Nicolai Baccetii ... Septimianæ historiæ libri 7. Hanc notis, variis observationibus, & præfatione illustravit, necnon à temporis ludibriis vindicavit editor frater Malachias d'Inguimbert ..

발행: 1724년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

aoo III sTORIAE SEPTIMIANAEN tilli ergo se. Unde facile apparet, ita Hetruscorum, Insubrumque vix coeuntem societatem ob bonum pacis ditatuisse Alexandrum, ut improsperi eventus in morum disparitatem culpa rejecta, priorique revocato dissidio,

praeter vestium cultum, communeque vivendi institutum nullum, nullumque prorsus commercii vestigium, inter

eos relinqui voluerit. Salubre quidem pro tempore imventum, sed quod religiosum statum minus decere ub. ais '''' deatur. Quis enim ignoret, vinculum perfectionis esseeharitatem illam, quae sine discrimine amat; quae simplici

oculo omnes contuetur 3 quae non tam sua quaerit, quam

quae Iesu Christi; quae sustinet omnia; quae quidvis potius

patitur, quam divisionem illam subire ; hacque, inquam,

omni consanguinitate tanquam potentiori vinculo illorum voluntates colligatas esse oportere, quibus incumbit. servire Deo humero uno At quando proprius amor, errorque sensuum in eas angustias charitatem conjecit, ut vel solos consanguineos amet, vel ad eos, qui sub uno coelo coaliti sunt, extenda' tur ue haud me poenitebit dixisse, quemlibet coetum praestare ex unius provinciae hominibus coalescere, nullaque peregrinitate morum misceri, ut tranquille agatur: Si secus accidat, videmus inde anxias suspiciones oriri: mox suarum quemque rerum nimis superstitiosam divexare cautelam, tum partes implacabile oaetum committere: postea vero ancipitem contentionem ita suspensos animos

habere, ut quam semel in claustro professi sunt, Christianae demissionis oblivio subeat . Atque utinam fecisset Deus, ut quantum Septimiani Hetrusci per Insubriam

olim Cisterciensem rem protulere, tantundem in Hetruria acquisivissent; prosecto, nec me vana conjectura fallit, & publicam rem firmiorem hoc tempore haberemus, di minus Dequenter, murmur illud Graecorum, quod male olim ipsos Apostolos habuit, personaret in clau'

. . stris.

232쪽

LIBER SEXTUS. 2 Istris. Pudor est dicere, non ita pridem exstitisse quosidam, qui rem monasticam, qua sanctius nihil prisci Patres

excogitarunt , politicis fraudibus conarentur Redare, itaut pensatis nationibus, magis quam meritis, trepida munera regendi alios, ut natio quaelibet ex suis aliquem veneraretur ut ducem , perpetuo administranda demanda. rentur indignis. At cum induimus cucullum, cumque radente novacula, caput nudavimus per illa externa signa ostendimus nos carnem ,& sanguinem exuisse. Cur iterum illa contra spiritum rediviva pertinacia insurgit, se . talem belli sacem debacchando succendit, obarmat ad rixas, stimulat odiis, compellit ad injurias λ Scilicet charitas illa refrixit, quae sua paulo ante ut vile stercus generose calcaverat, ut Christum ipsum omni thesauro ditiorem acquireret. Et mirabimur adhuc tam sancto abrupto vinculo nos abiisse in partes, dilabique in pejus, itaut sanctioris vitae succisis poplitibus, totum religiosi status corpus enervetur, & cadat λ Sed ad institutam redeamus narrationem .

Interea cum Alexander VI. vitam cum morte commutasset; et, post Pium III. Senensem, Iulius II. QM-ctus est . Huic luxatum, seu verius sub Alexandro disi sectum Cisseresensium Italicorum corpus haudquaquam arrisit. Apparebat entam, eam sive scissiaram, sive severius

inflictum vulnus, sinceriorem olim partem tracturum snisi praesentissimum adhiberetur remedium . Idemque sentiebat, ferebatque indigne Angelus Blondus, qui per id tempus Septimianam rem regendam susceperat; qui

cum rem totam maturius Considerasset, censuit per Cadidinalem Protectorem deserendam Pontifici, ut aliqua saltem media iniretur ratio, qua unius corporis tam steda discerpta membra, iterum coirent ad valetudinem. Inter Cetera autem, quae cauta videbantur alumento futura,

Extetna, quae in Monachis pro iis aiuntur signa. eo carnem , lausulis nem exuisse . ane exuere debuisse deis

monstrata

233쪽

zo a III sTORIAE S APTIMI AN AEcapitis in se membra praeceptorum derivare influxus, ubi iisdem legibus juncta invicem conspirassent; sensim vero corrumpi, ac dilabi, si discindi contigisset dissidio: neque

vero interim se metiri animorum consensum ex earumdem aedium usu, sed ex legum potius communione, ac

similitudine studiorum , ac proinde eas leges in posterum

serendas esse censebat, quae conjungerent animos, imper mixtam domicilii decernerent consuetudinem, utrique vero parti ita caveri oportere, ne alteram alterius potentia superet, neve supra leges imperet acerbius. Id si statueretur, pollicebatur futurum , ut pax rediret, niterent mores , monastica disciplina vigeret, omnesque laetabundi ex animo amplecterentur foedus. Quid plura valuit consilium senis, dc sapientis, ct providi, totaque res ad Iulium delata, post diuturnam deliberationem ita constituta est, ut ex eo iisdem legibus ad hanc usque diem summa animi consensione conjuncti utamur. Volebant enim , quae in eam rem dimanarunt Pontificiae literae, ut Comitium unum omnium esset; alternatimque modo in hac,

modo in illa Provincia haberentur consessus, quorum subsellia secretiora quatuordecim idest septem ex utraque parte Dissinitores, ut vocant, explerent; Praesidem anni ex utraque Provincia electuri per vices . Denique sanete , stricteque cavebant, ne quis Μonachus unius Provinciae in alteram demigraret, nisi vel ex gratia jussus, vel ex demerito relegatus. His itaque legibus constitutis, inter Hetruscos, atque Insubres aurea pax visa est rediisse, cum interim domicilio, consuetudineque utriusque Provinciae Μonachi haud permiscerentur, conjungerentur

autem ejusdem disciplinae instituto, eόrumdemque ad vir. tutem similitudine studiorum. Iamque post Iulium, Leo sederat, coeperantque, residentibus bellis, mirifice excoli artes , splendidiimi

Principis una munificentia provocante : adeout nec pie tali

234쪽

LIBER SEXTUS. 3O tati addicti homines in suo munere, aemula virtute trahente per id tempus viderentur cessare. Clarebat tum in Episcopis nobilitate, ac eruditione Iohannes Μatthaeus Sertorius Μutinens s S. Severinae Archiepiscopus, ac S. Sylvestri Nonantulae Commendatarius. Quem cum opulenti proventus Cardinalibus ipsis aequarent, in eo etiam maxime conniti videbatur, ut in ampliori Dei cui tu provehendo nulli secundus haberetur. Itaque cum secum ipse versaret animo, quam olim nobile S.,Ivestri fuisset Alonasterium, quantamque Monachorum multis tudinem aluisset , atque ad quem gradum, Praepositos,

qui illud regebant , evexisset; itaut Italiae Regum filiis ,

qui Deo forent vovendi, honoris saepius, atque proVe tus gratia destinaretur, legarenturque ejusdem Ioci Α, hates pro Christiana Religione usque ad orientem solenti ut trepidis legationibus fungerentur: haec, inquam, cum animo versaret Sertorius , ac, si non ex toto pristinae Μonasterii gloriae renovandae , at saltem monasticae disciplianae aliqua ex parte restituendae praeclaras coqueret curas;

ad Septimianos , quos ex felicioribus anteae his progressi, bus idoneos homines judicabat , per quos nobili Coenobio suum qualecunque decus rediret, adjecit animum. Adiit

itaque Leonem , eumque in eam rem non modo pronum, facilemque est nactus, verumetiam ita egregie animatum,

ut spectatae virtutis homines, sibique ex Μorimundiana mistione maxime notos impense laudaret , affirmaretque rem belle successuram, si pergerer . Nec mora, rem per ursit Sertorius, &jam ut res ad esse stum spectaret, Septimianorum exprimebatur consensus. Accidit autem, ut eum annum Antonii Albici praefectura nobilitaret, qui cum eam missionem non improbaret, in eo tamen susspensus haerebat, quod paucioribus alendis Monachis tenuior census videretur offerri. Et non displicet , inquie

bat, ordinem Cisserciensem proferri, sed modum, quo Cc et I

235쪽

ao4 HISTORIAE SEPTIMI AN Esalubriter proferatur, hac vice fortasse cogor desiderare.

Non enim, ut arbitrantur plerique, religiosa observantia Migor extensione ,sed quadam potius, ut ita dicam , multitudinis intensione confovetur, oe crescit. Denim cismrem, non secus ac in bello milites, in claustris agamus, quippe qui colluctemur non modo adversus carnem, sanguinem ; sed etiam adversus rectores tenebrarum hin=um contra spiritualia nequitia in cessibus: modo e re militari exemplum petere fortasse praestabit. Itaque m cum intuemini exercitum sive ex recenti, sive ex veteri

disciplina ad dimicandum paratum, quam ex prascriptis ordinibus spectabilis est, quam undequaque justam circumfert terrorem l Iterum fingite , milites desertis ordinibus ad praedam hac illacque discurrere, vel ex multi

plici irruptione di ei in partes etsi illa confusione foedius erit, nil illa rivi ne infirmius,'qua impetui hostium minio par esse possis. At qui nos Ibmus, si nostram illam

nobilem conditionem unoscamus, quos Spiritus ille divisnus in Canticis terri Hi, ordinataeque aciei castrorum componit confert, Terribilis, cum inquit, ut castrorum acies ordinata. umbus in verbis multitudinem adverrite , cum, Castrorum, inquit: iterum inspicite ordinem, cum expressis verbis, ordinatam , appellat: colitote δε- mum mixtam ordini multitudinem, atque ex utriusique rei pulchra mixtura, terrorem, cum absuto encomis

Sponsam ut inexpugnabilem Sponsus collaudat, Terribi.

Iis , inquiens, ut castrorum acies ordinata. quidem sic explicata acies nos admonere videtur, ut confertis or

dinibus , conjunctoque impetu collatissignis, rem peraga mus et ne pauciores, quasi in pluribus, tenuioribusque Caenobiis ad vilem praedam dispersos, palatorique ex im proviso hostes adoriantur, turpiter fundant, truci ni crudeliter . si, mea jamspectet oratio, certe periti rerum

236쪽

LIBER SEXTU s. a XSrptimianorum missionem tenuiori censu provocatam, ut pliarimum Monachi decem explebunt. Quisquid ιn piamentibus nobilis institutio poterat, se a cetero Monacho rum coetu divulsos primum mirabuntur, atque horreribunt: mox ubi munia Orrinis rite melle coeperint a Linsrare, illum quidem absorbebit domestica cura s hunc vero rerum externarum procuratio distrahel; ad quisquialias alitis devolutus extra culinam vix poterit exerere caput: reliquos, una divinarum rerum contemplatio .

havid admodumserventer incendet, it avisingulis singuli sint impares futuri muneribus , omniaque simul munera omnium snt superatura conatus . Huc tantis curis mi noribus, nullum erit sanctum silentium; flatarum ad Deum precum plerumque tempora invertent , corporum

eastigationes ultro susceptas, indictaque ex regula jejunia languor eludet, studiumque contemplatricis vita sensὶm frigescet; atque ad varaa munera palati, dispersique patebunt injuria, suosque transgres redines bombus faciacedent, iugumque vitiorum accipient. Adeo magni momenti ess , ut quis in catu multorum vivat, atqtie ad virtutem colendam multiplici propellatur exemplo. Hae

igitur sunt, qua mihi justum timorem faciunt, itaque reddunt sollicitiam, ut huic mittenda colonia haud pleno ore arrideam. Vos si ariter semitis, sapienter decernita ui actost opus. Impense me lataturum recipio, si senis

suspicionem, erroris eventus coarguat, illisque gratularturum hanc mentem, qui ad commune commodum secus

senserant, , tulerintque in adversa partis favorem suffragia. Dixerat Antonius, ac tametsi quamplures, viri sentientiam pleno adorarent consensu, pars tamen major, cen

fuit Pontifici, Sertorioque dandum quod postularunt . Quamvis sequuta tempora abunde probarint, haud vana vaticinatum sapientissimum senem, cum etiaci nunc laeti

seram

237쪽

Johanne Matthaeo

266 ΗisTORIAE SEPTIMI AN Estram moribus inflictam plagam gravissimos viros ex illa

missione querentes, non sine lacrymis exaudiamus. Ex eo enim pessimum inolevit exemplum tenuiora recipien

di Μonasteria, sordida , commendata, distracta , & quae tot Μonachis vix aliquando sufficere posse videntur, qui

divinum pensum commode persolvere queant. Inde plusquam corruptelae morum: horarias praecipitare preces,commissationem jucundius trahere: divagari liberius; otiosis sermonibus, ac lusione plerumque saliere tempus 3

frangere stata jejunia ; mollioribus indulgere plumis romnia denique posthabere , ne quid privatis commodis

detrahatur. Quae sane claustri mala nullus erat, qui indoprosectura non auspicaretur, nisi sene qui in usu rerum adeo hospes esset, ut ignoraret, male omnino cum illis agi, qui extra illam sociorum frequentiam exulant, cujus ut justi judicis salubriter.oculos vereri poterant, ne Plus aequo auderent. Iussi itaque Septimiani Nonantulanum S Sylvestri Μonasterium anno MDxiiii. prima die Μartii receperunt, atque Cis erciensem cooptarunt in ordinem, iis potissimum legibus, ut latifundio seorsum fundato, separatam a Commendatario Μonachi mensam, ut vincant, pleno jure, perpetudque obtinerent: nullum Abbati jus esset in Monachos, sed tantum Priori, quem Hetrusca Congregatio ad annum ad id loci legaret, praeficeretque: quae vero pie legarentur. Coenobio., inferrenturque intempli capsulam, quae piorum eleemosinis suscipiendis prostat, citra litem Μonachis ipsis censerentur cessisse. Qui decem omnino, ut die, noetuque nigro cucullo in duli , ibi numen propitiarent, destinabantur; tum plures etiam, si amplioribus sertunis ad eos alendos , contigisset augeri. Praeterea pro Sertorio, grati animi ergo annuae Cisterciensibus imperabantur inferiae, Pontificio interminante decreto , immemores de acquisito jure casuros,

nt quotannis Benefaetoris secissent ex voto. Denique

238쪽

LIBER S ΕΣΤ Us. 2OTea omnia Monachis indulgebantur, ut ecclesiastico cultui,

alendisque ante altare ficibus possent sufficere. 'Hoc illud celebre Μonasterium est, de quo in sua historia de Regno Italiae ita Sigonius: Anselmus Abbas Fanani alterum

Issurinensibus in campis locum trans Scultemnam amonem nomine Nonantula legit, eumque Monachorum manibus asperis sentibus perpurgatum, altero ibi condito Monasterio decoravit. Inde ipsius Regis permissu Romam profectus sacram a Pontis e cuctillam, baculumque accepit,-S.Sylvestri corpus impetratum eo deportavit. Id Monasterium magnis post Regum muneribus, ac possessionibus auctum, Monachorum stina mille multitudine , praediorum numero, ac jurium amplitudine inter omnia I taliab fuit clarismum . Hactenus Sigonius -m quidem fortunarum jacturam nostri hoc tempore aequiore animo arbitrantur serendam, quisd septem Sanctorum integris Corporibus, s ustoque praegrandi saluti serae Crucis, in qua suffixus Christus ad necem usque pependit, quasi commutatis opibus, adhuc ditatur inenobium , quibus, si quam aliquando ex egestate patrantur, molestiam possint levare. Ceterum aedificium , quod visitur adhuc, haud luculentus satis testis videtur priscae illius magnitudinis, atque nobilitatis, quod saevientibus per Italiam bellis, bis, terve ex exustione eXcidium pasiam, ad pristinam sui gloriam reparandi spem omnem ademerit posteritati.

Hic autem Antonius Albicus Septimi Abbas, sub

quo nobilissimum Μonasterium receptum est, hic ille est, qui eruditionis, ac nobilitatis gloria Septimianos Μonachos suo tempore illustravit. Siquidem tum sacrarum,

tum humanarum literarum studia adeptus, ita omnes cO- natus suos ad unam excolendam virtutem contulerat, ut

quo literarum studia dirigi oporteret abunde monstraret. In iis coluit quam maxime percalluitque Astronomicam,

ien ii observan da verba de Mona. stetis Non ululano. Antonii Albici Abbatis Septimiani Iuculentum εἰ riuina

239쪽

1og ΗIςTORIAE SEPTIMI AN Enon quod ad Genethliacorum divinationem ridicule declinaret, sed ut ex syderum dispositione , ac pulchritudine , statum, immutatumque vitae ordinem sibi perscribe.ret, addisceretque ex orbium coelestium irrequieta conversione , nunquam sive in actuosae, sive contemplatricis vitae muneribus obeundis sibi esse cessandum, ni vellet retro compelli. Quamquam ct piiblicae utilitati aliquando hoe Albici Antonii studium conduxerit plurimum . Cum enim post Iulium Caesarem , a Patribus Nicaeni

Concilii emendata ratio temporum ita ad haec usque nostra tempora lapsa esset, ut non tam currere , quam prodi gioso flexu annus videretur inverti, ad ejus Correctionem, ut erat gloriae aVidus, Leo X. exarsit, propositisque praemiis, decora excitaVir ingenia, quae eo conatus omnes Conferrent, ut tempora felici, idoneoque cursu quotannis

reveherent sacra, neque tam Rede annus eundo exerraret . Ut vero ad id studii Leo classicum cecinit, volarunt ex omnibus propemodum Orbis partibus luculenta, do

istaque Mathematicorum scripta, computationes, quae intra leges legitimi decursus annum severissime coercerent. Nec tacuit noster Antonius, quin computando, ita rem propius est assecutus, ut cum postea Antonianam hanc anni correctionem, cum nupera Gregoriana quidam haud insulsus calculator conferret, minimum diser, minis inter utramque repererit. Apparebat enim per ea tempora ad Leonem undequaque perlata doctorum hominum scripta Gregorianae postea magno alumento

fuisse . Et quidem haud dubito, nostrum Antonium suam anni correctionem Romam misisse, cum ipse eam in Septimo legerim cum hac praefixa epistola ad Nicolaum Crescium nostri ordinis virum egregium familiarem

Leonis in haec fere verba: NICOLAE CRESCI . S. Vesn ipse Romam veniam jamjamque Lateranensi

Concilio coeunti interfuturus, sepe tentata probibes

240쪽

υ aletudo , re qui me jam propius pulsat septuagesimus

tertius annus. Castigatum tamen a me annum, ipse

castigatus ab annis, per te Pontifici pos oscula pedum

beatortim deferendum transemitto. Si obsequio senis munere latatum videris ; munusculo addes merba, scili t cum bonis omnibus es sapientibus me quoque emhorruisse dubium errare solem, totumque quandoque immiscuisse annum: ideὸque dedisse me operam , ut ad sacri ritus libellam reveheret dies, sub tanto praesernim Principe, cujus virtutibus, munificentiaque factum est, ut aurei prisci secuti mores redirent. Vale mi Cresci. Ceterum quod volebat, non est assecutus Leo. Cum enim mulierosus Apostata Μartinus Lutherus in Germania impietatis extulisset vexillum, ut Ecclesiae antiqua sacra convelleret: Pontificem in eam curam intem tum, ut par erat, graviores distraxerunt curae, ut serpenti scilicet haeresis malo opportune occurreret. Itaque post

Iulium II. Lateranensi resumto Concilio, cum Lutheranam causam scriptis , dictisque clarissimi jugulassent Τheologi, diris ecclesiasticis obstrictum, a coetu fidelium perhorrescendo vindictae telo submovit; deviusque anni cursus usque ad Gregorii XIII. tempora perduravir ; qui meliori otio , ct aequioribus Reipublicae temporibus doctissimorum virorum studio, conatuque noVam tempo-Tum rationem induxit, qua, post Niceni Concilii Patres nil potuisse fieri absolutius omnes docti fatentur. Decessit autem noster Antonius anno MDXXXII. decore senectae venerabilis, meritisque praecipuus, ac Septimiana praefectura summa cum laude ter functus: cujus tanta dignitas oris suisse narratur, ut virum repente dignum literis, dignum moribus, dignum nobilitate sua Prodere videretur. Huic coaevus floruit virinus Septi. mianus Monachus, vir in lectione Patrum apprime versatus, C quorum purissimis fontibus tantum hauserat pie-D d talis,

Matinns Septi. niantis Mon chir in lectione Patrum versatissimns .

SEARCH

MENU NAVIGATION