장음표시 사용
21쪽
vabunt , ac tolerabili pretio valetudinis suae cupidis erogabunt.
Hoc in sorma Electuarii dabitur , de quo proe servative singulis diebus, vel secundo, tertio, aut quarto die, prout necessitas exigit, ad quantitatem dimidii, vel cliam unius pisi, stomachus vacuus adhibeat, succedente biliorii jejunio, si occasio datur, sin minus, nihil refert, pastum. statim subsequi, licet horarum aliquot alis linei tia magis expediat. Ubi vero morbus hominem jam invasit, sive sit s bris, scorbutus, Cephalal-gia, Catharri, & quicquid alias in navibus noxium pervagatur, confestim Patiens in magnitudine unius pisi alexeterium illud linguae admoveat ac deglutiat nullus quippe gustus insuavis aderit, ) &, qua potest, sudorem emittat; si non, mediae ad minimum diei spatio moderatam dise-
tam teneat, ac tempore aestatis intensum calorem, hyeme autem frigorum violentiam evitet. Secundo die iterum ad unius sive duplicis pisi pondus sibi applicet, de ita dosin, prout status morbi jubet, vel augeat, vel diminuat. His decenter observatis omnes aegritudines cessare ac Hygiere locum dare oportet. Si quis Medicinae hujus semunciam saltem secum adservet, in diutino navigio si vel ultra annum duret.) Panaceam corpori amorbis omnibus tam praeservando quam curando
faelicissimam possidebit. Tantae potentiae haec est,& adprime proficua vectoribus marinis, quibus& ego eandem hoc nomine maximopere commendo,
22쪽
NAVIGANTIUM. 2smendo, nec iis sol iam , sed & omnibus ubique
terrarum habitatoribus, que1S non minorem successum promittit atque exhibet. Si Medicina praeter illam Universalem cunctis morbis accommoda invenitur, haec profecto est, & omne illud praestat, vel etiam majus, quod in a parte -- macop. meae sta ricae Catholico meo adscripsi. Sed illud pulvis est, hoc autem, de quo nunc disia serimus, Electuarium ex quibusdam bonis Ingredientibus & saccharo praeparatum. Reitero dictionem meam, ac palam pronuncio, nullam corporis affectionem tum ab extra, tum intra reperiri, cujus medelar hoc pharmacum singularicum admiratione haud sussciat. Non enim Febritantum scorbulo, & Morbo Gallico resistit, sed ipsi Leprae ac Podagrae , modo haec, non fixas nimis radices egerit, immo quamvis etiam prosunde inveterata sit, δc hanc per Medicinam plenarie fugari nequeat, relevationem tamen ut minimum sortitur, ac tolerabilior evadit, accessiones quoque impedit,iae malum invalescat. Totam certe naturam ruinosam ac labefactatam esse oporteret, si Medicamentum hoc non juvaret. infodlicic scripsi res est, & ipsius experientiae magisterio comprobare possum. Cui vis libertas suppetit, verbis meis ac medicamentis fidem adjungere, vel derogare. Amor Christianus, ut Pioximo inserviam, me impellit: si in bonae mentis argumentum rapitur, bene est; si minus, quod me rum erat partium feci, & onus conscientiae eva,
23쪽
et CONsOLATIO vi. Nec hujus Panaceae laudibus insistam ulterius, sat eam depraedicavi apud illos, qui credunt, aut intellectu capere queunt. Facile autem conjectura assequi possum , sore mox aliquos ex invidis Mo-mis aut Zoilis, qui linguae suae Venenum CVO-ment, ac deblaterabunt nullum ita nobile Catholicon in natura rerum reperiri. Tam malevoli sycophantae quia nihil sciunt, neminem alicujus boni possessorem esse velint, & se solos in bicipiti Parnaso sapere, aut Jovi matulam porrigere Cum verba prodigunt, aut potius aliis obstrepunt, quis vetet ' Etiam anseres hoc possunt, sed nesciunt, quid ganniant. Rem ex veritate dijudicari ac ex Opere magistrum non aliunde laudari oportet. Quod effatum nobis nunc sussiciat. Atque ita Medicamen illud, quo morborum Omnium in mari ac navigiis grassantium curatio de praeservatio institui, fame etiam urgente corpus firmari potest , toti Mundo ante oculos proponitur. Faciant igitur homi ncs illius sese participes sive non ; ego peregi quod erat mei muneris. Quoniam vero contra hosce jam die hos adfectus auxilia in promptu sunt aliud adhuc restat Remedium , cujus ope, si unda deficit, sitis
restingui, ac infirmum corpus refici & relevari queat. Atque hoc sit per Aquam Concentratam, quae tantae virtutis ello sitibundo palatui refrigerium dare, ut similem in toto terrarum orbe non habeat. Cum igitur saepius longinquis navigationibus lympha desit, vel putredinem aut scetorem
24쪽
contrahat; operae pretium est heic declarare atque ostendere , queinam , si jactura ejus praesto est, Tempore necessitatis, siti tolerandae consuli possit.
Tum & quomodo aqua communis nunquam sordescat seu corrumpatur, unica insuper tonna ad fugandam sitim tantum est citit, quantum aliasta Vel 3 tonnae aquarum communium. Quae sanei VOX non tam mea est quam ipsius exploratae Verinatis, &heic manifestis testimoniis abs me com-l probabitur. Fit autem illud, ut dixi, per Aquam
l xo quaenam sit,primum indicabo,dein quibus mo-i dis praeparari atque usurpari debeat: Cui propos sito D s 11 s benedictionem suam largiatur. Amen.
Genuinam lymphae concentratae proprietatemi explicare non videatur multis esse neces arium,l quia per mare peregrinantes ejusmodi discursuumi expertes sunt, nec anxiam curam gerunt, ideo- que talia potius ad Philosophos & naturae contemplatoreS pertinere, ut eorum cognitionem sibi familiarem reddant. Vertim Libellus hic non modo per Oceanum commigrantibus, sed & sapientibus ac multa rerum experientia praeditis,ssint dubio in manus an oculos, occurret, ideoque
Oleum & operam fortassis non perdiderim, si1 Aquae illius indolem exactius describam. Omnibus illis, qui vel a primo limine Naturae adyta salutarunt, sat perspicuum est, quod in prima creatione Mundi Omnipotens DE Us ex informi Chao Elementa discreverit, & unum ab
25쪽
alio separarit, Terram in fundo sive fundamento, Centri, collocarit, & huic Aquam, Aquae Aerem, Aeri Ignem superposuerit, ita ut quodlibet certum suum receptaculum ac sedem teneat, unde, citra D E i voluntatem, non abscedit. Deprehendimus tamen , alterum alterius semper esse particeps, ac nullum absque alio reperiri, quamvis unum praedominetur, ac visibile sit, cetera vero
in visibili abscondita existant, sed per artificis peritiam visibiliter ex eo deduci possint. Sic ex terra Aerem, Aquam, & Ignem; ex visibili Aqua naturalem Terram , Aerem, & Ignem, ex Aere itidem Tcrram, Aquam, & Ignem; & ex Igne
Aerem, A quam, ac Terram elicimus. Hinc Elementa continuo ab una specie in aliam circulantur , quod quidem non observamus aut sentimus, ac nullum Elementum Γlemento carere valet, sed nutrimentum ac vitam suam ab alio trahit atque indipiscitur. Ignis urere non potest absquel Aere, Ignis operatur in Aquam, & ex hac Aerem conficit; Aqua requiescit in Terra, & eandem humectat, Ignis impraegnat Actem ; Aer semen Terrae insinuat; Terra fovet atque alit seminium usque ad persectionem, & edit in lucem postea
quod concepit, ac ventre suo portavit. Haec obiter nec sine caussis, memora se oportuit. Sed ut ad
Aquam concentratam reUertamur, & naturam ejus exponamus; sciendum fuerit, A quam esse principium aliorum omnium Elementorum. Quod
liquido patet, ac quotidie adhuc videtur ' sen-
26쪽
NAVIGANTIUM. 27titur, praesertim in sodinis metallorum subterraneis, quarum intima Velut viscera penetrantur. Heic aquam non adesse modo , se 1 D in varias corporum mineralium formas cito transmutari cernimus : id quod extra omnem dubitationis aleam versatur. Immo prout aqua limpidior, majorem in se claritatem complectitur, eo lucidiores lapides, ac puriora Mineralia generat: de quibus pluria in Tractatu meo, ubi Generatio Mineralium describitur, legi posthini, quae jam hujus non sunt instituti. Quod cliam silices adhuc &arenae in terris, fluviis, ac maribuS, eX aqua augmentum & incrementum capiant, satis constat.
Nam omne sabulum primitus aqua duntaxat suit,& in duriorem arenam sive lapidem sub aqua evasit, in quam rursus etiam commutari potest. Talis vero .heic non usurpatur siti amovendae, quia nimis jam induruit, ac dissiculter primam, videlicet aquae, materiam recipere poterit, nisi sortean beneficio alterius subjecti, quod inter arenam , silices & Crystallos ac aquam comm Une i
Medium eXistat, sal videlicet, quod utriusque, ltam aquae quam lapidis vocabulo gaudet, in utrumque etiam facile commutari potesst; prout in sequentibus audietur. Haec autem Aqua Concentrata, quam siti depellendae, ac reficiendo corpori heic proponam , non est silex, crystallum, aut alius lapis durior , quae a multis potu desiderato carentibus in os adsumuntur, sed quoniam ejusmodi undarum genus nimis coagulatum est,
27쪽
nec essicaciam ullam tribuere potest, frustra usurpantur. Istud autem quod heic innuo, sal est quod lsive ab aquis montanis, siVe marinis praeparetur l& concentretur , perinde fuerit, ac eandem ha - bet bonitatem. Ex ipso postea per artem tam prae- stans Aqua conficitur, quae pro omnibus in Mun- .do remediis sitim compescere, ac languidum cor- .pus res cillare valet. Jam objiciat aliquis rerum iignarus, queinam sal restinguendae siti facit, cum stamen comestum eandem concitet atque adau-
geat' Heic res,ondeo: quod sal commune, prout lasalinis extractum coquitur, bibendi appetitio- .nem nullatenus inhibere queat, sed potius insti- get, nisi prius a pravitate sua corrigatur, ac depu- .rctur. Omne etenim sal naturam & proprietatem suam exuisse videtur, quod nihil adhuc terrenae sfecis in se continet, quae tamen ipsi per solutiO- nem , filii ationem de coagulationem adimitur;
unde etiam amarum, adstringens, ac durum exi- istit. Hac autem acerbitate & terrestreitate semo- ita, sal duriusculum non remanet amplius, ast in mollem ac fluidam lympham redigitur, non Vel O dulcem , sed suaviter acidam , & ratione gustus pomo vinaceo similem. Atque haec purificatio ut per ignis potestatem fiat necessum est , dum nem-i pe sal fortibus flammis per vasa terrea distillando sublimatur. Et tunc pars nobilissima ac purissima saltem adscendit, terrestris autem & crassior infundo remanet, ac nullum plane usum suppeditat; cum illa defaecatior magnarum sit virium ac virtutum
28쪽
tutum non modo contra sitim, sed etiam ad multas res alias valde necessarias, uti postea demonstrabitur. Q uod alias in impuro sale vulgari haud vulgaris ossicacia lateat, nemo dissitetur , quippe hoc singulis diebus cognosci potest atque observari. Quocirca Philosophus aeterni nominis Plato scripsit, quod in sale aliquid divinum resideat,
X mente aliorum sapientiae Antistitum , D p u sin Igne ac sale clarissimam Numinis sui faciem revelavit. Sed & veteres sophi admiranda prorsus cum hoc effecerunt, Medicinam Universalem etiam hinc praeparare docti: & artem illam istud patrandi Halchimiam sive fusionem salis denominar t. Quod tamen judicii mei non facio, cum haec
tam ardua secreta laborare nunquam ausus fuerim , minori Catone contentus. Hoc autem me
non fugit, nec semel sed aliquoties feci, quod
nempe per certum modum aliquem aurum corporale praecipitarim, licet sitne lucro, & ut possibilitatem duntaxat experirer, in sale vero communi aurum corporale subsidet, quod sine dictis praecipitationibus spirituale manet, ac demum per hasce substantiam corporalem adsciscit; id quod nulli non , qui humanam tantummodo speciem prae se fert, summopere mirum videri debeat. In Igne ac sale maximum prosecto totius Mundi my- sterium consistit, ac hisce duobus post DEUM
nihil comparari potest. Flamma enim e tenebris lucem excitat, quod alias nemo quam DE Us secerit, apta quoque est, mortuis vitam reddere,
29쪽
non aliter sicut calidus sol aut furnus, vi frigorum enectis vermibus, raniS, serpentibus, muscis, atque aliis insectis illam restituit, cum vel sub dio vel in hypocausto ante s cum exponuntur. De quo in Pharm. meae Dag rica parte 2. Utire in Miraculo Mundi atque hujus Explicatione si1-sius memoravi, sicut operae jam non sit, ea multis heic repetcre Mille ac amplius mille homines. Igne utuntur & tamen ipsos latet quid habeant aut usurpent. Sic & cum sale accidit: omnes hoc ex mera consuetudine adhibent, sed interim non observant, quid degustent. Rem magni momenti
salem esse dicunt, cujus jacitura dissiculter serriqueat, ab eo robur dat i, ac putredinem tam vivis quam mortuis arceri. Et ita omnino est : si homines nullo sale, vel ad minimum illis plantis ac fructibus , quibus istud inhaeret, non fruerentur; vivi putredinem acquirerent. Quae itidem pecori accideret, nisi esca esset a gramine, quod sal etiam suum in se continet, ac illi quidem pascendo sufficit, si tamen melius aliquid una praebetur, valde prodest de conducit. Si enim bestiis cornutis, uticliam suibus, salsedo aliqua in cibo &potu nonnunquam exhibeatur, vigorem ac pinguedinem multam adipiscuntur. Cum igitur sal crassum δc rude cui plurimae adhuc saeces atque impuritates
subsunt, haec prae let, cum creaturaS in Vivis constitutas, immo carnes animantium ac piscitam ma- citatorum exsangues, OmneS quoque herba S, Omne gramen a putredine praeservet, ac diu conse
30쪽
vet quid non sal ejusmodi saciat, quod artis subsidio, majorem puritatem ac subtilitatem, quam a natura habet accepit ' ita nimirum Ignis pc- testatem, sal corrigendi, purificandi, convertendidi in meliorem ac teneriorem substantiam transmutandi continet. Communia cnim salia, quibus quotidie utimur, cunctis quidem c luliis saporem conciliant, & a putrefactione tutantur; nihilominus tamen & siccitatem incitant, adstringunt, naxurale alvi beneficium praepediunt, S ad sitim instigant. Sal vero rectificatum ac depuratum grato etiam ac suavi gustu epulas asia sicit , putredinem quoque inhibet, sed majori, quam aliud , virtute, nec alvum adstrictam facit, at in s lutione retinet , urinam pellit , nec sticausam subministrat, quin potius tum apud sanos
tum segrOS removet. Tam ingens discrimen apud commune , ac depuratum 3c correctum sal intercedit ; de quo rustici partim intelligunt. Natura de proprietas salis vulgaris cuilibet sat est cognita,
RUaten US nempe, culinam concernit; rectis catum Vero pauci norunt. Et spiritus quidem salis apud pharmacopaeos in usu habetur, quem V nalitiarii quoque vendunt; quoniam Vero plexumque non est rite praeparatus,parvum effectum ostentat, idcoque haud frequenter usurpatur. Si autem , uti par est, conficeretur & rectificationi quod tamen cheu raro fieri amat) subjiceretur; non saltem gustum in usu suaviorem, sed.& meliorem operationem exhiberet. Adeo multa suis