장음표시 사용
41쪽
42 CONSOLATIO cipitatio per singularem arenam necessario perficiatur , quae non modo sal, sed & omne phlegma, sordes, ac impuritates deorsum pellit, sicut aqua, etiamsi fimeto palustri qua immunditiem ac foetorem similis, intra paucas horulas, beneficio hujus Praecipitationis, si1mmam claritatem , instar limpidissimae aquae sontanae, adipisci possit; quoniam & una malus odor ac gustus praecipitantur. Idem ex omnibus aqui S, quomodocunque paludosis, nec ex hisce solum, sed &cunctis potulentis, utpote vino ac cerevisa, patrari potest, etiamsi vinum rubicundum fuerit; cum Praecipitatio omnem limum, colorem , s Cetorem attrahat, & fundo committat. Atque hinc non illae tantum potiones, quae sorte per aliquam corruptelam, aut dedita opera, rubeum habitum adsciverunt, sed & Crystalli natura rubrae, in perspicuam claritatem efformantur; id quod Oenopolis multum emolumenti adferre potest. Nam alias aquae marinae ex indole sua dulciores evadunt, cum per arenam communem longius avehuntur, & haec sal in se quasi combibit. Haec enim
duo mutuam communionem & communicationem fovent, cum ambo eX undis generentur, persaminas etiam in vitrum pellucidum , sive aquam siccam resolvantur. E quibus nemo non rerum gnarus deprehendit, hanc aquae marinae ex aqua praeparata edulcorationem stabili fundamento niti, & cum natura convenire. Sicut etiam
haec artis praestantissimae nomen ac dignitatem
42쪽
NAVIGANTIUM. quepromeretur, quippe, quod ejus ope, casibus necessariis, aqua tam copiosa in dulcedinem con vertitur , ut simul ipsa vita per eam vendicari ac liberari possit, ita tamen melius est , ne rem eatenus & ad restim , quod sunt, progredi patiamur, sed in tempore nobis de spiritu salis prospiciamus. Tunc enim pauxilia Aqua longum: sussciet, im- 6 plus, quam multum aquae communis efficiet: Atque haec in praesens Egregio publico liberaliter depromere volui; quae tibi grata fore & ad praxin deduci intelligam , meas quoque partes strenue lic1c agam , S aliquem rei peritum sub-Crnabo, atque informabo , qui tam praedictum Medicamen adversus aegritudines marinas & spiritum salis contra sitim , quam concentrationem frumenti erga famem,corpori firmando ac sustentando, uti & arenas indicatas ad aquae praecipitationem , legitime conficiat, ac quibusvis ea cupientibus justo prctio, & omni tempore largiter
Praelibata itidem Alexi pharmaca, prout Electuarium meum Minerale, ac spiritus & Crystalli salis non sollim in navigationibus contra hosce morbos, febrim , scorbutum , & id genus alios, sed etiam terra in omnibus Mundi locis, bene accommodiim adhiberi possunt. Qtiamvis etiam antehac aliquot ejusmodi probae notae Medicamenta, &jam pronuper parte a Pharmacop. meae
agyricae Minerale aliquod Remedium , sub titulo Panacere, descripserim , atque adversus mor-
43쪽
bos omnes commendarim, Ubivis etiam egregiae curationeS, multorum cum admiratione, per
hoc quotidie stant; illud tamen Electuarium meum Μinerale isti praesero, S: ob usus quidem
accommodos, cum e pixide, cultro saltem, quantum opus, desumatUr, nec ullis vehiculis, utpote vino, cerevisa, & aliis, quae panaceae usurpandae necessaria, indigeat. Praeterea nec ratio ponderis licic exigitur, sed oculorum aequilibrio dijudicatur convenientia, prout aeger senex aut juvenis, imbecillus vel robustus apparet; ad quam do- sis etiam applicari & observari debet. Nimirum qui adultae jam aetatis ac firmae, tantam Electuarii quantitatem jejuno stomacho simul ac semcladhibeat, qualem unius pisi magnitudo constituit,& horas aliquot ab omni pastu si tempus atque
occasio fert, sese abstineat, usionis etiam tempore Patiens aerem frigidiorem , & calidam aestivi solis temperiem evitet. Adhibendum autem venit per singulas hebdomadas a. q. aut pluribus viciabus , prout aegro necessitas suadet cui quoque do- sis augenda & minuenda fuerit. Quod si sortean Un Um granum non operetur, duplex usurpari paterit , etiam ad 3 seu q ascendendo. Cum autem parva dosis administratur, vim insensibilem confert ; si paullo amplius, tunc sedes procreat, nonnunquam & vomitum, ubi talia reperit, quae hujus beneficio egredi velint. Porro dum hoc Medicamen alvi onera perquisivit, multas sedes concitat , & bene ventrem evacuat; si pravos salsosque
44쪽
que humores invenit sudoribus expellendos, per sputum atque urinam ipsos ejicit, & universum corpus ab omni malo perpurgat. Breviter dicam :Sanguinem purificat maxime, prae omnibus phlegmagogis, & cunctas membrorum principalium internorum, videlicet epatis, lienis, ac pulmonis obstructiones aperit, nulla penitus apostemata tam intus, quam sorinsecus excrescere
patitur, fluxus &catharros, qui oculis, dentibus, auribus accidunt, consumit, luem Gallicam, sine diaphoresi ac somentis, ab intra saltem adhibitum brevi tempore radicitus exterminat, Lepram , Podagram, Hydropem, Epilepsiam juvenum ac senum, Lithiasin renum & vesicae propellit, omnem febrium cujuscunque nominis familiam longum valere jubet, interiora denique &externa tum vulnera tum ulcera sunditus persanat, dummodo intrinsecus saltem adhibeatur, &dire truti decet semel observetur.Summatim repeto : Haec Medicina tuta de approba est morbis omnibus curandis quantum feri potest, nec adsectus inveteratus manum auxiliarem heic respuit.Si scilicet malum tantopere invaluit, ut jam fixam sedem constituerit, & plenarie propulsari nequeat, velut podagra , Calculus renum & Vesicae. tunc nihilominus Pharmacum hoc dolores mitigat, &vel tardiores, vel tolerabiliores efficit, ac praeca-Vet , ne incrementum sumant, sed magis magisque molliantur & deminuantur. Cuncta scabies
di corporis impetigo, ab impuro hepate ac sanguine
45쪽
6 CONsoLATIOguine nata haud dissiculter eo curatur, si intrinsecus absque ullis eXternis unguentis atque appositis lenimentis utamur. Quid pluria edisseram Medicamen hoc satis laudar nequit, cum Universaliter ad omnes hominum ac pecudum aegritudines operetur. De quo nunc pausam orationis meae facio; siquidem hunc Libellum nimis excrescere nolim. Si singulas ejus vires ac virtutes recenseam , Liber hinc magnae molis CVaderet. Operatur illud maximam partem invisibiliter, atque occultos etiam morbos relegat. In urbibus maritimis & uliginosis regionibus Medicina melior contra Scorbutum & huic similes adfectus inveniri non potest. Omnes enim humorum pra-Vitates , e quibus morbi tales nascuntur, haud dissiculter amovet, corpus malis Symplomatibus evacuat, & a peste ac aliis contagionibuS tutatur, insectiones autem ipsas seliciter persanat, memoriam , cor, cerebrum essicaciter confirmat, a
Paralysi & huic adj unctis praeservat, & eadem jam
correptos pristinae Sanitati restituit, cum tempore itidem illos restaurat, qui in sinistra curatione luis Venereae per Mercurii illinitionem membra
contracta aliquatenus acceperunt, Vel alias nervis repressis immobiles existunt. Qui singulis si ptimanis, vel etiam intra 3 aut hebdomadas prophylactice illam adhibet, huic dentes non dolebunt, nec aures tinnient, nec oculis acriores
fluxus perniciem aliquam inserent. Sed tu ejus dem beneficio invetcrati diuturniores & corro- . dentes
46쪽
NAVIGANTIUM. q7 dentes corporis catharri, fistulae, Cancer, & alia quasi incurabilia symptomata persanantur, immo quicquid prosperae hominis valetudini decessit, oppugnatur ac devincitur. Hinc pauperes, divites, ac illi praesertim , qui longum iter mari suscipiunt, & Medicis carent, istud Alexi pharmacum merito diligere, ac sibi de illo, tempore necessitatis olim adhibendo , prospicere deberent. Si quis semunciam illius secum gestet, toto amplius anno praeservativum & curativum multis in morbis possidebit. Si navis ad Indiam Orientalem seu Occiduam proseci ura dimidium librae secum
teneat, plurimi mortalium visam hinc servare possent. Unus autem ex illis non tanti sit, vel decupla plus aestimetur, quam ejus snodi Medicina Constat, cujus ope multis hominum centuriis sanitas & vita vendicari, ac in pristinum statum reduci potest ' Mei quod erat muneris abs me sactum est, si grato animo accipitur, tali quoque
agnoverim; si minus, conscientiam tamen liberavi , ac talentum meum cum benevolentia depromsi. Et sic manum de tabula, ubi etiam acquiesco. Nunc porro necessarium , ut virtutes spiritus
salis, quas extra navigationem praestat, describamus. Quod enim aegris in navi prodest, terrarum habitatoribus non est noxium. Et spiritus hic in Omni pariter Oeconomia praesertim in hisce humidis regionibus, ubi scorbutus vulgo regnat,
immo in singulis serme sedibus ad minimum unus
47쪽
8 CONsoLΑΤ Iohoc adses tu correptus reperitur ) sub usitato po- tu , cerevisia sive vinum fuerit, usurpari potest. Zythus enim limpidus hinc essicitur, & meatus urinarios ad mingendum bene dilatat, prohibet insuper, ne Lithiasis renum aut vescae adcrescat, vino etiam jucundum valde ac gratissimum saporem efficit, supersuum ipsi Tartarum removet,& substantiam fus ad fundum praecipitat, sicut vina Hispanica & Francica insignem limpiditatem, ritu Rhenensium, acquirant, ac praepedit, ne illud paucas faeces, & sic duritiem quasi, an cruditatem,emittat,aestivo etiam tempore Lyaeum semel despumatum rursus ascendere, mucidum feri, ac de novo operari non patitur, sed a multis quae ipsi accidere queunt, custodit. Quicquid sit, vina Gallicana, prout vulgo multis locis venduntur , nec odorem nec saporem prae se serunt, haud longe aliter, quam aqua sacchari. Vinum, si bonae notae, sapiditatem vinaceam, & gratum smul odoratum ex se praebeat. Ubi haec in ipso
desiderantur; nomen rebus non conveniet. Gustum autem Rhenanum vino Gallico spiritus salis , jucundam atque essicacem odorationem , ac pulchrum colorem, Essentia vini conciliat, sicut jure vinum C. O. S. appellari possit, egregio Colore, Odore, Sapore praeditum. Hinc quoque
ita melioratum Rhenani instar multos annos durabit, cum alias vix duos perennare queat. Praeterea per spiritum salis melli innata saporis haud adeo jucundi qualitas auserri, & occulta ejus im-
48쪽
puritas praecipitari potest, sic ut potio praestanti stima inde fiat quam ratione salubritatis nulla superet. Insigne nimis artificium, hisce locis exercendum , ubi non est: vinorum proventust Nam ubi
mel probe depuratum, de insitavis gustus ipsi ablatus , consortans velut Balsamum homini accidit, prout miles ille veteranus, Alexandro quaerenti , quodnam hujus senectae tam longum incrementum sibi comparassct 3c adhibui set, respondebat: Intus mel, soris oleum. Et sat apud plurimos constat, magnam in melle Vim absconditam esse, sed insuavis gustus caus is abhorreri. Qui tamen spiritus salis amovetur, sic ut potus a tam puro melle paratus humanae sanitati perinde conducat, sicut vinum optimum. Cui hoc etiam emolumentum adhae aet, quod omnibus anni temporibus quilibet Oeconomus pro se ac suis potionem bene consectam, qua exhilaretur , mensae suae apponere possit. Sed & mellitum hoc nect ar multos annos, more vini optimi Rhenani, 'durando persistit, ac parvo valde sumtu comparatur , optatissimum illis subsidium, qui, ob pretii magnitudinem vina coemere non sustinent. Suam insuper potionem unusquisque ita sortem ac suavem adornare potest, ut ipsi lubet: ubi potissimum artis caput est, ingratum melli saporem adiimere, quo per spiritum salis amoto potus etiam limpidus evadit, cui deinde gustus competit, quemcunque addere volueris, Francicum , sive
Rhenanum. Immo & cerevisiam approbam inde
49쪽
5o CONSOLATIO conficies, quae Io aut et o amplius annos in bonitate & claritate sua permanebit, si scilicet aquae fcommunis vicem aqua lupuli proba sumatur,
mellis defaecati cum hac solvendi gratia; prout etiam diversi gustus ex herbis diversis injectis adjungi poterunt, sicut alias apud vinum & cerevisam fieri solet. Hoc autem inprimis attendendum , ne omnino spiritus salis non rectificatus huic labori adhibeatur, siquidem omnia heicinsuavi gustu assiceret, ac potionem corrUmpe ret : id quod bonae informationis causa reticere non debui. J alis vero spiritus salis eodem modo, quem heic proposui, vel etiam alio utili, quorum diversos in ceteris meis scriptis manifestavi, praeparandus, ac bene rectificandus fuerit: & tunc boni aliquid cum eo, alias neutiquam, fieri poterit. Nam prout hodierno tempore spiritus salis communiter paratur , & apud Myropolas venditur , nullius plane valoris aut usus ad vina judica-aei debet; clim insuavis valde sit, & Bacchum cibitus obscurum , rubicundum , & injucundum , quam sapidum,clarum & luculciatum essiciat. N B. l Nec opus est , eundem spiritum vasi ad vina&ccrevisitam immittere , sed susscit, in exiguo vitro adservari & custodiri, ac, quoties libct, guttast aliquot cantharo vini seu cerevisisse affundere, &ita ex eo bibere. Potus igitur confici potest , pro cujuscunque arbitrio , & vel multum spiritus vel parum commisceri, prout ipsius usu delectamur,
qui non solum vino & cerevisite , ut limpida &
50쪽
NAVIGANTIUM. Idiu retica fiant, inservit, sed & commodum sub aqua sontana, in aestu dierum canicularium, vinis temperandis usurpabitur. Nam si ejus vel guttae aliquot in hydriam aquae depromantur, haec statim gratissimam aciditatem adsciscet, Acidulis naturalibus non multo imparem, & , diebus calidis, cpati ac sanguini inflammato dulce refrigerium , siti quoque levamen suppeditabit, ne nimium vini ac cerevisae, onerando stomacho, ingerere opus fuerit. Omnes etiam illae potiones, Illi vinum, cere visa, & aqua, cui spiritus salis probus & rcctificatus admiscetur, longe salubriores aliis ejusmodi mediis ad bibendum ordinariis existunt. Nam ille calida & temperata gaudet natura, cruditates ventriculi a superfluis compotationibus Ortas consumit, nec ullas adnasci patitur, urinam sensim dispellit, renes, Vesi cam, atque ureteres, ab omni mucore ac pituita perpurgat, tum quoque incipiente Tartaro, quem etiam ubi jam adhaesit, cum tempore dissolvit,& membris exterminat, aquam intercutem persedes ac urinas corporibus hydropicis educit, Oppilationes hepatis, lienis, & pulmonis aperit, stomachum confortat, & bonum ac vividum
sanguinem generat. Si quid puri chalybis in hoc
spiritu salis solvatur, ac dein recenti aquae jungatur, eundem scrine saporem , sicut Acidulae spadanae prope Leodium consequitur, &si hujus aliqua copia gustetur, alvum solutam reddit seu evacuat, de excrementa S. V. in colore carbonum, D a. ac