Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

381쪽

dari nec prius abiisse, quam rebus compositis , civitatem nostram sua opera pacatam quietamque viderunt. Sunt insuper alia multa quae referre possumus, amore fraterno facta vela nostris vel a

vestris, cum summa benevolentia, perfectissima charitate quorum commemorationem epistolaris brevitas non reciperet. Vtinam perseverassent continuo hujusmodi tempora i id enim fuisset optimum pro civitate vestra. Sed , quoniam sive error hominum, sive fatalis quaedam necessiitas, aliter postea induxit: recordemur, quaesumus, primae illius conjunctionis fraternae, laec posteriora nostris exanimis oblivione sempiterna deleam US. Res enim faciliter solet ad pristinam redire naturam. Cum ergo nunc per Dei gratiam , non solum pax imicitia reducta sit inter nostram civitatem, vestram , verum etiam consederatio iocietas instituta, propositum nostrum S missamum, indubitatum est , veterem

amorem ac perfectam voluntatem conservare de caeterori atque complecti , , quantum ad nos attinet, providere cur perpetua sit haec amicitia conjunctio nostra. aod vos ex parte vestra facturos esse speramus. Nostra quidem synceritas ac persecta voluntas de die in

382쪽

3 2 P, IN CI CUM E diem magis per experientiam operum elucebit. Datum Florentiae die sexta Maii, I 38.

Florentini, Duci Venetorum .

II lustrissime atque excelse domine, amice charissime Quoniam per effectum operum manifeste deprehendimus, neque inimicis, neque amicis nostris placere, ut Lucana civitas in potestatem Florentini populi deveniretu decrevimus contra illam non amplius impugnare; sed nos retrahere a certaminibus, conteiuionibus illis, in quibus, ut vere dixerimus, nos a sociis desertos ac destitutos. ab hostibus veros oti viribus impugnari cernebamus. Itaque; deposito contra Lucenses bellosi amicos atque benevolos, quantum in nobis erit, habere illos quaerimusti neque in hac parte fatigare socios , ut eorum subsidia implorare compellamur. Quae omnia talia sunt, ut falva fide lonestate , ac servato jure federis, quod vobiscum habemus, ea facere possimus. Hoc igitur quantum ad nos. De comite autem Francisco nollemus

fuisse praestitam fidem justis suasionibus

nostris totiens apud vestram Celsitudinem profeci o fideli animo per nos iter tis Florentiae, Dux

383쪽

Dux Mediolani, Lucensibus. MAgnifici, amici nostri charissimi.Li

cet omnipotens Dominus permittat aliquando adversiae contingere, semper tamen est in ejus clementia, beni- gnitate sperandum Solet enim humiles&justos exaltare , superbis vero usquequaque resistit. Et ita nobiscum saepe actum esse cognovimus, nunc ab effectu videmus. Occupaverant hostes nostridiebus elapsis vallem Tellinam nostram . ex ipso illius vallis ingressu in tantam elationem superbiamque evaserant, ut arbitrarentur omnia vincere, subvertere,

non memores, quod injuste pugnarent. Sed restitit, ut diximus , Deus omnipotens insolentia eorum. Procedente igitur spectabili, magnanimo viro Nicolao Piccinino de Perus, locum tenente capitaneo nostro generali, praesente spectabili praestanti viro Comite Guidone Torellosi qui totius rei maximus fuit arbiter adversus ipsos hostes, hesterna die, hora circiter xviii, in nomine Dei, eum ipsis hostibus feliciter decertarunt: ita ut contra ipsos nostri victoriam gloriosissime reportarint; captIS,Huer caeteros, domino Gregorio ornatio,ex primariis

384쪽

3 PRINCIPIIM ET mariis hominibus Veneti arta qui proviso erat, commissarius totius exercitus Venetorum Raddaeo Marchione, Caesare de Martinengli , rasta de Venetiis, Paulo de Venetiis, Lipit occho Maniel de Solia icho ac armigeris centum Quinquaginta ex praestantioribus, facientibus conductum equitum duorum millium; peditibus ultra mille ex melioribus, Cenedibus infinitis Pigli ardus autem seneralis capitaneus gentis suae pedestris a paesanis trucidatus cujus finis talis merito esse debuit quoniam a servitiis nostris imprudenter aufugerat aestate

praeterita. Talianus vero, Ut dicitur, nondum evaserat , ipse etiam verisimiliter capietur. Quid plura Omnes autem mortui, aut caesi sunt, vel et ulli vel

paucissimi evaserunt. Certumque erat apud nostros, non solum recuperare dictam vallem, sed longe majora perficere. Est aliud felix novum. Exercitus enim , qui devicto Casali Pado,, capto in eo perfidissimo proditore Francisco de Corrigi, contra Borsillum processerat, diectum locum prorsus obtinuit, cum roc- cc villis suis omnibus. Quae res facit ,

ut illae partes nostrae ultra-Paduanae tutissimum statum habeant in amplissima pace fruantur. Hos igitur jucundos faustos

385쪽

ILLus TR VIROR EPIs T. 3 ssaustos reruti nostratum successius amia citiae vestra statim statim duximus intimandos certi, quod non mediocrem laetitiam ei afferent. Datae Cuxaghi, die xx Novembris I 32.

Tonitis, Petro Donatos archie scapo

Cretensium S. P. D. Cum visitassem pridie abbatem Montis

Rosent, qui hac iter fecit, iturus pro legato in Picenum , post verba, quae primo congressu communiter haberi solent.

quaesivi de te in primis diligenter , lanesse Praenestae, quo te contuleras pridie quam ego recessassem. Qui cum mihi dixisset, Tibur non receptum a Praenestinis, o timorem inferenda pestisti detestans illorum immanem rusticitatem, admiratus sum paullum, te repetisse eundem locum , quem ipsum iugera conservandae salutis gratia , ac non potius alio divertisse, praesertim cum, tam multi in ea urbe morbo interierint, vitam multa sint oppida circum salubri aere, in quibus absque ulla suspicione esse potuisses. Hoc si abs te factum est propter an inum agnitudinem, ut qui contemnas, quam caeteri reformidant,mortem, lanc fragilem momentaneamque vitam non pluris

386쪽

s PRINCIPuM ETris quam a sapientibus existimanda sit,

facias: laudo certe animum ac fortitudinem tuam, quod ita animatus sis, ut firmam stabilemque vitam huic labenti ccadticae anteponas. Si vero aliud quippiam te movet, ut longius a Pontifice abesse nolis, vide an satis consulto feceris, qui conjeceris te in vitae discrimen propter nescio quam incertam rerum futurarum significationem. Sed tamen ea sapientia te praeditum scio, ut omne consilium in agendo tuum mature Irudenter a te sitsceptum , cogar existimare, ut, quamquam tua salus me solicitum

maxime teneat, tamen hoc uno consoler,

quod gravi sapientique deliberatione cegisse te omnia, tacturum , confidam Cupio quidem, ut superior caussa te impulerit ad redeundum Tyburti quam nos alii propter imbecillitatem mentis animique angustias aufugimus, terroret commoti. Et id quoque erat aequius fieri ab eis qui ad alior si exemplum constituti

sunt. Sed multos tamen pavor exanimat, vetantes hoc nomen mortis: tum maxim sconscienti dichorum ac factorum maxime; quorum aliquando nobis apud illum

tremendum judicem aeternum ratio reddenda est Libet paullum, mi Petre, philosophari tecum, qui me non solum lo-

387쪽

ILLus TR VIROR EPIST. 3 Tquentem serio , sed fabulamem quoque pro tua singulari humanitate libenter soles audire libet autem , non ostentandi caussa quod vitium longe a me abestu sed tecum ea loquendi, viro omnium eruditissimo , quae ita fert temporis ratio praesentis, quae , ut timeres, ita quoque aliquid dignum viro nos sapere, docuerit Equidem non meam, quae nulla est, sed multorum prudentium, ut habentur, atque excellentium virorum, sapientiam desidero. glicunque in te uti existunt ad evitandam pestilentiam metu mortis, quod corpore, nullam habentes omnino curam mortis animorum , loca transmittant, hi secretiora quaeda petunt, amant solitudinem , hominum fugiunt congressum exquisitioribus utuntur dapibus ad praescriptum medici, cujus consilio has parenta atque haec omnia, ut haec moles corporea,tum egregium ipsis,

tum a lutiterum opus, diutius conlervetur. Cum interim de animis nullum verbum ii soli, moesti, sordidi, inculti, squalentes, jacent in tenebris ac carcere caeco, omni ope destitutis&, cum ipsi aegri anxiique multis obruantur pestiferis animi morbi , qui illos ad internecionem ducunt, nullus accersitur animi medicus, nulla parantur medicamenta. Sed hoc negli-

388쪽

multis ex rebus, tum vel ex hoc maxime, perspicere licet communem hominum insaniam. Nam cum duplex sit interitu ucorporum alter,alter an morum: corporuquidem , quanquam nullo pacto vitare possimus, studiosissime sugimus animorum vero, qui vivant ne an intereant, in nostra est potestate, etiam ultro appetere audemus,omnis emedationis ac rationis ell pertes. Nos corpus nostrum colimus

tamquam deumri quicquid expetit, damus divetat, imperat, praescribit nos ejus paremus imperio, nos ad illius arbitrium aetatem agimus nostram; ad ejus cultum, pompam fastum, atque ornatum,studia

nostra ponentes coelum terram, maria,

deos atque homines pro ipsius augmento fatigantes quod potius comprimere;

spernere, exercere debebamus, atque ejus vim minuere, tanquam omnium malorum irritamentum. At vero animum,

qui ipse deus est in nobis, hoe est , divina

pars quaedam, humilem, abjectum, Cerentem ac sorditatum , reorum more in compedibus de vinculis captum tene-

musa nihil ei opis, nihil damus auxilii in

coeno jacenti sordibus qui cum aegrotet, sitiat, atque esuriat, tam edicum negamus, de cibum. Qui si nos illum, prout decet,

389쪽

decet, non servi, sed domini loco haberemus; si bonis artibus excoleremus nae vitae ejus, quae futura est aeternari curam aliquam subiremus. Si de ejus interituaeque ac corporis perturbaremur, soliciti ad fugam nae aequo animo susciperemus diem nobis constitutum , in quo&ma lorum praesentium linis esset futurus , laborum praemia nosque sarcina corporis exui facile pateremur, evolaturi ad liberiorem vitam , in qua nulla esset mors extimescenda Sed nos, veluti pecora,dediti ventri, vitio, iotio ignavo, vitana, ut inquit Salustius, veluti peregrinantes, transimus; quibus corpus voluptati, anima oneri fuit. Videntes , prudentes, scientesque , nos pessum ires, nullo exemplo, nulla doctrina , nulla ratione retrahimur ab iis curis, quae in nostram metperniciem redundant. Sed haec hactenus.

Redeo ad illud superius, cujus occasione haec dicta sunt. Si tu ob eam caussam Tibure te contines, quod vere philosophus evaseris cujus vita, ut nosti, omnis praemeditatio mortis esse debet bene est id quod summa laude dignum, tibique gratulor philosophanti. Verum cupio abs te scire, quid agas , quae vitae institutio, quae virtus , in quam philosophorum sectam deveneris Epicurei dissoluti sunt nimis;

390쪽

38 PRINCIPuM ET nimis Stoici severiore su mediocritatem Peripatetici servant, admittunt divitias, dignitates non adspernantur. Hos censeo amplectendos De me autem sit quaeras, quid agam, possum id quidem unico

verbo expedires Statur Vet,i pluribus, unico versuri Vivo equidem, at vitam insanam per omnia duco Si tamen singularius id cupis , accipe paucis Priusquam veni Reate conduxi domunculam penes flumen ingens satis, quod praeter- .fluit civitatem Mane visit ecclesiam orandi caussa Tum demum , revertens, pertranseo forum, circunspiciens, atque emens, si quid usui est praesertim me-lones. Quorum cognitionem Muccharus existimabat perdissicilem inob eam rem non absque intermedio emendos censebat. Neque exemplum Mucchari, me tantum, quantu Horatii auctoritas movet:

qui ipse Poeta egregius , laudans vitam

Diam, scribit, se Romae, urbe omnium celeberrima, solitum obambulare forum, percunctantem quanti olus aut faremeretur. Multo magis ego homuncio prae illius excellentia , in hac urbe rusticana, quod in usum meum sit, emens, nullam reprehensionem timeo.Tum domi lego aliquid, ac scribo , sedens ita accubulatorio propter fluvium ad aquae

SEARCH

MENU NAVIGATION