Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

371쪽

bruario proximo, ut ais , venies, ego ad te visendum advolabo Feram a legantias meas cum titulis , in marginibus compendio comprehensas omnes quae in pere ipso disputantur; signantes rem propemodum non minus utilem quam

ipsum Opus , licet nihil aliud sint quam

Opus ipsum.Non id eo tamen, quod cum illis sentiam, qui, potuisse res illa brevius

a me tractari, contendunt, ut aisti quos tu per invidiam hoc dicere confirmas. Nam brevius quam longius, si in alteram partem erratum est: a me illae tractatae

sunt. Veluti circa finem tertii capituli de comparativis.Nam hoc exemplum posterius addidi Cicero pro Ligario, Quotus enim quisque istud fecisset, idem nullus vel rarus Ovidius de arte, Forma Dei munus forma quota quaeque superbi t. Idem it, Nulla vel rara sequitu: non venit in mentem c. Et duo triave alia addidi, cu nihil detraxerim Adda fortassis septim una librum. Nam scripsi de notis Antonii Raudensis , qui grande Opus de

imitatione composuit. Et scripsiti tum a nostro Rege sollicitatus , ut subnotarem quae mala praecepta crederem tum a Iohanne retino rogatus, qui eisdem diebus de Opere ipso me consuluit tum ut

contumeliam , quam ille mihi faciebat, o in

372쪽

in ipsum refunderemti quidem elegantiam quandam meam , non apud me le- istam , sed in Lombardia ab auditoribus meis auditam , petulanter nescio magis an stulte exagitat licet non nominati ;dedit en in hoc amicitia nostra: nam est mihi vetus familiaris. Hunc vel ad te librum mittam , vel feram consultaboque tecum, cui sex se septem elegantiarum libros dedicare debeamus. Adhuc namque sine viro, sine tutore errant,

tanquam insulae illae, quas postea Apollo

revinxit invicem, immotasque coli dedit, ut Virgilius inquit. Ferana ad te praeterea sedecim Iliados libros a me prosa oratione traductos quos nisi judicio tuo subiiciam , in manus aliorum tradere non audeo. Praeterea libros isto de collatione novi testamenti inter Graecum fontem Latinumque rivum: opus non magni ingenii licet majus parvitate doctrinae meae in Graecis literisti tuo tamen praesidio ac quasi numine, qui vel ut Deus es quidem Graecarum literarum , quicquid in me deest, supplebitur tuo auctoritate. Si modo auctor eris , inscribetur alicui Ecclesiasticorum, quos hoc munus proprie decet. Quid multiso Ne quid in te peccasse videar, quem patris loco mihi colendum duco, me meaque tuo arbitrio do dico

que.

373쪽

que Jube quid de me, quid de operibus meis fieri velis. Nihil est quod ego te jubente facere recusem , tum quia toto te

pectore amplector , tum quia impietatis crimen mihi incurrere video , si quid officii in te praetermisero. Quare noli, quaeso idcirco negligentiam scribendi

obiicere, ut probes me parum in amore respondere. Nam ne Iohanni quidem retino , qui fratris amantissimi apud me locum obtinet, jam anno circumacto literas dedi Cur ita factum sit, noli quaerere. Sic habet , duos Iohannes, alterum patrem, alteium fratrem, me habe- re, ad quosdam anno vertente scribere non potuiti ad quos visendos etiam ultra Oceanum, quom lysses apud Homerum se contulit, ire possem. Vale igitur: frequentes a me iteras expectari aut, si non pervenient, quod non puto, nihil vel alienati vel senescentis mei in te amoris indicii existimato Vale. Pridie Κ alend. Ianuarias Neapoli oratione ni meam de donatione Constantini, qua nihil magis oratorium scripsi, sane longam , rescribe , an viderisu habiturus a me eam , nisi vidisti Mandata tua peregi diligenter. Quintilianum me accepi se olim scripsi.

374쪽

Laurentiis Vallari lutem .ET si propediem visurus auditurusque

hominem es, de quo ad te constitui scribere eadem pro tua incredibili sapientia de prete sente judicaturum tamen faciendum putavi, ut de absente jam scribam ferre non sustinens, quin tibi aut judicium animi, si forte hoc scire vis, testificet, aut ob liunc virum Hispani nominis gloriam gratuler Nam, ut ex tuis regiis laudibus, splendidissimisque virtutibus, omnis Hispania gloriatures ita de hoc iomine, quantum ex privata persona , inliterariae, non castrensis, militiae cultore fas est, gloriari potest: tuque in primis, qui, bonorum Leruditorum amantissimus es: eo quidem magis, quod

Senecae, Lucanique, quos tu summo, ut debes, in honore habes, est conterraneus

concivisque , , quod plurimum faci*s,

Seneca seniori, nescio an corpore, certe

memoria atque ingenii, simillimus ut, si Pythagoram audire vellemus , putari posset anima Senecae in hoc esse homine renata. Etenim ille in Declamationum pro Cercio refert, quod pene incredibile hactenus, nunc recens istius fides credi-

375쪽

e credibile facit, solitum se esse mille versus semel auditos continuo referre,&, ut A quoque acceperat,inam a singulis io-minibus singuli versus dicebantur, suurn cuique reddere. Idem in duplicato iu- mero ait fecisse Portium Latronem , qui fuit idem Cordubensis ac condiscipulus suus. Sed profecto non tantopere illi suo

tempore admirabiles extiterunt, quantum iii nostra aetate. Tametsi non omnia me experiri permisit angustia temporis. Siquidem tribus diebus homine usus sum, .mecum, cum aliis compluribus disputante di ipse talia se quoque

facturum pollicetur. Verum de eo, quod expertus sum, sive quae repetit ex disputatore modo audita, sive ea quae in the tauro quodam atque in aerario lecta collocavit, nihil cognovi mirabilius. Quantacunque alloquaris oratione hominem, ipse eam omnem, vel ad literam , vel adsensum, si minus aperte ab altero prolata est, repetit, quidem celerius, expretasius . doctius , ut eum magis sua credas

quam aliena proferre. Quidquid ab adversario dudum est dictum, quicquid eodem die, quicquid pridie, quicquid nuper, id omne sic tenet, ut eum nulla sententia, nullum, verbum effugiat. Adeo multum periculi est, ac summopere ca-

376쪽

scs PRINCIPuM ET vendum, ne quid calore disputandi, aut

cursu orationis , aut multitudine rationum , aut altercandi mora, tibi excidat quod non plane cum caeteris tuis dictis constet atque consentiat Protenus enim ille inconstantiae tuae te admonet, do qui contraria aut inter se repugnantia ostendit. Quamquam non deest in disputationibus calliditas mira , atque solertia quin etiam in luctando, ut sic dicam,

robustissimus est: tamen omnes, ut ajunt, palaestrae numeros ac flexus adhibet, ut eodem momento, viribus premat, carte eludat Simulque pede, genu,

manu, latere, decertat. Et haec quidem

extomporalia. Quid autem illa, studio ac lectione compa pata praeter ex de quibus judicare non possctum Hebraeam dico, Punicam, Clialdaicam linguam. Quae ita multa sunt, quasi flumine quodam abundantissimo pervehuntur, ut mihi miraculum subeat ac stupor audienti tantam omnium disciplinarum , immo omnium auctorum, omnium libro ru, repetitionem. Nihil in Grammatica est,

nihil in Dialecticis, nihil in Physicis, nihil in Metaphysicis , nihil in Moralibus,

nihil in Geometria, nihil in Astronomicis, nihil in Medicinis , nihil in Musica, nihil in Theologia, nihil denique in Ju-

377쪽

te, quod ignoret. Ignoret dic, immo

quod non habeat in prompturi memoriterque reddat, ac pene decantet. Ita nuctquam in proferendo haesitat, ita fluit, ita abundat, ut prius dubitare adversarius desinat tare pugnare, quam ille fidem aliam super aliam facere. Eo loquente omnes ita stupent, atque ab eo dependent,

ut inquit de Didone Virgilius , Pendetque iterum narrantis ab ores Ovidius, Narrantis conjunx pendet ab ore viri. Parum dic, Sibyllam putes , aut aliquam Apollinis vatem, cui omnia, si veteribus credimus, cognita erant. Nec unum dicas hominem loqui, ut Priscianum , Aristotelem , Euclidem , Ptolomaeum, Galenum, Aristophanem, Ulpi num sed hos omnes, inquam pluritanas doctissimorum hominum animas, hoc hominis corculum insidere Est statura infra justam in gracili at certe tot annos vixisse in studiis videtur quo Nestor fuit in vita. Quaeris quot anno natus sit Dicam trigintan nondum satis annorum putabis Dicam quinquaginta 3ne hoc quidem verisimile est. Profecto non credes , nisi tertiam aetatem homirvim,

quod fertur de Nestores, vixisse dicam. Agit itaque Ferdinandus, hoc enim nomen est nostro Nestori, agit tertiam Y tatem,

378쪽

368 PRINCIPuM ET tatem , exactis jam duabus si quidem

transivit infantiam pueritiamque, in media positus adolescentia , duodevicesina una agen alinum, aut modo ingressus undevicesimum , nondum malas signante lanugine. Quis ioc credat, nisi qui viderito Quomodo habebunt tam mirae rei posteri adem' in tanto minus e redituri sit, quod utinam ei contingat, diu

vixerit Erilleo hoc loco morum , sermonis, aspectusque suavitatem, modestiam, mansuetudinem , ut prope eum non minori benevolentia complectamur quam admiratione suspicimus. Verum ut sincere de homine judicem , nihil vel quod adest ei, vel quod abest, omittam,

lingua Latina, facultas poetica, ar oratoria, tanta ei adest, quantam Hispania docere aut aliqua provincia potuit Breviter Summa, ut dicitur, manus in eo desideraturiari solus namque s Italia nitor ille dicendi ornatus orationis, vis e-lo quentiae viget, sive in prosa, sive in carmines praesertim actis fundamentis in Graeca lingua. Quibus rebus si sub optimo pra ceptore Ferdinandus, paucos annos dicam, an menses, operam dederit,

profecto videbimus, eum fore sapientem illum, quem docti imaginantur, quique, cum esse possit, tamen nunquam ruit,

quasi

379쪽

ILLus TR VIROR EPIs r. 6'quali mortalem quendam deum. Itaque lecto Catone, Varrone, Cornelio Celso, Columella Plini, de agri cultura cum agricolis contendet Lecho Vitruvio, caeterisque, cum Architectis de architectura disputabit. Evoluto Frontino , atque aliis de re militari cum Imperatoribus decertabit; ne dicam, omnes revincet. Atque item in caeteris artibus itidem rapaci, voraci, tenaci memoria est.

Quamquam nescio, plusne memoriam , an acumen, an judicium prudens syncerumque admirer De quo plurima adhuc dicenda essent, nisi nollem verbis onerare scirem , te paucis diebus tibi ipsi magis, quam mihi crediturum. Qisareo tam admirandum liominem talibi

nationi tuae gratulor gratulaturus Senecae tuo utrique, si viverent sequi, si apud Elysios campos essent, illic, cum de eorum cive audirent, exultarent, ut Achilles de Pyrrho , ut est apud Homerum. Vale vultat Augusti Neapolio

Florentini L taeensibus. SI antiqua repetantur, magnifici do

mini, amici charissimi, nulla major conjunctio, conformitas animorum per totam Italiam fuisse reperietur, quam quae

380쪽

PRINCIPUM ET

quae fuit dudum liuer civitatem nostram vestram multaque beneficia, charit iis tam oris plena , ultro citroque facta memorantur, per quae manifeste apparet, incredibilem quandam dilectionem, humanitatem duabus istis civitatibus exstitisse. Omittimus bella, quae Ilorentinus populus pro populoLucano, Lucanus populus pro Florentino suscepit. Omittimus obsidiones urbium inimicarum communiter ab utroque populo factas omittimus expeditiones contra omnes hostes, a majoribus vestris ac nostris gloriose susceptas nullo quippe loco antiquis illis temporibus pugnatum est, qui Florentinus aucanus in una atque eadem steterint acie sub eisdem signis ac tubis contra communes hostes pugnaturi Per quae omnia constat, idem velle, atque idem nolle, qua perfecta est amicitia, harum duarum civitatum fui s. se Pacis certe temporibus haec eadem, vel etiam majora, charitatis indicia me-

an Orantur. Quorum unum referre libet,

dignum memoria sempiterna Seditiones quidem coorta in civitate nostra . civibusque ad arma ruent bus, dam praelia

inter se committentibus, scimus, Lucanum populariter accurrisse, ad arma de manibus civium nostrorum extorquen-

SEARCH

MENU NAVIGATION