In Titum Liuium annotationes per Beatum Rhenanum, & Sigismundum Gelenium

발행: 1555년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

appellatione. Sacrando id est deuouendo. quia sacrare caput Rcilitam bonaq; alicuius est diris & suppliciis deuouere: ita ut ciuuis liceat impune occidere, perdere, rapere. Capite , id est vita.

Quas, id est leges plebeias. Vnius, id est Publicolae. Subrogando, id est substituendo. Collegae, id est consuli. Suffectius, id est Abstitutus.

Suggerunt,id est 1 ciunt. JHemoriam, scilicet Lucretii. Amrius. De constantia. Et religionis seruatae exemplum in Horatio Consule. Irreligiosum,id est pollutum. Postem, id est ianuam templi. Foedum id est abominabile. Funest iami Ita, id est propter familiam contaminatam funere. Nam olim apud Gentiles, sicut apud Iudaeos, funera credebantur domum de familiam foedare & contaminare: ita, ut expiari oporteret

eam.

Nihil aliud. i.nullo alio. Domi & militiae. i. in pace &bello. Inde P.Valerius, id est secundo anno post reges ex Mos Consules suere.P. Valerius Publicola,& T.Lucretius. F.Va Ierius, id est secundo Consul factus. Iam Tarquinii, Bellum Porsenae regis Hetruscoriam pro Tarquiniis contra Romanos, quod totum hunc annum durauit, in quo adeo quidem angusti fines imperii Romani fuere, ut extra muro Romae uix quindecim lapidum spatium tenuerint Romani, adeo omnia ab hostibus occupata procul & prope erant. uixq; legitur ullo tempore ita arctum sitisse imperium ab initio urbis. Lartem,cognomen est.. Clusinum, id est ad oppidum. Nominis, id est foederis. Orientem, id est incipientem. Satis libertatem, Admonitio haec Tarquiniorum continet hanc thesim: Ciuitates c

ridit te & dulcedine libertatis libenter abiicere uelle iugum regum principumque suorum. Satis, scilicet ad quidlibet audendum contra reges. Eam, scilicet libertatem. Aequari,scilicet di. sebant, tam nebant. Summa, id est regia. Infimis, id est plebeis. Nihil excessum. Tragica admonitio,& decci perso

nam cxulis regis.' Alias,id est alio tempore ante. Multa igitur.Popularitas ipsiris Senatus in plebem propter temporis & periculi necessitatem. Data blandimenta, Poetica locutio. Annonae, id est eius rei quae ad uictum pertinet. Arbitrium,id est potestas. Venibat,id est a priuatis uen debatur omnibus,hoc est,quia priuati Salinatores nimis care ue debant

282쪽

IN II. LIB. T. LIVIL

enum milliare Italicum. Obiicere.i.opponere. Redditus,id est Hemistis. Obsidio. A lterum exemplum sortitudinis & audaciae militaris in sce- Mola,qui sibiipsi manum exusiit. Liberum.i.sinc regibus. Assirmante.i faciente credibile,

quasi propter famam & metu transfugeret Scaevola.

Aperiret, id est proderet. Fortunae minas, stilicet in tanto discrimine. Petentium, id est ciuium. Idem decus, id est ut te occidant. Capi te,id est periculo uitae. VestibuIo,id est aditu. Iuventus Romana indicimus, Evocatio. Cum singulis,scilicet nostrum. Ambages, id est occulta uerba. En tibi inquit, stilicet Πα. Maete, id est magis aucte. sic Virgilius. Macte noua,&c. Est autem adverbium adhortantis. Principes , id est primarii. Ceciderit, id est euenerit. Opportunum caedi. Scaestiolae. Scaevola meatur, qui sinistra manu uti cogitur,cum dexteram non habeat . Composita uox in ex Graeco & Latino: quia Graeci σκαυν sinistrum,& Latini uolam nominant medium in m aut interiore.

Toties, id est trecenties. Nequicquam , id est frustra. Praesidium,id est hostile. Agrum dono dedere, quae postea. Relativum resertur

adsequom uerbum,non ad praecedens,ut Sallustius.Εst locus in ea ore . quod Tullianum appellatur, A e. Virtute , id est uirili. Decora, id est uirtutis. CIaelia. Exemplum fortitudinis muliebriς,& fidei seruatae utrinq; in foedere.

Frustrata, id est decipiens. 'Sospites, id est obsides uirgianes. Prae se serre. id est significabat. Impuberes, id est 1

fra annum duodecimum aetatis. Eam aetatem. id est pubertatis. Iniuriae id est ignominiae. otatua equestris, A barbaris gentibus & ex Graecia Romam quoque mos illa transsatus est, ut insigniter bene meriti, aut aliquo illustu facinore clari, donarentur aenea, marmorea, argen-xea,vel etiam aurea stitua,in uirtutis memoriam: unde & Plinius in trigesimonono,cap.sexto,primas tamas Romae dicit fuisse Coclitis & Cheliae aeneas, nec ulli praeterea uirgini statuam Romae posmram praeterquam Claeliae. V. Huic tam . more uendendi bona Porsenae, quae in proue bium abiere, quo dicimus bona Porsenae,talia sere bona,quae nobis seno aut tortuito citra laborem, sineq; sumptu magno obtigere. ruit

283쪽

ANNO T. IOAN. VEL CUR

Fuit autem mos, ut quoties in auctione uenderentur hostiliabora.&cx praeda capta, ut dicerent Porsenae bona uendi & uenire. Abhorrens,id est dissimili . ' - . ε --

Solennia,id est belli. Porsenae,id est hostium bona pro M. Amitiore.i placidiore. Opulenta.i. plana. Abiorioindua. id est post longinquam obsidionem. Immitto,ia citia castra. Uenisis est in auctio , nempe tali paruoq; pretio, tanquam hostibus erepta. Gratiam,id est gratitudinem. Auetionem, blicam uenditionem. Perculerat, id est terruerat. In medio, id est a fronte per Aricinos, a tergo per Cumanos. Pars perexigua. Exemplum hospitalitatas erga

Hetruscos,quos pestime aflectos Romani benigne excepere. Dace,id est Arunte. P. Lucretius,ut supra catalogum eorum quae animaduerti eommode possimi ex hi storia primi anni consularis proposui , ita nunc rursuin secundus hic quoq; annus iustam nobis materiam cata Ioat prebet,unde observemus,quae ad ueteres mores legosq; Romanorum pertineant, tametfi multa etiam ex iure naturali huc ann tare liceat,cum illud sit fons iuris gentium, & cinalis atq; omnium . bonorum morum origo. Et cum historia proprie in hypothesi Mersetur semper,hoc est, in exemplis lingularibus, utile cst ca reterra ad suam thesini,hoc est,ad generalia praecepta iuris naturalis uel ciuilis.Excerpam igitur hinc sequentia instituta.

anni Consularis,sub P.Val.Publicola, T. Lucretio Tricipitino. Primum . Eundem magistratum praecipue Con datum, ius capere licuisse Romae,hoc Valerii iam secundo consulis aliorumv

fA se:u'dum messiitudine sanguinis, Dederis aut societatis, Mamicitia coniunctos se inuicem tueri defendereqsi ius fasq; cst. Ita cnim mutuis uinculis natura sociauit homines ad mutuam detei sionem sui,& ad mutua ossicia praestanda. Tertium. Seditiosi, viaiestatas rei, perduelles in & suppliciis sunt puniendi. N o Quartum.Reges 3c magistratus esse oportere ullos,& eos it sto in honore potentiaq; & authoritate locandos docet ius gentia naturale:quia bellisaer uiuitu ubi est aliarctu id est populus im int

284쪽

IN ILLIB. T. LIVIL 18s Quintum. Privatis hominibus & plebi aliquando indulgere debet magistratus,si ita res & utilitas postulat,ne tame fiat ana clita. Ed immodica licentia. Sextum. Privatis hominibus sua non debet eripere magia 'stratus commoda & bona. Licet enim ius habeat in subditos, tamen is non est dominus iuris alilani priuati, nisi hic aliquo crimine demeruerit bonorum amissionemrita etiam no decet magistr tum esse liberalem & munificum de alieno, uel cum alioru incommodo priuato. Neque popularium interuertere debet utilitatem:&moli menta: quia priuatae opes sunt, sons & origo publicarum fa-

Septimum. Secundum proportionem Geometricam opum, priuatarum conterri & sustineri onera publica, est aequissimum, ut si ra etianiin catalogo Seruit Tullii patuit. Octauum. Ita popularem esse oportet, id est, gratiosum &ossiciosum ad populum, de illa populari s aberret in prauam licentiam,vel ambitionem,uel contemptum magistratus ipsius.Videa tem egregiam de*riptionem eius, qui sit uerp& recte popularis apud Ciceronem in secunda oratione,de lege Agraria. Nonum. Probrosum cst militi & ignominiosum suos ordines uel aciem deserere,indo c pitalis poena in desertores irrogatur, qui salua acie sua,nequς dum uictoria anulla subterfugiunt perie Ium.Sin uero *cies sua uicta sit, tum denique cuique licet sibi consu olere uirtute aut iuga,modo ne turpiter capiatur. Decimum. Respub.debet esse grata erga bene meritos in se, priuatos etiam . talesque homines,ut ita gratitudine & honore e citetur priuata uirtus d obsequia erga Rempub.

Vndecimum. Publicam inopiam releuari priuatis iusti simum est,qui supplere & praestare debent de suo, id quod Respub.

Praestare nequit per tenuitatem.

Duodecimum. Non resert dolo an uirtute, Ac clandestina an aperta ui hostem aggrediare, modo ne fides publi , periclitetur auxta illud Virg.2.Aeneid.

o uirtus quis in hoste requirat'

Laudantur ergo insidiae hostibus facta: feliciter, & inter strata

gemata habentur,tanquam egregia ducum consilia iactaque. Decimumtertium. Minora maioribus, & potioribus Isuiora postponere conuenit in negotiis, tam pri tis quam publicis. Decimumquartum. Iniussu Ducis non liccie militi ab ordinibus tuis abesse uel excedere.

it Decimumq

285쪽

Decimum quintum, Transfuga hoc est,em,qui a suis Mhostium partes fugiunt,capitali supplicio puniri. Decimumsextum. Hosti nostem occidere ui aut insidiis permittit ius gentium, nedum qualibet iniuria afficere & damno: quia uim ui repellere licet. Decimumseptimum. Iure belli hostem captum uel deprehenium liberum dimittere licet publica fide, quoniam idem iuxintactum inuiolatumque esse iubet. Decimum flauum. Lex naturae iubet beneficium benetaeio remunerare priuatim aut publicae,& gratiam bene meritis r pendere, nihilque magis cum iure pugnat, quam ingratitudo: quia mutuis beneficiis connexa est hominum societas. Ita enim alter alterius ope indiget. Decimum nonum. Reminae a negotiis publicis abstin Te debent, cum natura illi texui prudentiam politicam & fo titudianem denegari olamque domesticam curam demandarit. Quanquam extiterint exempla rara fortitudinis & prudentiae in mulieribus aliquot, uirili aut heroica uirtute quoque praeditis, ut stipra de

Tanaquile uxore Tarquinii Prisci,& alibi de semiramide de Amaxo iis deque simili biis legitur in historiis δc poematis, ut Uud Plutaretium in libello de fortitudine muliebri. Vigesimum. Pacta non solum priuatased & publica utrim . que seruari debent. Sic enim priuatam, publicamque fidem sanxie

ius naturale & diuinum,ut seruetur inuiolata cum sit uinculum humanae secietatis ipsa fides,adeo ut hosti quoq; leruari debeat. Quoas alterutra pars fidem fregerit prior, neque omittere uelit infidelitatem, tum denique alteri parti licet non stare pacti iuxta uulgatumrythmum Frangenti fidem,fides fragetur eidem. Atque hanc regulam intellige de pactis licitis & non turpibus. Vigesimum primum. Bona Porsen e nenire & uendi ducebantur prouerbio: cum ex hostibus capta praeda uendinatur in in mone,& manubiae, hoc est pecuniae ex praeda uindita redigebantur in publicum aerarium.

Vigesimumsecundum. Supplices suscipere in tutelam de

curam,iure gentium constitutum est modo non sontes de nocentes

recipiantur. Nam illi sent noxae dedendi reposcentibus suis, nisi casu fortuito peccauerint. Et haec instituta ex huius anni secundi

historia .satis est annotare.

P.Lucretius 6cc. Tertio anno post reges pulsos ex Vrbe secti sunt Consules P. Lucretius, & P. Valerius tertium Consules.

Venerunt,

286쪽

IN II. LIB. τ. LIVII. . Est Venerunt. id est Romam. Quisque honoratissimus. Synthesis. Non quin, id est qitati minus. Delectos, id est primores. Eius rei, scilicet de reduce do Tarquinio. Deneficiis, id est inter Porsenam & Romanos. Cum ille, id est Porsena. Faciles, id est prompti. Vellent, id est,alioqui. Cul. id est porsenae. Omnium. id est Romanorum. Finis idem sit urbi.

Noema est obliquum & acerbum, quo perstringit Liuius procuti dubio tyrannicam quasi potestatem Caeserto: qui post Iulium Senatui populoque Romano eripuere libertatem, seque monarchas fecere, ut unus summam rerum imperiumque teneret. Et quidem dicitur Liuius male audiisse apud Caciares,quasi Pompeianus S immodicus amator libertatis csset,idque in iustoria sita non disiim

Iaret. Proinde, id est ideo. Obstinatum, id est firmum. Obtundam, id est molestus ero. Quod reliquum, id est reddidit eos qui erant adhue obsides. Reditus, scilicet in Urbem. Exulatum id est ut

exularet. Exulatum ad. Nota hic inconcinnitatem, quod omnia in m desinunt,dc est ualde uitiosum. Fida, id est fidelis.

Consules deinde. Qiano anno M. Valerius & in Posthumlus Consules.

Maiore inde. Quinto anno P. Valerius quartum,& T. L cretius secundum Consules. Aduersus eos, id est Sabinos. Iterum, id est secundo. Seditio. De familia Claudiorum ex Sabinis Romam transilata ab A ppio Claudio, qui postea uocatus est Claudius. Facta est autem Romae ista familia mire potens & factiola, superba, infesta plebi,& minime popularis. Tales enim per omnem fere historiam Romanam obseruantur fuisse Appii. Atque ita familiis quoque sui sunt gentilitii mores notaequς natiuae. Faetioni. id est parti aduersariae potenti. Clientium, id est eorum quos sibi habebat obnoxios & familiares, quasi miniastros si iis beneficiis sibi devinctos, quorum crat tanquam patronus ipse & quasi herus. Clions dicitura καλω, id est uocare: quia coguntur ipsi inuocare patronos, ut se adiuuent. His, id est Cla dio cum Chentibus. Ciuitas, id est ius ciuitatis. Dignati nem, id est aestimationem. AValerius omnium. 4exto anno Menenius Agrippa, &P. Posthinnius secundum Consules. Copiis , id est in re famiti a liari.

287쪽

lusi Funeri, id est honestiori. Publico, scilicet sumptae Luxere, annum. Duae I sitae a Roma in Latium d eductae. Auruncos, id est populos Italiae. Compulsum, id est transsatum. Secuti Consules. Septimo anno Opiter Virginius, & Spu. CassiusConsules. Pometiam, id est coloniam. Vineis, id

est,machinis bellicis. Erant autem uineae, quasi Pergula & Cassii quaedam,ex robustioribus compacta trabibus innixa rotis, uel Cylindris, sub qua aliquot milites tecti starent, & uinea admota m ris, superne tuti quaterent,uel subruerent muros. In suos, id est Romanos. inexpiabili, id est quod nullo beneficio uel o sequio erga Romanos possem expiarς & luere. Excurrissent. id est extra urbem. In eo esset, id est, eo peruentum esset. Foede, id est rem deliter. Corona, id est publica uenditione, auctione sub hasta uenire & sub corona uenis. idem est. Ueniit, id est uenditus est. Ultas, id est quae se uindicauerant ab Auruncis. Insequens annus. O uo anno Posthumius Cominium T. La gius Consules. Coniurasse, scilicet contra Romanos. Occtavio Mam lio, id est qui filios Tarquinii reducere conabatur. In hac. De Dictatore &magistro equitum primum creatis,

di de potestate dictaturae, qui magistratus summus erat in imperio Romano usque ad Caeares, & extraordinatius, tamen non annui sequia creabatur non nisi in summo aliquo 'ericulo imperii, ut infra dicam in catalogo,& Liuius aperte hic ostendit.

Solicita, ia est cum solicitaretur. Essent, id est Consules. Traditur, scilicet ab historicis. Creditum sit, id est an crediderint Consules fuisse partium Tarquinii. Consulares, id est qui fuerunt antea Consules. Legere, id est legerunt. Consularis erat.id est qui fuerat Consul hoc anno octavo. . Moderatorem. Definitio Dictitoris, qui distuor est in derator & magister confusum, aliorumque magistratuum ἔc cuuium. Appositum, id est adiectum,electum. Ea familia, id est Valeriorum,cui deberetur hic honos, propter benemerita Valerii Publicola. Consularem uirum. id est qui fuerat Co

Di sto. id est mandato Dictatoris, quod ipse dictaret, hoc est iuberet Ic praestri ret. Prouocatio, id est appellatio ad po

pulum. Parendi, id est obediendi. Quod impensae, id

288쪽

est Dae impensa. Tacite, quia utrinque cessabatur a bessi inviariis & grassationibus. Consules Seruius. Nono anno consules creati servivi sulpitius &MManlius Tullus. Decimo licto T. utius&C.V tius. Deinde, id est anno decimo. Fidenae, est urbis nomen. Destiuit, id est publico consens a. Gliscens, idesti

crescens.Sic construe.Nee bellum Latinum glistens iam per aliquot annos dilatum est ultra.

Aulus Posthumius. Auloe Posthi maius secundus Dictator, & T. Ebutius 2. magister equitum. Non potuit, scilicet prae odio in Tarquinios. Ergo etiam . Descriptio atrocis p gnae R omanorum contra Latinos, in qua alter Consul Romanus.

de dux Latinorum occubuere.

Ergo etiam, propositio descriptionis. Miscuere, imp diuere. Ictus, scilicet Tarquinius. Fefellit, latuit. Ciet. id est mouet. Referentibus pedem, id est refugientibus. Ostentantem, id est iactantem. Familiae, id est Valeriae. Equitis. id est Valerii. Moribundus, id est iam morieri Exemplum pictatis erga patriam in Valerio, qui pro ea morte obiit in acie fortiter. Cohorti suae, id est Conlulari uel praetoriae. 'Manu, id est multitudine. Pro hoste, id est tanquam deis sertorem occidant. Integris, scilicet, quia ad id tempus quiete consederant. Adorti, icilicet praetoriani. Latinus, id est Manilius. Manipulos, Manipulus est multitudo militum, sub

eodem signo: quamuis olim minor fuerit numerus sub uno signo. quam nunc est. Subsidiarii milites uocantur,qui reseruantur qui ei usque ad ultimum belli discrimen,ut ita recentes ineant praelium. nondum fessis uiribus, remque afflictam restituant. Legatus,

id est, magistratus militaris, qui ilices gerit absentis ducis. In pacetiero legatus dicitur, qui legatione fungitur. Ipse, Herminius. Verulo. Verutum, teli genus est,habem mim oblonguinstar uem. Ueruto, V,longo. Curationem, id est Chirurgici. Obtestans, id est per fidem eorum admonens. Antesignanis, icilicet militibus,qui in prima acie ante ligna pugnabant. Proceres iuuentutis, id est nobiles iuvenes equites: quia tum Romae soli nobiles erant equestres. & p tritii quoque utebantur equis. Pugnae, id est, pedestris. In- Qinauit, id est in fugam. Equi, scilicet quos rurium insccnderent. Castora, id est Deo equitum,Deo equestri.

Hoc modo. id est quo descripsti Epilogus. Consules, id it 3 est

289쪽

est undecimo anno. Inde, id est duodecimo anno Cotades Saturnalia festus dies. In appositione uerbum conueniesequeti nominativo. Deinde, id est decimotertio anno. Hoc. id est decimotertio anno. Dubiae fidei. Quasi cum latinis senserit. Collega, id est T.Virginius. Tanti errores. Deu rietate historiae. Implicant, id est impediunt lectore. Alios,

id est historicos. Magistratibus, id est Consulibus,quom stri:

Romani suos annos computant.

Appius Claudius. Decimo quarto anno Ap. Claudius Sabinus &P.Semilius consules. Tarquinii, id est senioris. Quo, id est in quam urbem. Erecta, id est spem & fiduciam. Patribus, id est nobilia rati. Luxuriosa, id est immodicam licentiam sibi sumens. Nimaturatum, id est ni maturasset Dictator. Hac ira, id est propter hanc iram. Perculit, scilicet nictu. Inde, id est ex Volscis. Suum, id est infidum ingenium. Sollicitandum, id est ad defectionem. Latium, id est ad Latinos. Abstinuit, id est retinuit. Legatis, Quia i

men,in supra diruim est,iuregentium non debent uiolari. Resa-ta, mutuae officiositatis&beneficetiae erreinpla inter Romanos, di Latinos ,qui utrinq; beneficiis contenderunt A certarunt inuice.

Nouos magistratus, id est Appium & Seruilium. Reiic 'rent. id est,teserrent. Gaudere, id est gaudebant. Facto, id est beneficio quod Romanis impenderant. Esse, id est erant. Remissi. id est ex urbe Romana ad suos. Pergunt. Liacta.

Dono. id est cum corona aurea.

ex historia inde ab anno tertio, usque ad sediti nem uel secesilonem primam, hic esto. Primum. Mutua beneuolentia, foedere, societate, amicitia, uel alio iuris uinculo coniuncti,se inuicem solicitare,aut incommodo iniurialis, aut ulla improbitate afficere non debent, cu utrinque

idem animus cademque uoluntas requiratur, ut par pari referatur. Neque alter alteri ostentam,nedum indignationcm moueat. Nam

alioqui non potest ulla societas consistere diu. Secundum. Amico uel socio beneficium est exhibendum, di obsequendum, quaaenus per honestatem licet, & ne immodico damno officiamus nosmetipsos, neue in perniciem praecipitemi nimia dc intempestina beneficentia , dc immodica benignitate, iuxta

290쪽

stata illud sapientis dictuin.

iliae sis alios, ut si tibi charin ahiteus'

Tertium. Liberae urbes sui iuris sunt, neque regem neque principum unum aliquem habent, sed suis magistratibus annuis &ordinariis non perpetuis parent, suisque popularibus hi denique metunt, qui ad tempus magistratum gerunt. Sic Roma ad Cati res usque libera fuit,qua libertate inusta, periit Senatus populis R omani aut horitas & potestas.

Quartum. Turpe est promittere di stultum est polliceri boneficium aliud ue quippiam , quod ipse praestare nequeam& ingenui hominis est libere potius lateri tuam infirmitatem, aut negare quod non posses efficere, ne uanis promissis alios ludas, teque uanum esse ει futilem ostendas. Quintum. Ius amicitiae non patitur apud se fouere illos, qui alterius amicis sunt infesti uel hostes. Nam eosde amare,& eosdem odisse debent amici & locii. Sextum. Apud ueteres& hodieque iuris uinculum quoddam est inter patronos de clientes, ut patroni defendant suos clientes ab inopia & iniuria, atque eis pecunia mutuo danda aut alia opem ferant opera. Contra uero ipsi clientes illos demereantur quibuscunque obsectutis & ossiciis etiam, quae minima quoque patroni t men magni facere debent, animum magis aestimantes, quam ossi cium,iuxta illud sapientis:

AExiguum munus eum dat tibi pauper amicus i. ecipito placide, pleue laudare me mento.

Re Patroni iunt illi, qui tenues homines uel populares in figenitutelamque luam accipiunt, & inopiam leuant, suppeditantes eis sumptus quoad reddere possint commode r &isti tenues patron Tum Opera utentes, uocantur clientcs, i Graeca uoce, quod uocati ad OTicia & obsequia praesto esse debeant, ne sint ingrati de beneficiorum immemores. Sed cauere oportet, ne patrocinium illud degeneret in latrocinium. Saepilaime enim euenit , ut potet res immodicis &intempestinis beneficiis uel potius iniuriis ita subi obnoxios reddant ipsos tenues, ut eos tandem oppressia aere ali no Si in seruitutem quasi redactos,omnibus suis spolient bonis, deseditionis materia plerunt praebetur, ut in sequenti secessione nexo rum uidebimus. Neq; uero pollunt Respub.florere aut non perire, ubi sic opprimuntur tenuiores a potentibus. Septimum. Confecto praelio a caedibus temperare iubet iiis

SEARCH

MENU NAVIGATION