Tribunal Christi, seu, Arcanum ac singulare cujusvis hominis in morte judicium

발행: 1635년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

301쪽

LIBER II. C A P. V I. 2ST minus sapiemus serpente3 Non raro pessimum callum obducimus, ut leviter ac temere delinquamus, nec damna delicti sensamus. Excutienda est cutis haec crassissima, destringendae sunt exuviae colubrinae. Nam& accipiter e jus rei monstrat imaginem , quod Iobus affirmans: Nunquid, ait, per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum a 3 Haec illi sapientia a Iob concessa est a Deo, qua singulis aim: I 'rnis veteres plumas excutit, ut induat novas. QMd Gregorius insigniter edisserens : Quid est, inquit, accipitrem inAustro plumescete, nisi quod unusquisque tactus fia tu sancti Spiriritus concalescit, Ac usum yetustae conversationis abjiciens , novi hominis formam sumiti od Paulus admonet dicens:Expoliantes vos veterem hominem cuactibus suis , & induentes novum Vetustam pennam projuere est in- , sciet veterata studia dolosae actionis amittere , & novam pennam sumere est mitem ac simplicem, bene vivendo sensum tenere. Alas autem ad Austrum expandere est per adventum sancti Spiritus nostras confiten d cogitationes aperire, ut iam non libeat defendendo nos tegere , sed accusando publicare. Qui enim vetera fatendo non detegit. novae vitae opera minime producit et qui ne-

302쪽

seit lugere quod gravat, non valet proferre quod sublevat. Ipsa namque compunctionis vis poros cordis aperit, & plumas virtutum fundit: cumque se studiose mens de pigra

vetustate redarguit, alacri novitate morat. Deinde cur annuam hanc curam an di, anim cum saepe majorem

impendamus corpori y ntis subinde sumptibus, qua sollicitudine sepulchrum nostri cadaveris involucrum struimus singulari studio

seliguntur marmora , conducuntur Iatomi, aut opus ex aere caldario fusile dictatur: accedunt picturae cum Epitaphiis ; omnia solertissime curantur , ut cinis decore jaceat. Ista non damno, sed curam ampliorem pro animo requiro. Iobus non male providus futuri: si rob In nidulo, inquit, meo moriar b. Inc is domo sua, in alto & munitiore urbis loco cogitaverat Iob mori. Sed altius mysterium hic latet , quod eruit Hieronymus hoc sensu. Cum Iobus etiamnum felicissimus ageret, mortis tamen nunquam oblitus nidum sibi struxerat, quotidiana meditatione. Nam sicuti aviculae nidulos sibi aedificant frequenti ramulorum aut glebularum congestu: Ita Iobus quotidie praevidit mortem, quotidie secum agitavit judicium, eaque ratione velut sedula hirundo glebas

303쪽

eomportavit ad struendum nidulu, in quo defungeretur. Nos Iobi exemplo nidulum nobis eligamus mutare, in quo moriamur, eumque in loco alto aut tuto statuamus. Hebraeus vates Abdias praecipitium cavendum monens :sSi exalt

tus,fueris, inquit, ut aquila, & si in ter sidera posueris nidum)tuum, inde detraham te, dicit Dominus a. Itane Abdia, nec in altissimo qui-dia, dem loco, nec etiam inter sidera curitast Quocirca potius tutum qua

altum locum eligamus. Tutiorem autem nuspiam reperiemus , quam

in divino, sed cruento vertice Christi Domini,inter sertum spineum. Hic vera securitas, hic tutissimum ablum, huc nulla praedatrix avis ab orco accesserit, hinc nemo, nisi volens, praecipitabitur. Hic senticosus nidulus longe securissimus. Huc homo moriturus confugiat, sed confugiat mature. Hoc aio: Non est majus solatium, nec certius auxilium morituro, quam e Christi patientis cruciatibus ac morte,

optime dixit Ambrosius et Omnia habemus in Christo , omnia nobis est Christus. Si vulnus curare desideras ; medicus est. Si febribus aestuas ; fons est. Si gravaris iniquitate; iustitia est. Si auxilio indiges ; virtus est. Si mortem

times 3 vita est. Si coelum deside-

304쪽

goo TRIBUNAL CHRISTI.ras; via est. Si tenebras fugis;lux est. aAmbrsi cibum quaeris ; alimentum est a.d' a. Sic de Christo Ambrosius Augustini

virgi- praeceptor ; nec aliter Augustinus Ambrosii discipulus: Copiosa , in-nem quit, redemptio data est nobis in p. sit. vulneribus Iesu Christi Salvatoris nostri.' Magna multitudo dulcedinia, plenitudo grair virtutum. Cum turpis cogitatio, recurro ad vulnera Christi. Cum me premit caro mea, recordatione vulnerum Domini mei

resurgo. Cum diabolus mihi parat insidias , fugio ad viscera misericordiae Domini mei , & recedit a me. Si ardor libidinis moveat membra

mea , recordatione vulnerum Domini nostri extinguitur. In omnibus adversitatibus non inveni tamessicax remedium , quam vulnera

Christi. In illis dormio securus , &requiesco intrepidus. Nihil ad mortem tam amarum , quod morte

Christi non sanetur. Tota spes mea est in morte Domini mei. Inter bra-b Aug. chia Salvatoris mei & vivere volo, dei Matiuili 'En , obsecro , quem nobis praece-e xi ptor & discipulus nidulum monstrent, ubi tutissima sit securitas ab initio. omni hoste. Mors & vulnera Chri--ihi sti summum solatium, certissimum p. 388. auxilium sunt homini ad iudicium ducendo. Certam hic medicinam inveniet

305쪽

LIBER II. CAP. VI. 3or

inveniet aegrotus , si eam quaerere non omiserit sanus. Sed pergimus. s. q. Pars tertia praeparationis remotae cpnsilium, seu potius praeceptum Domini est jubentis: Et ego vobis dico: Facite vobas amicos a. Hic quae-dam accuratius notanda : Illud po--. 'tissimum, amicos qui in arctis rebus opitulentur, iubemur parare. Ad morientium lectulos quotidie videre est, quinam amicorum in auxilium opportuni sint. Nam etsi moribundum centeni Caesares, ducenti reges, trecenti medici circumstent, amicissimi omnes & faventissimi, vitam tamen moribundo prorogare non possunt . ad tribunal defendere judicandum non permittuntur. Cum res serio agetur, nec sospitales hi, nec opiferi esse poterunt ; vanum , nullum ab his auxilium est. Amici ergo alii quaerendi sunt, amici judicis, quos ipsemet destinavit

auxiliatores. In terra praecipue sunt pauperes ; in caelo mater iudicis, b ati Angeli, caeterique coelites. Qua ratione pauperum amicitia sit ineunda , jam supra demonstratum est b. Res clara. Esto misericors &hi, et

Iiberalis in pauperes, eosque ami- s. s.cos habebis etiam nolentes , etiam Airum

invitos.

Non est alius modus pereniae in alium orbem tuto transmittendae quam o ut ei ne

306쪽

gox TRIBUNALI CHRISTI

quam per manus pauperum. Da egenis , & quod dedisti cum fenore amplissimo recipies. Tobias filium

erudiens : Ex substantiae tua tac eleemosynam, inquit,& noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur ficies Domini. Quomodo potueris ta esto, misericors. Si multum tibi fuerit,abundanter tribue : Si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenteriin- . Pertiri studea P. Ergo, inquit Augustimis, exercete . a v. misericordiam: non est aliud vinculum charitatis, non est aliud vehiculum quo perducamur in hac vita ad illam patriam Eleemosyna, Chry- in ps. sostomo teste, vel ipsi caelo imperat: Nam huic, inquit, portae caeli ape- p. 6. riuntur, de veluti regina intrante, nullus janitorum , nullus custodum

qui portis assistunt, audet dicere ;

Notum est illud Hieronymi: Non

ep ad memini me legisse mala morte mo tuum, qui libenter opera Charitatis exercuit. Habet enim multos in te

cessores,&impossibile est multorum preces non exaudiri. Liberalis in egenos chirographa parat, & codiaces in arcano iudicio contra cam- daemonis codices & chirographa sproferendos. Qui dat eleemosynam, spraemium bonum sibi thesaurioeat silii diem necessitatis. Eleemosyna lliberat il

307쪽

LIBER IL CAP. VI. gos

liberat a mortem: Eleemosyna non patitur animam ire in tenebras a. a J autem modo beatorum Cae-ao:

litum patrocinia sint ambienda , in eo. Tris egisto explicate docui libro secundo, capite sexto , paragrapho secundo. Eo, mi Lector , quaeso te non pigeat redire. Hic verbo rem absolvo, Cum iudicis materi aeterna Virgo, eum innumeri classium diversarum

Angeli, cum Domini Iesu discipuli, cum omnes homines beati ea judici Christo amicitia sint iuncti qua ex cidere non possunt, par est eos quotidie certis obsequiis ambire ac prensare,iis praesertim diebus qui ipsis festi ac facti sunt, & eo praecipue

tempore, quo divinum epulum aceumbentes , Christum intra viscera recipimus. Et quaeso, num ego male ratiocinor hoc modo E sunt tot ce tena millia , tot milliones Angelorum, qui Christo judici meo, gratia&amicitia longe coniunctiores sunt, quam ulli optimates principum cu-hiculis praepositi'.

Hos omnes merito reges ac Caesi res dixero, qui illi dominantiumDomino subserviunt, quorum veI unicus apud supremum Orbis Imperatorem plus valet gratia, quam omnia nostrorum tegum amici intimi, gratiosissi-

308쪽

3o TRIBUNAL CHRISTn

tiosissimi, apud suum quisque regem favore polleat. Illos igitur tot Angelos, apud iudicem tam gratiosos, tam potentes , tam humanae genti benevolos quotidianis obsequiis, tam precibus , quam aliis quibuscunque piis actionibus mihi demereri ac amicos reddere conabor : idque eo fine, ut cum ego in archo hae- sero, interque vitam & mortem fluctuavero , illi pro me judici fiant supplices , & mitem mihi sententiam exorent. Et quomodo possum non plurimum spei ac fiduciae in his talibus, ac tantis totque numero patronis & deprecatoribus collocaret Neque dubitandum est, quin ii sese pro meae salutis periculo faciles pr*bituri sint deprecatores, si quidem ego, ut dixi, cultu quotidiano eos mihi demeruero, & Domini jussu amicos fecero. Ex te iam Lector, quaero et nunquid haec mea ratiocinatio proba est 3 Si audes, damna. Quod si probas ; & tu eam sequere. Revera non gratis aut frustra coluntur caelites snon est vana ejusmodi prensatio; hoc genus ambitus laudabilissimum est; haec Domini jussa sunt, Facite vobis amicos . Hoc autem tanto rectius fecerimus, quanto constantius. Obsequia quotidiana divis caelitibus Damillie deni deifter em

309쪽

LIBER IL CAP. VI. o litibus impensa in irritum cadere non possunt.

s. s. Qisd ego de Angelis supremi iudicis ministris, idem &potiore iure de ipsa iudicis Matre dixero.

Haec est illa veri Salomonis potens mater, cui filius Rex utique tantum deferet honoris, quantum Sammon matri suae detulit, cui dixit: Petelaater mea: Neque enim. fas est , ut a-vertam faciem tuam ac Raee materas Rhemisericordiae non destituet clien-',

tem , qui sese quotidianis qbsequiis

ipsi sedulo commendatic. Ideo beatus Ephrem precari solitus est et ovirgo misericors, adsis mihi' semper, & in supremo vitae mometito animam meam tuis patrociniis de fende , ac daemonum aspectus ab ea procul repelle. Anselmi precatio erat. Pie Domine, parce servo matris, tuae: Pia Domna posce veniam servo filii tui; qui me injicio infer duas: tam immensas pietates , non incidam inter duas tam potentes seve

ritates.

Hanc talem deprecationem a matreDomini opportunissime peti Berii ardus , docens : Ceterum , ait,

quicquid illud est, quod offerre paras, Mariae commendare memento,

ut eodem alveo ad largitorem gratis gratia redeat, quo influxit. Neque enim impotens erat Deus sine hoc

a quaeduau infundere gratiam pro-v ut

310쪽

so TRIBUNAL CHRISTI.ut vellet, sed tibi vehiculum voluit

providere. Forte enim manus tuae

aut sanguine plenae, aut infestae muneribus, quod non eas ab omni munere excussisti. Ideoque modicum istud quod offerre desideras, gratissimis illis 3c omni acceptione digni

simis Mariae manibus offerendum tradere cura, si non vis sustinere re-

e vita. alias,quod repeto, & usque te Ma- repetam, de inculcare non desinam, j.όu singulis horis, praecipue horae prin-

ductu, cipio mentem ad Deum erigendam. leam rem consultissimum est cer- ris, 'pota id precatiuncula facere seu Do- sa p. minicam orationem, seu Angeli sa- slutationem , seu brevem aliam omegi- rationem pronuntiando. Illud in matre Domini salutanda ardentius I. a c. dicendum: Nunc , O in hora mortus .para Par est omnino , & plane hie ' convenientissimum, ut horis omni-u-- bus ultimam Iudicii horam prospi--du ciamus. Nec putem ego eum homitur. nem perire pbsie, qui tot horis suum Iudicem cum sensu fuerit deprecatus Nihil hic nimii laboris censendum ; res summi momenii est , cui summa merito impendenda sit vigi- llantia. Theologorum omnium vox est cum Aquinate Theologo, cuius haec verba sunt: Homo in gratia constitu- itus ad hoc ut usque ad finem vitae is suae li

SEARCH

MENU NAVIGATION