장음표시 사용
151쪽
Iohannes Domi. nici cardinatis Flo reminux ex ordine Praedinatorutri Py rii salutati colutiteriores contento in Opere de Fortu nx, & Fato strema consul t. a Felicis A aistis Sistimi ni cum naccedit Iulia nus Lapinus . cuius uitendus in praeis o ut lapis . ct e
122 HISTORIAE SEPTIMI AN Econsilioque administrantur: quae tamen esse Fortuna desinit , casusque, si Deus ipse spectetur, extra cujus Providentiae regulam nil temere , sertuitoque potest accidere. Nihil enim in ista totius creaturae amplissima quadam,
immensaque Republica est, ut Augustinus inquit, si non de interiore, atque intelligibili aula summi Impe
ratoris , aut jubeatur, aut permittatur. Quoniam vero
libellus, ut statim prodiit, sic & in vulgus dicto citius
sparsus est, atque ob celebrem famam Mucios avidissime
a plerisque legi est coeptus siquidem is ille Colutius est,
quem Florentina Respublica diu a secretis habuit, qui que rudi illo seculo in literatis summus habebatur, itaui Μediolanensium Dux Iohannes Galeatius dicere soleret, plus se unam Salutati Colutii epistolam quata viginti millia Equitum perhorrescere Iohannes Dominici ex ordine praedicatorum Cardinatis Florentinus, religio
nis Zelo succensus contra Colutium strinxit ulum , editoque insigni libello , cui Luculae nomen fecit, obsoletas naenias, ac deliramenta Colutii doctissime profligavit.
Exstat Salutati Colutii liber in Medicea Bibliotheca,
in quo, praeter Septimiani Felicis unas verissimas laudes, nil plane reperias, vel docto viro, vel erudito dignum . Ceterum noster Felix, minus in eo felix fuisse videtur, quod cum diu, hoc est, ad triginta &tres non minus annos Septimiano praesuisset Coenobio , nullum tamen benevolum scriptorem invenit, cujus industria, scriptisique illustrior ejus ad nos dimanaret memoria. Ab eo. Iulianus Lapinus Μonasterium Septimianum habuit. Hic privatus dum egit. haud omnino malus Μο-nachus fuit: vigilare, orare , legere libentius, secum ipse manere frequenter. rarius egredi, labore otium jugulare. Statim velis, ut aliis praepositus est, adeo latentes, sopitasique cupiditates solvit ; ut appareret, haud potuisse illum aequis viribus praefecturae dignitatem pati, ac privatam,
152쪽
quietamque vitam tulisset. Omnino non absurde a natu. ra constitutum est, ut inquit Philosophus, alii ut imperent , alii ut pareant. Qirem ordinem si quis conetur invertere , praeter eam, quae consequetur, vitae Perturbatio
nem , haud sapientius faciat i quam si procerae regendae arbori tortuosam, imbecillamque vitem adhibeat, aut serpenti hederae alieno suffultae praesidio, nutantem totam parietis molem sustinendam demandet. Quae una, ni fallor , ac potissima ratio fuerit, cur multi imperando deteriores evadant, qui private agendo , maxime sapuissent. Nempe a natura praescriptos limites temere transgrediuntur, intra quos si se religiosius continuissent, nil illis fortasse melius fingi potuisset. inamquam non ne gem ex ipsius potestatis ingenio multa prodire, quae opti'
mos mores, & ad imperandum alioquin unice saetos
rumpere possint: ut si soli imperent , si perpetuo; si in magna honorum, opumque abundantia versari contingat; si denique parendi artis imperiti omnino, ad imperandum acceiuerint . Nam dc qui superiorem nullam timeat pol statem, repagula plerunque perfringet officii: perpetuoque assuetus imperio, insolenter se geret: turpique luxuseangetur, cui superfluant opes: denique qui alienum aliquando haud toleraverit imperium , quid nisi in alios Manliana imperia λΑc non dubito. quin multa huic nostro desuerint, plurima vero obfuerint, qui tam faede sit lapsus. Siquidem aliorum curae admotus, sui ipsius penitus oblitus est, divinamque rem fluxis, caducitque posthabuit. Hinc inerti otio delectari, confabulari liberius,mensam instrue re lautius, longiorem psalmodiam odisse, fiequentissime Volitare per urbes, Μonasterii censum vexare, distrahere
Praedia, supellectilem expilare, quae libere haud vendi Poterant , sordidissime oppignerare. Refert Augustinus Infangatus Cisterciensis , qui a Iulianis propius abfuit
153쪽
124 HIs TORI E S EPTIMI ANAE temporibus, cum ejusmodi domestici peculatus stylo sani
peracri miserias memorat, ne, quae in cavaedio quidem ad olera nutrienda de industria relinqui solet, tellurem liberam habuisse Μonachos. Adeo nepotina illa sua assiministratione omnia subverterat. Non defuerunt ex Μonachis pcudentioribus , qui deplorati hominis infinitam luxuriem severioribus castigarent verbis, quique preci.
bus retrahere conarentur errantem . Sed irritae preces in- summi, seu . de Casium cadebant . Despotico enim dominatui semel asso
tus , supplices Μonachorum voces superbissima aure
i aspernabatur, ruebatque In pejus : eoque tandem demen
tiae prolapsus est, ut cum haud quaquam jam videretur serendus, Florentini, qui ob egregie navatam suae Rei. publicae operam, Cis ercienses ferebant in oculis, debacchantem illum in Monasterii sortunas, ad Romanum Fontificem is erat Eugenius IIII. detulerint ἀΕxarsit scilicet ad rei indignitatem Eugenius Pontifex, cognitaque diligentius causa, horrendo anathemate letum a praefectura dimovit. Sed adhuc miser in favorem
Dεploranda mors victae, jugulataeque Causae argumenta cumulabat. Tametsi, iis ν' Vii. vero diu, multumque reluctatus, excedere tandem coactus est, imparque dolori, impatiensque melioris consilii misere disperiit. Verum quo latius Septimiana monastica laus sese diffuderat ue eo longius corruptelae fama postea divagata est: itaui unius hominis casus, illustriores illius temporis scriptores adeo sesellerit, ut corrupti Cisterciensis Ordinis aculeatis verbis meminerint in Commentariis. Et S. Antoninus quidem in a parte historiali, titulo XVI. cap. I. g a. qui hoc ipso seculo, quo Iulianus lapsus est, scripsit; Cistercienses affirmat, a B. Bernardi obitu vix seculum integrum sinceros,incontaminatosque excessisse: ex eo, a Patrum vestigiis declinasse, & ad unum inutiles fuisse factos.
Sane hac una Septimi sinistra fama haud ambigo,
154쪽
sanctissimum Praesulem scripsisse et tametsi unIversum
ordinem notasse, non perinde aequo animo tulerit Cassanaeus in A. parte Catalogi gloriae Μundi LVIII. consideratione. Qui ex eodem D. Antonino commemorata nescio
qua Septimi resermatione sub IIII. Eugenio, e vestigio intulit. Si bene considermus, illud fuit tantum in Italia, quiasemper apud nos Cipercienses, re in Gallia fuerunt
Georati scientia, resanctitate; π tales apud nos reputantur . Hactenus Cassanaeus. Cui me libenter adjungo, dummocis, dc ipse meminerit, quod ad Septimum, lapsumque Iuliani attinet, serdes illas ita haesisse in capite, ut non destenderint ta barbam, neque a barba in oram vestimenti; hoc est, haudquaquam scelere Iuliani ceteros Septimianos Μonachos Risse insectos. Interim, ut Samcho Episcopo respondeamus, qui ab anno ΜCCLIII. a Pa trum vestigiis descivisse Cistercienses contendit, sciendum est, Fud plerosque pro indubitato haberi, & ita revera esse, in Cis erciensi stilicet ordine, si universe spe.
stetur, usque ad haec sere nostra tempora, non defuisse Sanctos, non homines do stos, non purpuratos Patres; tum Seximiae prudentiae, ac moderationis incomparabilis Pontificem unum: non denique alios, qui Dei Ecclesiam striptis, ac sanctitate maxime illustrarunt 3 ut modo omittam quamplurimas Virgines Regias,quae claritatem generis vitae innocentia cumularunt: ut Reges ipsos pro vectae aetatis Μonachos saetos silentio involvam, ut non paucos martyrii laurea decoratos praeteream, ut denique
taceam gravissimos Cardinales, qui si is consiliis, trepidisque legationibus Christiano Orbi stabilem pacem peperere: illud unum non possum sipprimere, Eugenium ipsim Pontificem , cui ordinis cujuslibet statum exploratum esse oportebat, ac sub quo Iulianus lapsus fuerat, eodem ipse tempore, quo in nos strinxerat stylum Antoninus,
Cur eumdem ordinem tantopere exornarer, eas attulisse
AEquissimi, eris smaque Cistertae fis Ordinis Gom mendati .
155쪽
Emanuel Roderio scomp. vit. T. . t achi ossicium est. lusere, non do.
i 26 III sTORIAE SEPTIMI AN Ecausas, quod prae ceteris Ordinibus copiosiores in Ecclesiil
Dei fructus afferre perspiceretur .. Adeo non inutiles ad eam diem Cistercienses evaserant, ut ceteris Ordinibus a Summis Pontificibus praeserrentur. At si Italos Cister. cienses, praecipueque Seprimianos revocemus ad calculos, adeo non inutiles reperiemus, ut, ct anto Iulianum, α
post ejusdem lapsum, trepidiora in Republica Florentina
moderarentur munera I ceterorumque Μonachorum a
Summis Pontificibus evocati lapsos castigaverint mores: tibique, is sanctissima anima i non usque eo viluisse videmur , cum excedens e corpore, abiensque ad superos, nostrorum uni, eique, qui postremae sortis esset, te perspicue videndam praebueris, ut statim narrabimus. Si vero ideos inutiles nos Antoninus appellat, quod nunquam, Vel sero ad suggestum, ad cathedram venimus; utroque pollice sane subscribimus Sancto : sed tamen in eo non usque adeo a Patrum vestigiis abiisse videmur, quorum est illud solemne monitum; Monachi oscium est, lugere, non δε- eere . Numini interim ingentes gratiae sint, quod inter nos non desint adhuc, nec deinceps, Deo bene juvante, sint defuturi, qui cum omnia secerint, quae eis praecepta sunt, non modo aequo animo se inutiles vocari patiantur, sed ipsi ex humilitate, atque adeo ex corde dicant: Sereti inmtiles sumus . Quid autem elapsis temporibus Cisteresensis Ordo jaeturae secerit; qua vero via, qua Vi, ea , qua modo dessemus, acceperit detrimenta, sequentis libri initium breviter enarrabit.
156쪽
Ex ordine Cisterciensi Abbatis
I Q U A ergo ex parte corruisse C, sterciensem Ordinem candide latemur , Corruptelam autem illam morum , quam ipsi quidam appinxisse
videntur , omnino non admittimus.
Nec liquidius, hoc ipsum quod di
cimus constabit, quam si jacturae ipsius causas, quas vel tempus invexit, vel pro decore Leclosiae infit actus ubique, S semper, Orta ultro adiViis eis kiu,εν Proferamus. Ac primo crediderim, Citarciensem Ordinem nimia sua felicitate laboravisser alienaeque patuisse injuriae, e dissita illa vivendi ratione, antequam scilicet, opulenta enobia , per Congregationes, ut Vocant, coiis sent in coetusue disjuniique unam Gallicanam originem, usi Diuiligod by Corale
157쪽
tempori, ac moribus accommodatas,ambitiose spectarent.
Bella item, quibus ingruentibus, ordo Cisteretensis natus, adultus , ct provectus est, non minima suere causa, cur tot amiserit, deserueritque Ceenobia: gravesque pro Ecclesia cum Principibus viris susceptae contentiones , eidem florem opum ademerint, inque mediis schismatum flammis haud minorem jacturam fecerit; quippe cui nubtus tutior locus videretur eo , quIm ubi veri latuissent
Pontifices, idest , quam unius Galliae fidelissimi Regni
fines: intra quos e cetero Orbe iniquis Imperatorum a mis , minisque excedere jussi, haud semel magna sortunarum jactura compulsi sunt. Sed & haeresum flammis aliqua ex parte consumtus est, atque confectus. Exstant ejus rei non obscura vestigia
in Anglia, Bohemia , Germania I aliisque notitissimis
Provinciis, quas teterrima illa lues infecit. Cum enim novi Evangelii propagatores, idest,pestiferae sectat nefaria administri, novam lucea coelitus haustam se populo mentirentur afferre 3 ne suo quaestu impietas careret, ad fluxa, terrenaque , callida conversione dilapsi, amplissimos Μωnasteriorum census, eversis templis, claustrisque deletis , rapacissime diripuerunt. Namque per haec eadem ipsa Tempora i quo eorum, quae dicimus, minus fluxa jam
fides sit quibus ex Iuliani lapsu foeda Septimo inspersa
macula est, scilicet anno MCCCCxvmI. IIussitae, teterrimum Haereticorum genus, impetu facto, totius Bohemiae celeberrima duo Cisterciensis Ordinis Μonasteria, μ' Naecellae,' videlicet, ac Grumhaim exciderunt; compine' hensosque Monachos ad unum omnes crudelissime trucI-' darunt Nec multo post, idestejus seculi ann. I. ipso die Christianis omnibus Spiritus Saneti adventu maxime celebri, iidem Husitae, verae pietatis osores , successibuβο ultantes Sedelitet Botamiae item illum; Cisterciensis
158쪽
L I B E R QU AR TUS . I 29 Coenobium, funditus delevere , cujus, qui ad Spiritui Sancto faciendum convenerant Μonachi, involuti ruinis, solemnius, Iaetiusque eidem Numini facturi evo. Iarunt in coelum . Nec Aulae Regiae nostri instituti, item in Bohemia, plane Regio Coenobio, iidem aequiores fuerunt , quod anno MCCCCXXIX. tanta crudelitate depopulati stini, ut Monachos e procera arbore suspensos jusse rint interire. Μirabile dictu: ex eo, arbori novus vigor, ac viror accessit, hactenus celebri admiratione mortalium,
quod ii, ex quibus sortissimi Μartyres pependere, rami, faeto a ceteris quodam quasi divortio , priorique furata natura, tanquam Verae pietati fidem facturi, frondes deinceps eXplicarunt ejusmodi, quae monachalis caputii aemu
lentur figuram. His, & similibus casibus, non in Bohemia modo, sed & in ceteris Regnis, in quibus liberior Haereticorum debacchatus est iuror, Cisterciensis ordo
propemodum deletus est. Adeo per ea tempora non inutiles Cistercienses fuere, ut etiam cum innocentia m. rum parem animi magnitudinem attulerint ad martyrium .
Nec minor gloriae funa, paulo ante , quam quae supra retulimus, scriberet Antoninus, Italorum Cister. ciensium per ora mortalium volitabat. Hi cum in Adriatico mari, in una ex iis Insulis, quam S. Mariae nomine
insignitam, Tremiti, hodie vulgus appellat, omnes autem olim Diomedeae suerunt ad propitiandum Numen Per integrum seculum insedissent: demum egressi ex Epi
dauro Latrones, qui circumvicina maria infesta habebant , in divinis laudibus celebrandis occupatos, quaecun que occurrissent direptis, crudelissime interemerunt. Di vina interim in Praedones, non bene se vertente anno ita desaeviente vindicta, ut nec eorum posteris ad multos an nos pepercerit. Cisseresenses autem ex insperata clade
consternati, tametsi rogati saepius, invitatique benignius,
cistere enser plurimi in diWinis lavindibus e lebrandis occi pati praedomibum maritimis diatissimh trucidantur. Diuina vindicta In saeriteriri Prae dones exardescit .
159쪽
Anti ini cisse is et risis lomeum in salubritim.& deser torum cultores. Paetis vernardi verba e i. rixa ad infirmo Monasterii Trium Fontis 1 Frat ea.
3o HISTORIAE SsPTIMI ANAE nunquam tamen adduci potuerunt, ut illuc suorum quis. quam reverteretur, ut jam hinc impietatis, crudelitatisque ingentia quidem ; celeberrimi autem ordinis vix tenuia in illis Provinciis colligere vestigia possis . Ipsa etiam Μonasteriorum construetio, quae ut plurimum extra Urbes, desertas , atque insalubres occu
paverat valles, haud parum Cisterciensi ordini offecisse videtur. Ut enim ipsa per se severior disciplina langui
dam, timidamque mortalitatem deterret; tum si squalens, insalubrisque solitudo, accedat, adeo formidabilis evadit, ut ipsius nomen, vel ipsa memoria peracerbum, homines reformident, & horreant. Priscis autem Cisterciensibus ita prorsus constitutum erat, ut solitariis, proculque ab omni frequentia Μonasteriis uterentur, & insalubriora libenter incolerent. Sederat enim illis, Monasterium damnatorum carceri non absimile esse debere, ad quod
ubi quisque venisset, ea, quae deliquisset in secuto,pro viri
bus ulcisceretur. Itaque contraxisse languorem, diutin Omorbo laborasse, pedibus, aliisque membris captum fuisse, summo beneficii loco ponebant. Siquidem adversa quae que tanquam illustriorem filiorum Dei tesseram agnoscebant, quos ille ad beatitudinis stabilem haereditatem cor
rigit , & castigat. Hujusmodi tolerantiae studium in suis,
exemplo, Verboque mirifice promovebat Bernardus; cujus exstat epistola illa ad Μonachos Trium Fontium, qua miseros, Variisque morbis tentatos, paterne solatur; dehortaturque, ne se Μedicorum curationi tradant sanandos , quibus una divina ops antiquissima esse debet: Scio,
inquiens, regionem habitatis satis infirmam , sed vobis elamandum es , sana me, Domine, cti' sanabor ;
salvum me fac, re salvus ero, quoniam laus mea tu es. Quae quidem etata jam, ac propemodum senescens natura , vix audire sustineat, nedum susserre libenter. Eam ergo ob rem, Μonachis, novaque sobole, innumera Cister
160쪽
LIBER QUARTUS. I 3Isterciensia Coenobia exhauriri sunt coepta; eorumque census, qua profanis usibus, qua piis attribui. Fatemur itaque hac ratione . aliqua ex parte concidisse Cisterciei sem ordinem, ac desuetudine ipsa consenuisse. Nec jam sponte nutanti. impellendo minimum valuit falsa vulgi opinio, quae haud salutares Ecclesiae eos homines putat, quorum nullis vocibus suggestum perstrepat, nulloque nixu Cathedra severior intorta rationum jacula vibret I dc quorum nil fere plausibile appareat, quod vulgi oculos aliqua cum voluptate, ct commodo capiat. Ego, ut semper, cum proborum communi consensu suscipiendos duxi, qui haec actuosae vitae , ut vocant, egregiὶ munia praestant; atque ut divinos homines ubique, & semper sum admiratus, praecipue si actuosae
laudem cum contemplatrice conjungant, quod ea ratio'
ne ad majorem Dei gloriam ambidextros se probent ἱquod utraque acie, secti terribiles, pugnent: quod denique ancipiti gladio succineti sint propter timores noctur nos: haud tamen illorum perinde sensum probare possum, quibus, uni contemplatrici iotenti, ac dediti, ut inerti otio elumbes, languidi, inutiles, effeminati, ad sua denique projecti commoda, sordent . Hi enim dum ita
sentiunt, plane se ignorare fatentur, quanti si a cetera turba semotos instantia precum pulsare coelum, intimis clamoribus judicem compellare; dum vincat Israel, pro tensas habere manus; soloque buccinae cantu Hyerico prosternere moenia: Debhoram denique pugnantem comitari Barachum . Priscos, ac Sanctos Patres veridicos testes habeo, qui cum in religiosi status effunduntur praeconia; ita rem omnem tractant, ut unam hanc contem
putricis vitae partem exornare velle videantur. Consulat illos, qui volet, & intelliget me vera narrare. Invaluit interim apud plerosque non consultissimos vulgi opinio , ut tantum ii salutares Ecclesiae haberentur, qui ceteris tu-R a mul-Diuili od by Corale
