In Titum Liuium annotationes per Beatum Rhenanum, & Sigismundum Gelenium

발행: 1555년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

IN II. LIB. T. LIVII. 27snaturae,publica priuatis & propriis debere praeferri, tametsi corri pia hominis uoluntas prauusque affectuqsui quam alio ii sit aman- ttior,& propria priuataque anteferat publicis, contra legem natur

& contra conscientiam.

Nonum. Magistratui non licet abrogare suam potestatem, nisi semetipsum abdicet & exuat honore 3c potestate immisi superior magistratus cogat inferiorem ui aut iure magistratu abire. Et interim, dum aliquis cum potestate est, nihil contra cum priuatim aut publice ab inferioribus statui iure potest, donec eius annus uel potentia exierit. Finito enim magistrati demum repetebantur ab eo rogationes gestoruni & actorum,neque tum erat impune contra commodum publicum aliquid in magistratu admissum. Decimum. Binos Consules totius populi suffragiis creari extra urbem Romanam Centuriatis comitiis,hoc est, maximo i lius populi conuentu. Supra autem in catalogo Seruit Tullii, satis inulta aixi de modo suffragiorum,& de comitiis. Undecimum. In Aristocratia, id est optimatum imperio aequum ius & libertatem esse omnibus optimatibus omnibus equitibus,omnibus etiam plebeiis,pro sua cuique portione & conditi ne. In regno uerA, cum unus praeest, imparia & non aequa sunt, multa pro arbitrio regis auνpro libidine Tyranni. Duodecimum. Leges dc iura cuilii et ex aequo dc pari, pro sua proportione, praeeste & prodesse tam inopi,quam potenti & ex aequo omnes ligare,& pariter transgressores punire.Nam,ut Solon Atheniensium legi stator dixit,leges non debent esse telis araneatii similes,quibus culices & infirmae muscae tantum irretiuntur: maiores autem vespae & crabrones cas relas perrumpunt. Non enim p tentes impune abire debent praeuaricatores legum, neque infirmi inopesque tantum poenas luere. Decimumtertit . Vctus institutum cst,literis consignari & confirmari promissa.hine iureconsulti multa disserunt de ob- Iigatione , quae scriptis & syngraphis corroboratur, quam uocane obligationem literarum. Decimumquartum. Legatos neque rem suam priuatam, neque aliam ullam, quam quae sit eis mandata, neque hostile quicquam agere debere: alioqui eos legationis suae praeuaricatores iudicandos est e, uel hostium loco habendos: quod si suum faciant ossici uinitum denique eos iure gentium sacrosanctos no uiolari debere.

Decimumquintum. Ea quae Deo semel consecrata fiant,

I 2 non

272쪽

non debent humanis ulibus prophanari priuatim: unde & segetem in campo consecrato iam Marti cratam, religiosum dicit cosume re,& piaculo dignum. Decimum sextum. Proditores damnari crimine de supplicio perduellium, hoc cst,seditiosorum & hostium patriae, quam

impie uolucrunt prodere.

Decimumseptimum. Publicum officium magistratus &erga Rempublicam affectus uincit & iupcrat priuatum officium,&paternum quoque affectum, ut iupra eodem instituto octauo duci,& hoc Bruti exemplum leuerum in liberos suos ostendit. Decimum Oetauum. Perpetuus Romae mos fuit, ultimo supplicio capitali damnatos,primum uirgis caedi, deinde capite plecti, iitaq; spoliari. Decimumnonum. Seruus homo, tametsi non sui iuris, sed in aliena pronum heri sui potcstate est, tamen certis de causis certisque modis potest manumitti ab hero suo, hoc est, liberate Miure ei uitatis donari. Vnde & seruus manumissus, dicitur libertus uel libertinis . Sed plura de manumissionibus a iureconsultis quaere. Vindicta tamen, hoc est, caeremonia quaedam manumi tendi serui, de quasi uindicandi asserendique eius in libertatem apud Praetorem, erat maxime uulgaro modus manumisiicinis, &honestidimus: quo statim libertiniacius inter ciues Romanos ini

merabatur.

Vigesimum. Reges & magistratus in peculiari cura Dei

esse, arguit ius naturae, & ius diuinativunde toties apud Homerum Iupiter dicitur instituere fouere,tueri reges & principes. Vigesimumprimum. Maximo decere ipsos primarios duces, pugnam capessere atque incipere,&, quemadmodum tauius de Hannibale scribit, primos inire proelium , & ultimos conserto praelio excederemon aute post principia stare, sibique cauere igit uitennisi sorte periculum iit de uita monarchae alicuius, cuius mortem totius summae rerum, & ingentis imperii exitium sequeretur.

Vigesimumsecundum. Victoria ab illis stare iudicatur, uictoresque illi demum uocantur, qui minus hominum in praelio

amisere.

Vigesimumtertium. Vetus mos fuit, praeclaros principes nuper mortuos, publico luctu suorum popularium,ad integrum annum,aliudue iustum tempus, honestari. Nam pium est sane, populares suum desiderium suamque charitatem erga mortuos quoquo magistratus bonos testari iustu: & huius moris exempla in cacris quoquo

273쪽

1N II. LIB. T. Li VII. et

quoque literis habentur. Uigesimumquartum. Qxu non licebat uni esse consulam, ideoque collegam sibi adiunsere oportet in eiusmodi magistratu,qui duos pluresue desiderat.Nam commune ius nemo delice sibi uni arrogare & uendicare. Vigesimum quintum. Totius populi consensum vimq; maiorcin esie quam consulis aut magistratus, ita demum intelligi, si populus nondum ius suum & potestatem suam transtulerit in principem uel magistratum suum, inque eius legitimos successores: alioqui enitu, si fidem dederit & obstrinxerit populus suo magistratui, minor est potestas consensusque populi totius, quam sui magistratus. Et hoc potissimuin in monarchia obseruatur, ubi unus praeest summae rerum, item seruatur hoc in haereditaria iurisdiction . Uigesimumsextum. Amari potius quam metui debere

magistratum a popularibus suis, ius naturale & humanitas desidearat. Conuenit itaque utrosque ita suum ossicium facere, ut amore mutuo S reucrentia se inuiccm prosequantur. Id quod in priuata quoque i cietate & potestate obseruari debere admonet Terentianus Mitio,co loco, ubi dicit, stabilius esse imperium quod bo nevolentia adiungitur quam ui.

Vigesimumseptimum. Animum & personam magistratus,& priuatorum quoque, magis spectandam esse, quam alias circunstantias.

Vigesimum octauum. Consules primum habebant ros iam potestatem & ius uitae necisq; in ciues: sed Valerius Public

a Consul,Bruto collega suo mortuo,consularem potestate imminuit, cum ius fercndae sentctiae de capite ciuis Romani non liberuconsuli neq; incrum imperium ei permisit, sed ad totum populum id transtulit. Atq; haec una de prima lex est plebeia de prouocatione,id est, appellatione a Con ad totu populum in causa capitali, de qua & infra in Ibro quarto scribit Livius. Et saepe postea haec lex

attentata cst a uiolentis Coss. 1aepiusq; rei ata innovata ita,ut ad Syllae dictatoris, Iuliique Caesaris potentiam usque perdurauerit. Vigesimumnonum. Afiectatorem regni,& cum,qui sit libertatem Romanam euertere, ipsum una cum bonis omnibus suis sacrandum & deuouendum ita cile, ut cuilibet uel priuato, liaceat eum occidere impune,bonaque eius capere.

Trigesimum. Certis cerimoniis noua topla inaugurari de dedicari iupra quoq; in catalogo Tarquinii Superbi obseruauimus f s 3 Atquo

274쪽

Atque haec iunt instituta moresq; ex historia primi anni consulari quae obier tu digna & utilia prae caeteris arbitror.

lectori in secundo hoc libro Liuii. Continet sic liber secundus multa sand& egregia exempla politicae dc ciuilis prudentiae,in Senatu,in conciombin id plebe & p

pulum exhibitae.Deinde quoq; multa coplectitur militatis fortitudinis prudentiaeq; exempliquom tametsi fidem ocedere qnaedam uideantur, tamen credibile cit nouam libertatem oportuisse inligni prudentia.& insolita fortitudine costantiaq; firmari. Praeterea uide bimus in hoc libro plurimarum legum S morum causas atq; origi nem,ut non minorem utilitatem asterant sequentes historiae,quitusuperiores in primo uolumine.Altera em quasi landamenta imperii iurisq; Romam, luc locari apparebunt obseruatori diligenti.

DE GENERE ORATIONIS

. in hoc secundo libro Liuii. Quod uero ad orationis formam attinet, repete antea disti in praefatione primi libri, tametsi aliquanto sit huius libri iucundi or lio clarior.Id cnim consuetudo diligentiaq; scripta continuandi sub inde climat obscuritatem,si qua iubesse uidetur, praecipue imperitis, de non ita assuetis Liuianae dictioni.

Expositio textus.

Liberi iam,&c. Transitio ab historia reo ad res gestas sub

consulibus, qua attentionem captat, ostendens occasionem-co moditatem mutatae politiae & libertatis partae a conditione temporum. Iam hinc.i. st historia regum. Liberi,iaub consulibus. Pergam,i.perscribam. Annuos magistratus, id est eo

sulum annuorum. .

Legum: lcilicet Romanarum. Quam hominum , infatus ει leges sunt durabiliora &uiuaciora, quam homines r&tum denique bene in Repub.agitur, cum plus ualent leges, quam cupiditates hominum. Proximi regis, id est Tarquinii. Laetior,

Ita, id est aequabiliter & iuste. Numerentur, suo quisque

ordine. Multitudini Romanorum ciuium. Quisse; enim regum urbi aliquem locum addidit, & quendam collem Minciis habitabialem frequentem fecit,ut ex superioribus patet.

Exacto, id est expulso. Pessimo publico, id est plusquam

malo

275쪽

Halo publico, hoc est maximo malo. Immaturae, Metaphora ducta a frugibus. Cupidine,id est prae cupidine. Quid enim, A conditione personaru. Transfuga, id est profuga. Inuiolati templi, id est A*li. Tutela, id est immunitate. Tribunitiis procellis, ut postea est mota sedulo, decimo

circiter anno. Significant igitur tribunitiae procellae,seditionem 3c discordiam tribunorum plebis contra senatum. Patribus. i.Senatui. Eorum .i.plebis&patrii. Adustaea. formatae per concordiam.Metaphora. Imperii. laici regibus sex. Iam .i.exacto & expulso Tarquinio. Libertatis autem. consulari imperio, deqi primis consulibus Iunio Bruto& Collatino. cui mox subrogatur Valerius Publicola.Reiere autem priorem contemiram de occasionibus mutati imperii ad locum comunem,de seditione,de concordia, de plebis feritate, & uulgi immobilitate,de licentia,de regno aequabili,& fiat thesis haec fere, Plebis serocia & inconstantiam immodica libertate & discordiis fieri intolerabilem, MRebusp. pernitiosam: contra uero plebem concordia, autoritate,&imperio coercexi.

Onia an nuum, quod exacto quoq; anno in alias personas est

translatum,quem modum & consules retinuere usq; ad lege de prouocatione. Numeres. i.Numerare debes. Insignia. s. regum.

Collega. i.Collatino. Uindeκ.iassertor. Regnare.i Segem csse. Populum passuros.Synthelis. Frequentia.i copia senatorum. Plus uirium inconsiliis S uirtute. Caedibus. scilicet Tarquinii. Ad summam. Cum primum millent centum. deinde ducenti. Traditum. i.institutae Patres. i. antiqui Se iratores. Conscripti id est nouiter allecti. Conscriptos, qu si antiquis Senatoribus adscriptos. Nouum Senatum, alii I

gunt in nouum Senatum

Plebis: quia & equestres quidam plebei honorati tamen erane conscripti. Necubi, id est ne alicubi. Nomini, id est regio Ac nescio. Decosulatu abrogato ipsi Collatino consuli, propter lulpe tinn nomen Τarquinii. grat enim ex cognatione Tarquiniorum. Et quanquam bene meritus esset de ciuitate athen eius ualuit publicum coinmodum,quam priuatus amor. Porro tranutio

est por sententiam atq; est formula dubitandi,quae signiscat certit dinem. Est enim idem hoc loco,ac nescio,atq; si diceret,icio. Modum, id est mediocritatem. Nimium, Obliqua allocutio,qua enumerat coniecturain & calumnias populi contra collatinum Consulem, dc est argumςntum a gente,familia, uel nomine.

276쪽

Prisco, id est Tarquinio. . Interuallo, id est eius temporis quo regnauit semius, inter Prit cum & Superbum. Scelere, id est parricidio. Haeredit tem , id cst uoluit haereditarium regnum familiae Tarquiniorum. Non placere nomen. Locus a nomine. Nomen, id est Ta qtunii Collatini. Datus, id est evulgatus. poetica locutio. Tentanti um, id est corii qui sollicitabant alios ciues in odium contra Collatinum. Suspicione et scilicet contra Collatinum.

Vnde, id est a quo. Id, id est iusiurandum. Eo, id est ad

iuramentum teruandum.

Inui tum, Insinuatio, qua excusit& mitigat inclementem Pr politionem contra Collatinum a religione iuramenti, & ab officio publico erga patriam,& sensim repetit a thesi ad hypothesim. Regium, id est Tarquiniorum. Hunc tu. Hypothesis ad Tarquinium Collatinum. Meminimus, id est tui beneficii. Res tuas, id est compentatione. Confirmat ab utili de tuto Amicus, id est cum bona gratia. Exonera, id est liber Gente, id est familia. a genere nominatur gens. Consuli, id est Collatino. Socer, quia pater erat Lucretia Dignitate maior, Non quidem maior erat dignitas Lucr tii quam Consulum: sed antea, sub rege Tarquinio, diu fuerat dignior Collatino: utpote praefectus urbis, hoc est tanquam uicarius regis, qui magistratus post reges Consulibus minor tisit , usque ad tempora Caelamim. Vocatusq; est praesectus urbis postea princeps

Senatus,tanquam senior in Senatu, cuius officium fuit,accipere nomine populi abrogationem uel abdicationem, quam renuntiabant magistratu Constare,cxacto anno suo nouos Consules inaugur re 't infra saepe indebimus.

Alternis, id est per uices consub Cum haud cuique:

Historia de proditione nobilium adolesccntum deprehensa & pi nita , qui libertatem & urbem Tarquinio regi pulso uoluerunt prodere. Estque exemplum impietatis erga patriam, dc peculiarito in Bruto exemplum est charitatis erga patriam, & seueritatis in filios, quos ipsos pater tanti sceleris participos capite punivit: cuius hae ria: siimmam Virgilius in toto his uersibus complectitur.

y rquinios reges animamq; supcrbam Vltoris a uti fiscesq: uidere receptos' Consulis imperium hie primus,su.isq; Iccures ccipiet, toscis 'ator noua bessit mouento . . Edpoenam pulchra pro libertate uocabit

Infelix

277쪽

Tenui, id est humili. Solutior, id est liberiori Libido,

id est eupiestas. Erant. Oratio a descriptione personae. Regem hominem esse. Querela adolesceruiuim,qui desidera bant licentiam contra leges: quae resertur ad locum communem da legibus, & de tyrannide, sub qua nobilitati sit maior licentia, quam sub aequato iure libertatis. ΕΠ locus de legibus incertus. Dicimus enim pro legibus ae contra leges. Leges rem surdam. altera pars collationis: quia est antruthesis. Laxamenti,id est remissionis. Excesseris modum, id est praeuaricatus sis. Aegris, id est turbatis. Sine menti ne reditus: scilicet Tarquiniorum. Eorum, id est legatorum. Tenuit: stilicet legatos. Materia: quia pecuniae taut bellorum nerui. Moliri, id est conabantur. Reddunt: scilicet legati. His: sci licet adolescentibus. Avunculi, id est matris fratres. Conscii, id est participes proditionis. Darentur: scilicet ab adolescentibus. Unus excepit. Excipere, est clam percipere. Coarguere, id cst cor uincere. Interciderent, id est perirent. Commisisse, contra officium legatorum. Ius gentium, id est, ut ne ui

larentur.

Martius campus, in quo conciones & comitia solebant i beri. Forte ibi tum. De insida Tyberina, cuius & Ouidius

meminit in ultimo Metamorph.

Religiosum, id est illicitum , propter metum deorum & s crorum : uel uetitum, propter religionem uiolandam: quia, scili-cCt, ager erat consecratus Marii duo una cum legete. In hadis, id est in humilioribus locis fluuii & non ita profundis. Eodem, id est ad eande insulam. Moleis, id est officia & opera. Area, id est insula. Porticibus, id est deambulacris. Damnati: scilicet sementia capitali.

Stabant ad palum. Ethopoeia, id est affectuum de riptis

ipsius Britti,& populi admirantis constantem cius iuueritatem. Stabant ad palum. Est congeries. Iuvenes, prima, Nobilissimi secunda. Considis liberi 3. Eo anno . Patriam s. Liberatam GPatrem. I. Liberatorem 8. Conlulatum ortum s. Ex domo It nia io. Patres tr. Plebem r2. Hominum 13. Deorum i . Romanorum is. Superbo is. Infelloi 7. Exul. i8.

Quicquid deorum hominurn P, id est omnia prophanas S s α

278쪽

& sacra. Poeneter scilicet de liberis suis & nobilibu Secum dum poenam, id est post sumptum supplicium. Securim s

riunt, id est capita abscindunt subiecta securibus, superincidentiabus superne. In utramque partem, id est puniendi sontes, dehoneuandi benemeritos de ciuitate. Ciuitas. id est ius ciuium Liberatio, id est manumissias. Vindicta, hac caeremonia manumittendi,qua apud praetorem uel magistratum aliquis seruus libertate donabatur tradita uirga in manus , ut dicunt quidam: quae uirga sit appellata uindicta a uim dieando: id est asserendo a seruitute in libertatem : tametsi Liuius ab hoc Vindicio iudice uocatam putat. Liberati ita, id est per uindictam, hoe est per manumissi nem, ut Plutarchus exponit, qui uindictam simpliciter esse dicit manumissionem: id est, libertatis donationem. In ciuit tem,&c. id est libertini essent, & ius ciuium haberent. His sicut acta erat. De bello Romanis illato ab exule Tarquinio , in quo bello enituere pulchra exemplλ fortitudinis Romanae & constantiae, ut in Bruto, in Horatio Coelite, in Scaevola, iis Cloelia uirgine. His, id est tentata proditione Dustra. Nuntiatis. cper legatos. Ad irritum cadentis,id est fit stra susceptae. Viam, id est occasionem interceptam Molieri dum, id est tentandum. Ne se ortum. Querela Tarquinii de suo exilio, quae in multatas circunstantias lpargitur, unde amplificat indignitatem siti casus. Estque hie exemplum diuisionis rhetoricae. Nam Liuius iustae orationis capita & argumenta breuiter hic perstringit ac disponit. Ortum eiusdem sanguinis. Prima circunstantia a genere. Exarrem, secunda circunstantia. Egentem, tertia circunstantia. EX tanto regno, Quaris circunstantia. Cum liberis adolescentibus, Quinta cim cunstantia. Ante oculos suos, Sexta circunstantia. Suos, id est Veientium. Alios, id est reges, ut Nunum Tarquinium Priscum. & est septima circunstantia, atque argumentum a minore ad maius.

Augentem, id est dum augeret. A proximis. Octava ci cunstantia. Scelerata coniuratione, id est seditiosa. Nona circunstantia. Eos, id est Consules. Decima circunstantia. Vnus, id est istus. Hona sua. Vndecima circunstantia. Sceleris, id est rapinae. Se patriam, Duodecima circumstantia. Regnum, Decimatertia circunstantia.

279쪽

. Ingratos ciues, Declinaquarta circunstantia. Ferrent. id est ferre deberent. Iniurias, Decimaquinta circunstantia. U Itum, id est ad uleiscendiun. Caesas: scilicet a Romanis. Decimasexta circunstantia. Agrum ademptum: scilicet Veientibus dc Tarquiniensi

biu. Decimas epta ma circunstantia.

Romano duce, id est Tarquinio. Suos, id est gentiles Tarquinios. Quadrato agmine, id est quod paribus ordinibus erat instructum. Primus. i. praemiit. Aruns ubi, dc singulare cerimen Bruti de Aruntis, in quo utorque pie occubuerunt : hic pro suo patr Brutus pro patria. Extorres.i.exules. Insignibus. Sarcasinummarulenta ir

nia. Tum erat decorum. Nocma. Capessere pugnam, id est incipere praelium, non stare post principia. Dum id est, dummodo. Parmam, id est clypeum. Moribundi, id estiam morientes. Varia, id est dubia dc Incerta. Aeci uo. id eiep ri, Cornua, id est latera. N Irrita re, id est,non effectae Sylvani, id est dei stluestris. Spoliar scilicet hostium. Collegae, id est Bruto. Morti, id est Bruti. ' Ante omnia, id est funebria. Pudicitiae ui

latae r lcilicet a iuniore Tarquio, qui Lucretiae uim intulit. Consuli deinde. Exemplum suspitionis de inuidiae plebeiae in populo Romano, S cxemplum moderationis atque popularitatis in Publicola Conside. Consuli, id est Valerio. Crimine, id est inciliatione. Velia , id est monte, qui pars crat editior Pallatini montis, siudicius, quod ibi soliti essent pastores uellere lanam ex ovibus ante tonsuram, teste Varrone. Summissis fascibus, id est depositis insignibus sui cosulatus,quasi abdicaret semetipsian magristratu suo, de eum populo resignaret de redderet. Summissa d est subiecta. Audire. Consulum.. Laudare, oratione funebri,ut alii diculiqualis haec oratio V Ierii in laudem Bruti suerit prima oratio funebris in urbe Romana, de inde sit institutum, ut uiri bene meriti, matronaeq; honestiores, post mortem suam in funere laudarentur iusta oratione. Matura gloria, id est non praecipiti neque sura. Metaphora sumpta a frugibus. Se, id est Valerium. Superstitem.i.diutius timent . Recidisse, id est suspitione proditionis. Spectata, id eit probata. Momento,id est parte,particula.

Vbi sim,quim qui sim : quia bonas uir dc integer ubicunq;

locorum

280쪽

locorum,ibi bonus est, & integritatem suam retinet. Quirites, id est Romani. Ulcus pusileus. Vicus intra muros,significat plateam, extra autem, pagum. Contrarium, id est fauorem. Popularem,id est populo gratum atq; charum,propter suam probitatem. Talis enim deniq; vicitur popularis, ut copiose describit Cicero in prima oratione de lege agraria. Publicolae id est tanquam ipse populum coleret & curaret,uicissimq; a populo col

retur & amaretur.

Ante omnes. Quatuor leges a Valerio latas aut renouat spolius,luc perstrinxit Liuius breuiter :quae plebeiae uocantur leges, quod praxipue in plebis gratiam sint sancitas: quae erat sic mitiganda & concilianda lenitate quadam, ne desiderio mulum regum c

PCretur. Harum ergo

Prima est, ut supra quoque dixi in vigesimooctauo instituto

catalogi,ne quis magistratus, nec consul ciuem Romanum ad Gius prouoeationem, id cst appellationem uaberare, aut Π arc a

deret iniussu populi, sed ut tantum ius coercitionis, & in uincula blica coniiciendi haberet. Vnde de postea non nisi curiarum tri-uumq; suffragiis absoluebantur aut condemnabantur rei ciues Romani,ut patet in commentario Asconii sueer Miloniana, & apud Valerium. Maximum in capite De reis absolutis uel condemnatis

praeter expectationem.

Secunda lex.Vt capitale esset,si quis ullum magistratum,n dum regnum, iniussu Sc line suffragiis populi caperet atque adiret. Vnde de postea magistratus,pra tertim honorati, suffragiis populi centuriatis creari soliti sunt,ut patet apud Vallarium in capite de r pulsis.Sed Caelares & imperatorcs postea hanc potestatem populo cripientes, pro suo arbitrio & libidine magistratus, quibus uellent, mandabant uel adimebant rurium. De hae & supra in instituto C talogi vigesimonono dixi. Tertia lex. Vt populus Romanus 3cciues Romani imm nes a uectigalibus essent. Vnde & postea nullus populus, nemoq; uectigalis est factus Romanis,nisi qui non haberet ius diuitatis Ro

manae.

Quarta lex.Vt inobedientes duarum pecudum aut bouis protio mulatarentur a Consulibus. Vnde δοῦ mulcta,uocatur poena p euniariain mulctari est luere poenam pecuniariam.Et harum quoq; lagum meminit Plutarchus inuita Valerii Publicolae, ubi plura i uenies huic historiae insemientia.

SEARCH

MENU NAVIGATION