Nicolai Baccetii ... Septimianæ historiæ libri 7. Hanc notis, variis observationibus, & præfatione illustravit, necnon à temporis ludibriis vindicavit editor frater Malachias d'Inguimbert ..

발행: 1724년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

stro HISTORIAE SEPTIMi ANAE ιι, innoxios illum a enisse ulturum , quorum noxius ιηιniendusque non ita pridem excusserat potestatem. cuid, itur nos Non tulimus injuriam ; nobisque deferentibus , ad facinus exarsit Iulius, seque longius proferenti, Pontificiis datis literis alubres potestative aprascripsit

cancelus. H;c Italorum moderationem advertite, PP. Cum enim ex toto Gallicum jugum excutere potuissent, haud tamen acquieverunt. Voluerunt autem utra que nostrum concordia ex re ad aeternitatem impressa etsi-gia. Itaque per literas adhiιc Pontificias nostrorum hominum correctores estis; sed nobisitim : Arbitri rerum, sed intra terminos aquitatis . Unum illud omnino βλιatum voluimus, crebras videlicet Comitiorum vestro. rum in nos leges ; atque iliorum ad vos provocationes ,

qui ea quasita effugii larva nostrum judicium sunt non

semel eludere conata. Nis hocstar m ostendero, Patres, e dignitate ordinis esse, ideoque e re vestra, non renuo, quin primam, quam deinceps in hac peroranda catisa Ium vocem emissurus, clamoribus opprimatis. Sed ne hoc pertimesiam , singularis ves=ra humanitas facit, atque hac audiendi alacritas tanta , quantam nunquam alibi me vidisse memini. Ac ad leges quod attinet, ut ut

ex se salubres sint, nocebunt potius, illorumque statum

evertent, ad quςm potis mum erigendum constituebam tur, si subditorum conditionem dedeceant, temporique non serviant. siuis enim Legislatorem illum non rideat, qui legibus servitiorum , liberos Cives vellet constringi prursumque qui in moderati ima, castaque Cimitate Scatiniam promulgari curaret Nulla lex satis commoda omnibus est, ut inquit Portius Caro , id modo quaeritur si majori parti , & in summam prodest. Mori vero sa ertitir, Patres, ex Congregationis legibus ita instituti sumus, ut si uni P aposto perpetuo seretientium

velimus jura subire, magna animorum consternatio δε-

252쪽

Lill ER SEXTUS. quatur, ac perturbatio rerum. Ac tempus quidem magnum habere momentum, ut personis leges conveniant, nemo est qui non videat. Norunt omnes Oppiam aliquando legem qua cavebat ne qua mulier plus semiuncia

auri haberet , neu vestimento versicolori uteretur , neu

junclo vehiculo in urbe, oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum causa veheretur in medio Punici belli ardore salubriter latam fuisse, qua postea florente Republica, bellique metu cessante, prudentiorum consilio antiquata est. Non idem tempus est, Patres , ut iisdem legibus involvamur. enim de ater. nitate praefectura olam recte censebant; apud nos modo ut tyrannica inoidia ardent, qui intra unius anni circulum coarctatam experimur salubrem: eas vero, qua de M naciarum, Carnobiorumque filiaιione quondam non imsulse praecipiebant, promiscua jam cohabitatio, rerumque omnium communio irritas fecit: quaque apud cujusquadomus comitium Praelatos eligendi sanciebant potesarem, salubri modo consitio sapientum virorum regimine constituto, nullius momenti sunt, ut interim omittam cetera, qua praesens rerum flatus vix patiatur ferat. Huc accissit Legislatoris uias proprias esse partes introspexisse animos, novisse mores, propius cives tractasse. Nam quam dedeceat, si Draco haud sibi notam Romanam Curiam severioribus latis teribus humano cruore desedet λ Mitioraque Lycurgi jura merito durus Parthus derideat 3 Solonemque de militia praecipientem -- bellis Indus horrebit . Diis est quod a vobis longe absumus,

Patres, non tam inter Eo locorum, quam institutione morum: vosquejampridem rem nostram eminus, hoc es, per Procuratores vestros in Romana Curia administriris. sim eum crebro abeunt, succedantque mox alii, ut vestrum imperium tulerint, necesse plerianque es confundere , atque confundi, dum imprudentes rerum, nec satis

253쪽

222 HISTORIAE SEPTIMI ANAE mores temporum , quae e nostris moribus recesserunt, pro novis inducunt, ac tanquam obsoleta conzellunt, qua adhuc adolescunt, s crescunt. Num vero Φobis aliquid

de imperio mesro in nos ideo disperire putatis , si nostris

moribus, legibusque qua item ordinem tueantur oris nent infuerimus Secus accidet, Patres, inde enim una tranquillitate duce mestrum in ceteras gentes profereιur imperium, stabitque dignitas ordinis aequiorque potestas veros vos rerum arbitros arguet, atque ostendet, s qui Cisserciensi Ordini se adjunxerunt, eumdem eos sinatis salubribus Constitutionibus juvare , atque ex hac corruptela morum quasi de gravi tempsale ad portum devehere. Neque tamen nova nos invexisse in Ordinem dicendum est. Haud enim nova sunt, qua cum Vs Ordine enata, alitaque videntur . Vmd enim erant illa Carnobiorum, Idonachorumque in Carnobiisfiliationes, quid ad unius Capitis, ac Generalis arbitrium hactenus omnia admini ata , nisi hujus, qua modo coivit Congregationis certis a pra- ludia λ Atque utinam, Patres, Deusfecisset, ut non tam

sero ex illis seminibus prodiissent iistucias, profecto modo

aliquem ordinem haberemus, qui, dilapsis, abreptisque fortunis, propemodum hoc tempore nultas est. Sed una perpetua , unique loco as a potestas, cum plus aquosaperet imperantibus communi incommodo, ut posteri experι- mur has salutares leges protraxit, atque morata es.siDm demum cum, experientia duce, everterent meliorum consilia, quid aliud inde evenit, nisi ut ejusimodi Reipublica corpus formaretur, in quo tanquam ad omne opus flexibilia membra emolliti animi, concere parere addi Ferent, moderate praecipere λSed videamus jam qiaantum illa priωatorum ad vos provocationes vobis asserant decoris, Issonachorum mori. bus adjumenti. Ac primum non me latet, hujusmodi oppel-

254쪽

Lin ΕR SEXTUS. 223 aneliationes superiorisjudicis, ad quem provocatur, aris guere: nescio quam ampliorem potestatem , quam mordicus retinere selent ii, qui summo civili jure, in eos agunt, quos semel quovis modo Dium accipere coegissent. At in religioso flatu, quem fugum suaveIacra litera vocant, si frequenter admittantur, deque privatis rebus t , -- ferioris ordinia Superiorum contemtiam inducunt, inter' que Superiores discordias parium, partasque susentant alunt; novandis rebus peramplam fenestam aperiunt; atque ad noxiam licentiam subditos acuunt, clim sibi, vel ad trahendas promeritas poenas, vel ad eludendum judicium senserint patere appellationum essetium . Ac, ut

qua modo dixi Agiliai n, sed breviter perstringam i quis

Non videat unam animi moderationem adeo religiosum statum totum occupare, ut vix Dris tergiversationibus

locus videatur relinqui Es enim non negaverim posse accidere, iat in judicio ferendo hominibus Deo motis aliqua agritudo animi imponat, agatque transverses, it autatiquando necessarium subditis videatur σd superiorem judicem provocare, assero tamen, ut non semel dico, tanquam pharmacis, succisique amarioribus hujusemodi s peliationibus utendum , cumque graviores causa perure geri r alias lemibus in rebus illud Scriptura remedium ad manum esse debere, quo Angelus olim ad dominam sisam, fugitivam compulit ancillam cum diceret: Revertere,

ct humiliare sub manu illius. Nam si ubi quisque vecors

pro merito flagro cadetur ad vos recurrat, ut iterum jactis calculis judicium recoquatis, nullus discordiarum finis, nullus litium terminias tameniatur. Iam inter Superiores , ac subditos reverentia, amorque peribit, verecundia dilabetur, ordinem totum corrumpet confusio, cumque suspecti invicem evaserint Superiores, glisecet odium, flarimque odium sequetur contemtus, atque inter dissidentes impunis inter m triumphabit audacia, indeque novarum

255쪽

224 Ilis T IOAE SEPTI MI ANAE rerum studium ex uare necesse erit. Siquidem dum' asens rerum flatus non placet I 6 semodi e vestigio, qui

Cideatur profuturus , molimar. Ceterum quam audaces

ad omne siceb/s sunt, qui inter duo tribunalia permident posse suspendi litem, ac dilatione ipsa marcere judicium lomitto provocationum occasione turpissime initas fugas ;ad expugnandum judicis animum sacrilege comparatam pecuniam , maximo cum dispendio morum ungis a suscepta itinera; secularium hominum non sine injuria claustri quasitum favorem ; inexpiabilem in invidiam non semel adductos Superiores; denique, ut non procede rei lata sententia, in omnem fallaciam, scelusique conficta

commenta: Haec, inquam, omnia, ut δε dii causam in ter nos sublata voluimus. An e Republica fecerimus necne, etos ipsos judices volo. Certum est vos inde minus ardere invidia, litibus obtundi rarius; nos vero omni ex parte quietius agere, nostrorum mores ad miraculum provehi . Licet autem hac videantur aqua lance pensata, in telligo tamen vos hactenus improbare, vestrum non fuisse arbitrium requisitum, dum nova reifirmanda munimen-ra hac quaererentur. Sed neque in hoc, mea quidem semientia, Italorum Monachorum habetis, quod vel modosiam requiratis, vel incusetis audaciam. Iam intercesserat litigantibus Pontificia potestas , jam dimanarat

diploma: neque jam antea tutum fuerat, ut pars partis sibi propemodum succensentis exspectaret arbitrium .

Modo vero cὰm, re entibus animis, ultro nos ad concordiam provocetis, non recusamus conditionem , nisi ut videtis, ad vos contendimus, legem accepturi, si aquitate sequesta, haud iniquam feratis. De Juliano displomate , ut video , jam tota controversa inter nos futura

est, an scilicet, eo sarto terito pax videatur posse coire an aliquιd necessariὸ demendumst, ut concordia redeat p

256쪽

L I B E R S s x TUs. et asEtsi autem religio sit Pontifciis literis, vel in minimo deis traxisse; adeo tamen magnum bonum est pax , adeo dele.

tat csncordia, ut per internicina bella, perque letifera vulnera eam persequantur mortales. Itaque aliquid de jure nostro patiemur perire ,si etestrum mordicus voluerbiis retinere. Hac igitur nobis illibata sunto. Congregationis status non invertatur: Superior nullus amoveatur: nobscum a vobis nostrorum homInum mores corrigantur.

His, qua modo dixi, quaque a Pontifice sancita sunt,adyιcite qua π vestram dignitatem deceant, nostrumsa tum non destruant. Illud postremo moneo speroravero , vos scilicet parentes esse, nossilios, ideoque lios a parentibus ea exspectare par esse , qua salubriasunt, quaque divinum cultum, moresque promoetuant. Hisc si gerenda rei spectet deliberatio, conferantur consilia,'utriusque partis maximo commodo rem perfeceritis, es omnem

discordia fomitem sapientis e abstuleritis.

Dixerat Crescius i & quamquam nullus Gallorum esset, qui non probe videret per haec postillata adhuc illibatum Pontificium diploma manere; cum tamen secum sapientissime reputarent, quam difficile seret Pontificiae sanetioni machinas admovere ; cum Italica consuetudine eminus depugnare; evellere dem sim quae altas radices egissent, transissentque in mores; cum evomuissent impotentis irae venenum, subditos , ac servos, Italos Cister- cienses vocantes, satius rati imaginem aliquam imperii retinere , quam se lateri devictos, in haec tandem verba dixere concordiam . Qi deinceps Itali Cistercienses tulerint leges, ad nos, per nos approbandae asseruntor: quar to quoque anno ad Comitia nostra in Galliis accedunto: inter Diffinitores ex speciali gratia adleguntor e contributiones pro numero Coenobiorum Procuratori nostro in Aula Romana solvunto: qui correcturi advenerint, eos in suis Monasteriis honorifice excipiunto . Quod

257쪽

226 His To Rr v SsPΤIM 1 ANIEquidem concordiae faedus quamquam dimanarit inscriptis, haud reperio tamen a Leone X. aliquando confirmatum fuisse. Eidem tamen postea in formam supplicis libelli procula Pius IIIL Medicaeus verbo , FlAT , appo sito, impensius rogatus subscripsit. Ceterum pleraque

quae inter Gallos , Italosque conVenerant, sensim , ac ultro subsecutis temporibus consenuerunt . Siquidem sapientissimi Galli annuariis contributionibus , ut vocant, contenti, rem omnem ad arbitrium Congregantium per misere libenter . Quorum progressus adeo cessere feliciter, ut ad nostrorum exemplum, ut supra diximus, quamquam ea in re sero sapere videantur, jam ipsi non renuant, per Provincias , perque ccetus coire. Itaque cum hoci

concordiae foedus Nicolaus Crescius cum Galliis prospere percussisset, in Italiam rediit. vibi rim Ni viii Hic ille Crescius est, quo Leo X. inter Bembos, licii isissep ima. Sadoletos, Longotiosque, idest illius eruditissimi seculi magna nomina, ad exquisitam eruditionem familiariter utebatur; quique inter primos illos purioris Latinae si noguae assertores merito connumerari possit. Siquide m scripsit multa, castigavit non pauca: tametsi ex illius operibus leve monumentum ad nos vel similium studiorum in nostris incuria, vel lividum aevum transmiserit . Rus tamen notae est, ut quasi ex ungue Leonem possis agno scere. Μemini me in Cistelliana Bibliotheca quam nostri Majores ex Septimianis ruinis, pretiosis manuscriptis codicibus foetam reliquerant ad Μartialem, Lucanum, L. Aputrium, ceterosque politioris literaturae Poetas , Nicolai Crescii ad marginem vidisse notas, eo acumine ingenii inventas, ea pereleganti phrasi, succinctaque pro latas , ut nullus Acron, Brittannicus, aut Calderinus nullus, doctiora commenta potuerint excogitare; quas nuper intercidisse maxime indolui sub illius improba, malaque

258쪽

LIBER SEXTUs. S. 227 I . Cirterum quantum quidem ex nuncupatorii Cre scii ad Severini Boetii correctionem, quam olim doctis, si me procuderat, assequi possum; ejus oratio dulcis erat, latina erat, denique grandis, &, ut ita cum Petronio dicam, pudica, non maculosa, non turgida, sed naturali pul. chritudine exsurgens. Quas ille Orationis gemmas non modo scribendo intexebat seliciter, sed loquendo etiam

extemporali illat sua secundia adamussim, & promte ita

promebat, ut prela statim possent excipere quicquid latinctfuisset loquutus. Leonem serunt adeo hominis ingenio, facundaque illa extemporalitate loquendi sitisse delectatum ; ut cum in Coronis doctorum aliquid ancipitis e re literaria quaestioni subjiceretur, post omnium didias, liba tasque sententias, ad Crescium, quo interruptior audire tur , quasi ad Τriarios rem vellet redire. Verum in Crescio nil magis erat quod mirareris, quam quod musas suaviores ita cum gravioribus miscuerat disciplinis; iterumque utrasque ita cum dexteritate agendi sapienter conjunxerat; ut & elegans musarum alumnus Principem obieetaret in tempore, simulque de rebus gravibus subtilem disputatorem admirarentur plerique . Destinaverant

jam inde viro rosei honorem pilei sustragia pene omnium haud insulsa conjectura, ducta sve a Principis fa

miliaritate , sive a penitissima literarum omnium cognitione , quae Leonem ipsum usque ad admirationem suspenderat; ipseque ad id decus se aspirare videbatur fateri; chm ad Camillianum Arcum, ut vocant, spectabilis molis erexit Palatium, cujus tanta laxitas esset, ut per

cavoedium variis florum generibus constitutum,duas con

jungeret semitas. Sed omnium spes properum Pontificissatum, veridicusque rerum eventus sesellit: ct vel judicio Urbis contentus Crescius, aequiori deinceps animo privatam coluit vitam, vel satis habuit re ipsa meruisse, quod habuisset in votis.

259쪽

His TORIAE SEPTIMI ANAE Romae etiam vivente Leone ex nostris Septimianis Monachus Severus in aula Bandinelli Saulii pro Theolo. go versabatur, Pontifici & ipse carus. Vir adeo reconditae doctrinae , adeo in aliorum scriptis dijudicandis emunctae naris, severique judicii; ut nullus jam esset neque remotus, neque citimus, qui, quae vulganda essent, non vellet Monachi Severi simam subire. Hic sive luderet versa, si ve prosa oratione gravis incederet; ubique, &semper mirabilis apparebat: eόque magis, quod Hetruscas musas latinis fere dicendo, scribendoque aequaverat. Septimianis Cisserciensibus per ea tempora pro b narum artium domicilio erat S. Bartholomaei illustre Coenobium prope Ferrariam, antequam terrae motu con Liam totum concideret. Locus siquidem Μusis tum sacris, tum profinis aptissimus videbatur, & quod extra frequentiam esset, & quod praeter statas ad Deum preces nulla proximorum cura divexaretur . In eo Severus multos instituit, indeque adeo multi nobiliter eruditi prodierunt, ut publicis Academiis privatum jam illud mustum non videretur invidere. Trahebat in dies fama multos ad i visendos viros, locumque isequentissime celebrandum,

in quibus praecipuus Ludovicus Areostus, is qui postea

infinitae eruditionis vulgato poemate nobilitatus est. Hic quamquam Florentiae diu moratus Hetruscas literas imbibisset; e Μonachi tamen Severi Cisterciensis consue ludine tantum prosecerat, eaque suo illi omni ex parte variegato poemati absolvendo, ab eo acceperat alumenta, ut alioquin immortalis nominis vir haud verecunda- .retur fateri inter amicos , pleraque se Monachi Severi industriae accepta referre debere. Areostus itaque Cum , emenso suo illo dictionis pelago, sibi cum integra rate re vertenti effusos in litore, gratulantesque finiunt amicos; in his honoris, ac gratitudinis ergo Μonachum Severum Cisterciensem his verbis annumeravit

260쪽

229 LIBER SEXTUS. E 'l Lasicari , e Musuro , e Navete IE Andrea Marone, eI Monaco Severo. Et plane hunc illum esse, de quo scribimus nullus hactenus dubitavit. Unus Thomas Porcachius tandem reperintus est, qui do storum omnium refragaretur sententiae , atque ad amicorum quorundam voluntatem ex albo ilici illustrium virorum nostro Severo dispuncto, alium quendam Camaldulensem obscuri nominis Volaterranum reis

Poneret.

Et sane ea in re nihil morarer Porrachium, nisi , ut hoc evinceret, quaedam de nostro Severo, quae minus oportuit falso commemorasset. Defendam itaque modo Severum; Porrachium vero, sed prius auditum, calum nurum postulabo, ut quam meruerit a minus invida posteritate demum ferat sententiam. Ita ergo in suis ad Areostum notis, inquit ille: E Andrea Marone, eY Monaco Severo . Per ii Monaeo Semero intende ii Fornari

D. Severo Monaeo di Cistello; & cum Symone Fornario, cui in eruendis Poetae sensibus Ruscellius, Pigna, Euge

nicus, Lave la primas deserunt, jam inde a Poetae temporibus omnes intellexerunt, constansque ad nos detulit fama. Che eo sevoti delia consura contro Papa Leon X. funi in Lamagna, e quivi venne a morte. Audiamus undenam viro innocenti, ct in claust, is a puero summa cum moderationis laude innutrito conscientiam Petruccianae conjurationis objectet Porcachius. Vers

batur in aula Bandinelli Saulii Cardinalis pro Theologo noster Severus, negotiis intererat assiduus, ad aures Domini patentissimum habebat accessum. Conjurat interim in Leonem Saulius; detegitur conspiratio; ejus seeleris popularium alii sunt morte mulctati, exilio alii, nonnulli privati purpurei honore pilei: conjuratorum aliquot fi

miliares verecundae probitatis viri, ne acerbiorem cogi

rentur subire quaestionem, hac, illacque sunt ultro di. spersi,

SEARCH

MENU NAVIGATION