Opuscula et carmina latina;

발행: 1837년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

putatione hoc mihi magis propositum fuisse, ut quam in

universum de uberiore scriptoris alicuius Latini explica tione, quam lectionem Statariam Vocani, in animo Conceperim imaginem, hoc exemplo delinealam darem ei adumbratam lectoribus, quam ut, quae subtilius, et Secundum severiores Clitices aliasque interpretationis leges de Ciceronis epistolis legendis explicandisque tradi ossent praecepta, attingerem. Ceterum idem institutum mox, συν29θεο ειπεῖν, in alio Scriptore, Terenti forsitan, sequi in animo est, in quo quos XPeditioris lectionis, sive cursoriae limiles constituendos esse putem, declarabo.

Cum olim muneris in hac schola auspicandi causa, ar 3gumentum aliquod ex iis litteris, in quibus adolescentum animi erudiendi nobis essent, etendum et scripto in publi cum Proposit explicandum esset, non alienum eSSe Putavi mus ab ea provincia, quae nobis imposita esset, quid nobis de interpretatione epistolarum Ciceronis ad diversos et Iectione stataria, cuius Xemplum illam eSSE Volueramus, videatur, uberius declarare. Cuius instituti nostri cum nondum nos poenituerit, quippe quod aliorum quoque, quo rum suffragia tulisse non ultima laus est, calcul Comprobatum esse accepimus, Placuit hac scribendi occasione, quae commodum se nobis obtulit, ita uti, ut aliud, quod huic amne esset et consimile, argumentum pertractandum Susciperemus. Iuvat igitur sententiam nostram de interpretatione Tereniti, quam quidem in scholasticam institu tionem cadere OS se arbitremur, aucis, pro arcitoribus, quibus haec commentatio circumscripta est limitibus Pro serre, et quam in eo explicando ipsi adhuc sequuti simus viam ingenue profiteri.

' Haec pr0lusio prodiit Gubenae a. 1 786.

42쪽

II. Lepidi; simum elegantissimumque, quotquot Vetus Latium tulit Comicorum, Terentium, assidue in scholis lecti

tandum, imo discendum et quasi insculpendum esse animis, qui est, qui neget Iamdudum enim explosae, et furcillis eiectae fuit Censorum quorundam Vitio creatorum ineptiae, qui, quod argumenta fabularum a Terenti con- Scriptarum sint amatoria, ne quid contagionis inde serperet

ad teneros iuvenum animos Valde timerent, et Suavissimum Poetam Vel totum e scholis proscribendum, Vel mutilandum Certe et, qua Parte Peccaret, secandum et detruncandum esse, ali supercilio clamitarent ). Verum enim vero 4 castissimum omnium, quos quidem norimus, Poetarum Comicorum esse Terentium, neminem, qui cum Plauto vel

Aristophane adeo et fragmentis deperditorum oetarum apud Athenaeum eum comparare possit inficias iturum eSse arbitramur. In sex, quae ad nos de illo pervenerunt, fabulis vix decem reperiri utaVerimus loca, quae, quod Personis et scenae serviendum esset, Paulo nequius di-

Sic, ut uno tantum exemplo in re notissima defungar, Ioh. Petri Titius, vir pro captu seculi satis eruditus, cuius commentarium in Cynegeticos Latinos dignum putavit, quem editioni suae splendidissimae insereret Burmannus, in manu ductione ad eaecerpendum p. 218. Terentium vel ob unum illum in Eun. III. 5. 35. de Chaereae amoribus locum e scholis liciendum esse censuit. Sed salva res est. Posti inlinio exulem restituit, et sale satyrico probe perfricuit Titium . . Anchersenius in pologismi Terentiani Dissert. I. Halaiae 1717. p. 23. seqq. Atque inepta haec morositas peperit nobis Terentium illum Christianum,

ad obtundendum omnem pulchri sensum natum factumque, quem mira arte Terenti foranulis consarcinavit Cornelius Schonaeus e Societate Iesu, talium quoque portentorum feracissima Antw. 1598. et deinde saepius recusum . imirum omnia huc redeunt, ut pectes, quo animo haec legantur. Profecto enim huc quoque pertinet illud oratianum Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit. Dignum est, quod legatur, Iusti ipsi hac de re iudicium Qu. p. II., 8. Opp. . I. p.

502. Nec plane assentiri possumus tu a V. l. pestem, quam eius modi locoruni sectio iuvenum animi affricare soleat, nimiuin augenti, uber a Schulwesen p. 136. Multum etiam refert, quo Vultu, quibus verborum ambagibus, quam circumspecte haec XPlicet magister, probe versatus in hac palaestra. '' Paucis omnem comoediae apud veteres materiam compleXUs si Donatus ad un. rolog. 37. scortari et convivari est omnis materia comicorum.' Ad sis elegantissimum harum rerum arbitrum rumotum indissertatione de comoedia Graeca le thesitre de Grec parci P. Brumoy Γοm. V. p. 240 discour sur a comedie Grecque ). Verecundissimus poeta noster priorem illam et turpiorem comoediae materiam, quantum fieri

43쪽

cere poeta θῆθ' - τατος atque in iis ipsis talia cauta circuitione usus est, ut, nisi quis insigniter improbus esse e lit, iis Tendi non queat. Sed etiamsi uno ore Omne an firment, Terentium, si a Cicerone, Patre Romanae eloquentiae, et paucis aliis, quibus primae deserri solent par

tes, discesseris, nun Omnium maxime ironum manibus terenduna esse in scholis, varia tamen ratione eum vulgo inbscholis explicari, in eoque interpretando alite inter se dissentire et discrepare magi Stros, Satis constat. Sunt, qui

a Terentio initium in legendis Latii scriptoribus aciendunt

esse utent ); sunt qui in alia omnia abeant et confirmatae demum ac Ciceronis aliorumque Optimae notae auCtOrum lectione corroboratae aetati eum propon Oudum CSSecenseant ). Atque ex hoc de tempore, quo legendae

sint eius fabulae, sententiarum divorti maxima etiam in iis interpretandis diversitas oriatur, necesse est. Nam qui priori sententiae favent, tironum causa, qui, Si nondum

subacti, ubique aestuant et in levissimis impedimentis tanquam in incit haerent, in singulis fere Verbis subsistant,

omnia ad Grammaticam normam exigant, et testudineo,

quod aiunt, gradu in iis explicandis procedant portet,

cum contra, qui exercitatioribus iuvenibus eas Proponant, acriter instare, et, si Plautina Voce hic quoque uti fas est, grandire gradum, arVοque temporis spatio totam Omoediam absolvere possint. Quam quidem rationem, ultimo loco a nobis commemoratam, cum semper in Terentio unice Sequendam esse nobis Persuaserimus, age, dispicia- mu nunc argumenta, quibus inducti ita statuamus.

potuit, detrectavit, sed mulius si in conviviis describendis, unde eleganter convisa appellatur ab vid. II. Trist. 359. ut scite exposuit . Bumannus ad Petron. c. 3 . p. 133.' Sic Michael eander, vir doctissimus et rei scholasticae apprime gnarus, in consilio, quod de informanda iuventute Germanica lingua edidit Istebae 1783. tironibus statim post Melanchthonis grammaticam Terentium et Virgilium explicari iubet et hinc phrasium sententiarimique excerpta colligi. Longius processit oliuangus Ratichius, qui puerulis cum Latinarum litterarum pronunciationem didicerint, statim in manum tradendum esse suadet Terentium. Vide, si tanti res ost, Mortios in Polyhist. . I. p. 446. '' Hanc sententiam peculiari disputatione asseruit M. Christ. Go doli. Iusserus, praeside Schurgnei schio, an a crentio primordia a lini sermonis cayienda sint. Viteb. 170 . in qua tamen, ut Omnibus sere illius temporis disputationibus, ordinem valde desideres.

44쪽

Sed ritis tua in ad ipsa illa argumenta procedam, exempli e recentiore lingua petito rem illustrare liceat. Otiamus, o Francogallicae linguae penitus cognoscendae 6 cii piditate accensos, arreptis primis illis, quaeratio grammatica docet, elementis, maximo impetu ad perlustranda, Praeclarissima quaeque, quibus lingua illa magnifice sese effert, et salivam sui movet, monumenta ferri et abripi. Oniae, Si perlecta una atque alterat agella utilissimae collection:8, ab Illustrissimo Gedickio actae, statim ad o-lterii, De stolichii vel Mari vati sit fabulas, mellitas illas quidem et mira Francogallicae urbanitatis suavitate conditas, sed, ubi Omnes Sermonis veneres et Virtutes nondum Penitus imbiberis, intellectu difficillimas, transiliremus, te mere et raeposiere a nobi tactum et ridiculum, quod Graeci appellant, στευόπροπον Commi SSum CSSO, Omnes, qui sibi sapere aliquid in his videntur, clamitarent. Nonne, dum in singulis formulis, allusionibus et tacetiis enucleandis diu multumque frustra desudaremus, annuo Vel ad unam fabulam perlegendam nobis opus esset spatio Θ mo, via et ordine haec quoque rocedant, oportet. Libellos plures tenui rationis filo deductos et pedestri oratione conscrip tos ubi perlegeris, sponte aditum tibi patefacium esse vi debis ad dissiciliora poetarum scripta intelligenda, quibus Comicorum etiam fabulas accenseri, neminem fugit. O-iandum autem est, scriptores Comicos, quo magi Vulgaribus et ore opuli tritis utantur sermonibus eo intellectu esse dissiciliores. Quapropter haud immerito censuerunt idonei harum rerum arbitri, lectione Comicorum fastigium

quasi imponendum esse Omni linguae cuiuscunque Studio, quam Senientiam crebris etiam eorum, qui se doctores recentiorum diomatum rositentur, Sermonibus Surpari, saepe audivimus. IV. lam Vero cum Omnes fateantur, hunc in recentioris linguae scriptoribus evolvendis tenendum esse ordinem, iii sit ut, cum ad veteres veniuna sit, latina coecuitainus,

atque iisdem legibus eoruni quoque lectioilem adstringen-

45쪽

dan ESSe, Regie nobis persuaderi patiamur Nonne hic quoque Satius fuerit, Terentium scriptorent Comicum iis demum exponere et legendum tradere tironibus qui iam pleniore aliquo linguae Latinae gustu imbuti sint I uplex, ni fallor, fabularum eius dos est, qua omnium uni ragio, patinam tulit Comicorum princeps Tersa et nitida

in Verbis uritas, sententiarum nulla arte quBesitarum Pori T

dere aucta ) et summuni in deScribendis apte temporibus, quam dispositionem dramatici vocant, et depingendis Oribus artificium ' ). Ad utrumque, si omnem politissimi

scriptori suavitatem degustare Velis, attendendus est animus, utrumque Oculi tuis Perpetuo ObVerSetur, εceSSE

est. Porro autem tralatilium est, et saepissime ab iis qui de sensu ulchri et venusti subtiliter disputarunt, V. C. Hu- nato, Mendelsolinio, SulZero, ObserVatum, VenuStatem, quae apta Partium descriptione cernitur, ita per totum aliquod corpus fugam esse, ut si suaviter illo assici velis, totum illud uno quasi obtutu contemplandum sit, Per Paries autem singulas eundo iisque tenaciter inhaerendo statimeam evanescere et dissolvi. Iam vero praecipua Venusiaties

pars in fabellis Terenti cernitur in artificiosa illa, quae to

tam Comoediam complectitur, temporum et PerSonarum

' Haec ost, quam Cicero tantopere laudat, Terentii elegantia, v. c. ad Att. VIL 3. et quae Varroni in nostro arrisit, mediocritas. Geli. Ν. . VII. 1 . Atque pandem haud dubie iniselligebant Roniani, qui iii Terentio artem admirabantur, teste Horat. II. Ep. I. 59. quod perperam vulgo explicatur de concinna rerum dispositione. Quo de loco egregia disputatiuncula est elogantissimi Wiolandi in animadversionibus vorsioni harum epistolarum ab eo adiectis, Vol. II p. 6. seqq. Lectu dignissima sunt, quae ibi de pretio, quod Romani comoediis et eorum scriptoribus statuerunt, mira sagacitate observantur, ipsis illis, quae essinius in Dramaturgia passim hac de re disputavit, subtiliora.' Hoc illud est, quo viri etiam, qui verborum cura abiecta, restantum spectare solent, ita capti et deliniti sunt, ut nunquam de manibus eum deponerent. Sic in caligeranis memoriae proditum legimus, senem Scaligerum at quem virum , postquam omnium disciplinarum et scientiariim prope perlustrasset adyta, semper in manibus gestasse hunc Omicum, neque illius lectione pectus eius, omnibus usarum lautitiis innutritum, expleri potuisse Gi otium autem, Morbosius tradit, tanti sum

secisse, ut secum senaper gestitaret a propterea increpatum a Vir quodam, harum quas en per nugas putaverat, nugarum experte, respondisse,

alia tu illo legere pueros, alia viros. Nec aliam ob causam Vitobergae professionem Terentii a riderico 3piente olim constitutam esse, Onsentaneum est. s. eckendors Histor Luther. ΙΙΙ, 17 68 p. 19'. ubi illustre de Pontano Cancellario exemplum narratur.

46쪽

descriptione. Cuius sensu si disciplinae tuae alumnos recte 8 imbuere Velis, curriculo, quod aiunt, tibi currendum, et quanta fieri potest celeritate, festinandum erit, ut ad exitum tabulae erVeniant, unde totam argumenti iractationem, in qua mirum rei scenicae versatur artificium et pulchritudo, considerare possint. At dicat aliquis, quomodo in tanta festinatione singulorum Verborum elegantiae et sermonis puritati, quam primam harum fabellarum do tem esse Supra diximus, animum adfigere et intendere Pot erunt tirones Sic dum alterum nimis cupide consectaris,

ecce erit tibi prius illud, propter quod vel inprimis lecti

landus est in scholis Terentius. Recte tu quidem, O bone, si cum ueris nobis res sit, qui, nisi ipse ad Omnia intendas digitum, nihil vident. Verum enim vero hoc illud est, quod a principio demonstratum dare volebamus, Terentium iis tantum enarrandum esse et explicandum, qui, quid in verbis et sententiis insit suavitatis, ipsi, verti tantum moniti a Praeceptore, statim Sentire, et quae belle, quae Proprie, quae graviter dicta sint, intelligere possint.

Quae cum ita sint, una cum eritissimis harum rerum arbitris, enes quos est ius et norma iudicandi ), ita Statui mus, Terentium non nisi cursoria lectione explicandum esse in scholis, ea tamen cautione adhibita, ut incrementorum, quae tirones in lingua latina fecerint, rationem habeamus, nec initium puerorum in illa lingua instituendo rum laciamus a Terentio, cuius deliciae si palato apponantur solidioribus iam cibis assueto, nihil illis suavius, nihil dulcius cogitari potest.

Sed restat alia causa satis idonea, qua commoti Terentium non cum pueris sed adolescentioribus tironibus te

' Unum, sed locupletissimi testis in hanc rem proferam testimonium Gesneri in Isagoge T. I. p. 79 ubi de lectione cursoria disputans, hoc, inquit, inpriniis prodest, ut discamus, quid legatur, ut intelligatur de

quo sermo sit. In Chola, in qua ego educatus sum, e Terentio sit -

-gulis horis absolvebantur H aut XI versiculi. Quae res essecit, ut ni--hil de Terentio intelligerentus essemusque cogondi in Comoediam Quum contra nihil sit suavius Terentio, si absolvatur singulis toris totus sere actus, quod feci deinde in schola Thomana Lipsiensi.' cf. T. II. p. 155.

ubi festivam de plagoso aliquo Orbilio, pessimo Terentii interprete, narrat historiam.

47쪽

gendum esSe statuamus. Graeca etiam attigeritit oportet D nec hospites plane et peregrini in ea lingua Sint tirones, qui ad Terenti lectionem recte instituendam invitari possunt. Cuius linguae scientiam in uerilem illam et Latinorum

auctorum lectione nondum corroboratam aetatem, ut nunc est, cadere non osse, satis liquet. Vetus est et saepe

decantata cantilena, ad ipsa linguae Latinae Penetralia non nisi per Graecam patere aditum, et quis nescit, omnibu9, quibus salus reipublicae litterariae curae cordique est, iam diu fuisse in votis, ut omnis omnino institutio puerorum Primordia capiat a lingua Graeca, a qua facilius Progreditossit ad Latinam, quam ab hac ad illam. Sed mittamus haec, quae somniorum instar, Vana spe hiantes deserunt et quo loco nunc re sunt, ad exitum perduci nullo modo possunt. Sunt tamen auctores Latini, quos in hoc ipso, quem nunc tenemus, linguarum discendarum Ordine, Aemper ita interpretandos esse duxerunt viri doctissimi ut sine Graecae linguae praesidiis omnia caligine in iis obducia esse existimarent, quippe quae Sola facem illis praeserre et indagatis imitationis Graecae vestigiis, clarisesima luce obscuriSSima quaeque perfundere possint. Atque huc inprimis referendi sunt Poeiae Latini a Graecorum imitatione, quibus Musa Ore rotundo Iο- qui dedit, unicetendentes ). Huc pertinet etiam Terentius, quem frustra Graecae linguae praesidiis destitutus, recte in terpretari coneris. Qui quidem aequalium Suorum et omnium omnino, qui apud Romanos floruerunt, Oetarum morem Sequutus, totum se ad imitationem Graecorum com-Posuit, et, ut e Vita eiuS, quae Vulgo Suetonii nomine circumsertur, noVimus, hanc Ob causam a Iulio Caesare dimi diati Menandri nomine sugillatus est Palliatae sunt omnes

fabulae eius, e Graecis Menandri et Apollodori Latinae factae Athenis Atticis vel astu vel in suburbio, ut in Heau

' Consulendus est supor hoc Romanorum Grascos imitandi studium Summus eynius in disquisit. I. de carmine epico Virgil. T. II. p. XXVII. se l. ec temperare mihi possum, quin tironum causa adscribam iudicium Summi omsterhusii, quod in elegantissimo eius logio prodidit Ruhnkenius P. 2 5 edit. Hartes. Ipso vir summus Hemsterhusius sc. se in Latinis interpretandis ita a Graecis adiuvari sentiebat, ut interdum negaret, Poeta eos, qui se totos ad Graecorum imitationem contulis sesent, nominatim ropertium et Horatium, Graece imperitis valde pla-

48쪽

sed Atheniensium vitam o privatam disciplinam ibi quasi 10 in tabula propositam videas. Mores igitur et ritus Atheniensium penitus erspectos et exploratos habeat, nec Graecae linguae imperitus sit, qui Terenti fabulis

spectator adsidere et suavissimis morum et rerum, quas

graphice depinxit, descriptionibus delectari cupit. Ex Ρlicari quidem haec ossunt et deberit aleritis magistris etiam iis, qui Graeca nesciunt. Sed quovis ignore tamen contendere ausim, lurima loca, quae pendent X interiore Graecae linguae et morum Atticorum cognitione, ii sic quidem prorsus intelligi posse a tironibus, qui cum nullum Plane ne a limine quidem salutaverint scriptorem Graecorum in novum quasi Orbem sibi delati esse viden tur. Praetervolabit igitur aures inrum eruditissima prae

ceptoris de istiusmodi rebus disputatiσ nisi inhaereant iam animis imagines quaedam de publica et privata Atheniensium disciplina et moribus antea conceptae et Vel e Xenophonti alicuius scripti vel aurei Theophrasti de characteribus libelli lectione informatae in animo. Sic, ut pauci tantum exemplis rem illustrena, saepissime mentio sit fori in tabulis Terentii. Ibi enim sunt qui foris esse dicuntur, ibi pecunia perscripta esse dicitur ibi plurima transiguntur, quae apud nos in foro transigi non solent. Inculcanduin igitur hoc est tironi, longe aliam fori Attici suisse rationem,

ubi publica et privata negotia conficerentur tantum Oi Omnia ubi essent trapeZitae, ubi gymnas et theatra, ubi haberentur.εκκλησι αι ubi confluerent otiosi confabulandi et temporis sallendi causa. Sed haec omnia, inusitata antea et a nostris moribus abhorrentia in stuporem dabunt tiro

' Duo inpriinis in Xenophontiis scriptis eminent libelli, qui e consilio a tironibus lecti, ut Atheniensium mores enitius cognoscant, multum iis ad hanc rem proderunt, oeconomicum puta et de republica theniensitim libellum. E prior privatam, e posteriore publicam eorum disciplinam Optime Cognoscere poterunt. in posteriore inprimis multum usus est doctissimus Meinersius in elegantissimo libello tironibus etiam valde commendando, eschichte de Lilaeus de Athenicuser Lemgo 17 2. Ilaoc quoque onustissimi libolli gr0gia os est, ut singuli Charactores totid in sint tabulae, in quibus mores Athenionsium vividis coloribus expressos intueri liceat dii mirmn ut ingenue fateamur Sontentiam O,trnm, vix bene Sperare Osr,timus de schola liqua, in qua Theo

phrasteus lii libellus nunquam lecbus uerit.

49쪽

nem nosti lim, de solo qualia iit ilostris urbibiis esse solent 11 semper cogitantem. Sed facilius liae Omnia capiet et vivam sori eiusmodi veteris animo sibi effinget imaginem, si vel ex uno Xenophontis loco notitiam iam aliquam lautus rei sibi comparaverit, id quod facile consequetur Vel primo Memorabilium Socraticorum capite eriecto, si modo ab idoneo magistro, quid ibi per γοραν πλ θο Docti intelligendum sit, edoctus fuerit ). Sic a principio statim lectionis Terentii monendi erunt tirones locum, in quo scena totius fabulae collocata Sit, esse lateam in urbe

Athenarum. Aedes ibi esse Patris Pampi illi, vel alius tu

venis, cuius rimae in illa fabula partes, in quaru in vestibulo omnia peragantur. Iam vero tiro qui ab initio capi tis rimi Memorabilium Socratem πολλccκt OiκO Sacrificasse legerit et vel ex Eriae iii nota didicerit, Graecos ante domum in vestibulis habuisse aras, in qui biis Sacra Privata sacerent, facile coniectura assequetur quid sibi velit ara in platea citius mentio it apud Terentium iii Andria vel arae, quas ibi per sugium ararent servi iram domino runa metuentes, qualis intelligenda est in Heautontimorumeno

V. 3. G. ) Cogitabit enim rem agi Athenis in latea,

' Tritum est o pervulgatum observationibus . DD. iis, quos Er- nostius iani laudavit in Ind. ad Mem addi possunt Casaiab. ad uoton. Calig. c. XV. Gesia erus ad Luciani Philopsevd. c. 11. T. II. p. 38. et Vesseling. ad Diod. Sic XIII. ψη. p. 579. 3. αγορανοὶ θουσαν osse tempus dio anti meridianum ab hora tortia ad luintam, intor πρo, et με cris ιβριαν interiectum, ubi quicquid Athenis esset hospitum et civium, in soro convenirent, quod id temporis lites in iudicio eliastico et aliis dis

ceptarentur, conciones haberentur, et Omnia omnino negotia transigeren

tur obser vandum autoni os otiam tironibus ad complura Terentii loca recte intelligenda, nutibus dio horis desides ibi commoratos esse, qui

Sernione Oti OS Sererent, et rumoreS, quorum avidissimi essent Athenien

ses vid Casaul, ad Theophr. h. VIII. p. 107. edit. isch. testati ad Α. A XVII. I. captarent et spargerent, περιτρίμμ ατα ἀγορας cir- eum oranei vocati et γοραιοι, de qua voce erudite disputat Valckenar. R Ammon. p. 10. seq. Hic argentariorum quoquo erant mensae. Sic ἐν γορα και επὶ των μαπεζῶν coniunctim legitur apud Platonem in Apolog. c. l. p. 70. edit. FisCh. noviss. cf. Salinas de Foenore Trapezit. P. 96. et 20 . ' Patet e multis scriptorum Graecorum locis, set Athenis et in aliis Graeciae urbibus aras constitutas fuisse in plateis ante aedes privatas, in quibus diis πατρφοις et tutelaribus, ut Apollini Athenis, sacrificia offer rsent vo fostis diebus vel quotiescunque collibuisset iactare victiniam, vid. Casa ubon ad then. p. 35. patresfamiliae. Hinc ubique fere in urbibus Graecis arae piusmodi Occurrunt ante aedes privatas, . . Thebis anto odos Amphitryonis Ovid. IX. metani. 310. Ephesi ante aedes e-

50쪽

ubi arae eiusmodi essent frequentissimae nec verba sibi dari patietur a Donato et Scaligero, aram O i ιελικὴν Apollinis in theatris consecrari solitana frustra huc advocantibus seu merito iam a Dacieria refutatis, cuius elegantissimae adversionem Francogallicam observationes saepe plus lucis a D

fundunt, quam laboriosissimae Lindenhrogi et Uestertiovii

compilationes. Atque hic non possum, quin doleam vicesnOStras, quotquot Sumus suavissimi Terentii amatores, quod persectissima recentioris comoediae Graecae eXempla, lenandri fabulae ad unam omnes invidia temporum inter ceptae interciderint ). Nam si Velina superesset enai - 13 dri fabula, quam ita imitatus est Comicus noster, ut non leviter adumbrata sed expressa ubique eius rei extent vestigia, tanta e comparatione archetypi Graeci cum exemplo Latino institui ad Tereniti interpretationem redundatura esset utillitas, ut verbosis doctorum virorum in eum Om-riplectoinenis, laut in Mil. Glorios. II. 5. 1. Ipsis autem Athenis aras illas frequentissimas fuisse, pluribus ex uno Aristophane locis probari posset. Unum laudasse sufficiat in Εἰρην ρ, 9 1. ubi Trygaei sacrificium describitur, ὀ γαρ βωμι θυρησι δη. Interdum publica laetitia in omnibus hisce aris sacra faciebant, tuo vocabant κνισσαν γυιας, id Κuster ad Imr. 320. O Sic Occurrit in oraculo Delpllic , quod bis memoratur a Demosthene vid. Taylor ad Midianam p. 277. edit. Cantabr. et qui omnia cum pulvisculo exhausit, Ill Beckium, Cuius maxima in me extant amoris ot amicitiae monumenta, ad 'Oρνιθ'. 235. Nimirum arae illae Apollini, qui a vicis, quibus praeerat, γυιαὶ ς, vid. eun ad Xenoph. K. I. II. . p. 17. 'Aγυιευς appellabatur, Athenis consecratae, ipsae tiam MyυιFi vocabantur, ut diserte traditiarpocratio s. V. άγυιας . . u ῶν καὶ οἱ παρα τοῖς Amκοῖς λεγομενοι Ἀγυιεῖς ἐπρο των ἐκιων βωμοί, ως φαG - ένανδρος et forsitan ad ipsum illum Porinthiae, quem expressit Terentius in loco Andriae, versum respexit Harpocration. Hinc etiam Donato fraus facta esse videtur, qui Apollini has quoque aras consecratas fuiSSe, neSciret.' Utinam ora fuissent, quae falso, ut videtur, rumore inductus scripsit magnus Hemsterhusius ad Oll. X. 98 p. 1272. b. senos, inquit, magno redimendum censeremus, si quid Menandri comoediarum, quarum non Contemnendam partem etiamnum in quibusdam Graeciae bibliothecis delitescere ex ipsis Graecis plus una vice audivi, inveniri possit.' Sed hodio plano decollavit spes illa cum doctissimus illoisonus, qui nuper rime coenobia in monte Atho adiit, et adhuc in illis oris versatur, Omnes bibliothecarum forulos illic excusserit et praeter plaustra Homiliarum et scriptorum Asceticorum nihil, hoc est, Carbones pro thesauro, repererit En m- vero vel sic optandum esset, ut pretioSissimae tabulae, quae e communi naufragio emerserunt, fragmenta Menandri post Grotii et lorici peram, et hiteleutheri ipsiensis sive enitet consuram et Brunckii novissimas in editione nomicorum Graecorum curas iterum ederentur, et pluribus aditus vel ad fragmenta illa perlustranda aperiretur, ut ex unguiculis saltem leonem, quod aiunt, cognoscere OSSent.

SEARCH

MENU NAVIGATION