장음표시 사용
201쪽
nitque tandem omnium ex voto, ut in eam curarum maximam adlegeretur. Quanquam vero nonnisi invitus ex. cedebat e claustro, dum tamen ad omnia egregia intento succurrebat omnium animos demerendi sibi quam latissimum campum aperiri, ad hujusmodi cursum laboris exhauriendum , minus gravate videbatur accingi. Ergo cum praepotentium civium rogatu eam provinciam suscepisset, opinionem omnium superavit . Ipse aegrotos sotiri, alere splendidius, famulorum ministeria consultius disponere, imperare munditias, periclitantibus adesse, a ministris omnem vivendi luxuriem amovere, nihil demum omittere, quod in languentium tum animi, tum corporis salutem esse videretur. Cum noctu se sopori d disset, ubi primum sollicitam mentem exciverant negotia , clanculum surgebat e lecto, sususque in preces, futurae diei selicem exitum postulabat a coelo: mox crepidis abjectis, soleatus tantum, suspensoque gradu, ne vestigiisse prementibus proderetur, se conserebat ad aegros, visurus an aliquid, qui excubabant per vices oppressi somno, delinquerent. Qims ubi muneri reperisset intentos, m gis magisque animabat exemplo, urgebat vero acrius praesentia cessatores: die vero vel audiebat ministros, vel imperabat quae in posterum exsequi vellet, vel ephemerides revocabat ad calculos, vel disponebat ipse quae in aegrotorum curam necessaria videbantur. Nunquam indulsit otio, vel gulae lenocinatus est, aut ad mensam inter sce-cundiores calices sedens, aut ad pompam per urbem in
structiori equo subvectus. Quae cum indefesse ubique ,
ct semper exsequeretur, ex diutinis laboribus, ac sollicitudinibus, gravi contracto morbo, ne obolo quidem, ut Monachum decebat, ex tam opulenta administratione ditior, plenus meritis diem clausit extremum, publicoque civitatis dolore, ac splendido funere elatus est. Accidit
autem dum animam ageret res memoratu digna, quae tum Diuili od by Coc le
202쪽
LIBER QUI NT Us. III sanctimoniam viri , tum prophetiae spiritum non o
Eximius illi alumnus erat, ex Ferrariensium primaria nobilitate Monachus nomine Paulus, quem in S. Bartholomaei Coenobio, dum illic aleret monasticam disci, plinam, Christo genuerat; virum cum ceteris naturae dotibus conspicuum, tum vero maxime parentis Bernardi propiore virtutum imitatione in Cisterciens Ordine cibrum . Hic flens, ct ejulans cum saeva morte luctanti magistro aderat, cumque continentibus suspiriis quereretur, quod eadem spiritus suavitate jampridem conjunetos mors importuna dirimeret, a decedente hujusmodi ferunt retulisse responsum: parceret lacrymis, dolorem detergeret , qui conVoluto anno, eadem die, horaque eadem finret parentem insequuturus. Nee praedictioni defuit fides. Cum enim sese convolvisset annus, Paulus vix morbo
tentatus exceptus est te stulo, eademque die, horaque ea. dem novo elatus gaudio abiturus in parentis amplexus, lae tissime mortuus est. Ceterum Bernardum, suavissimae memoriae virum,
Septimiani lignea ad pectus statua oblivioni utcumque
eripuerunt, quae virum melioris seculi representet, itaut cum in illam obtutum converteris, nonnisi unum e pristis illis AEgypti patribus intueri te credas. Sub idem sere tempus ab Innocentio VIII. postularunt Florentini, ut submotis Septimianis Conversis, ad
usum publici sigilli, ejusdem ordinis Μonachi adhibe-
Tentur . Causabantur enim rusticos, ac plerunque imp
ritos homulos, tametsi integrae fidei essent, in publicis diplomatibus obsignandis, haud exiguo Reipublicae malo Iabi: idque si minus hactenus seequenter accidisset; hoc
ipsum tamen timeri posse; tanti esse, ut trepida res digna posset videri, quae ad sapientiores rejiceretur. Haud refragatus Flors: otinorum postulatis Pontifex est: editoque Y et peram
203쪽
Guidonem V innachum Septimia--m Innocentius Iu elieit ad se formandos Cam l. Hulenses Monachos, qui ad Sanctos Anselos Florentiae deω
Camaldulensum Rector Generali exquisitis laudibus celebrae Guidonem Monaehum Septiis mianum Florentiis notum carnaleua ealium Relorin ἀ
i a III sTORIAE SEPTIMIANAE peram plo diplomate , Palatio Dominorum, ut olim appellabant, Monachos Septimianos attribuit. quorum publici sigilli usus esset: praesentibus Consulibus sacrum B.
cerent: herile epulum precibus praeeundo auspicarentur riis denique cibis, quibus Domini, vescerentur. Res no is serorum quibusdam prima facie decora visa est, Iamentan. tibus ceteris lautae gulae satis amplum promruarium patefactum fuisse: utri melius, rectiusque judicium tulerint, tempora ipsa, in quae incidimus, etiam nobis tacentibus,
Nec multo post ab eodem Innocentio VIII. mittitur Guido Μonachus Septimi anus, Camaldulenses, qui ad Sanctos Angelos Florentiae degunt, ad severiorem
monasticam disciplinam instituturus: vir tum sacrarum, tum humanarum literarum peritissimus, Laurentiique Medices bonarum artium fautoris penitissima amicitia clarus. Hic cum eam Coenobii correctionem auspicaretur, quo lenius procederet, album ejus ordinis induit cucullum. Eam ob rem Petrus Delphinus Canaaldulensium per ea tempora Rector Generalis, ac non temnendae eloquentiae vir , tum in eo corrigendo Coenobio egregiena alam operam , tum candidae vestis cultum in suis epi stolis latine conscriptis gratulatur Guidoni, nullumque finem facit laudandi hominem, quod auxerit Monaste. rium, quod ad meliorem frugem instituerit Μonachos, quod laudatissimos revocaverit mores , ac nobilioribus excoluerit disciplinis . Adeo vero vir tantus tum Camal-dulensibus, tum ceteris admirationi fuit, ut Romae etiam ejus laudes, apud eos, qui pietatem excolerent, garrula fama celebraret. Certe non inisequenter Delphinus ad
sui ordinis colligendam famam, si olom in eum Cardinalem , qui per id tempus Camaldulenses in sua fide, ac potestate habebat, ad unius Guidonis virtutum spectaculum suavissimis scriptis literis evocavit. Et quidem ut
204쪽
LIBER in D lTUs. 2 3 probis motibus Camaldulenses Guido plurimum juverit,
non minus opibus, fortunisque adauxit. Propiori enim gratiae gradu ad Laurentium Μedicem cum accessisset,
cum Viro vere magnanimo, ac pietatis amante transegit,
ut S. Μichaelis Aretii opulento sacerdotio ditarentur :obtinuitque quod voluit. Ceteras virtutis laudes Guidonis Septimiani plenius, planiusque cognoscet, qui Petri Delphini nobilissimi Veneti haud incultas latinas epistolas consuluerit.
Vix se convolverat annus, cum Iustus Riccialbanus Patritius Florentinus ac spectatae virtutis in Septimo Μωnachus publicis literis Mutinam evocatus, Μisericordiae, ut Vocant, non spernendi proventus Coenobium Hetruscae Congregationis nomine, quae per Italiam jam coibat feliciter, recepit, atque in Cisterciensem Ordinem coinptavit . Celebre Coenobium Sanctimonialium item Ci- sterciensium sedes fuerat. Accidit autem Sixti IIII tem.
poribus, ut circumlatus secularium hominum rumor , inclusas, Deoque votas mulieres, incertum vere, an falSO,
in invidiam simina temerati pudoris adduceret. Praeerat loco Pellegrina Carpensis, virilis, atque elati spiritus semina . Itaque cum crebro hujusmodi de rebus Pontifex interpellaretur, verereturque, ne serendis, jactandisque vulgo sermonibus res ipsa materiam praebuistet: coaetua tandem aliquando est, illuc spectatae virtutis legare viros, qui re propius cognita, quid tanta in re laeto opus esset, mature decernerent. Qihaestione itaque instituta , consertissimi testium cunei judices fatigabant, quoque res acrius attrectabatur, eo pejus olebat. Igitur post hinc inde consultissima agitata consilia,male audientes mulieres denique expellendas putarunt: ut illud Christi Domini dictum suo non careret successu: Auferetur a vobis Regnum, dabitur genti facienti fructus ejus . Novis ergo, hoc est, Augustinianis Sanctimonialibus induistis, novos, uberio.
Monachi Serim a ni ptibileis literia Mutinam evocari pera. Cistreeienses Hetrusei edin*4 um Coenobium Mutinensibus acclinpiunt
205쪽
Πere aio Fe ea Hensum Dux. hor. atu Innocentii III. Summi -tificis . Aueustinia Narum monialium celebre Monai eis eium septimianis Cisteretentibus dis vult, ct concedit.
a 4 HIs TORI AE S EPTIMI AN Erioresque sanctioris continentiae fructus Mutinenses pra,
stolabantur. Sive autem infrequens locus, ac extra celebritatem hominum positus vesanos, sacrilegosque acuebat amantes, sive sexus garrulitas, crebroque hinc inde transmissa munuscula, literaeque amatorie scriptae sacrum prodebant pudorem, prae istis, primae tolerabiles potuissent videri. Perculit sinistrae fimae nuntium ad omnem pietatem ere 'um Herculem Ferrariensium Ducem ; novisque in eam rem ab Innocentio VIII. impetratis judicibus causa ipsa tulit, ut scut antea Cistercienses, ita & Augustinianae demum ejectar praedivite Μonasterio spoliare tur. Cujus cum nullum exstaret vestigium, quod Cister- ciensem temperationem non saperet: res ipsa admonuit, nil opportunius fieri posse , quam si Cisterciensibus antiquis dominis iterum attribueretur. Occurrere illi san- stitatis fama illustres Septimiani; in quos publicis literis evocatos, hortatu Pontificis, ejus Μonasterii jus omne Dux Ferrariensium transferendum curavit . Recepto Μonasterio, haud indotatas Augustinianas dimiserunt Septimiani. Siquidem Mutinae S. Pauli templum, olim nobile Μisericordiae membrum, non sine proventu rim
ctis liberalissime tradiderunt, in quo ad propitiandum Numen certas sibi sedes figere possent. Elapsi aliquot
anni erant ab ea rerum conversione 3 cum Pellegrinam Carpensem adhuc vegetem seminam acrior cura momordit , scilicet non ferendam esse injuriam, quod, ut credi volebat, injuste a non melioribus Μonialibus prae divite censu spoliata suisset;harumque mox opes Μonachi Thusci vorassent. Itaque haud verita prioris lapsus invidiam , ac si Augustinianarum postremus prioris maculam delevisset, gravi, implicitaque lite Cistercienses divex vit : itaque ins acta semel intentatam perursit, ut in ejus favorem judicibus conspirantibus, sub gravi religionis telo Cistercienses demum causa caderent. Verum dum
206쪽
L 1 3 E R. QUINTUS. I scumstanter ea, quae tribunal censuerat exsequutioni mandantur , dumque Verentur omnes, ne pudor esset, ibi Virginum Deo votarum iterum collocare pudorem, ubi
non mediocris ejusdem jactura fuisset: utrinque s spensis Alexandri VI. Pontificis autoritas, Atestinique Herculis egregii Principis liberalitas intercessit: qui Pel legrinae quinquaginta in singulos annos attributis scut iis, Sc inseIubilem propemodum litem perpetuo silentici diremerunt, & Septimianis aeternum mansurum Coenobium adjudicaerunt. Ad tantorum Principum sententiam libens volensque, ubi primum ad Pontificatum evectus est, Iulius postea II. accessit. Qua in digrutate nullum non movit lapidem, ut Gallos per ea tempora rerum Italicarum dominos,ceterorum Principum succin ictus armis ex Italia extundereri Eam ob rem apertis legationibus Beneficiariorum Eccle-sae, ab Alsonso Atestino Ferrariensium Duce initio faeto, animos sollicitabat. Quem cum sibi adversiam, ac Ludovico Galliarum Regi devinctum ostendisset, con tractis copiis, Duce Francisco Μarchione Moralva, ac
undique armorum illato terrore, Μutinam non tam Victricibus armis expugnatam, quam ingentibus promissis oppugnatam recepit. Ceterum Principis Alsensi deseditoribus Μutinensibus , pro perfidiae praemio, annuente Pontifice, Μisericordiae opulentum Coenobium praedae cossit. Qui tanquam belli opimum spolium Μonasterium armati invadunt, direptisque omnibus, immeritos Μo nachos expulere . ac quasi pannosos homines justo praelio dimicando vicissent; bellico jure usi, sacros Numinicenius in publicas tabulas retulerunt. Omnino imbellis perfidia est, quae cum decora non audeat, ad illicita se
Inter haec praeliantem Iulium, lenta quidem, sed pertinax febris exhausit: erupitque tandem bonis omnibus exspe-
207쪽
i 5 HIs TORII SEPTIMI ALIAE ex spe statum , ac stelix, faustumqtie X. Leonis aevum. Ad quem, cum ejus jampridem explorata clementia , Hetruscoque nomine fisi, de acceptis injuriis a Μutinensibus Septimiani, servato ordine juris, appellasctent, praeter spem , minus clementem Leonem experti sunt. Retulit enim supplicibus, Iulium quidem, Mutinae potiundae causa , ejus Monasterii largitionem secisse , se vero ejusdem conservandae causa Μutinensibus iterum adjudi- ... eare. Adeo non semper verum est, initia principatus lenia esse, cum praesertim novum Principem imminuendi Imperii timor exagitat.
Nec cum Septimianis clementius, Clemens VII. se gessit: ille, qui gentilis Leonis, post Hadrianum Pontificem sedit. Nisi quod ea de re majori lenitatis specie statuere visus est, quod redivivam litem passus sit orbitae judiciariae Rotae iterum subjici. Cucurrit illa aliquandi liΙllustrissimo impellente Rangonio ; sed nescio quo pacto
ab instituto destitit cursu, cum idem Rangonius Cister ciensium Protector renunciatus suisset. - Paulo melioris fortunae exitum Ferrariense S. Ba tholomaei Coenobium tulit, dum inter A.lsonsum , Iu- Iiumque bellum exitiale caleret . Cum enim Alsonsimilites vicinos Ferrariae campos tuerentur in armis , ac Pontificiis plerunque prementibus , laborarent annona,
fama tenuit a Cisterciensi Abbate nobili, ac generoso viro , ingenti fiumenti vi in gratiam Ducis non semel fuisse
adjutos. Exarsit scilicet ad nuntium Pontifex, eXsecratusque homines, qui ecclesiastico sumtu profanum militem in se , suosque armassent, nulla ad exprimendum V rum accuratiori habita quaestione, sed adhuc prae ira exae suante animo, opimis redditibus, vulgato diplomate,
spoliat, adeo tenui, sordidaque mensa, ut vocant, inauditis relicta, ut aeare vitam toleraturi viderentur. Habent
'd . hoc prorsus Invidiolae opes, ut Vecordes mortalium ada rant Di ili, - - by Cooule
208쪽
LIBER QUINT Us; I Trant oculos, saciles accusatores inveniant, Implacabilemque cupido Iudici commoveant iram . Non desponderunt animum Septimiani, quos belli necessitas, militarisque vis a perfidiae scelere satis poterant vindicare. Itaque defuncto Iulio, candida innocentia fisi, ex jure reclamant , favitque reclamantibus per ea tempora haud injustum tribunal; si tamen hactenus inventi essent, qui repressis non profuturis querelis, justitiam promovissent ad
vi storiam . Iacemus adhuc nomine tenus tantae causae
victores , nostrisque opibus sublevati vieti triumphant, continentique serie Commendatariis Commendatarii succedentes consuetudine dominandi, jus omne recup, randi amissa, Cisteretensibus ademerunt; quos cum juris prudentiae consultis subselliis bonitas ipsa causae, veros, justosque dominos proclamaverat. Prosilit autem humbilis fortuna depositis: ex eo enim adeo se exacuit Hetrusca frugalitas, ut quod reliquum erat, indigna passis Domino
benedicente, mirabiliter videatur auxisse. Interim re, & nomine Maximus Aretinus Μona
chus Septimianus morte desaeviente subtrahitur: Vir tum .e ...iae eiuliticinia
Latine , tum Graece doctissimus, quique, qua naturae , erqua divinae gratiae ob rarissimas dotes, publico civitatis plorentiae consensu pro sancto habitus est. Certe in illa
afflictae, depositaeque civitatis continenti, scedaque tempestate rerum, civium sortunas haud in totum perituras fluetuasse, Μaximi precibus sapientiores reserebant acceptum. Nullus, ac Maximus magis homines devitavit, nullumque magis, ac Maximum expetivere mortales. Iuvabat omnes ad se adeuntes; desolatos mirifice solabatur, adversa fortuna fractos, dejectosque cum monitin rum ope, tum precibus erigebat. Ubi affuisset, ita omnes tanti viri tacita quadam religione perfundebantur, ac
si sanctioris vitae suavissimus odor a mortalibus sensibili haustu perciperetur. Quoad vixit, ita civiles, privatasque
209쪽
. eele erim Nomitario Clitelli Florentiae e emelaudit extremum Maaurius Raeti us. mira . fama publica resere .
t 3 His TORI E SEPTIMI ANIE causas rogatus optimis salivit, condi vitque consiliis , ac si, ubi assidue versabatur, eadem attulisset ὲ coelo. Cum exitu, ea, quae natae rei adhibuisset, ita consentanea erant, ut diceres, prophetasse magis, quam consulisse prudenter. Demum Florentina civitas, quamdiu ex illius prudentiae momentis pependit, nutare fortasse potuit, cadere nequaquam potuit. Hujus itaque in senium vergente aetate , cum aliquando saevientis morbi impetui non suffecissent
vires, in Cistello nostri ordinis illustri Coenobio diem
clausit extremum. Altissimum tunc concubiae no stissilentium erat, cum incerto autore tota urbe trepidus r
mor coepit vagari Μaximum Μonachum abiisse ad sup ros. Nec adhuc incerta lux proditurae diei praeluserat, cum pene omnes quasi lymphati domo egressi, beati hominis inanime corpus certatim veneraturi ad Cistellum pergebant. Illuc promiscui sexus ingens examen, quibus haud satis erat pulsare fores, nisi etiam vim bene firmatis afferrent. Apparebat inconditum vulgus intempe iuve invasurum in corpus; illudque praepostera pietate discerpturum; ni prudenti consilio furens temeritas eluderetur. Apertis ergo soribus irruente multitudine templum complent; simulantque cadaveri calenti aqua, de
more, detrahere maculas, curare funus, ceteramque s
ratem pompam exquisitius apparare. Dumque ea expectatione distinent vulgus, jam curatum cadaver in semirariam conductam lecticam fmulato sarcinae nomine in Septimum devehendum, furtim attollunt. Interea dilata, suspensaque spe vulgus marcebat; deditaque opera, a Monachis in amoenissimos Μonasterii hortos penetrandi ficta facultate , intentior ejus Μaximum videndi cura aliarum rerum contemplatione sensim languere coepit . Inde multi ultro dilapsi, alios jam adulta dies, perstrepensque forum ad negotia traxit, ignobiliori parti, quae reli
qua erat, edictum, jam populi impetui clam, & pruden
210쪽
ter subtractum fuisse corpus; irent porro quo vellent.
Prudens Commentum, opportunumque etsi felix eventus exceperat, primoribus tamen civitatis non perinde aserisit. Irritatos tamen animos lenivit dies, Μaximique corpus interea in communi Μonachorum ossiuario effossa terra conteXit. Haud tamen clari viri famam humile conditorium obscurasse videtur. Quin adeo apud nos superioris seculi viri memoria suavis est, ut Μaximi nomini etiam nunc omnes venerabundi assurgant. Ipsi inanimes, aliquando furentis Arni, ac per latam, explicatamque planitiem hibernis imbribus gravis sese evolventis Vortices locum ipsum , ubi conditus Μaximus est, subvereri videntur . Rarius enim ex eo in Septimianum Coeno bium , impetu laeto, incurrunt ; aut si contingat eo albquantisper accedere, quantum cedentis, fluxaeque sub . ruerit terrae, tantum praepinguis advehit limi, ut largius illata damna compenset . Sane in Μaximo nil mihi magis mirandum videtur, quam quod nullius adhuc scriptoris decoratus encomtis 3 nulla spe stabiliori sepulcrali pompa elatus ; denique semoto in claustro a puero inna, tritus , disciplinisque severissime cultus, obliviola ceteroquin posteritati ad hanc usque diem nunquam excidere potuerit. Ruse res iacit, ut pie suspicer, tantum virum de illorum numero esse, quorum nomina melioribus notis liber ille vitae inscripta habet, qui surdam mortalitatem occulto illapsu subinde admonens, eos immemori mente praeterire non sinit, quos ad imitandum, ceteris mortalibus Deus indulsisse videtur. . Florebat per idem serme tempus Iohannes Aledices Μagnifici Laurentii filius, ac Pontifici Innocentio propinqua assinitate conjunctus, qui ab eodem postea pudipura condecoratus est: deinde ad Pontificiam Sedem se, Vectus Leo X. est appellatus. Hic cum Prothonotarius Apostolicus Monasterium Μorimundi commendatum Z a habe-
