuat sine certa necessitate. Quasi vero Bernardus, dum haec scriberet, pro corruptela illa morum pugnaret, non

pro votis, quae semel emissa Deo, ipsi ex fide, casteque redduntur. inando vero a se dissentiret vir gravis, idem ac sanctus, qui ubique & semper tepidos, idest, ad vomi

tum reversos insectatur Μonachos, pauloque remissiores gravissime damnat mores: qui idololatriae scelus, hoc est, propriae voluntatis obstinatum detestatur arbitrium; qui

monachalem amoeniorem cultum, in quo quaesitus estet magis color, quam calor, abhorret: qui murorum ex struendorum intensiorem curam, cum neglectu morum,

deridet λ. Hac itaque peste infectos, hocque errore seductos Claraevallenses illoscrediderim, quos corrigendos suscepere Septimiani. Siquidem cum ad septem menses, senius, Placidusque ejus principes legationis . trepidam deliberationem protraxissent, ut deviis, aversisque opportunum daretur spatium resipiscendi ; nihilque interim

omisissent, quod ad lucrandas animas aptissimum esse videretur: spopondissentque, ita se omnia clementer, ita mo' derate istiuros, ut nil supra, nil infia , nil denique contra regulam, ad cujus praescriptum vota nuncupaVisient, prae ciperent. Nullus tamen eorum vel precibus delinitus,

185쪽

Monasterii claraevaliis Mediola-rrensia infelix exitu vitendit . quam direm in elerata conluetudinis um sit. Leeulenta An hii Ab' atis septi miam monita . Confoetudinis i veteratur iugum at o . c per ling. seandum a

is ΗisTORIAE SEPTIMI ANAE& monitis, vel denique salutis suae certissimo discrimine

adeo territus fuit; ut bonitate causae, charitate in proxi-ΠΗbs, vitae demum innocentia vincentibus manus daret.

Omnes enim ad unum, hoc est, viginti quinque Μonachi , cum o sto Conversis certa pecuniae summa quotannis a Septimianis pendenda, reformatoribus lacrymantibus, ius etsi abierunt; sustinueruntque, deserto claustro, fra. tribusque relictis, bini, vel terni, vel etiam singuli, more secularium hominum, vitam exigere. Adeo s,va consuetudinis tyrannis est, adeo diffficulter excutitur lInfelici rei exitu frustratos Septimianos, vehemens

dolor oppressi ; itaut luculentissimis datis literis, vix eos post longum sane tempus Antonius solari potuerit. Ingerebat in primis dolore aegris, haud semper in potestate inedici esti , ut relevetur aeger, variumque sere habere

exitum ea, in quibus moliendis maxime conarentur mor.

tales; unamque conscientiam pro mille testibus iis esse debere, quorum haud opera factum esset, ut res irritae caderent: atque ex re praesenti captata occasione, subin&

rebat, fructus amplissimos inde colisgi posse insanabiles scilicet, videri , qui consuetudine jam ipsa peccarent et

adeoque ut perhorrescendum monstrum aversandam consuetudinem, quae initium exiguum capit; neglecta vero maxima vires sumit: quaeque ut callus tempore factus

adimit in probrosis sensum dolendi; quae denique, quae

in nobis semina virtutum sunt, exstinguit, promovetque pugnantia vitia. Quapropter permagni existimari debere, abiisse eos; quando ita Deus, cujus inscrutabilia judicia , permiserat quibus consuetudo peccandi, turpissimum obduxerat callum, ne qui deinceps ad claustra venirent, quasi a morbidis ovibus inficerentur. Illud in agricolatione praeire merito , ut quae serere velimus, prius liberemus arva fruticibus, hocque tam magnum futurae messis praeludium sine ullo eorum labore, divina virgula, osci

186쪽

LIBERQi3ΑRTUs., Is tantibus non accidisse. Illud praeterea Psalmi ex re penenatum attentissime cogitandum objiciebat: Edecim gen res, plantasti eos. V t in munificum datorem grato. memorique animo essent, qui, ut eos ad fiuctum uberiorem gratis plantaret, repente illos ejecit, evulsit, qui immo mori mente steriles, infruct uosique pene aruerant; proinde timIde cogitarent inexorabilem C estis Agricolae falcem esse in infrugiferos , cujus inevitabilem ictum severiora illa verba praevertunt: ut quid etiam terram occupat λHaec, 8c iis similia moerentibus tametsi ipse etiam maximo dolore arderet ingerebat Antonius, ut & alieno Periculo saperent, & singulari Dei munere illedii haud in tantae rei mole animum desponderent. Antonii paren-.tis votis respondit Arsenius. Etenim Coenobio Clarae vallis Praesectus; adeo sanct imonia vitae fulsit, valuitquo consilio, ut ex totius Μediolani primaria nobilitate innumerabiles filios Christo genuerit, brevique Claram illam Vallem juxta Propheticum di stum spiritualem in ubertatem Versam, ei videre contigerit .. I inc illa Galliae Cisalpinae Cisterciensis Congregatio dextro Numine di- manavit , doctrina, ac monasticae disciplinae laude viris praestantibus gravis, fetaque semper: cui successu temporis pleraque Insubriae, munificentia plane regia, exaedificata Μonasteria in possessionem cessere. In cujus modo laudes sat dixisse erit, Arsenio, Placido, Hieronymoque ducibus, ac parentibus,Congregationem illam eo pro Lssse Virtutis, ut pulcherrimae, ac fiugiferae arboris Septimianae degener ramus nunquam videri potuerit.

Iam Clara Μediolani Vallis, Septimianis cultoribus , abundabatfrumento, hoc est, pluribus, nobilibusque educatis alumnis, sibi ipsi lassiciebat; cum Resarmatores Hetrusci Septimianae observantiae desiderio tacti, duceque Pacifico, remigrarunt Florentiam. Sed haud

V a ita

Galliae cisi in e

ueteratio Ciste eiensiff. doctrinae , virtutum, ac gri n litem diseipli laude continuo mi tum in modum conspicu . Repsmiani Re inemat rex Mima sterii clat,valiensisse itertim in Hettu i iam reset ut .

187쪽

Afranius Cardi. lis in C stoclenisset munificentilliis

nius

136 HIs Toll. 1 E SsPTIMIANAE ita facilem missionem Arsenius, Placidus, Hieronymus. que impetrarunt a filiis, qui a parentum complexu negabant se posse divelli. Et Arsenius quidem, quandiu vixit, Claraevallensi Coenobio praefuit. Hieronymus vero post Arsenti obitum, restitutumque Abbatis honorarium titu. Ium primus Claraevallis Abbas est dietus. Placidus vero

multo post, idest, anno MCDXCIII. S. Ambrosio Mediolani Μ ori celeberrimo, ac opulento Coenobio eandem correctionis medicinam secit; processitque adeis feliciter

cura,ut cum sanctitatem illorum Μonachorum reverere.

tur Cardinalis Ascanius: sponte , annuenteque Alexandro VI. Pontifice, ejus Μonasterii Commenda, ut v cant , se abdicarit, ingentesque divitias, jura, latifundia, ae honorarios titulos Cisteretensibus Μonachis attribuerit ; postulavitque, ut liberis Μonachorum suffragiis Abbas primo quoque tempore diceretur: Rus ergo loci primus Abbas creatus est Iohannes a I ossignano, ex

Placidi Septimiani disciplina nobilis alumnus; qui postea

praecipua charitate in pauperes , ardentique pietate in Deum nobilitatus est. Ceterum, cum Arsenius , Placidus, ac Hieronymus, ct sanctissimo vixissent, & praefuissent salubriter sdiemque clausissent extremum: a moestissimis filiis in Claravalle supremo officio demandati sunt; pignus utique futuri certissimi amoris inter Hetruscos Monachos, atque Insubres, ut saluberrimis colligati legibus, mutua. que vicissitudine dignitatum , ubi deinceps in Italia colla.

beretur, Cisterciensem rem certatim restituerent, resti tutamque proferrent. Jam cum Pacifico reversos Septimianos exceperat

Antonius; receptorumque filiorum sospitate laetissimus, gravis jam annis, urgenteque senio, impar suis humeris onus deponere cogitabat. Itaque filiis suam imbecillitatem excusans, sibi jam jam colligendas esse sarcinulas di- , Etita-

188쪽

LIBER QUARTUs. IS ctitabat, alterumque propemodum pedem in cymba habere; proinde orare se, ut sibi aliquando vacare liceret. Id operis vegetum, operosum, indefessumque requirere, qui ceteris esse posset exemplo; non desectum viribus senem , capularem, spiransque Cadaver, quod ceteris ces sandi materiem daret. Plerosque enim venum, m in rum exempla sequi, non illorum aestimare infirmitatem 3 eaque ampleiri lubentius, quae mollitiei VideTint C Vm AK4;e, his A. nire , quati quae rectae, rigidaeque rationi fruere: ob rem sacrilegium ducere, pertinacita id retinere quod nulla ratione exsequi posset. Habere eos, quibus id onus tuto imponerent, sequerenturque ad virtutem ducra praevalidos et vellent pati modo, se in ea quasi panegyri spectato rem adesse, qui per ipsos triginta annos, qualemcunque se praebuisset actorem. Hoc idem ipsum, cum modo lacrymis, modo precibus, atque ex prudentioribus modo hunc, modo illum, prehensando valentius inculcaret;

exoraretque, ab invitis tandem missionem extorsit Veritis, fili eoasi umquam obtinuit: abeuntique munere , Pacificus sumetus

est, is ille, qui nuper Μediolano reverterat, quique ob tot Sinis iα aev i- correctos Clarae vallensium mores cum primis illis Septi. torii, is Antonio

mianis luminibus inclaruerat. aua-

Interim laetus senex Antonius, ct ad arbitrium sella nocturnas nihilominus. urgere vigilias, diurnis primus adesse precibus, postremus e templo exire, Communi mensae, statisque horis accumbere, parabilibus vesci cibis, occupatis labore divinam lectionem ingerere , secedere frequentissime, silere ad omnia, prolixius, intensiusque ad mentis usque excessum orare. Haec omnia st enue, hilarique facie obeuntem compellabant sui, de homine subinde non sine quadam jucunda . indignatione quaeren' xes , an illud esset cestare, senilique atati parcere λ Sub' aisiis Aoio,.i Aia ridensisse, cessationem utique esse, reponebat, sed quae

illum deceret, qui judici propediem foret sistendus.

189쪽

is 3 His TORI GE S EPTIMI ANAE Formidolose inter haec Pacificus tantum onus subibat, quod invidiosam secum cum vivente praedecessore,& qui tam glorios laboris, omnibus acclamantibus, metam tetigerat, contentionem afferre non ignoraret. Itaque eum hinc incomparabili virtutis urgeretur exemplo ;illinc existimationis suae stimulis pungeretur , ad unum spirituale Commodum suorum curas Omnes convertit ei vigilare, orare , labori manuum interesse, communi Psalmodiae nunquam deesse , desidiosis solertiae ducem, plus aequo fervidis se frenum praebere: illos blanditiis, hos durioribus verbis ad officium invitare. Dum vero se praebet exemplum aliis, atque omnem vivendi licentiam severius in se castigat , ex diuturnis laboribus, apoplexia , quae bis

eum incassum tentaverat, tertio facta valentior, haec apudies ut .ntio suoS agentem quarto suae praesecturae anno Facificum re-

1 inmixis . pentIno opprellet Interitu , Virum In lignem, ut ad pectus

statua, quam in illo rigore ordinis apud suos promeruit, , abunde declarat. Exprimit illa senem detonsa barba, totum ad severitatem Compositum, gravem,cogitabundum, plenum decoris, priscamque illam monasticam disciplis nam undequaque spirantem . Qua quidem desiderium exstincti lenire Μonachi visi sunt; tametsi praeclare fanio. pisciariis..i- eta, quae statuis omnibus, superbisque Colossis sapientissi-

tu .superbi' ---Agesilaus praeferre 1oIebat , ita virum praeclarum condecorarent, ut tantarum Virtutum memoriam nulla

unquam oblivio obscuratura videretur. Consternati autem Septimiani ut sunt mortallium cogitationes timidae subvereri coeperunt, ne clarissimi viri obitus insperatus in varios hominum sermones incusereret : illud secum reputantes, se in ea tempora incidisse, Andi, hin sta. in quibus nil usitatius esset, nil familiarius, quam sub fictis

criminibus veras sortunas amittere. Itaque ubi primum '' extulere desunctum, vocato coetu, iterum ad praefectu ram volentem nolentem rapiunt Antonium . Passus estia vir Diuitigod by Corale

190쪽

LIB E R. QUARTUS. IS9vir bonus, ct sapiens sibi vim adhuc afferri, ne semel exanimatis metum videretur augere . Ita tamen interim praeerat, ut cum resedissent timores, iterum receptui cunere velle videretur. Q d cum animadvertissent pleri. que , desperarentque se pari virtute posse invenire parem rem , qui perpetuo imperaret; de praefectura inducenda ad annum, agitabant sermones. Haud displicebat inventum desidiosis, ac rerum novarum cupidis: inque hanc sententiam promtissimi ibant perpetuae praesecturae o res I Venerabanturque ea de re coronas, quibus de aggregandis per Italiam Coenobiis sanior sensus insederat somnes denique ea erexerat cogitatio; satius multo esse, malum, si eligi contigisset, pati ad tempus, quam bonum Perpetuo regnantem odisse. Ergo cum propemodum jam ea de re ad Pontificem supplices porrigendi libellos explicarent consilium; haud salutari suorum conspirati ni intercessit Antonius : cumque ad prudentiores adiisset, adnitebatur illis extorquere hanc mentem, cum diceret:

Et si linebitis, communi jure electionum everso, pere granas, nomasique leges induci λ Si quid in senibus experientia potest, vaticinor jam nunc vobis hoc noxium , Ordini cetero haudquaquam decorum futurum. Scilicet nos soli sapimus, desipiunt ceteri, ut prudentia facem δε- miis hoc tempore praeferamus. Eflo, peccarunt aliqui, dum ex prascripto legum perpetuo imperant; num ideo aque injurii, ac qui illas miolarunt, innoxias, inaudi'tasque leges damnabimus Sed fortaste commoda vos trahunt, qua ex una annua prafectura hauriri posse θ

ratis . De me qualia, quantaque audite. Primum , ex

buissemodi quadam quasi secesione, apud ceteros Ordinis

amantes maxima invidia ardebitis: tum qui ex longiori spe consopitias modo videtur, annua illa vicissitudine , quasi follibus excitarus ambitus reviviscet, ardebit, claustraquefoedabit. Praterea, qui ad annum sedebit, timide

SEARCH

MENU NAVIGATION