장음표시 사용
391쪽
facta esse narrant , quemadmodum Κircherus Capite' prosequitur, quem laudo, quamvis asserere praestet Latinos,ic Romanos putasse Hippolytum, lacum, quem speculum Dianae, Lucum quem Artemisium appellant, Se aedem Deae sacrasse, ibique sepultum, in Deorum fastos relatum quod vincunt sequentes vetusti lapides Ariciae ei lassi de per Ligorium loco adducto relati.
DIANAE SACRUM M. NUMISIVS F. OV FPHILIPPUS FLAMEN VIRBIALIS ET ARICINAE DIANAE VESTAE DICTAE CVSTOS XVII KAL. IVNII PULUM VIRBIAL PUB DEDIT N. SIGNUM DEAE CONLOCAVIT IMPP. ANTONINO COMMODO G. V. ET VALERIO AURELIO GLABRIONE COSS
UESTU DIANAE DICTAE P. TVRPILIUS POLI LAVS SACERDOS , DIVAE DIAE ETI LAMEN VIRBIALIS PATR COLL. CORP
392쪽
ADLECTO IN V. DECURORNATO MILITIAE PRAEF. COHOR. I. PROU AFRI C. R FLAMINI UIR BI ALIAVGURI AEDILI . CVRVLI ΙΙΙΙΙΙ. VIRO AUGUSTALI L IUVENUM .Hinc habes Dianam Aricinam Vestam quoque dictam, de quo etiam Cippus apud Tomasinum de Donar cap. 11 ad finem, Mi' polyto in Aricino Flaminem Virbialem adsignatum, qui ejus tantum sacra curaret, non autem illa Dianae, ut perperam Ligorius asserit, nam haec attrectabat servus fugitivus, 'ui priorem Sacerdotem trucidasset, quamobrem Numitius se in primo Cippo inscribit Custodem Dianae Aricinae, non Sacordotem, neque is, aut Turpilius, vel L. Fabius nobilissimi Romani proceres, quorum lapides meminerunt perfugae esse poterant, Servi, quibus tantum Sacerdotii Dianae Aricinae jus erat. Habes etiam XVII Kalendas Iunii M. Numitium Oufentinae Tribus Flaminem Virbii, epulum publicum Virbiale dedisse, fortasse quod eo die Virbii celebritates in Aricino ferent, unde notatur alter Ligori lapsus , qui Idibus Augusti, quibus festa Dianae recolebantur, solemnitates Virbii aetas autumat, tametsi fatear diem celebritatis Virbii incertum esse, quum lapis laudatus innuat epulum datum die notato, quod Numisius Flamen signum Dianae eo die conlocasset, sed de his suo loco fusius disserere
393쪽
Quae diximus de Graecorum commentiS, probantur ex Stra
hone, qui lib. s. sic scribit iuxta versionem Dacerii ad Festum lib. 11. Dianicum autem quod ocant nemus in Misera parte viae es, qua ex Aricia ad Fanum Dianae Aricinae conscenditur, ibique Dianae Tauνicdesignum consecratum ferunt; nam Tarbaricus es Sythicus mos apud onum obtinet. Perfuga enim ibi constituitur Sacem dos, qui Sacerdotem priorem sua trucidaverit manu frictoque semper gladio es infultui timens ad eos propulsandos paratus. Unde autem hic mos manarit explicat Servius in lib. G. Eneid ad ea Carmina:
Aureus, i, foliis, lento imine ramus lunoni Infernae dictu acer qui sic scribit Licet de hoc ramo i qui de sacris Proserpinaescrip- Asse dicuntur, quidam esse ,sticum a rment, publica tamen opinio hoc babet. Orestes post occisum Regem I boantem in regione Taurica cum forore Iphigenia fugit, Dianaeimulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocatit. In bujus Templo posimulatum ritum facrificiorum fuit arbor quaedam, de qua infringi
ramum non licebat dabatur autem fugitimis potestas, ut se quis exinde ramum potuisset auferre, monomachia cum fugitit Templi Sacerdote dimicaret, nam fugititus illic erat Sacerdos ad pristinae imaginem fugae, dimicandi autem dabatur facultas, quasi adprisini facrificii reparationem Fusius tamen, clarius ad lib. 2. Sanguine placastis tentos, i, Virgine caesa, tuum primum Iliacas Danai tensis ad oras, Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica ubi Grammaticus, &Donatus haec referunt: uum Graeci ad Aulidem eni sent, Agamemnon Dianae Certum occidit ignarus in tenatione unde ea irata fatus tentorum, qui ad Trojam ducebant suspendit, ob quam rem consulta per Chalcantem Oracula dixerunt
Agamemnonio sanguine, hoc est immolata Ipbigenia placandam Dianam Ruum ergo ab Ubsse adducta esset ut immolaretur Numinis miseratione sublata est, cervaque suppossi, translata ad Tauricam Regionem, Regi Thoanti traditis Sacerdos facta Ortiae
394쪽
Dianae . tim secundum consuetudinem humano sanguine Numen placaret , agnovit fratrem Orestem, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico PFlade Colchos petierat, est cum bis occiso
Thoante , mulacrum sustulit absconditum fasce lignorum
Ariciam detulit. Sed quum postea Romanis facrorum crudelitas di spliceret quamquam servi immolarentur ad Laconas se Diana translata, ubi sacrificii consuetudo ado centium erberibus seroatur, qui iocabantur Tomonicae, quia aris superpossi, contendebant
qui plura possent merbera sustinere. Orestis ter usa ab Aricia Romam translata sunt, in condita ante Templum Saturni, quod sante clitum Capitolii juxta Concordiae Templum Idipsum narrant Hyginus Fabul. cap. 1 et O. Solinus cap. 8. Ovidius lib. . Trist. Fleg. . ad inem, de lib. 3. de Pont Eleg. a. cujus carmina non refero quia
multa sunt, necnon Valerius Flaccus Setinus Argonaut lib. 2.
ille procul trunca fugit anxius areo Taurorumque locos, delubraque seva Dianae
Admenit. Hic illum trisii Dea proscit arae
Ense dato, mora nec terris tibi Anga cruentis,
Iam nemus Egeriae, jam te ciet altus ab Alba Iupiter. ρο soli non mitis Aricia Regi.
Ex quibus intelligitur in Aricino primum sacra Dianae Taurica facta fuisse, hospitesque apud Aram Dianae quotanni SDea mactatos, cui mori alludit Prudentius lib. contra Symmachum. Incassum arguerejam Taurica fac ra solem MI, Funditur humanus Latiari in munere sanguis. Item Lactantius lib. I. de Falsa Religione cap. i. , Iuvenalis Satyr I . Malii Dein Servorum sanguine Numini litatum ex Servio, Monato, quod cum adhuc displiceret, ferunt fac ra ad Laco nas fuisse translata, testimonio eorundem. Sed quaenam Regio haec csset obscurum est, nam non desunt qui literis mandarint, Dianae sacra translata ad urbem inter Cajetam, Terracinam conditam a Laconibus, qui comites Castoris, lollucis fuerant, Sc cum Glauco linois filio in Italiam venerant,cui Oppido nomen Lacones ex Servio ad lib. Io. Eneidos pag. 6 oti ad finem, quod inverisimile est, quum idem Grammaticus testetur hanc gentem a caede omnium animalium absti-
395쪽
abstinuisse, quamobrem potius puto Quirites ad Laconas in Graecia id sacrificium transvexisse ex Philostrato in vita Apollon.Tyan.lib. S.
cap. I . ubi refert Lacedaemonios in Scythicae Dianae honorem pueros verberasse usque ad necem, Plutarcho in Lycurgo, Cicerone lib. a. Tusculan. Pausania lib. 3. Immo id quoque a Grammatico dictum arbitror in gratiam Romanorum, quum ex eodem Donato, Hygino, S aliis constet, priscos Latinos Sacerdotem ipsum Dianae immolasse. Quandoquidem ferunt Sacerdotem aedis Aricinae, de Nemorensis perfugam fuisse, qui Sacerdotium occupabat, quum singulari certamine vicisset, trucidasset qui jam Sacerdotium tenebat, idque factum ait Servius relatus, ut ita pristini sacrificii reparatio fieret. Itaque sanguine Regis Aricini quo nomine appellabatur Sacerdos Detelitatum fuisse palam est mutato tantummodo ritu, nam antea non licebat fugitivis cum Rege dimicare, nisi quis ramum arboris Dear sacrae abstulisset, quod postea servatum non fuit, ac cuilibet perfugae dabatur facultas certandi cum Sacerdote, qui ideo semper gladium strictum tenebat ad propulsandos insultus. Quare patet ad extrema Romani Imperii tempora Latinos sanguine Regis Aricini Dianam Nemorensem placasse, quod Strabo adductus testatur,t Suetonius in Caligula cap. 33 confirmat his verbis: Nemorense Regi quod multos jam annos potiretur Sacerdotio, talidiorem doefarium subornatit. Poetae etiam pas11m hujus moris meminerunt, quemadmodum Ovidius lib. I. de Art.
Ecce suburbanae Templum Nemorale Dianae
Partaque per gladios regna nocente manu . Statius Silvar lib. 3. Carm. I.
Iamque dies aderat profugis cum Regibus altum
Fumat Aricinum Tritiae nemu . . . .
ua sublime nemus, Scythiae qua Regna Dianae. Itaque haud vera assertio Grammatici putantis Romanos haec sacra sanguine humano facta ad Laconas transtuliue, quod illa accolis displicuissent quamvis autem fabula esset Hippolytum ad Nemus Aricinum appulisse, ac simulacrum Dear ibidem locasse Orestem
396쪽
etiam , Scaphygeniam aliarn effigiem Dianae Tauricae fasce lignorum absconditam illuc adiportasse, sebulae inventores fuerint Graeci Latii habitatores, qui ea loca incoluerunt, quod congnovissent Nemus Ariacinum , cum lacu , pecubu , de fontibus apprime respondere iis locis, quae in Scythica Rogione erant, ubi Diana Taurica colebatur, uti fatis erudite probant Joannes Argolus apud Tomasinum de Donariis c p. a. p g. I 6 ad finem , Cluverius Ital Antiq. lib. 3. Attamen dilucidum est Latinam gentem, tu dein Romanam putasse aedem sacram Dianae eo loci Hippolytum sacrasse, ibique eum sepultum, Orestem itidem cum Iphygenia sorore illuc appulille, cibi
eos mortuo , tumulatos cultos ex am relatis, sigillo in Hercule Prodici pag. 3o . ob quam rem partem nemoris, ubi credebant Hippolytum jacere, clivum Virbii vocitabant, teste Cornuto, de apud Dianae Templumisi Orestis monstrabant, quae postea, uti
Servius, Sc Donatus memorant, Romam translata sunt, de condita
apud aedem Saturni Quapropter non ambigimus stirmare Hippolytum , Orestem , aphygeniam anniversaria festa in Aricino meruisse , quamquam Procopius deicit Persic. lib. i. cap. 7 haec de Oreste tradat Postquam Orestes a Tauris abiit cum forore, morbum incidit, ac super eo confustum oraculum respondis memorant, aegrum baud prius, anatum iri , quam in loco, cujus situs ei, quem Tauri babent semilis esset, posuisset aedem Dianae , ibique attonis cum factum ex ea nomen dedisset rbi. Itaque refles circumjedios tractus biens , venit in Pontum , ubi cum praeruptum montem vidisset, ofutium Iri radices ejus alluentem hunc i locum ab Oraculo designari ratui, praeuaram in eo orbem,
es Dianaefanum extruxit, recisaque coma, hinc nomen Comanaes cit , quod ob hac etiam aetate manet. His et eris exactis, quum morbus adeo non remitteret, ut ingratescere potius, intelligens
Orestes nondum se Oraculo satisfecise partes illas denuo lustravit omnes hi consideratit, tandem in Cappadocia locum plane gemianum, ac similem ei, quem oderat apud Tauros invenit. Hunc
ego saepe contemplans oculis ebementer miratus sum se, ut ibi non abesse a Tauris iderer . Igitur Orestes obem bi aedificavi pe- cIatu dignam, ac D ana, Dianae alterum, alterum Iphigenideforori: Urbs
397쪽
Hrbs autem hodie etiam locatur Aurea Comana, eam nacta nomenclationem ab Orestis coma , quato a ipsum convaluisse fama est.
Hinc fortasse Solinus Polyhistor cap. 8 memoriae mandavit Orestem Oraculo monitum simulacrum Scythicae Dianae, quod de Taurica extulerat, prius quam Argos peteret, in Aricino consecrasse , quo fit juxta Solini sententiam, eundem Ariciae haud esse defunctum, cui tamen sententiae non consensere Latini, qui calvariam Orestis apud aedem Dianae Aricinae monstrabant ex Servio, aliisque jam adductis Sed de his satis, quum suo loco plura de hac Dianae arde dicenda supersint, Illud praetereundum non est, nedum ossa, sed sceptrum Orestis in Aricino servatum, quemadmodum ex Servio ad lib. 7. Eneidos arguitur is enim haec carmina explicans:
Ipse uirinali lituo , partaque sedebat
Succincitus trabea laetaque ancile tenebat Picus equum domitor
sic loquitura Septem fuerunt parii, quae Imperium Romanum tenent. Acus matris opum ciuadriga flectili , Veientorum Cineres Orsis sceptrum, Priamite, Ilione, Palladium, Ancilia Grammaticus igitur septem enumerat res, quibus Imperium Romanum protegi opinabantur, inter quas sceptrum Oresti , quod proculdubio ante Rornam conditam in Aricina Dianae Templo fuisse constat, quum jactarent in eo simulacrum Dear ab Oreste positum, ejus dimissa servata, quin fortas Sacerdos Aricinus Rex dicebatur, quod lina sacra fecisset sceptro Orestis ornatus. At quoniam hic Servii locus eruditis abstrusus videtur, latinorum priscorum sacra gesta illustrat, idcirco opera pretium est aperire quid intellexerit Servius . De Ancilibus satis diximus Capite et r. Quadrigae fictilis meminit Festus lib. I 6 his verbis Natumena
Porta a nomine ejus appellata est , qui ludicro certamine quadrigis et ictor fir c generis Detenis reus, consternatis equis excussus, Romae periit qui equi feruntur non ante constitisse, quam pertenirent in Capitolium , conspectumque fictilium uadrigarum , quae erant in fastigio ovis Templi, quas faciendas loca terant Romani Veienti cuidam artis Huline prudenti, quae bella sunt reciperatae,
398쪽
quia in fornace adeo creterunt, ut eximi nequirent, idque prodigium portendere Oidebatur in qua Cloitate ea fuissent, omnium eam futuram potentissimam Fusius idipsum prodit Plutarchus in Poplicola,ex quo habemus Tarquinium superbum eam Quadrigam Veiis faciundam locasse, ut in Templo Iovis Capitolini collocaret Uejentes
vero negasse eam dare, quod in fornace crevisset, amplitudinem Urbis, in qua maneret portendere diceretur territos dein prodigio Equorum Ratumena Aurigae, qui Veiis, ubi Circenses ludi agebantur excusso Auriga Romam usque, in Capitolium cucurrerunt, sedemque ter lustrarunt, conte Quadrigas fictiles ibi locatas constiterunt , Romanis quadrigam illam concessisse , quod memorant etiam Solinus cap. 3. Plinius lib. 28. cap. Ii , quamvis Festus, ScΡlutarchus referant Ra tumenam Aurigam Roma periisse,i nomen Portae, quae eadem ac Carmentalis, ac celerata est , dediste. Haec de fictili Quadriga , cui Quirites divinos praestiterunt honores; at de V ejentum cineribus nihil compertum habeo, nisi Grammaticus loquatur de reliquiis sacris, Veiis captis, Romam a Camillo traductis, inter quas simulacra Iunonis, Maliorum Deorum, quae Plutarchus in Camillo scribit Romanos immaniter coluisse, quod infortunia Reipublica sudore, vel sanguine estuso, suspiriis, aliisque prodigiis praedicerent neque mihi constat qua aetate, Ma quo Quirites acceperint Acum matris Deorum, quam Cybelem Opim dc Tellurem dixerunt. At si fas esset in tantis antiquitatis tenebris aliquid fari, facile contenderem Acum hanc asportatam a Phrygibus, qui cum Enea Latium appulerunt, sacra matris Deorum in Latianas oras transvexerunt ex Festo lib. 3. Iulio Firmico de Error. Pro
phan. Relig. Ovidio Episto Plizedrce Hippolyto, Maliis relatis Capite G. Sceptrumali, vel Priami Eneas Lavinium, inde Ascanius Albam, dein Romani Reges Romam transtulerunt Virgilius hujus rei testis est, qui lib. t. exhibet AEneam tradentem Didoni Sceptrum Ili, quod gestasse canit Primogenitam Priami, nec non monile,
coronam , quae ornamenta is secum detulerat, quum Troja conflagraret, en ejuS carmina.
Praetersa Sceptrum, Ilione quod gesserat olim Maxima Natarum Priami, colloque monile
399쪽
Baccatum . , duplicem gemmis auroque Coronam. tibi interpretes arguunt AEneam Ili Sceptrum, quod Priamus etianta Trojani Regni Successor gestaverat Lavinii locasse quod memorat etiam Cirinus de Urbe Rom. lib. G cap. 29. pag. 2qT. Coronam aetiam , quam vittam potius suisse notat Silius lib. 6. Regnique insigne vetustiGesat lata decus, cinguntur tempora illa. eaque usos Albanos Reges asserit irinus loco quo supra , quare patet id Sceptrum Romanis religiosissimum , latinis priscis venerabile fuisse. Palladium quoque AEneas Lavinium transtulit, quo salvo, iactabant Urbem ubi illud collocatum esset inexpugnabilem fore ex Virgilio lib. 2. Eneid. , Apollodoro lib. 3.Biblioth.Plutarcho in Numa, Dionysio lib. I. Met. Auctore Origin Gent Rom. Maliis . Apparet itaque ex am dictis quibus fgmentis Latina, Romana res consistere putaretur,4 quantum caeca eslet fides Latinorum, Romanorum, qui tot aetatibus arbitrati sunt ab his rebus salutem Imperii pendere. Sic Sibyllini Libri Romae in magno fuerunt pretio, eosque Quirites consulebant quum Respublica in magno versaretur discrimine Attamen quidquid fabulentur Romani Historici, palam est eos libros Eneam in Latium ad sportasse, & Latinam gentem custodivisie, eodemque ritu, quo Romani, illorum responsa consuluile testimonio Dionysii lib. 1. Porro AEneam, in Troianos in staJiam
pervenisse confirmant Romani omnes , eorumque sacri infesti dies indicant, Sibitini libri cum tbicii oraculis, aliaque multa
quae nemo tanquam ad speciem conficta respuerit , cui consentit La ctantius de Falsa Relig. lib. I. cap. 6 . , prodens Trojanos morem Sibyllinos libros consulendi servasse. Tiburtes celebrabant diem Festum Sibyllae Tiburtinae, quam Albuneam dicebant. Hujus meminit Virgilius lib. 7. aeneidos aucisque sub alta Consulit Albunea nemorum, quae maxima sacro Fontesonat faetumque exhalat opaca mepbitim.
ubi Servius ita In Albunea alti quia est in Tiburtinis altissimis montibus, Ur Albunea dicta est ab aquae qualitate , quae in illosonte
400쪽
es, unde etiam nonnulli ipsam Leucoiboen et olunt, sciendum sanetinum nomen es fontis er o de Mephitis proprie est terrae putor, qui de aquis nascitur sulphuratis, est in nemoribus gratior ex densitate flvarum . Alii Mephitim Deum volunt Leucothobe connexum, sicuti est Veneri Adonis , Dianae Virbius . Alii Mephitim Iunonem olunt, quam aerem esse constat. Notimus autem putorem nonnisi ex corruptione ieris nasci, tit si Mephitis Dea odoris gratissimi des grate olentis . Sunt qui putent ex his verbis argui
Albuneam fuisse Inon qua eadem ac Leucothoe,, hanc cum Sibylla Tiburtina confundunt,quemadmodum Ligorius in MSS. Otthobonianis voce Albunea , Alexander Geniat. lib. s. cap. q. 5 alii. Neque desunt qui dicant Albuneam Carmentam fui e Sibyllia loco in Latio cultam, qui sane hallucinantur quum pateat Virgilium verba fecisse de Sibylla Tiburtina, quam Tiburtes divinis honoribus percolebant uti diserte probat Gyraldus de Poetis Dialog. a. qui Graecos scriptores mangones Vocat, quod Graecanicae, & Tigurtinae gentis eam fecerint. Huic in montibus Tiburtinis lucum, de fontem sacratum Poeta commemorat, inuidem sontem aqua sulphureae, quae ex montibus laudatis hac etiam aetate scaturit ex Stuchio de Sacris Gent. pag. Gq. Cui tio Symphoriano de Hori lib. q. cap. . Cluverio Ital. Antiq.lib. 2.pag 7 16. Eo loci, sub Albula scilicet sulphure rivo, lacuque eam Deam ut plurimum habitasse ferunt, ac responsa dediste. Quamobrem Latini Templum ei dicarunt rupi supra Anienis catari actam impositum , quod perhibent edacitate fluminis abrasum Augustum restaurasse, aut in pristinam formam restituisse; unde error plurium, qui literis mandarunt Sibyllam hanc Augusti aetate vixille
ut satis erudite habetur ex ircheri Vet. NOV. Lat. lib. I .part. 2. cap. 2.
ubi aedis sacrae , ῆgura rotunda , columnisque striatis pulaherrimis ScCorinthia architectura elaboratis typum exhibet, de quo plura suo
Hujus Templi meminerunt Virgilius loco quo supra, Probus
ac Donatus ejus interpretes, Horatius itidem lib. I. Carm. Oda .
Nec tam Lari se percupi campus opimae
tuam domus Albuneis resonantis, Domum Albuneae nuncupat hanc aedem octa, ut innueret eo loci,