Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Liber I Caput VIII 8

Hi quidem Latini populi, nisi si qui privato sorte nomine, ac

privatis op1bus interea bellum intulissent, ut Pramestini, Tusculani, Tiburtes, Fidenates, Antiates, similes sepe fecerunt, in amicitia Populi Romani manserunt, Sc concilia celebrarunt usque ad annum V.C.CCCLXIV. quo anno perculsam Civitatem scribit Livius lib. s. ex defectione Latinorum .hoc animo vixerunt Latini, milites ex sormula negantes usque ad annum CCCXCV. C. Fabio C. Plautio Coss. quo tempore in pristinam amicitiam redierunt, quod idem Livius loco quo supra memoriae prodit, aitque: Inter Misos terrores,

solatio fuisse, pacem petentibus Latinis datam , ta magnam tiλα militum a is ex foedere tetusti, quod multis intermiserant annis

acceptum, quae tamen fides neque diu culta est, nam anno CCCCIV. Concilia Latinorum ad Lucum Ferentinae habita .re ponsumque haud ambiguum imperantibus milites , Romanis datum, absisterent imperare jis, quorum auxilio egerent, Latinos pro sua libertate potius, quam pro alien Imperio laturos arma eodem Livio lib. .

teste.

Itaque anno CCCC ΙΙΙ. vel juxta aliorum computationem CCCCXV. T.Manlio Torquato ΙΙΙ dc P.Decio Mure Cossi Latina agens inierentinae Luco crebra indixit concilia, primum, quo Romanis petentibus Latinos ab Agro Samnitum recedere , responsum da

tum est In foedere Latino nihil esse, quod bellare cum quibus ipse

tellent probibeantur secundum , quo per speciem adversus Samnites belli parandi Romanum coquerent bellum tertium , quo Pra tores L. Annius Setinus,4 L. Numitius Circaejensis creati sunt quartum, quo Romanis evocatis decem Latinorum Principibus Romam, quibus imperarerit quae vellent, Latina gens Annium Setinum Legatum ad Populum Romanum misit, cujus orationem in concilio Scin Senatu habitam Livius lib. 8 hisce verbis refert: Quamquam ipse ego retuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum nostrarum pertinere arbitror , quid agendum nobis, quam quid loquendumsit, facile erit explicatis consiliis accommodare rebus terba;

nam Aetiam nunc sub umbra foederis equi, servitutem pati possumus, quid abest quin proditis Sidicinis, non Romanorum solum , sed Samnitium quoque dictopareamus, respondeamusque Romam di

92쪽

8 Vetus Latium Profanum

nos, ubi intenerint, posituros arma . Sin autem tandem libertatis

desiderium remordet animos , foedus est, si societas aequatio furis est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet si socialis illis exercitus is es, quo adjuncto duplicent tires suas, quem fecernere abs Us bellis propriis ponendis fumendisque nolint, cur non omnia aequantur cur non alter ab Latinis

Consti datur Lubipars trium, ibi em Imperii pars es . Est quidem nobis hoc per se baud nimis amplum, quippe concedentibus Romam eaput Latio esse sed ut amplum ideri posset diuturna patientia scimus at quisi quando unquam consociandi Imperii, usurpandae libertatis optasiis, en hoc tempus ades, o virtute testra,' Deum benignitate obis datum . Tentastis patientiam negando militem, quis dubitat exarsis eos, quum plus ducentorum annorum morem solleremus, pertulerunt tamen bunc dolorem Selium nostro nomine cum Pelignis gessimus . iam ne noserum quidem sinium per nos tuendorum jus antea dabant, ibi intercesserunt, Sidicinos in fidem receptos , Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nosparare adῬersus Samnites foederatos suos audiverunt, nec moteruntis ab Urbe tinde haec illis tanta modesta, se a conjicientia trium , es nostrarum, es suarum ' doneos auctores habeo , quaerentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab Senatu Romano esse, ut facile appareret, ne ipsos quidem am postulare, ut Latium sub Romano imperiost, usurpate modo postulando eo, quod illi obis taciti concedunt squem hoc dicere metus probibet, en ego ipse audiente non Populo Romano modo, Senatuque, sed tot ipso, qui Capitolium incolit, prosit eor me diciturum, uis nos infoedere, ac societate esse elint, Consulem alterum ab nobis, Senatusque partem accipiant. Haec ferociter nonsuadentisolum, dpollicenti, clamore, EV assensu omnes permiserunt, ut ageret, diceretque quae e Repubtica Nominis Latini, mdeque sua iderentur deinceps Livius haec subdit: Ubi est Romamzentum , in Capitolio ei Senatus datus est, ibi cum T. Manlius C egisset cum eis ex auctoritate Patrum , ne Samnitibus foederatis beLlum inferrent, Annius, tanquam ictor armis Capitolium caepisset,

non Legatus fur Gentium tutus loqueretur Tempus erat, inquit,

T. IIanli, et que P. C. tandem jam os nobiscum nihilpro Imperio

agere γ

93쪽

L1ber I. Caput VIII. s

agere, quum forentissimum Deorum benignitate nunc Latium armi,, miri que, Samnitibus bello ictis, Si irinis, Campani que ociis,nunc etiam Volscis adjuncitis, videretis, Colonias quoque vestras Latinum Romano praetulisse Imperium .sed quoniam os Regno impotenti nem , ut imponatis non inducitis in animum , nos quamquam armis possumus asserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus, ut conditiones pacis feramus equas utrisque, qu0niam mire quoque aequari Dii immortalibus placuis Consulerat,

alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, Senatus parte α.

aequam ex utraque gente esse, Num P0pulum , unam Rempublicam

fleri , es ut Imperii eadem sedes st, idemque omnibus nomen, Moniam ab alterutra parte concedi necesse est, quod utrisque bene ertat,st baec sane Patria potior, Romani omnes ocemAr. Annio Manlius Consul respondit, gladio libertatem Senatus se defensurum,4 publico nomine bellum Latinis indixit; hoc bello fertur ad Veserim in Campania Latinos devictos. eorum Praetores trucidatos , adeo vero eorum ope attritae sunt, ut, quod scriptum reliquit Livius lib. 8. Torquato Consuli lictorem exercitum ad populandos agros eorum ducenti, dederent se omnes Latini Latitim agro mulctatum, extra poenam suere Laurentes, quia non desciterant,

cum is renovari fioedus iussum , renovaturque quot annis post diem

decimum Latinarum id ipsum narrant Cicero Ossic. lib. 3 Auctor de Viris Illustribus , Valerius Maximus lib. I. cap. I. Plinius lib. 22. cap. s. Eutropi u lib. 2. Orosius lib. 3. cap.9., alii. At Latini obiram agri amitsi rebellantes, novo praelio a in Publilio, T. Amilio Cossi fusi sunt, deinceps Tiburtes , Praenestinos, Veliternos, ianuinos, qui ad Pedum copias contraxerant, L. Camillus Cos oppugnavit, Antiates C. cenius alter Consul in deditionem recepit, Latiumque omne Romano Imperio subactum quinimmo quum in Se

natu proponeretur, an Urbe Latinorum evertendae, aut ita pace con

tinendae cissent, Camilli Consulis precibus decretum est, sociali, ccognata genti parcendum Lanuvinis itaque Civitas data , sacraque sua reddita, cum eo, ut aedes Sospitae unonis communis Lanuinis municipibus cum Populo Romano esset Aricini Nomentani, Pedani eodem jure quo Lanuvini in Civitatem cooptati ausculanis

servata

94쪽

8 Vetus Latium Profanum

servata Civitas, quam habebant, crimenque rebellionis a publicata fraude in paucos auctores versum in Veliternos veteres Cives Romanos , quod toties rebellassent, graviter scevitum, muri dejecti Sc Senatus inde abductus , jussique Senatores trans Tiberim habitare, ut is, qui cis Tiberim inventus es et usque ad mille pondo mulctoe nomine penderet; in agrum Senatorum Coloni missi , quibus adscriptis speciem antiqua frequentia Velitrae reciperent Antium novata Colonia misi, cum eo, ut Antiatibus permitteretur, si, ipsi adscribi Coloni vellent, naves inde longae abactae, quae partim Romae in . Navalia subduc te, partim incensae sunt, rostrisque earum suggestum in Foro extructum adornatum est, Rostraque id templum appellatum , quae C. ccnius in Suggestu Fori adfixit interdictum etianae, mari Antiati Populo est, eique Civitas data Tiburtes, Pramestinique

agro mulctati, non blum ob recens rebellionis commune crimen sed quod tardio Imperii Romani, cum Gallis arma quondam consociassent cia teris Latinis Populis connubia, commercia δε concilia

inter se ademerunt testimonio Livii dicto lib. 8.,Velleii Paterculi lib. a. Plinii lib. 3 q. cap. 3. Lucii Flori lib. I. cap. 1 I. Eutropi lib. 2. , M

aliorum.

Ita Latinorum Rempublicam Romani , suo Imperio accensuerunt, atque hoc tempore Latini ad Lucum Ferentina rerum communium causa convocari desierunt, quod ex Cincio, quem citat Festus loco superius adduci o constat quoniam vero Cicero, qui trecentos post annos floruit, Latinos etiam foederatos in Balbi defension

appellat eo foedere, quod Sp. Caspio Postumo Cominio C s.ictum

es, hinc Sigonius de Antiq. Jur. Ital. lib. I. cap. 3. ad finem conjicit Latinam gentem ob recens meritum, vetustum foedus secum a Cassio ictum, recuperasse, quod probatur ex Livi, quem miror Si-gonium praeteriisse , is enim dec. 3. lib. . pluribus locis Latinos socios Populi Romani assirmat, laec. 3. lib. 7. agens de Latinis militibus ad bellum Siculum mi1sis, haec scribit Caterum transportari milites in Siciliam is erat majorpars Latini nominis sociorumque' prope magni motus causa fuere: fremittis enim inter Latmos sociosque in conciliis ortus decimtim anntim delectibus, si1pendiis exbaustos effeci quot annia ferme clade magna pugnare erc. Haec acta in conciatiis

95쪽

L1ber I. Caput VIII 8

liis triginta tum Coloniae Populi Romani erant, ex is duodecim cum omnium Legationes Romae essent , negaverunt Confulibus esse, unde milites pecuniamque darent eae fuere Ardea 'esiete, Sutrium, Circaeii, Alba, Carseoli, Suessa, Sora, Setia, Cales, arnia, Interamna , subditque Livius Signiam, morbam ex Latinis in

fide stetisses; ex quibus apparet permissum sui ste Latinis eo anno, quo Consulatum tenebant i Fabius Maximus V., M Fulvius Flaccus IIII idest XLI. ab U. C. concilia habere, id quod post Latinargentis excidium solemni decreto Senatus fuerat inhibitum, e concessum non fuisset nisi foedere antiquo recuperato. Porro ex his puto apud Ferentinae Lucum Latinos pol id tempus convenisse, tum Latinarum seriarum caula, quae usque ad extrema Romani Imperii tempora durarunt, pro e Fori celebritatem , de res eorum publicas decernendas, quamvis fatear a P. Decio Mure in posterum Latinam gentem nomine tantum , non autem re liberam nisi populumque Romanum eorum conciliis non adfuisse ut prius, id quod tantum testatur Festus ubi supra, foederatos enim , dc socios Romani eos appellabant, sed imperata eorum facere compellebant. His positis, sequitur Dictatorum, Praetorum S Praesdum nomen, heritum ab Albanis, de Latinis in Romanos derivasse, ut testantur Dionysius Livius, qui Praetorum , ira sidum meminerunt.

Scriptum quoque reperio apud eundem Dionysium lib. . Ro- in anorum Reges aliquo Latinorum Oppido capto, exemplo Albanorum , Dictatorem Civibus praefecisse, qui Oppidi Praefecturam haberet sic Tarquinius Superbus Aruntem Tarquinium ex fratre nepotem Collatinis Dictatorem fecit, quod exemplum sequuti Latini populi longo aevo etiam post Latium devictum consueverunt sibi Dictatorem creare legimus namque Fidenates, Lavinienses, Tusculanos Lanuvinos, quin adeo omnes pene Latinas Urbes Dictatorem fecisse

Spartiano in Adriano teste, qui scribit Adrianum per Latina oppida Dictaturam obiisse, quod, Cicero pro Milone probat, qui narrat

Milonem suo tempore Dictatorem Lanuvinum factum ad prodendum Flaminem Lanuvii, atque Livius lib. 1. Sc Alexander ab Alexandr Geniat .lib. I. cap. 6. klib. q.cap. 3 confirmant. Quae satis

sint ad Rempublicam Latinorum ac foedera cum Romanis ab is icta asserendum. CAPUT

96쪽

Vetus Latium Profanum

De tibiicis Latinorum sacris Conzentibus.

Iximus de conciliis, faederibus Latina gentis, nunc de sacris illius conventibus dicendum superest. Praeter ferias Latinas in monte Albano, Latiari, de quibus superiori Capite verba fecimus, habuit Latina gens alias fides sacras, in quibus quot annis omnium Urbium Praesides, Mictatores, seu Praetores pro salute Populi Latini sacra facere oportebat. Illud sane Templum, solemne is fertur, quod Lavinii positum erat, Veneri genitrici dicatum teste Strabone talib. s. In medio barum Urbium est Latinium, quod habet omnibus Latinis commune Fanum Veneris , ejus adminiseratio a Majoribus es ad Ardeates propagatas unde hujus fidis cura ab initio Ardeatibus haud fuit commissa, quo vero pacto in posterum Lavinienses sacrorum Veneris administrationem Ardeatibus concesserint, non liquet. Id Templum Eneam condidisse perhibent quum Lavinium, construeret, quod tradit Dionysius lib. I. ubi haec refert: ueterum

AEneas post quam Templis, creterisque ornamentis id oppidumsatis

instruxit, quorumpseraque ad nostra tempora dura terunt: ex quibus palam est AEneam plura Lavinii condidisse Templa, quoniam is in omnibus locis suae peregrinationis Templa Veneri matri aedificaverat, ut infra dicemus, facile est affirmare Lavinii, quam Urbem sedem Imperii sui constituit, matri AEdem vovisse, prout Fusiliatius in Dionysium notat; quibus 1 addas Lavinium conditum ab Enea

Veneris vaticinio, d Deorum Penatum impulsu testimonio Auctoris Origin Gent Roman. priscum ritum totius Latinae gentis in

eo Templo pro communi salute statis diebus Veneri sacrificandi, facile intelliges AEneam id Templum condidisse, quod diserte testatur Plutarchus Problem cap.q3 vel qq. qui hisce verbis rem enucleat: uidest, quod Veneralibus, qui est dies Veneris sus, multum vini ex Templo Veneris infundunt. An illud, quod multi dicunt, Mezentium Etruscorum Ducem ad AEneam misisse , qui cum eo foedus faceret,

97쪽

Liber I Caput IX. 80

faceret, ut quot annis certum tini numerum ab eo acciperent, quod

postea quum neas poscenti negas et pollicitum TFrrbenis ferunt,

si praelio icisset, vinum daturum re cognita AEneam Diis immortalibus tinum consecrasse, post victoriam deinde coluetum Tem plo Veneris effudisse e c. Hinc comperimus Veneris AEdem AEneae aetate Lavinii mansisse , quippe jam Cap. 7. diximus, id quod Plutarchusaneae aevo factum esse scribit, accidisse Ascanio, seu ut Festus verb. Eum scribit, Latino . Quocunque igitur tempore, Latini scili-eet, Eneae , vel Ascanii is dies Veneri festus institutus sit, dilucidum est , illum AEnea vivente, aut statim defuncto solemnem habitunia et propterea si Veneri in Templo jam Lavini condito vinum effusurn

est a Latino, aut ab Enea , vel ab Ascanio vix patre mortuo, palam est id Templum AEneae aetate constructum. Sunt qui referant quotannis Romanorum Reges, Dictatores quoque, Consules,, Magistratus t omanos quo die dignitatem inibant, in hoc Templo acritici Veneri obtulisse, nam Dionysius lib. 1. Livius itidem lib. I. ac Plutarchus in Romulo produnt Romulum, omnesque Reges, qui ei successerunt Lavini quotannis sacrificasse, altum Tatium , qui cum Romulo regnabat, Laurentum opera , dum Lavinium ad sacrificandum venisset, de sacra cum Romulo faceret, occisum fuisse Ueruntamen laudati Scriptores nomen Templi non enunciant, palam est id Templum Ueste sacra tum fuisse quandoquidem Macrobius Saturnal .lib. 3.cap.q. : Eodem,

inquit, nomine appellatices Vestam quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est adeo ut, Consules,

Praetores, seu Dictatores cum adeunt Magistratum, Latinii rem dioinam faciunt Penatibus pariter in Vestae rid ipsum a Trina Cicero lib. 2. de natura Deorum, unde non Veneri, sed Vestae, cPenatibus Romani Magistratus, Regum exemplo , Lavinii sacra fecerunt. Etenim quamvis Livius lib. 1. de Numa loquens haec tradatri Virgines Vestae legit Alba oritindum Sacerdotium , in Genti conditoris haud alienum , attamen aui festum iit Vestae Numenta, sacra Albanos ab AEnea qui a Lavinium transvexit accepisse id enim testantur aperte Dionysius lib. 2. pag. I 23. Augustinus

lib. . de Civit. Dei cap. 18. Sacra, inquit, fatalia Gestae quie

98쪽

Vetus Latium Profanum

iam trer, in quibus fuerant presserunt Cititates, cum ab illo incendio liberare non possent, Metellus Pontifex fui quodammodo salutis oblitus, irruens, ea semiustulatus abripuit, unde Richius

de prim Italiae Colonis cap. Ia arguit sacra primuna illo, Lavinium de Albam transportata, proxime autem Romam Porro in hoc Vestae Lavinati Templo erat adytum, ubi Dii ima gni Samothraciae, Penates scilicet, Palladium servabantur haec sacra Dardanus in Urbe, quam condidit, quam de suo nomine nuncupavit , posuit, quae postea ejus nepotes Ilio consumi eo transtulerunt Ilienses autem Templum, adytum ipsis in Arce fece-1unt, quum ea divinitus sibi missa ducerent, quam maxima cura servarunt, quippe ex illis publicam salutem pendere credebant, at quum Urbis pars inferior oppugnaretur, ferunt Eneam , qui arcem tenebat ex adytis acra Penatium, .Palladium, quod adhuc supererat, secum in Italiam , c Lavinium transportasse , ut legitur

apud Auc orem Origin Gent Roman. unde ait Varro lib. q. de is

ling. Latin. Oppidum, quod primum conditum in Latio stirpis

Romani Laoinium, nam ibi Dii Penates nostri. Dionysius ta- naen lib. 1. , Palladium in Vestir Templo a Uirginibus custoditum scribit, de Penatium cuilodia in eodem Templo nil meminit, Miterum lib. a. Sc fusius apud Astonium Pardianum in Orationenti,

Ciceronis pro M. Scauro Timaeus vero Ctaecus Scriptor memoriae

prodidit, simulacra Penatium L vinii a Tnea posita caducea , seri ea, derea, vel ex Trojana testa fictili condita fuisse, idque se cognovisse ait ex ipsis Civibus eodem Dionysio lib. 1 teste, quo locina luit Timarum id haud testari potuisse, cum Laviniensibus, qui

sacra non ministrassent, ea videre non liceret, Sacerdotibus ea describeres, aut quo habitu, qua forma essent, δέ quid in adytis contineretur, asserere esset inhibitum, inde subjicit sua autem ibi ipsi funt perspecta, ta cognita, nec ulla Religio vetat scribere sunt bbeo: Templum Romae non proculforo ostenditur secundum iam , quae ad carinas fert compendio, situm in loco obscuro propter circumiectia aedificia, qui Romano ulgo Subolitis dicitur, in eo positae sunt Troianorum Deorum imagines, tim inscriptione DENAS, quae Penates significat, funt autem basiati duo utenes babitu sedentium ta,

99쪽

admodum antiqui operis, aha quoque multa in antiquis Templis hortim eorum dola conspeximus , in omnibus duos utenes militari habitu. Hactenus Dionysus, qui narrans miraculum, quod accidisse ait quum Ascanius illorum simulacra in Albanum Templum trans portare vellet, de quo cap.7 verba fecimus, aperte innuit Templum Lavinii Penatibus ab AEnea conditum, aliud ab aede Veneris, ubiis Palladium posuit, fuisse. Sed ex Virgilii sententia Vesta inter Deos Penates numeratur, is enim lib. et Georgic in sine haec habet: Di Patrii Indigetes, in Romule restaque mater, uae Tuscum Tiberim, , Romana Palatia sertas de uerum lib. 2. Eneid ex persona Hectoris sic canit: Sacra suosque tibi commendat Troya Penates. de mox subjicit: Sic ait, es manibus illas, Vestamque potentem Aternumque ad tis esseri penetralibus ignem.

E quibus Macrobius Saturna l. lib. . cap. q. supra adductus putat Vestam de numero Penatium, aut certe eorum comitem fuisse, quod MLucanus lib.9 vers99 1 hisce versibus testatur Di cinerum Phrynias colitis quicumque Minas AEneaeque mei, quos nune Latini edes Sertat, is Alba lares V quorum lucet in aris

Ignis adbuc Phrynius, nullique aspecta tirorum Pallas in abstruso pignus memorabile Templo.

Ex quo desumitur Vestam una cum aliis Penatibus in uno eodemque Templo Lavini cultam . Quoniam vero alii referunt Penates, Terram, Moelum fuisse, duasque imagines maris , ω foeminae, exhibuisse, licet Populus rudis Castorem, Pollucem eos esse traderet, ut habes ex Varrone lib. q. ling. Latin Latii dicunt Minervam, JOVem, mercurium Penates, quos Eneas e Troja transvexit, fuisse. Alii demum addunt Neptunum,is Apollinem quos Virgilius

lib. 2. Eneidos muros Trojanos extruxisse scribit, vel aliorum Numinum nomina produnt, ut videre est apud Macrobium loco quo supra, Servium ad lib. 3. Eneidos Hyginum, Ciceronem lib. a. de natur Deor. Malios, neque fas est oculatos testes antiquos adducere,

M a qui

100쪽

92. Vetus Latium Profanum

qui eorum simulacra in Penetralibus ipsis viderint, quod Religione

vetitum esset eos videre, aut visos aliis revelares propterea non a Trino AEneam in Vestis Templo, quod Lavinii erat, Penatium simulacra posuisse, tantummodo pro certo habeo Magistratus Romanos, non in Veneris Templi, sed in illo Vestae, dc Penatium Lavinii quotannis sacra fecisse Neque dicas Veneris aedem Lavinii ab Enea constructam fabulosam suisse , quod Cincius, de Varro apud Macrobium Saturnal. lib. i. cap. 12. Veneris nomen sub Regibus Romanis, neque Latinum, neque Graecum fuisse narrent, quin adeo Romulo, d successi foribus absconditum, ut in Saliorum carminibus nulla Veneris esseti nemoria, Mab antiquis Romanis nullus dies festus, nullumque sacrificium Veneri institutum quae probant Lavinii, ubi Romulus quotannis sacrificasse fertur, Veneris Edem eo tempore haud positam;

quippe si illius cultus Lavinii fuisset. Templum Romulus, qui ad

JEneam, Albanorum Reges genus referebat, in Urbem recens a se construci ana, facile Veneris sacra transvexistet, ut Samuel Bochartus, S Cluverius autumant praesertim quod Venerem Eneae matrem fecisse dicitur primus omnium Homerus, qui longe post tempora Trojani belli vixit, AEneam, quem noscebat vulgari matre procreatum , Veneris filium induxit, ut habes ex Richio de Primis Ital Colon. cap. 12. Istorum quippe somnia statim intelliges, si considerescos asserere, non quod Latini, Romani, sed quod ipsi aetatibus computatis N genealogiis relatis, ex argumentis, d conjecturis deduxeiuno enimvero constat Macrobium, non ea quae ipsi sentiunt, sed diversa retulisse. is enim plures sententias antiquorum referens ait, Romulum primum mensem a patre suo Marte Martium, secundum Aprilem,quasi Aphrilem a spuma,quam Graeci Aphron vocant, unde orta Venus credebatur, appellasses ut primum quidem mensem

patresu Marte, secundum ab AEneae matre Venere nominaret, ta

hii Romani scilicet potissimum anni principia sertarent, quibus

e set Romani nominis origo, cum hodieque infacris Martem patrem,

Venerem genitricem scemus.

Hinc sequitur non defuisse Romanos historicos vetustissimos qui Veneris Numen ,, nomen Romuli aetate Romae auditum proderent ο

SEARCH

MENU NAVIGATION