Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus & festis : quibus accessit Setina et Circejensis historia, libri tres in duos tomos distincti

발행: 1748년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

intonsa, aut prius quam peperisset non mactaretur, quare Palladis Sacerdos nunquam foeminaria, aut agnam Numini immolare consuevit ex eodem Athenaeo . Vetustissimam etiam dicimus fuisse in Latio legem, qua praescriptum erat, ne mulieres per itinera ambulantes fuses torquerent, aut Omnino detecto ferrent, quoniam id omni uri spei, praecipueque frugum proventui adversari putabatur teste Plinio lib. 27. cap. 2. Itidem, illam, qua cogebat mulieres in adulterio deprehensas in publicum toga indutas prodire ut videre est apud Martialem lib. 2. Epigramin. 3o de muneribus Maechae, sed magis vetu- 1lum a stirmamus edictum quo vetitum erat mulieribus Latinis vinum biberes ejus quippe legis imperio Faunus Latinorum Rex virgis myrthaeis Faunam uxorem, aut sororem,ut alii scribunt, usque ad mortem caecidit, quod contra morem, decusque Regium clam vini ollam , ebiberat, ut ex Clodio refert Aulus Gellius Noci: Atticarum lib. I O. cap. 3. & diximus cap. q. . Et quidem a Fauni aevo ad Romam conditam scimus hanc legem servatam , nam in Romuli legibus ita scriptum est. Sitinum biberit, domi ut adulteram puniunto, quit . adeo cum Egnatius Micennius uxorem, quod vinum bibist et edolio interfectilet, Romulus eum caedis absolvit testimonio Dionysii lib. 3. Plinii lib. I q. cap. 3. quod probat Romulum id statuisse exemplo Albanorum, Latinorum, quibus adhuc ea lex imperi

tabat.

Ex concione a Fufetio Albanorum Dictatore habita, qua Tullum Hostilium is lacessiste fertur, haec habes apud Dionys. lib. : Albanorum genus, quale olimsub Dbis conditoribu uit, tale usq; ad nostra tempora permansit, nec ulla ostendi bominum natio potest praeter Graecos, Latinos, qui ius iυitatis apud nos adepta sit, attos exquisitum Reipublici genus apud os corrupissis Etruscis es Sabinis in eam receptis, aliisque multis Tarbari, e lare agantibus, ita ut germani generis nostri exiguus apud ossit numerus, multipliciter superantibus exteris ad cititiis. Itaque s obis Principatum cesserimus, germanispraeerunt supposititii, Graecanicis Sarbari, Indigenis adscititii, non enim potest dicere, Mod adtenarum turba exclusa ab adminiWratione Reipublicae, ipsi Indigenae retinueritis ititatisgubernaculi, immo etiam Reges creatisperegrinos, in Senat vis

112쪽

io Vetus Latium Profanum

majorpars constat ex adtenis postrema ratio est, quo in Alban Cilitate nulla Citium pars in Reipublicae forma quidquam mutat ,

sed jam per octodecim aetates, ex quo condita est Lisbi, patrias consuetudines omnes decenter obfertat. Ex hisce verbis a Fufetio dictis constat Albanis lege vetitum fugitivos, exulesque in corpus suum , dc Civitatem recipere,, sponsalia cum isdem contrahere , aut connubia inire; propterea Plutarchus in Romulo memoriae prodit raptum mulierum a Romanis, non ex libidines, sed necessario factum , quod cum Latinis,&Sabinis matrimonium contrahere cis este prohibitum; institutum Sc Albae,ac in toto Latio narrant,licere parentibus pecuniis siliorum, corporibus facere quod lubebat, idcirco nullae filiis possessiones propriae vivis parentibus erant ex eodem Dionysio lib. 8., qui subiicit , neque in Latio ob filiorum crimen, tametsi atrocissimum licuisse parentibus fortuuas suas adimeres, atque ob parentum delicium, cujusmodi illud esset filios insontes damnare, aut honoribus spoliare sacra quoque lege praescriptum erat Lavinii, tu dein Albae, ut Vestalis Virgo, quae corpus suum polluisset, virgis caesa una cum vitiatore moreretur, inane ex illa natum in flumen dejiceretur, cujus legis imperio scimus Amulium Albanorum Regem, Rheam Silviam Vestalem, quam Romuli, Remique matrem faciunt, prolem ab ea susceptam damnasse ex Dionysii olib. I. ad finem, lib. a. Pluta cho in Romulo δε in Numa , Livio lib. I., letro Marso in lib. 2.

Fastor. Ovidii ad illud iSiloia Vestalis celesia semina partu

Festus itidem verbo Armata, vetustissima Laurentium legis hisce verbis meminit Armata dicebatur Viet acrificans, cui Lacinia togae in humertim erat rejecta quibus etiam Laurentitim fan-catum es, ne pomum ex alieno legatur in Armum, id es quod humeri onussi. Hac quippe lege fructus alieni agri subripere, decerpere,

quorum tantum esset onuS , ut humeris eoS gerere oporteret, erat Vcti tum armos enim vocabant humerorum cum brachiis comm suram, sic ipsos humeros, unde arma proprie dicta sunt, quod armos, idest humeros tegerent ex Servio ad Virgilium lib. I o. Eneidos, sidoro Et mologiar. lib. ult cap. . armatam quoque nuncupabant Vestalem Virginem sacrificantem, cui Lacini togie in humerum erat

113쪽

rejecta . ut Festus ait , unde in veteribus nummis visitur sepe hoc habitu sacrificans maxima Virgo lacinia togae pone rejecta, disco

libatorio vinum invergens , ut commentatores Festi testantur. Apud Aricinos edicto praescriptum erat, ne in Lucum Dianae, Virbio dicatum equis daretur aditus,cujus rei testimonium profert Petrus arsus ad lib. 3. Fastor. Ovidii quod Hippolytus , quem Dianae simulacrum eo in Luco posuisse,i cultum Ariciam invexisse ferebant, discerptus equis, de abisculapio sanatus, equos abominaretur, ex Lactantio de Falsa Religione lib. I. cap. 18. Sic Tiburtes palam decrevisse comperimus , hospitalitatis jura intacta semper servare, unde .

apud eos neque hospitem suspectum jurejurando assirmare, neque . quem semel bospitalitatis vinculo devinxissent, accusare permissum erat, quod patet ex Virgilio lib.9. Eneidos siccanente Euryalus pbaleras Ramnetis, aurea bullis Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olimaevae mittit dona bospitio, cum ungeret absens Caedictis ille suo moriens dat habere nepoti kServio. Veliterni Octavio quodam eorum Cives, a quo OctaVia gens prognata est , e praelio redeunte, profligatis hostibus, quibus ut

occurreret Marti sacrificans semicruda exta rapta foco dissecuit, sanxerunt in posterum in hunc modum exta Marti reddi, reliquiasque ad Octavios referri, si credimus Suetonio in Octavio Caesare. Porro &nuptiales leges Latinis antiquissimae fueres; quippe Servius Sulpicius, de Neratius Iuris Consulti teste Aulo Gellio octo. Atticar lib. q. cap. . docent Nuptias in Latio ita contrahi consuevisse: βui uxorem ait Gellius ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur eam in matrimonium ductum iri, qui daturus erat , itidem spondebat daturum, is contrarivsstipulationum sponsiunumque dicebatur sponsalia, tum quae promissa erat sponsa appellabatur, qui spoponderat daturum sponsus. Se post eas stipuiationes uxornsu dabatur, aut non ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat, Iudices cognoscebant, quaerebantque quamobrem data, acceptave messet uxor,sinibiljustae cause idebatur , litem pecunia aestimabant,

quantique interfuerat eam uxorem accipi, aut dari eum, qui spopoU-derat, aut quisluiatus erat, condemnabant: haec Gellius, unde o habe-

114쪽

ios Vetus Latium Profanum

habetur sponsalium nomen, Moriginem a Latinis priscis in Romanos derivasses, sine hac formula a lege praescripta rite hunc contractum in Latio haud celebratum. Prius quam Numa imperasset Vestalibus, ut innuptae permanerent, Albae, lavinii lege Pontificum dispositum erat, ut puellae Vestae facrata non minus quinquennio purae a nuptiis manerent testimonio Dionysii lib. I. Verumtamen, an in Latio inter cognatos nuptiae jusse essent non liquet quandoquidem apud Rionysium lib. i. ωχ. 5 Auctorem Origin Gent Roman legimus Amatam Latini Regis uxorem eum ac cuiasse, quod omisso Turno consobrino Laviniae exterum sibi adscivisset generum Venilia enim mater Turni, Amata Laviniae mater, sorores erant , si fides praestanda est Servio ad lib. 2. Eneidos

ad illud;

uid consanguinei si tituli quo fit injuriae in Latio adscriptum , cognatis extraneos prasrre. Hinc Romanae Reipublica initio Servius Tullius Rex duas filias in matrimonium dedit fratribus matris earum, ut refert Dionysius lib. q. Scripurius Liguit in is Crustumina tribus uxorem filiar fratris patris sui duxit ex Livio lib. a. dec. f., id quod indicat nulla lege tales nuptias vetitas fuisse , quod ZoJuliani, Monstanti edictum

l. 1. Cod Theodosian. de incest nupt confirmare videtur, ii enit uxorem fratris ducere, vel cum sorore mortua uxoris nuptias contrahere prohibuerunt, desincaestas in posterum tales nuptias promulgarunt, unde constat nova lege opus fuisse , ut nuptiae, quae ab antiquo rite facti dicebantur,irritarentur, quin immo sunt qui ferant, Tusculi, Privignos ducere novercas consuevisse, de is, qui viros interfecissent, eorum viduas desponsare licuisse, quod Thelegonus Tusculanorum parens Penelopem uxorem Ulyssis sui patris, S sic novercam, eo trucidato, duxisset, ut ex Hygini fabul. 17. conjiciunt ibidem Com

mentatoreS.

Plutarchus autem Problemat cap. 1 G8. apud antiquos tales

nuptias semper injustas fuisse commemorat hisce verbis: uidest, quod propinquis, cognatis non nubunt an quod nuptiis necessitudines augeri tolunt, es ultro citroque filios dando, accipiendo, multos i propinquos adjungere An quod cognatorrum si ta

115쪽

i ne se terentur, quibus naturae jura cum propinquitate tollantu An quod mulieres propter imbecillitatem, mult0rum ope auxilio egentes propinquis idcirco adjungere noluerunt, usqua suis tiris injuria afficerentur , cognati opem frrent it cum Claudius uxorem duxisset Agrippinam germani fratris sui filiam, postulavit Senatus Consultum, quo justae inter patruos fratrumque filias nuptiae in posterum statuerentur, quum ad id tempus matrimonia hujusmodi inccesta haberentur testimonio Suetonii in Claudio cap. 27. Taciti lib. I et Annal. , quam legem scimus Neronem , qui Claudio successit exemplo abrogasse ex eodem Tacito lib. I 6., mervam edicto sustulisse, ut auctor est Dion Nicaeus in ejus vita, qui tamen scribit, hunc primum id vetuisse . go vero arbitror priscis Latinis eas nuptias justas fuisse teste iraquello ad leges Connubiales gloss. 1.

par. T. num.qq. nam praeter jam nunciata exempla, Plutarchus ipse

Problem cap. 6 ad finem id innuere videtur his verbi. Superioribus enim temporibus, quaes aliqua cessitudine attigissent, uxores non ducebant, quemadmodum ne nunc quidem forores, sed non ita pridem factum es, ut neptes uxores ducere permitterent ii quide=α, fane pauper, caeterum bonus in primis popularibus acceptus,

quum neptem , cui dos ampla se relicta in matrimonium accepis et locuples ex eo copiosus factus est ejus rei accusatus, judicio multitudinis absolutus es; libiscitum deinde factum, ut inducendis uxoribus ad nepotes usque ascendere liceret, superior enim necessitudo prohiberetur ex quibus apparet nova lege in Romana Republica id vetitum , antiquisque permissum . Inter ascendentes, S descendentes satis constat nuptias semper in Latio irritas fuisse ex Ovidio in Episto talaridis ad Helenam O sole digna tiro, ni Iove nata fores .

ubi Commentatores fusius id ipsum probant. Palam quoque fit apud Latinos, mulieres absentes rite nuptias non contraxisse, nam quamvis Vir absens per Procuratorem stipulari poturisset, foemina tamen nequaquam, si credimus Festo de verbor. signific. lib. 3., Paulo J. C. lib. 2. Instit tit. ΣΟ. de Nupt. Matrimonia autem inire tribus modis licebat, usu scilicet, farreatione, io- emptione. Usu contrahebantur, id est longa consuetudine, & coha- a bitatio.

116쪽

io Vetus Latium Proianum

bitationes; si enim mulier domi fuisset per annum , pro sucapta, cuxore habebatur nisi intra annum per tres noctes a viro abfuisset . a reatione uxor ducebatur , Quum farre conveniretur in matrimonium

eertis verbis. decem testibus praestentibus , ac solemni sacrificio per .actro, in quo panem farreum adhibebant, nam Latinorum exemplo Romulus vix Urbe condita in hunc modum connubia instituisse fertur. Coemptione vero conveniebant quum sponsus per manui ria sponsa accepta , eam interrogabat, an sibi mulier mater familias est evellet, mulier contrari an tibi pater familias vir esse optaret, ii itaque

qui taliter contrahebant matres, satres tantummodo vocabantur,

sibique invicem succedebant ex is quae referunt Commentatores Festide verbor signific veri, Difarreatio . Severinus Boethius lib. 2. Topici, Cicero lib. 3. de Orator. Dionysius lib. 2. Ulpianus lib. 8 Institui titis. Erat etiam genus contrahendi confarreatione, sed ita soli flamines conveniebant in Templo, ubi politas produnt sellas duas jugatas pelle ejus ovis, quae hostia sacrificii fuisset, ubi contrahentes tectis capitibus considerent, ut caliger in Castigationibus suis ad Festum advertit. Sponsus praeterea sponse , non in luce, sed in tenebris ungebatur, quod lex prisca, si quid absurdum, aut deforme corpori aderat occultare satageret, vel potius ut illicitam Venerem accusaret, dum justis , legitimisque connubiis pudorem, severecundiam praecipiebat. Caeterum divortia prius quam Roma conderetur Latinis in usu fuisse commemorant ii quippe distarreatione solvebant matrimonium , erat autem disfarreatio sacrificii genus quod fiebat farreo libo adhibito, ut quemadmodum farreatione conveniebant, sic, diffarreatione connubia dissolverent, cujus rei praeclarum testimonium profert Festus verbo Dearreatio, sed quibus ex causis divortia ferent, mihi non constat. Conjicitur tamen ex Romuli lege quam is fortasse a Latinis hausit, nuncium repudii remitti a viro tantummodo mulieri potuisse ex causis impudicitiae , veneficii, temulentiae ex Plutarcho in Romul, at non legimus quem qu m tale nuncium remisisse aut Romae, aut in Latio usque ad annum C DXXIII., quo scimus Sp. Carvilium Rugam A. Attilio,, P. Valerio Coss., qui uxorem carissimam morum gratia duxerat, coactum a censoribus jurejurando

117쪽

assirmare, uxorem se liberorum quaerendorum gratia habiturum religionem jurisjurandi amori piae tulisse,is divortium cum uxore, quae nusquam gravida fuerat, fecisse, unde manavit mos in manibus Censorum Coloniarum,quae in Latio aliisque Regionibus erant, simi te juramentum a nuptis praestandi, divortia faciendi, si ex ea uxore nunquam proles habita esset, ex is quae tradunt Aulus Gellius Noci. Atticar lib. IT cap. I. S lib.q. cap. 23. Dionysius lib. 2. Valerius Maximus lib. 2. cap. I. Athenίdus Deipnos lib. Io. cap. 13. dein ex quacumque justa causa libellum repudii mittere, tum Romae, quum in Coloniis, Min Latio consueverunt quippe quod uxor vinum bibisset, aut semel inebriata foret, verba quoque lasciviuscula coraritas filiis dixisset, vel sibi faciem pinxisset, causa divortii fuit, quin etiam

ferunt Sulpicium Gallum idcirco nuncium uxori remississe, quod eam in caput vestem deducere animadvertisset: P. Sempronius , ac Antistius idcirco repudiasse dicuntur uxores , quod ille rescivisset uxorem ludos funebres spectasse, hic vero, quod uxorem in publico cum quad na vulgari libertina loquentem vidisset ex Plutarcho Problemat. cap. 13. N Valerio Maximo lib. s. cap. 3. ergo dum sic olim

foeminis occurrebatur, mens earum a delictis aberat. Velim Augu-sus,i sequentes Imperatores Romani, vetuerunt ex levi causa viros repudii nota uxores assicere, iraesertim causas praescripserunt ob

quas repudiare uxores, viros liceret. Causae quippe repudii libellum mittendi viris hae er ni, si vir adulter, homicida , veneficus, falsus, sepulcrorum dissolutor , laesae Majestatis reus, latro, aut latronum susceptor, abactor , vel plagiarius esset, sive si in contemturria uxoris ea vidente cum impudicis mulieribus coetum injisset, velit cadem Civitate cum alia muliere frequenter mansisset, Esemel, ac siccundo culpatus a commercio non destitisset, aut uxoris vitae veneno , gladio similique modo insidiatus, seu verberibus eam percussisset, vel uxorem aliis adulterandam tradere tentasset, aut eam de adulteri convincere putasset, neque probasset, sacris aedibus aliquid subtraxisset. Causae autem repudiandi uxores erant, si uxor adultera venefica, homicida, aut plagiaria esset, si latrones uvasset, extraneorum virorum ignorante, vel prohibente viro convivia fecisset, aut

eo invito sine usta causa neque apud parentes seris pernoctasset, Vel

Circen -

118쪽

Vetus Latium Profaniana

Circensibus, Theatralibus ludis, Arenarumque spectaculis viro inscio adfuisset, aut commune lavacrum cum viris libidinis causa habere ausa fuisset, o si forte sua ope , vel industria abortum fecisset vel matrimonio constante alium sibi virum fieri conata esset, itidem si marito insidias instruxisset, falsaria esset, vel cum is, qui adversus Imperium molirentur se immiscuisset, ut videre est apud Suetonium in August. cap. 3 q. dc Dionem lib. q. I notatur in i consensu Auth sed novo b. Vir quoque, Min l. Jubemus . Inter culpas, Cod. de repud. in Authentica ut lice t matri, aviae S. Quia vero quitertius . Est ita incipiens cum seqq. . At Constantinus mulieribus viros repudiare haud permisit velut ebrioses, aleatores, aut muliercularios , neque Viris uxores ob easdem causas sublataque omnibus facultate libellos repudii mittendi causas tres tantummodo statuit viris, uxoribus, ex quibus repudiare liceret, id est si vir homicida,

medicamentarius, aut sepulcrorum dissolutor es Set,uxor vero maecha, medicamentaria, vel conciliatrio, quod habes ex l. 1. Cod Theod

sano de repud. quam legem Justinianum abrogasse junt in dicta

Auth Matri Sc Aviae , ubi antiquas Romanorum leges innovavit. Comperimus tamen flaminibus, Sc Sacerdotibus uxores repudiare vetitum, quinimmo quamvis Domitianus id permisisset, flamines, tamen nunquam nuncium repudii uxoribus remiserunt ex Plutarcho Problem cap. qT NA8.

Scriptum quoque reperio apud eumdem Plutarchum Problem. cap. 85 Latinis Majo mense matrimonia celebrare vetitum, nam eo mense parentabant. Sic atris diebus , Kalendis, Nonis, & Idibus, dum publicum efferretur funus, mense etiam Februario, quo manibus piacularia sacra fiebant matrimonium inire haud licebat, quamvis sponsalia eo tempore peragi rite potuissent, si credimus Macrobio Saturnal lib. I. cap. 3. Ovidio lib. 2. Fastor. quod, notatur tria I. 1 o F de his qui notant infam. Illud etiam a Latinis, dein a Romanis factum novimus , ut uxorem, quam quis duxisset, etiam sublatis liberis, aliis dare usuariam, ex qua liberi gignerentur, mox illam vendicare legibus,& moribus, permissum esset. Hunc morem Laceda

monios Lycurgi lege eruditos, qui ad Latina litora appulerunt in Latium invexisse conjicio ex Plutarcho in vita Lycurgi, Xenophonte

119쪽

Liber I. Caput . II I

Republic Lacedaemon. ex is, quae supra Cap. I. diximus. Meminisse Sc juvat apud Romanos invaluisse sub nota infamiae

matronas decem mensibuS, caetera Vero mulieres per annum defuntactum virum lugere Dionysio lib. 3. testes, unde ferunt Numam aeditaesisse in Lege Posthumi de sepulcrorum Jure, sumptibus funerum , uxores ultra decimum mensem luctum non protrahere, de in alia expiatoria lege, ex justa causa infra decem menses nubere, sacrificio tamen peracit , praegnante vacca immolata , ut ita, acerdotibus causa innote ceret,& uxores manibus virorum litarent ex cicerone lib. et de legib., Aulo Gellio oci . Attic. lib. cap. 3. Pighio, Rosmo, callis, ex quibus quid discriminis sit inter Numa leges, ea quae Dionysius refert, facile intelliges. Verumtamen Latini ab

Arcadibus prisci Latii Accolis acceperant, uxo te tanto tempore lugere viros oportere , quanti ultima naariti valetudo duras let, si fides praestanda est Athenaeo lib. 8 cap. 7. quod tamen incertum est, quum Numa leges jam enunciata a vicinorum Populorum moribus hau serit. Cujuscemodi tamen fuerit consuetudo Latina Gentis, scimus devicto Latio , Latinos Romanorum leges servastes, quibus prcesseriptum legimus omnibus sin minis per annum marito lugere, intra

quem si mulier nupsisset, infamiserat, infames pater, qui id permisisset, 'ui eas duxissentit in Se S. f. de his qui notantur infim. l. liberorum 6. Et si talis f. eod. titul. Porro viri uxores lugere non cogebantur, sponsi quoq; nullus erat luctiis, nisi per verba de ptie

senti, ut dicunt,sponsalia contracta essent Tempore etiam, quo liberorum, agnatorum cognatorum, parentum erat luctus, rite nuptiarcontrahebantur iuxta l. Parentes, Q. Uxores V. de his qui notant in-fam quem tametia morem nunc Latini non servant, ii enim parentes,filiosque, ut viros,i viri uxores altem novem mensibus lugent. Constat etiam post Sabinarum , latinarum raptum connubia, sacra Latinis, Romanisque fuisse promiscua nam quam vi Sex Fufetii concione superius adducta habeas, Albanis nuptias non fui i- secum fugitivis, exterisque promiscuas, attamen ex Valerio Maximo lib. G. cap. 3. apparet Tulli Hostil1i arvo, Romanos cum Albanis connubia rite iniisse, id ipsum Dionysius lib. Livius lib. I. testantur, qui produnt Mamilium Tusculanum filiam Tarquinii Superbi duxis

120쪽

Oa, Vetus Latium Profanum

se, quod etiam conjicitur ex S. C. M. Minucio S A. sempronio Atratino Coss. quo permittebatur, is quae Latinae mulieres iris Romanis equitate, prudentia conspicuis nuptis essent, aut Romanae Latinis, penes ipfas esset arbitrium, tellent ne manere apud conjuges, an patrias repetere, e liberis mares apud patres suos manerent, foeminae innuptae proficiscerentur cum suis matribus , ut ait idem Dionysius lib. s. ad principium, ubi haec subdit Erat autenta frequens inter utrumque populum comtubium propter cognationem amicitiam ; Addit etiam Romanas Latinis oppidis, maritisque

relictis , pene omnes Romam reversas, Latinas vero in Urbe nuptas , duabus exceptis, maritos patria praetulit e Lata dein Romae lex est, quae nuptias a Cive Romano cum Latina muliere, aut serves, aut peregrina contraci as, irritas decrevit, si credimus Boethio Topicor. lib. . Hac de causa plures populi jura connubiorum petiere, eaque Romani, sociis benemeritis dare consueverunt Campanis quippe, ut Romanas ducere liceret uxorcs fuit pro magno munere impertitum

testimonio Livii apud Sigonium de Jur Civium Romanorum lib. I.

Hinc intelligitur post eam legem Romanis Civibus nisi cur

Cive non fuisse connubia, .Latinis nuptias cum Romani contrahere vetitum . Neque dicas e Suetonio in C. Octavio Caesare, de Cicerone Philippic. . constare Ciceronis aetate uxorem L. Philippi fuisse Aricinam, Aricina filiam C. Marcelli sponsam , Tusculanam uxorem M. Antonii, dc C. Octavii matrem similiter Aricinam, unde Sigonius de Antiq. Jur Civ. Roman dicto cap. s. putat Civibus Romanis cum municipibus Latinis jus connubii fuisses; quandoquidem Sigonii narrationem minus veram dicimus, quod eae mulieres nuptae Patriciis Romanis, nata essent in Coloniis, quibus jus Civitatis datum erat propterea assirinamus, nuptias Latinorum, qui nati erant in Coloniis Civium Romanorum, aut quibus jus Civitatis fuerat concessum , ut Tusculum , Aricia, tu plures alite in Latio numerabantur, justas cum Romanis fuisse. Illud sane cognata genti, unde Roma Orta est impertitum legimus lege Junia dc Norbana , ut si Latinus Civem Romanam,vel Latinam duxisset uxorem, testatione interposita, se liberorum quaerendorum causa uxorem duxi sies, nato de initio, filia-

SEARCH

MENU NAVIGATION