Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Liber I. Caput X. 113

iiliave Manniculo facto, posset apud Pinorem, vel Provinciae Praesidem causam probare, Se tum ipse, quum ejus filius, vel filia, de uxor, si Latina esset, Civis Romanus fieri teste Rosino lib. 8 Antiquit Roman cap. 1 F., qua lege nuptiae a Latino viro cum Romana contractae

ab initio irritae, uita postea fiebant, ure Civitatis adepto Verumtamen sunt qui putent Latinam gentem jure Civitatis Romana semper ornatam fuisse, quod probare videtur Dionysius lib. 8., hic enim Marcium Coriolanum Minucio Populi Romani Legato tale responsum dedisse commemorat aeuos Legato misit Populus Voc responsum di Si Populus Romanus redditis agris, Oppiadis, quae occupavit, revocatisque Colonis, Volscos inpe eluam amicitiam, est aequale Cititatis jus, sicuti Latinos recipiat, pacem cum eos ciam. Frustra itaque id petiisset Marcius morum Patriae optime gnarus, si tum Latini us Civitatis Romanae adepti non essent. Id

ipsum confirmasse conjicituri Caecilium Metellum ea oratione, qua Censores exagitasse fertur, ubi inter alia haec asseruit Albani diruta Alba Romam traductisunt, Latini, Sabini in Civitatem accepti, ut habes ex Livio decad. lib. I o. ML. Annius Setinus Legatus Latinae Gentis, de quo verba fecimus Cap. 8. non petiit a Senatu Romano jus Civitatis, sed alterum ex Consulibus Latinum hominem fieri, Livio lib. 8 teste. Sed haec obscura sunt, idcirco palam esse arbitror Latinos Populos ante ultimum Latinum bellum, quo Latium devictum est, haud curasse Civitatem Romanam assequi, ut patet ex eadem Annii Oratione, licet plerisque eorum ea data sit, ut Tusculanis tostquam autem Latium omne imperata populi Romani fecit, reperio aliquibus Latii prisci accolis non nisi ob singulare meritum jus Civitatis concessum. Quippe Latio devicto, Lanuvinis, Nomentanis sedanis, Aricinis, de Antiatibus Civitas data est ex Livio lib. 8. Velleio lib. 2. Eutropio lib. 2. hi autem Cives fieri non potuissent, si arria Latini omnes Civitatem adepti essent . Dein bello Punico constat Romanum populum Pramestinos milites, qui adversus Annibalem Casilinum tutati sunt, Civitate donasse ex eodem Livio dicto lib. 3 3. , Frontin Strata gem lib. 3. cap. Iq. exempl. 2. addunt Carvilium ob id Latinorum militum meritum,Senatum pro Latinis rogassie,

122쪽

11 Vetus Latium Profanum

ut saltem ex singulis Latinorum populis binis Senatoribus jus Civitatis daretur . Porro leges , quas tulerunt M. Iunius Silianus,l L. NON banus Flaccus Consules, atque L. Drusus, o Gracchus hujus rei testimonium perhibent ii enim vel edicentes Latinos certis conditionibus Cives Romanos fieri posse,ut supra dictum est, vel prohibentes

Latinae gentis milites virgis caedi, palam fecerunt eorum gentem antea in Civitatem haud cooptatam, quum Porcia Lex, quae Cives virgis verberari vetabat, promulgata tunc esset, testimonio Plutarchi in Gracchis. Hinc C. Claudio, & T. Sempronio Cois Legatis sociorum Latini nominis , qui toto undique ex Latio frequentes advenerant, querentibus magnam multitudinem Civium suorum Romam migrasse, ut inter Romanos Cives censerentur, S. C. statutum esse se runt, ues Culleo Praetor eos conquireret, omnes in suas patrias redire compelleret, neque inter Romanos Cives censeri sineret, idque

factum scimus, quodJunia dc Norbana lege, de qua jam verba fecimus Latini abuterentur, quod M. Junio,, A. Manlio Coss., itidem C. Popilio Laenate, i. Alio Ligure Coss. , quum L. Posthurnius Censor esset, factum esse testatur Livius lib. 9. o. a. Hanc rem aegre ferentes Latini quos Civitatis Romana desideri unia tenebat, putantes edicta Consulum ignominios , ut ait Cicero uia, oratione pro Sextio, M. Fulvium Consulem, quem ex Latio oriundum produnt, rogarunt, ut legem de Civitate Latinis danda ferret, at quum is indignante Senatu legem tulisset, in Provinciam missus est, ut ita lex careret enectu, testimonio Appian lib. 1. Bestor Civit. , Valerii Maximi lib.9.cap. . . Dein C. Gracchus Tribunus plebis, qui ad Reipublicae Romana munera Latinos advocabat, quasi Senatusconsanguineis honeste repugnare haud posset, aliam tulit legem, quaedictum Fulvii probavit, .statuit sociis Latini nominis aequale ussuffragii cum Romanis Civibus esse ex eodem Appiano lib. 1. ωPlutarcho in Gracchis. Verum Senatu adversante, Consules edixere,

ne quis eorum, quibus suifragii jus esset in Urbe observaretur, neque proprius Urbem quinque millia passuum esset, quod habes ex Appiano loco mox relat, unde conjicitur Latinos suffragii jure caruisse , quin, Civitate, ut patet ex sequenti lege, quam tulit C. Servilius Glaucio, qua latuit, ut si quis Latinus Senatorem Romanum accusando,

123쪽

Liber Ι. Caput X. Os

sando , condemnasset, is Civis Romanus esset ex Asconio in Oratione pro Scauro,i Cicerone in Oratione pro Balbo ad ipsum comprobat odium Senatorum in Fulvium 3 Gracchum Legis auctores, quos tumultuario impetu trucidatos hac de causa ferunt, si credimus

Appiano, Plutarcho ubi supra δε facinus Latinorum, scutalorum omnium, qui Livium Drusum Tribunum plebis, qui ut populo sublandiretur legem de Civitate danda Latinis, Italisque, ut promiserat, non promulgaverat, dum in deambulatorio domi suae jus diceret, mactarunt, ut narrant Plutarchus in Catone Uticensi, de Vale-irius Maximus lib.s.cap. 7. Ejus rei causa bellum Italicum, seu sociale

indicctum est, inuum acceptis aliquot cladibus Etrusci Umbri, cLatini omnes defectionem spectarent, L.Julius Caesar, qui tum Consul cum P. Rutilio erat, legem tulit, ut qui populi ad eam diem intaifide mansistent, Cives Romani essent. Hujus legis imperio rcferunt Latinos, Etruscos quoque S Umbros , qui tum milites Italis non dederant, Civitatem adeptos, quod ex Servio Sulpicio in libro de Dotibus. Neratio in libro de Nuptiis se hausisse ait Aulus Gellius Noc .

Attica r. lib.q. cap. . ,δε produnt Appianus lib. 1. de Beli. Civit. Cicero pro Balbo, Tacitus lib. II. Annal. Ex his constat usque ad annum V. GDCLX vel juxta aliorum computationem 663. Latinos sine Civitatis jure vixisse. Dein

Sulla bellis civilibus saevientibus id jus Civitatis pluribus qui in

nam, Carbonem, Marium , Scipionem Norbanum Sc alios adversae factionis duces, aut consilio, aut pecunia, vel copiis iuvistent, ademit, quinimmo legem tulit, ut municipia universa sine jure Civitatis in posterum essent, quo fit Praenesten, etiam, Albam, Tibur, Norbam, e alias Latii Urbes, quae cum Mario foedus inierant, jus Civitatis quamdiu Sullana arma valuerunt, amisisse . At Sulla dicta turam deponente, singulae Coloniae iis pristinum recuperarunt, ut videre est apud Ciceronem in Oratione pro Domo sua, Eutropium

lib. 3. cap. I. RO sinum Antiquit. Roman. lib. 8. cap. 2. Sc alio S. Hoc

igitur pacst quum Italia, Latiumque universum multis laboribus, multoque sanguine Civitatem Romanam meruisset, desinterceptam recuperasset, tantam ferunt peregrinorum copiam in Urbem se contuliste, ut nova lege Latinorurn, talorumque libido esset coercenda. Itaque

124쪽

116 Vetus Latium Profanum

Itaque L. Aurelio Cotta, L. Manlio Torquato Coss. , C. Papius Tribunus plebis edixit, ut peregrini Urbe Roma expellerentur, SI socii Latini nominis in suas Civitates redirent , iudiciumque vitatibus sociis constitueretur repetundi ejus causa, qui in Civitatis Romanae censum irrepsi siet ex Cicerone pro Balbo, Valerio Maximo lib. 3. cap. q. Sigonio, Rosino superius laudatis. Hinc suspicamur eo tempore legem Juliam, qua data est Latinis Civitas, fuisse contemptam , idcirco Claudium Imperatorem indullus narrant, ut Latini jure civitatis Romana Ticuti Quirites gauderent, si fides praestanda est Suetonio in Claudio, meroaldo ejus Commentatori, unde facile intelliges quo tempore matrimonia inter Latinos, Romanos juste , vel minus rite contracta sint. Compertum quoque est Latinos priscos magna humanitate servos accepisse , quod communem cum is vitam agerent ; itaque apud cos , S antiquos Romanos, servi, qui peccaverant cogebantur plaustri lignum , quod emonem sustentat, circa Viciniam deferre , ex Plutarcho in C. Marcio Coriolan, immo servum furti, vel alicujus sceleris convictum, imperabant noxae dedi, ac eum duplex lignum quod curru subjicere consueverant attollere,i viciniam obire, ut in posterum eum furciferum , ac ignominia nota affectum dicerent kab eo caverent ex eodem Plutarcho Problem cap. 7 . Datam

dein produnt edicto Dominis potestatem servos mactandi, quam legem Latinos servasse scimus, donec Hadrianus servos a Dominis occidi vetuit, eosque , si digni essent, jussit per Judices damnari, teste Spartiano in Hadriano quamobrem quassitum legimus apud Cajum

I. C. Institutionum lib. I. de jur persona r. an ea lex Dominis, fustibus, verberibusque servos caedere prohiberet, e an dum forte servus pro culpae modo caederetur, mortuus esset, Dominus homicidii reus diceretur ea autem fuit Cati sententia , ut Dominus homicida non esset, nisi dolo malo id feci siet, vel ultra meritum criminis verbe

rasset.

Haec satis sit retulisse, nam caeteras leges, quae LatiniS, Romanisque communes fuerunt, consulto omittimus, quum notissimae sint;

referre tamen mihi cordi est facinus Lucii Posthum ii, quem dedecoris causa nomino, ut constet hunc in Magistratu privatam injui iam

125쪽

Liber L Caput X. IIT

vindicasse,ac privatam iracundiam auctoritate publica cohonestasse is enim ad agrum publicum , a pri vato terminandum in Campaniam ire ex S.C. jussus consul enim cum M. Popilio Lienate tunc erat , iratus Praenestinis, quod quum eo privatus sacrificii in Templo Fortunae faciundi causa prosectus eliet, nihil in se honorifice neque publice, neque privatim factum esset, prius quam ab Roma proficisceretur literas Pramesten misit, ut sibi Magistratus obviam exiret, locum publice pararet ubi diverteretur, jumentaque inde praesto essent. Cum autem Pramestini modesto silentio imperata Consulis fecissent, hinc factum est in posterum Magistratum Romanum in Colonias, Oppida Latina proficiscentem, graviora in dies imperitasse, ut ex Livio decad. s. lib. 2. habes, id quod rite peragere haud poteratri enimvero vetusta lege indictum Romanis Magistratibus erat, ut libertaten sociis conservarent hanc legem C. Iulius Caesar cum primum Consul esset, probavit, jussitque plocti eos, qui sine S. C. quidquam a Latinis, sociisque praeter foenum, e quatuor lectos ac ligna accepistent, quod legitur in l.Julia de repetundis d apud Rosinum Antiquit Roman lib. 8 cap. 3O ad finem. Re enavit equidem Caesar hoc edicto Consulum , Praetorum , Proconsulumque libidinem, qui contra priscum morem Colonias ksocias gentes oneri , ac sumptui exponere consueverant. Caeterum quum Magistratus in Coloniam, aut Municipium proficisceretur, mulis, tabernaculis omnique alio militari instrumento ornabatur, ne quid tale sociis imperaret, divertebat enim

privatim apud hospites, neque Magistratum Colonia sibi obviam ire

cogebat, Legatis tantummodo, qui repente aliquo mittebantur, permissum erat singula tamenta per Oppida, iter qua faciendum erat, imperare , neque aliam exigebant impensam ex eodem Livio loco jam relato. Has itaque leges quum Posthum ius ob privatum odium in Pramestinos subvertistet, meruit in Romanis fastis nota ignominiarastici quae dicta sic velim, ut libertatem Latinis sociis, legibus datam Sc infamiam, qua Romani notabant eos, qui privatam iracundiam auctoritate publica cohonestas lent, intelligas.

CAPUT

126쪽

Vetus Latium Profanum

De Ritibus Latinorum in Niniis.

Atis dictum est de legibus Latinorum, nunc Ritu eorum quorum plures hodieque etiam servari comperimus, exponemus exordientes a nuptialibus, ut eos a Latinis in Romanos derivasse constet Ferunt in Latio nupturas Virgines pilas cum pupis, strophiolis Veneri dicalle, laribus suspendisse, ita putantes felix, faustumque feri matrimonium Strophium autem erat fascia brevis, quae virginalem tumorem papillarum cohibebat, strophiola vero corollis, id est coronae tenuiores. Dupte erant sigillaria, seu imaguncula quaedam, illi viriles,, muliebres Egies laneae , quas etiam manias vocabant , ut Iegimus apud Noniuin Marcellum de Propriet sermonis verbo Strophium Plinium lib. 2I cap. 2. Porphyrium ad Horatium Sermonum lib. I. Satyrari , Festum lib. Ιq.Verb. Pidae. Haec autem prima vota Diis facta pro faustis nuptiis dicebantur , inde in Templo Bonae Deae, quam Fauni antiquissimi Latii Regis sororem dc uxorem putabant, dBovillis non longe ab Albano monte solemni ritu colebant, similes imagines suspendebant inuippe hujus rei causa Templum laudatum ex toto undique Latio Virgines nuptura frequentabant, ter illud viris exclusis nudae discurrebant, dein se ornabant, & post nupta acineadem aede iterum vota solvebant, cujus rei testis est Ovidius lib. 3 de Arte Amandi, qui sic canit: stuae male crinita est, custodem in limine ponat, Orneturque Tonaesemper in aede Deiae. quibus, alludit sequens priscus Lapis apud Bovillas effossus, relatus a Ligorio in MSS. Otthobonianis lib. de Familiis Romanis, ta Tomasimo de Donariis cap. 13.

BONAE

127쪽

Quo facto ibant ad Templum Fauni in agro Laurenti positum, quem Panem, Martem Silvanum domesticum credebant, u ibiderita Fauni oracula consulebant ab hoc transibant ad aedem Pilumni in agro Ardeat si tam , de qua aede plura produnt Virgilius lib. IO. de Servius ad lib.9. Hneidos, ut videre est apud eundem Tomasinum

loco mox relato.

Quare habes Latinas virgines haec peregisse, ut futuri conjuges bona vellent, ac bene, feliciter conjungerentur, idque factum fortasse est, quod Bona Dea uxor Fauni ob meritum , d castimoniam a viro suo consecrata foret,i ne Faunus , quem eundem ac Silvanum dicebant sequutis nuptiis in domum irreperet, opinio quippe Latinorum erat, eum vexare pueros, idcirco quum natus puer esset, ad fores aedium tres viros, qui pervigiles domum circumirent, advocabant quorum primus limen securi, alter pilo feriebat, tertius vero scopis everrebat ex Divo Augustino de Civit. Dei lib. G. cap. 9. Alexandro Geniat. lib. a. cap. 23. , it Pilumnum, in cujus emplo etiam Picum nuScolebatur, invocarent, ut proles nascitur his praelidibus Diis vitalis foret, ut memoriae produnt Varro lib. a. de Vita Popul Roman. Nonius Marcellus de Doctorum indagin. qui scribunt hos praesides auspiciis conjugalibus esse designatos .alii apud Alexandrum loco adducto, klib. s. cap. 26. Tiraquellum eius Commentatorem, ossium de dololatria lib. I. cap qO. merum caeremonias, quae nuptias, bant, Virgilius lib. q. Eneidos de Didone loquens paulo post principium his carminibus exponit:

Principio delubra adeunt pacemqueper aras Exquirunt, mactant lectas de more bidentes

egifera Cereri, boeboque, patrique D eQIunoni

128쪽

12 Vetus Latium Profanum

Iunoni ante omnes, cui inclajugalia curae , Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido Candentis accis media inter cornua fundit Aut ante ora Deum pingues spatiatur ad aras

Instauratque diem donis pecudumque reclusis Pectoribus inbian pirantia consulit exta de lib. 1. Eneidos de eadem Didone verba faciens, haec habet: Huic conjux Sic beus erat ditissimus agri Pbaenicum, Ut magno miserae dilectus amore Cui pater intactam derirat, primisque jugarat

Ominibus.

Hinc scimus nuptias captatis primum auguriis fuisse contractas, quini uni ex duobus auspicibus, qui praesentes erant datum coram testibus,, cognatis universis , statim captatis auspiciis, dotem pronunciare, Jovem, superosque cunctos pro nuptiarum perennitate,&felicitate invocare, ut ibidem notat Servius, quod, resert Valerius Maximus lib. 2. cap. 1. de Matrimon. Id autem in fide sacra factum testatur Cicero de D1vinat. lib. I. Comperimus etiam ritus servatos

in nuptiis Regiis , ab aliis fuisse difformes; nam si contigisset Dominam Urbis nubere, sacra primum fiebant Numinibus, qua Urbi praeerant, quasi nuptiae pro utilitate Reipublicae fierent, dein Iunoni juxta laudatos Virgilii versus, quos Servius ibidem ita interpretatur

alii vero primum Cereri, ut eam placarent, quam nuptias execrari

putabant, propter filia raptum , Apollini dein, qui expers uxoris dicebatur, Iunoni demum nuptiarum praesidi sacriflaabant, ut identa Grammaticus ad Virgilium in carminibus supra adductis explicat; quum vero conjunctio fieret, porcum immolabant, quod ab Etruscis Latinos habuisse constat ex Varrone de Re Rustic tib et cap. q. porcum autem sacrem esse oportebat, id est puruna a partu qui vel statim lapsis duobus mensibus a mamma depulsus, vel per decem dies lactens esset, si credimus Festo de verbor signific. lib. 7. Varroni

de Re Rustic. lib. 2. cap. I. cap.q.

Sacrificio peracto sponsi jugum subibant, de Iunonem Iugalem invocabant, ut conjicitur ex eodem Virgilio dicio lib. . AEneid. ubi Servius eum ritum Latinis priscis attribuit, aitque jugum a Sacerdotibus

129쪽

Liber I Caput XI. 2. I

dotibus impositum fuisse j is, qui conjungebantur, quin immo Alexander Geniat. lib. a. cap. 3 hunc singularem Latinorum morem fuisse commemorat; erat enim jugum indicium evidens societatis, equissimi uris, o concordium animorum, nexusque Vitae in aeternum communicandae. His itaque praemissis caeremoniis, expectato signo surgentis vesperis, sponsam ad maritum deducebant, ex Varrone ,

lib. 3. de Lingua Latina, Se notant Festus lib. Ιq. Plutarchus Problem. cap. 63. ordo vero, quem servabant hic fertur prati bant ii, qui gestabant cumerum, vas scilicet vimineum , vel fictile, ita a similitudine cumerarum, quibus plebei homines frumenta condebant, dichim, in quo nubentis utensilia erant testimonio Festi verbo Cumerum, Varronis lib. 6. de Ling. Latinaci sequebantur mulieres colum comptam, fusumque cum stamine gerentes , erat enim id indicium Lanificii ex Plinio lib. 8 cap. 48. Alexandro Geniat. lib.q. cap. 8. post eos incedebant cognati, dc amici, sponsus, dein tres pueri praetextati, quos patrimos, matrimosque appellabant, quorum

unus facem accensam praeferebat, caeteri nubentem ducebant, ut

auctor est idem Festus lib. ., lib. I notat etiam Varro de Vita Populi Romani lib. 2. Hanc facem ex spina alba fuisse constat ex j isdem Varrone, kFesto, quod eam auspicatissimam, de malas noxas

averruncare crederent, ut canit Ovidiu apud Dacerium commentatorem Festi verb. Patrimi.

Sic fatu mirgam , quae tristes pellere posset

A foribus noxas, baec erat alba , dedit. infra

Virgaque Lanalis de spina sumitur alba

S tradit Plinius lib. 16. cap. 18. quamvis plures patrimos ex pinu alba hanc facem praetulisse autumant, ea tamen face produnt consuevisse rogum novae nuptae, quae nuptialibus diebus occubuisset, accendi, eamdem rapi per communes amicos , si redimus Festo lib. 16. Rapi solet fax, qua praelucente nota nupta deducitin est, ab utrisque amicis, ne aut uxor eam sub is Io viri ea nocte poni ιt, aut vir in sepulchro comburendam curet, quo utroque , mors pr9pinqua alterius, erius captari putatur haec Festus; verumtamen servius, quem reserunt acerius, ricaliger Festi commentatores :

130쪽

122 Vetus Latium Profanum

Faces, inquit, quae folent praeire nubentespuellas, corneae sane faces, quae quasi diutissimae luceant, quas rapiunt tanquam titae proesidia, namque his, quisunt potiti diutiusseruntur,ixis , unde habes fa cem corneam, spineam potuisse adhiberi, causam, cur ea fax raperetur difformem ab ea, quam Festus exponit. Et quum nova nupta ad domum mariti iret, mariti assines spargebant pueris , Nilebi nuces ex Festo lib. I a. , lauto ejus mutilatore Causam hujus rei assignat Festus his verbis: Nucessuitantur nuptis , ta jaciuntur pueris, ut notae nuptae intranti domum noti maritisecundum flat auspicium veruntamen Plinius lib. I . cap. 22. id factum ait, quod nuces religiosae essent causa tot nodis, totque vinculis foetum muniendi a natura arbori insita . Persius autem Satyraci putat id indicasse, maritum per nuptias puerilia reliquisse en ejus carmina Aspexi, tr nucibusfacimus quaecumque reti tis Cum sapimus patrHOS.

At Servius ad illud Ecloga 8.

.... tibi ducitur uxor Sparge marite nuces . . . . . .

scribit maritum ipsum spargere consuevisse nuces, d hoc institutum a Graecis, qui Latium incoluerunt manas e quod commentatores Festi, taesertim Dacerius comprobant. Caeterum mihi constat ex Ferentino Lapide in via Latina effosso, adeo solemnem eum ritur Latinis fuisse , ut testatores nuptis, quae pauperes essent, pietatis erg nuces testamento legarent haec enim est inscriptio laudati Lapidis, quam qfert commentator Festi verbo Nuces post commentum Scaligeri.

SEARCH

MENU NAVIGATION