Nicolai Baccetii ... Septimianæ historiæ libri 7. Hanc notis, variis observationibus, & præfatione illustravit, necnon à temporis ludibriis vindicavit editor frater Malachias d'Inguimbert ..

발행: 1724년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ipo HISTORIAE SEPTIMI AN EAlormorarii nobilis Florentini ob virtutes egregias ab MCCCCXCIIII. usque ad annum VCCCCXCVI. jam ter i lio Septimiani Abbatis prudentiae pondus accessit, evici

cienses omne, ii .ii. que tandem, ut alacriter omnes Italici nominis Ciste

in unum c unt . t. - .

spirarent in unum. Hic Cum ex ampla domo praeclaros

spiritus attulisset in claustrum, atque ex cultu pietatis perpolisset in dies, ita de publica Cisterciensi re sentiebat, ut quae ad severioris disciplinae institutum spe stare viderentur, ita foveret, ut etiam cum dignitate, Cumque decoro conjungeret. Itaque sua sententia juvit, qui Hetruscos, atque Longobardos salubriter coituros arbitrabantur . Etsi enim deessent cetera, quae supra commemoravimus . illud unum affirmabat deesse non posse, quod ea vivendi ratione,Gallis Cisterciensium rerum dominis Μanlianum illud in ordinem universum imperium aliqua ex pari: a' id, decideret. Ita enim Galli per id tempus toti ordini imperitabant, ut cum Generalem, ut vocant, eligendi jus apud se mordicus retinerent, ab eaque electione ceteras nobilissimas gentes excluderent, nihilominus tamen ceteras nationes Gallicum volebant subire imperium, eoque pervicaciae quandoque processerant, ut privatis , incognitis , sordidisque hominibus dignitates conferrent, recipe rent transfugas, absolutos, indemnesque in odium eorum, quos deseruissent, remitterent; Superiores amoverent, ut libuisset, cetera omnia, vel absentes, imperitique morum, hoc est, caeci, coecorumque rectores administrarent. .. Μentior, si adhuc apud nos non exstant Alexa

dri VI Juliique IL Summorum Pontificum amplissima

diplomata, qui eam rationem publicam rem administrandi, & detestantur, & prohibent. Prementibus itaque Gallis, Hetruscos, Insubresque iacilius obstituturos contendebat Tobias, si unius coetus homines censerentur. Salutare placitum, ut tunc quidem videbatur, cum Penzomnes Diuili do by Corale

222쪽

LIBER QUINTUS. I9 Iomnes amplexati fuissent,autoritate Pontificis censuerunt firmandum: idque ut facilius, ac luculentius impetrarenti Ludovicum Ssortiam Μediolanensum Principem apudVI. Alexandrum per ea tempora gratiosum adhibuerunt deprecatorem. Non recusavit Sfortia juvare supplices, eoque impensius fecit, quo eVocatorum peregrinorum in Italiam armorum jam eum poenituisse constabat. Cum enim commutata Voluntate, cum plerisque Italiae Prin

cipibus in Carolum VIII. Neapolitanum jam Regnum

adeptum perfidioso animo conspirasset, ac propemodum sociatis armis victorem Regem fudissent ad Tarum, an xius deinde animi esse coepit, ne elapso feliciter Carolo ι nunque amplioribus copiis ad ulciscendas injurias redi iuro,temere deserti foederis cogeretur dare poenas. Quamobrem eos maxime demereri midebat, qui incensis ad Deum precibus,Numinis, iratique victoris impendentem vindictam possent avertere. i Nunquam enim jora, aut splendidiora in C, sterciensem ordinem Ssortia Ludovicus contulit orna. menta , quam cum Gallicis armis Italia tota perstreperet.

Ergo cum in Ludovici gratiam ab Alexandro in eam rem peramplum dimanasset diploma, Hetrusci, atque Insubres sub nomine unius Congregationis S. Bonardi

in Italia, tum primum, quod bene verteret, coierunt. In eo autem praecipue ea animorum sub certis Iegibus conspiratio versabatur,ut Comitium unum omnium esset, quotannis dc crearentur ,& sapprimerentur Magistratus:

utque de eligendo Discreto , socioque Praelati easdem

omnes , omni fraude seclusa, leges subirent: item qui unius esset, omnium Μonasteriorum: filius haberetur: Ceterum autoritas summa penes Diffinitores erat: haud tamen eorum autoritate sulti ultra continens triennium poterant Praelati in eodem Μonasterio eadem munia exercere. Et si autem ad annum Praeses Diffestorum ex

prae

I.udou eo sisti a Mediolanensium Plineipe rem cister eiensium Italorum apud Alexandium vi. urgente. Conint ratio S. Bemariadi. autoritate ponistiscit . primhm in Italia formatu . Contretationi Cisterciensis s nincti Bernardi primis geniat leses.

223쪽

19a HISTORIAE SEPTIM IANAE praescripto legis autoritatem aequaret; prohibebatur tamen Μonachum de loco in locum transferre, graviaque, & quae longioris Consultationis essent, atque momenti aggredi, nisi gravissimus Visitatorum accessisset consensus . Haec & similia, quae consensionem illam decerent , ibi sanciebantur, quae quoniam brevi usus ipse morum evertit, hic stri stim , ct parce placuit recensere. Interea in Septimo illustris fama extulerat Augu-

Laudisti, Auti. Unum Insangatum nobilem Florentinum, qui praeter

Monaehua septia generis Claritatem , adeo monatticis virtutibus Claruit, ut

minus . ra .

haud videatur indignus, quem inter nostri ordinis viros illustres recenseamus . Hic in primis silentii, ac solitariae cellae cultor eximius, nonnulla in eo sanetiori secessu literis mandavit, ne in totum hominum nostrorum memoria disperiret. Si qua autem ex Galliis, Hispaniisque mira, virtutesque nostrorum asserebantur, excipie-hat ipse calamo, commendabatque quasi: quali denique sylo poterat, aetasque ferebat, aeternitati; ut grata posteritas in aliquem usum suum posset aliquando convertere. Inscripsit autem Chronicon bene gestorum Μonacho. tum Cisterciensium ex originali a se exaratum Angelo Blondo olim Septimiano Abbati, quem citra sucum Collaudans priscis illis patribus confert, ac comparat, clusidemque in pauperes beneficentiam ita extollit, ut dicat tanti viri famam non apud Italos tantum, sed apud exteros, ac sei e a nostro Caelo remotos constantissime se exten. disse. Augustino certe ingentes habendae gratiae sunt, quod sua illa qualicunque scriptione huic nostro praelusit labori, aperuitque ita viam scribenti, ut deincepρ vere dum non fuerit, ne in medio cursu nostra haec abrumpe retur historia . Cetersim huic nostro auguror evenisse, quod multis de rebus gestis Sanctorum scriptoribus accidisse constans memoria tradit. Qui cum aliorum Virtutes sylo revolverent, prodetentque posteritati, sensim, qu Diuili od by Corale

224쪽

LIBER QUINTUS. I93 ipsi tractabant, imbiberunt virtutes, illosque imitatione sunt propius consecuti, quos scriptione in coelum toti bant. Sic Symeon Μetaphrastes exornando Sanctos, sanctus evasit: sic Bernardo non parum prosuit, Μalachiae vitam scripsisse: sic ex A artini vita, quam edidit Severus Sulpitius sanctimoniam hausit: sic denique Bonaventura, tantus Doctor, cum recenseret facta Francisci, se sanctio. rem evasisse persensit. Nempe in Augustino nostro im placabile in vitia odium I erga virtutes vero incredibilis

amor ardebat. Illius moderationem aemulabatur ; hujus prudentiam ad usum vitae transferebat utiliter; omnium autem virtutes attentissima meditatione suspiciebat, ut vel assectu complecteretur, quod non pertingebat conatus . Denique Intingatus hic noster per omnem Vitae cu sum ita se gessit, ut cognominis admonitu nil magis ubdeatur egisse, quam ut omni coeno, labeque vitiorum

careret

Interim quingentesimus supra millesimum a partu Virginis annus inibat cursum: hoc est, aureum illud, faustumque seculum tandem illuxit, quod, sive laudem spe etas ingenii, sive fulmina belli desideres , sivdi operarum

cujuscunque artis felicem progressum requiras; non tam tulisse, quam extra numerum ingentia effudisse decora possit videri . In quibus non desuere etiam apud nostros

Cistercienses viri, seminaeque insigni pietate praestantes, quae ejus initia aliquo praedicando facinore nobilitarent. Tametsi autem de Septimianis rebus semel instituta nar. Tatio haud sinat nos per nobilissimas Christiani Orbis Pro. vincias liberius divagari, ut inde rei quam dicimus plura

ex nostro ordine proferamus exempla e unum tamen ex

Iberia e medio scriptionis cursu, ut ad se divertat, interpellat scribentem , quod nostras has paginas jejunius Variegatas Gelasti sane risu possit complere . Fatemur, S ptimi non erit fetus: ad Ordinem tamen Cisterciensem

225쪽

oletanae praeei' donorum Coel stium, ae virtutum infimi resemum a194 HisTORIAE SEPTIMI AN Espectabit , cujus maximum incrementum est Septimum. Toleti ergo sub ejusdem serme anni initium Constantia Borrosa virgo elarissima, atque ad S. Clementis Μonialium Cisterciensium mater, abiit laetabunda ad

Sponsum. Haec cum a puella claustrum coluisset , & cellam , eo vitae purioris devenerat, ut Angelis ipsis videretur simillima. Inter cetera autem contemplatricis vitae munia, orandi studio suavissime rapiebatur, itaut totum animum coelum , terra vero inanime corpus habere vid retur. Cujus continenti, assiduoque usu, adeo Christo Deo semiliaris evaserat, ut vices illas amorum, quas sacra Scriptura in Canticis arcano sermone commemorat, selicissime pateretur . Μodo namque invitabat ad oscula Sponsum, modo, ut reditus fierent jucundiores, compellabat ad sugam e praesentem complectebatur acrioribus brachiorum nodis ; absentem vero suspiriis provocabat. Si frequens aderat, laetabatur; si cunei aretur, moras imcusabat amantis: modo solitario se pascebat dolore; modo hilarior iacta floridas, olentesque cum Sponso prodibat ad vineas. Non dies, non nox, non secretum, non

forum , quo miniis quaereret Sponsum , amanti poterant injicere moras. Per hostes, per vulnera, perque suae sortis

indigna, interrita pergebat ad Sponsum. Quicquid ege

rat , amor erat, quicquid pensitaverat, cura ejusdem am

xis erat. Denique sic semper, dc ubique amabat, ut magis factis quam lingua dicere videretur: si a amore langueo . Accidit autem aliquando, ut ex divino congressu facta calentior, in haec summae confidentiae verba pro

rumperet et Cur bone Iesu, qui obm Deus Iacob voca

baris, modo Deus Constantia Sponsa tua non diceris λVix illa finierat, cum sensim oborta lux cubiculo, ubi

procubuerat orans, discussit caliginem, atque inaccessibi. Iis lucis medius affuit ipse, quem compellabat amanter . EX quo cum rursus dissimulando quaereret, quisnam es Diuitigod by Corale

226쪽

LIBER QUiNΤUs. I9sset, aut unde tam speciosus venisset Virginis in amando delectatus ardore, retulit se resurreetionis quidem gloria convestitum Deum Constantiae esse, qui olim vix angulo Judeae notus, Deus Iacob vocari gaudebat. Ex eo miris, portentisque clara, non multo post e vita discessit, cujus apud Deum gradum gratiae potiorem adhuc incorruptum corpus ostentat.

Ex nostris autem tunc quidem regebat Septimum Andreas Pictius magnarum virtutum vir, ac primariae Florentinae nobilitatis decus, in quo haud facile cerneres, an major nobilitatis splendor inesset, an cumulatoria hinnestamenta virtutum: nisi quod utrunque ita vivendo conjunxerat, ut & nobilitatem virtus extolleret, & virtu.tem nobilitas exornaret. Ceteros, qui secuturam illustrium virorum seriem expleturi narrantur, odorabuntur

boni Cistercienses meliori illo seculo omnino non fuisse indignos quod vel in colenda pietate superarint seipsos , vel dexteritate agendi prosuerint alienae saluti, vel ingenii

laude praestantes aequaverint peritiores.

Interim foederis divulgatum diploma varie Insu, bres, Hetruscosque affecit. Etsi enim ex consensu par

tium dimanaverat a Pontifice, in suturum tamen eventum

ut plerumque vel in ipso portu fluctuant mortalium res omnium cogitationes suspendit. Laetabantur enim plerique advenisse tempus, quo omni sublato dissidio, cor illud umina, & anima una Italis Cisterciensibus restitue retur; tum arridebat ditioris, ampliorisquo coetus splendidum nomen ; juvabat deinde multitudine firmiores censeri; erat praeterea spes, sere ut illa diversarum natio

num permixtio proprii amoris excuteret vitia, acueret ad virtutem. At vero quos diuturnior experientia rerum

exercuerat, si admodum lente , trepideque hanc laetitiam percipiebant, quippe qui arbitrarentur vanissime res specioso ex nomine pensari, ubi ex eventu penderent: quam - . . B b et ob

227쪽

Rafλ sine a st des . tibi regnandi cupido semel me in res veneno Embi tionis insteit .

196 His TOMAE SEPTIMI ANAE ob rem expectandum sere putabant, donec quasi collatis signis utriusque partis vota, suffiagiaque Comitium unum confunderet; inde enim facile omnes intellecturos quam diuturnitatem consensio illa animorum polliceretur , quamque praestaret securam. Et quidem haud vana visi ne praesagire ; cum enim primum ad Comitia coiissent; utrinque ut pleraque rerum exordia Ianose gressu proce. dunt utrinque, inquam, lenissime est actum. Siquidem omnium habita ratione, ea sanxmunt, quae utrique parti maxime viderentur salubria. At secundo congressu minuta plebs in diversa Μonasteria sensim spargi est coepta silludque fiebat, ut nullum unius gentis Coenobium ha

ret alumnos, sive ut altera pars ad alterius normam morum disceret exigere vitam, sive ut suspecti invicem aegrius vergerent in conspirationem. Ut vero tertio con- tusere suffragia , Comitialiumque voluntates quasi ad cribrum vocatae sunt; tum demum apparuit, quam raro sin-eera fides sit, ubi regnandi cupido semel mentes corruperit . Quid enim illa non tentet, non moliatur , atque in omnem se partem versando non tandem efficiat λ Si minus procedat, quod Velit, omni furato pudore, sui sum deorsum miscet omnia, ut saltem pertinaciter agendo vi deatur fuisse invicta.

FINIS LIBRI QUINTI.

228쪽

FLORENTINI

Ex ordine Cisterciensi Abbatis

LIBER UL

ECURRERANT ab hujusmodi condi to scedere vix quatuor anni, Cum discordiae semen diploma illud so. cietatis fuisse, experientiae dux ac magister eventus edocuit. Siquidem primo moribus, quos hauserant et diverso coelo , dissidere coeperunt; in x ex diversitate morum, sensim concepto odio, in de teriorem Pariem omnia trahere, tum invidia subdente saces . acrius invicem insectari a dein imposita munia obire languidius ; queri liberius, quicquid communis juris esset, non aequa lance pensari: denique ex domessico luxu, In subrum superante potentia , ita omnia questibus Μona chorum perstrepere, ut Pontifex Alexander non majori

Diuitiaco by Corale

229쪽

193 HisTORIAE SEPTIMI AN Ejori ardore animi olim vocarit ad Redus, quam semel scedere junctos praecalidis Pontificiis literis dissociaverit. Protegebat adhuc Insubres Ascanius Maria Sfortia,Th. sci vero Francisco S.Eustachii Cardinali gravissimo pare-hant e rem autem Septimianam administrabat ad annum Marcus Granaccius vir nobilis, ac pius, cujus silpra alicu-hi meminimus, quique in missione illa Claravallensi haud

Iaudem tulerat mediocrem. Hic ergo ut Praepositi partes ageret , eam Τhuscorum Μonachorum consternatiouem cum Cardinati Francisco ita eonquestus est, ut dirceret, indignum sibi videri sub nomine consensionis, ac faederis publicam salutem, atque tranquillitatem prodi, denuntiabatque libero ore omnia certissime dilapsura discordia, quae olim summis conatibus, curisque ingentibus concordia collegisset: tempusque illud propemodum ad venisse dolebat, quod sane graves curas olim injecisset

Apostolis ipsis, cum quasi Christo diviso, quidam gloriarentur et Ebo quidem sum Pauli, ego autem Cerba; ego

vero Apolio; nactenisque una tranquillitate, paceque ani morum claustrastetisse, foedissime vero lapsa, ubi coepisset dissolvi. Proindε si tempore Apostolorum cum adhuc Christi sanguis caleret, tantum impedimenti mensaris nministerium verbo Dei attulit vacaturii, quantum timeri debere tepidis, ac torpentibus exitii discordiani alii u-ram Parum prodesse, addebat, quaesivisse solitudinem, maleque devovisse frequentiam, si in ipso secessu animi

dissiderent, alienataeque voluntates in mi tuam perniciem digladiarentur: omnino praestare corporibus procul esIC, animorum Vero consensone conjungi. Demum ubi pax exulet, quicunque coetus coeat, eum potius censeri debere dicebat, intestini belli seminarium, odii semitem, discordiarum facem, quam ad communem quietem salubriter institutum perfugium: ceterum ut violentis mor' bis , violenta, acerrimaque remedia adhibere solemus ; sic Diqitigod by Coos e

230쪽

LIBER SEXTUs. 199 ejusmodi malum saeva sane serpigine crescens acerrimo, praesentique remedio censebat esse tollendum. Etenim si

quatuor annorum tantula mora tantas turbas potuit commovere; quid putandum est , faeturam fuisse ejus scideris diuturnitatem λQua sane gravi, justaque querela Granaccius Cadidinalem Franciscum ita commovit, ut nulla injecta mora in gratiam Septimianorum Alexandrum Pontificem ad

priores literas antiquandas nullo negotio traxerit. Ita autem percussum antea scidus Alexander conVellit: Nos tristaeissis iis aut cunctorum Religiosorum paci, quieti quantum di contretitio. an-

cum Deo possumus , libenter conjuumus, Protectorum supplicationabus inclinati, literas nostras Thiascia, es Lombardia Provinciarum, ac congregationem, tinionem, annexionem, es incorporationem, ac ex illis sc invicem ianitis congregationem Monasteriorum, Locorum, Abia tum, Pratatorum, U' Conventuum dicti ordinis in Thusia,MLombardia Provinciis pradictis exsistentem S.Bernardi in Italia, hujusmodi congregationem, nec raomnia e singula tuta, decreta,jorriinationes in due ictis nostris literis contenta, aiatoritate Apostolica tenore praesentium revocamus, cassamus, re annullamus, ac .iribus vacuamus 3 ipsamque Congregationem S. Be nardi in Italia disseisimus , ac quamlibet earumdem Congregationum, quoad Monasteria, Loca, Assonachos, personas, privilegia, s indulta, quacunque etiam quoad Monasteriorum, S locorum quorumlibet uniones eis respective factas, in prisinum, s eum, in quo ante unionem, annexionem, s incorporationem per nosse s

hujusmodi quomodolibet existebant , tum restituimus, reponimus, s plenarie reintegramus . non obstantibus literis nostris, oe aliis praemisis consitutionibus, re reduenationibus Apostolicis, ac omnibus illis, qua in dictis literis nostris voluimus non obstare, ceterisque contrariis.. Nulli

SEARCH

MENU NAVIGATION