Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

Zelus Domus tuae eomedit me Prol. 68.

SEeuNutiae sententiam Salvatoris operari debemus cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Igitur importuna instantia quorundam nostrorum Fratrum et non improbae temeritatis audacia me induxit, ut de merciliis spiritualibus aliquam facerem compilationem. Et quamvis vires judicii libra discutiens inveniam me scientiae ignarum et ingenii tardioris : spero tamen quod imperfectum meum et supplebit divina Bonitas, et coadjuvabit fraterna charitas, et excusabit bona et Sincera, quam gero, voluntas. Et quoniam Ordinem S. Benedicti Dei summiseratione professus, ideo ad B. Benedicti postulanda suffragia devotus recurro, ut ipse apud Dei clementiam exorari: dignetur, quatenu S praesens O sculum, et ad laudem suam dirigat, et ad legentium utilitatem convertat, et mihi ad meritum provenire concedat. Amen.

22쪽

An Boatissimae Trinitatis, et Gloriosissimae Virgianis Dei Genitricis Mariae, et Dominae nostrae gloriam , et ad magnam in vita Spirituali se exercere cupientium utilitatem, in hoc libro, Fratres dilectissimi, tractabimus, qualiter exercitator, et vir devotus debeat exercitari secundum illas tres vias, scilicet: Gallam, Illuminalium, uiuecim. Et qualiter certis et determinatis exercitiis per omnes dies hebdomadae Meditando, orando, Contemplando, .gradatim poterit ascendere ad consocutionem optati sinis, qui est, animam Deo uniri, quod Sancti veram et absconditam Sapientiam appellant. Istae praedictae tres viae attribuuntur tribus Vi tutibus Theologicis, quae Sunt:

23쪽

per quas, quasi per quaedam media, ad summit tem montis, qui est Diuinus amor, aSCendimus. Fidei Purσαιλα , ut initium.

Non enim sine medio secundum Gersonem in suo monte Contemplationis de imperfecto ad persectum transire Valemus: neque subito quis et repento si summus et in virtutibus persectus; sed acquiritur ipsa persectio ad similitudinem operationis naturalis, quae procedit ab imperfecto ad perfectum. Ignis enim, ut videmus, a fumo incipit, deinde est flamma cum fumo, postremo ignis purus et clarus in carbone. Sia militer granum in terra seminatum primo putreScit, Secundo germinat, postea pullulat extra terram, et vescit usque ad maturitatem. Et planta transplai, tanda , in terra sterili existens, primo eradicabitur, secundo replantabitur, et erit tanquam mortua , P stea virescit, et in altum succrescit. Suo modo videre. est in aliis naturalibus per totum. Parisormiter volens ascendere ad vitam Unilaeam et Contemplataeam in suo initio non potest habere perfectionem , quin potiuS oportet eum prius emittore fumum displicentiae de vita sua praeterita, et ssoroumare , seipsum turbare Sine aliqua consolatione .

24쪽

PROLOGUS.

postea veniet flamma amoris cum fumo tali; postremo amor purus sine fumo . In statu primo mortificabitur vita carnalis praeterita; in secundo germinabit altius extra terram: in tertio fructus .erit persectus. Simili modo in similitudinem plantae eradicabitur talis de terra mala et sterili vitae mundanae: quod fiet cum poena magna et labore; postea replantabitur , ubi adhuc leviter sustinebit gravitates: ultimo vero erit radicatus fortiter et perfecto, et assert fructum multum.

Itaque qui in praedictarum trium viarum exercitiis diligenter fuerit exercitatus, aviditate adipiscendi divinum amorem, adjuvante Domino citius valebit a tingere perfectionem, nisi ex sua culpa et negligentia hoc noluerit, desinens in eis exerceri, aut rediens ad vitia et noxias delectationes; quae ut superentur et radicitus evellantur, solicite est laborandum: ali quin modicum proficiet, prout plenius continetur in Tractatu de spiritualibus ascensionibus, cujus inutium est: Beatus Dis etc.

25쪽

PRIMA PARS. De via purgatis a.

CAPUT I.

Ouod Religioso spiritualiter proscere cupienti multum confert, bonorum consortia quaerere et malorum devitare.

Iohr1rga nos Propheta dicens: Cum Sancto Sanctuseria, et eum peree o perverteris. Igitur, frater in Christo Iesu dilectissime, diligenter cave, ne per pravorum dissoluta et dolosa consortia decipiaris. Adhaere alicui viro religioso, qui sit virtute praeditus , disciplina ornatus, Scientia eruditus, gravitate maturus, in timore Dei fundatus, a quo jugiter audias aedificationis et consolationis verba et imitatione digna. Sicut enim calculus frigidus, si adjungatur calculo ignito, accenditur et ardet; ita, qui tepidus et

26쪽

s rigidus est, adjuncius ei, qui est fervidus et devotus , servescit saepe et fit devotus, erudituS atque honis moribus adornatus. Sicut Apostoli Redomptori nostro cohaerentes facti sunt viri sancti et repleti Spiritu Sancto. Similiter Marcus adhaerens Petro fuit eruditus in Evangelio et meruit esse Evangelista. Timotheus quoque Paulum comitatus ab ineunte pueritia in scripturis sanctis peritissimus fuit: atque per eundem Apostolum Paulum Episcopus ordinatus, demumque Evangelium praedicans ohiit gloriosus madit . Rursus secutus Ambrosium Augustinus ab eo fuit instructus et baptigatus , meruitque in Sancta Ecclesia doctor esse clarissimus atque in toto terrarum orbe nominatissimus. Sanctus etiam puer Mai rus gloriosum patrem Benedictum sectatus meruit postea Abbas dignissimus esse , ac Virtutibus et mi .raculis refulgere. Et devotus Bernardus Abbatem Stephanum comitans in Cisterciensi monasterio in sua religione totius religiositatis effectus est lumen splendidum , et instar coruscantissimi sideris in cunctis claruit terris , et nunc claret in coelis. Plura possemus tam veteris quam novi testamenti exempla ponere , quod ad salutem animae et ad spiritualia exe citia bonorum consortia multum prosunt, et malorum nimium obsunt, quae ob prolixitatem vitandam prae-iormittimuS.

27쪽

sc APUT II.

Ouod ad purgandum spiritum religioso valde est necessarium , in spiritualibus exercitiis exerceri.

Fratres dilectissimi, in libro Psalmorum scribitur, quod magnus ille propheta David dicebat: Meditatus

Sum nocte cum corde meo, et eaeercitabar et se ebam

viritum meum. Devoto igitur religioso, qui desiderat spiritum ad imaginem et similitudinem Dei factum de Ilierusalem in Iliericho, id est, a statu tranquillitatis et pacis ad tantam status mutabilitatem lapsum reformare et pristino statui restituere: necessarium est, ut praefati praeclarissimi Prophetae exemplum accipiens, spiritualibus exercitiis spiritum suum C Stiget , mundet, et purget tam a vitiis et peccatis,

quam a corruptis assectionibus , ut gratiarum et spiritualium donorum valeat esse capax; nam Scriptum Est, quod in mimam maleDolam non introibit sopientiet, neque halitabit in eo ore 8ubdito peccatis. Et quia, ut ait Iustistinus, ordo est causa pacis et tranquillitatis animae, et ea, quae non Sunt ordinata, non POS- sunt permanere et semper sunt inquieta : et quae Ordinata Sunt, permanent et quiescunt et praestant animae magnam fortitudinem: sit enim hostibus terri-hilis ut castrorum acies ordinata : ideo operae pretium est, dare aliquem modum, et aliqua assignare

28쪽

determinata exercitia: ut seientes, quae nobi S agenda sunt, semper simus pacisci; et in eis nosmetipsos exercentes spiritum nostrum ad suam pristinam reformemus amissam dignitatem .

CAPUT III.

De fructibus , qui ex certis et determinatis exercitiis proveniunt.

Bonorum exercitiorum perquam gloriosus est D

) Primus ex certis et detorminatis exercitiis proveniens est pravarum et volubilium cogitationum, ac noxiarum assectionum devitalio , quihus frequenter sordescimus, non lictentes si aenum, quo motus eo dis nostri constringantur: cum Sensus nostri et cogitatio sint prona ad omne malum ah adolescentia sua, ut in Genesi scribitur. Est autem impossibile, cor a vagis cogitationibus revocare, nisi medianae divina gratia fuerit certis et deiurminatis exercitiis stabilitum. Ut enim ait Ahas Serenus in collationibus Patrum : mluraliter animα ntinquiam PoleSt eue Oli et, sed est necessarium, ut Secundum Stictin Proseri m --hiligalem diseurrat, nisi habeat aliquid reum et si bile, tibi stios moltis eaeercecit. Et secundum Sanctorum doctrinam anima absque certis exercitiis est quasi domus quatuor habens januas apertas; nam qui-

29쪽

cunque volunt, ingrediuntur et egrediuntur, domino domus nesciente: similiter faciunt cogitationes in animam certa exercitia non habentem.

2) Secundus fructus , quem determinata asserunt exercitia, est cordis nostri ad expedite et magnifice operandum stabilitio: nam saepe idem facientes illud

convertimus in naturam, et generatur in anima u stra habitus per continuatam operationem: certa autem exercitia non habentes tot in suis exercitiis recipiunt consilia, quot opera vident alios facientes: hodie circa unum et cras circa aliud occupantur, Semper

dispersi et vagi, quod est valde reprehensibile, ut in collationibus Patrum legitur, et in Tractatu, cujus initium est: mmo quidam descendebat de merusalem in mericho, ubi dicitur, quod isti tales parum au nihil proficiunt. 3) Tertius mueltis est fervor: qui enim habet ordinata exercitia , est ferventior ad explendum ea , et pudet torpore seu negligentia dimittere, quod semel serventer et solicite coepit. Unde fit, ut devoti religiosi certa soleant habere exercitia Secundum tempora et horas perutilia, ne in spiritus torpeant prosectu: quin potius talibus exercitiis se arctant, quo magis ac magis jugiter in tali profectu stammescant. Et secundum Sanctorum doctrinam sicut ex incuria et negligentia spiritualium exercitiorum causatur tepor et frigiditas, ita ex assiduo eorundem studio, sive ad animam Sive ad corpus pertineant, Si absque

30쪽

aliqua remissione operemur ea, generatur in nobis suavis quaedam actualis vel habitualis assectio. i) Ou tua fruetus est, quia per certa exercitia facilius in tui devenies cognitionem: ut scilicet scias, quantum proficis vel quantum deficis, si progrederis vel si retrogrederis, considerans, si expleveris exercitia ferventius et solicitius hodie quam heri, an tepidius seu negligentius. Itaque comparatione unius diei

ad aliam videbis, si proficis vel deficis. 5j Ouinius fruetus est, quia longe plus proficit et

meretur, qui pauca ordinate operatur recta intentione , quam qui agit multa et dissicilia vagus absque certo modo et ordino. Et, ut Sancti testantur, utilius est unum opus recte ordinatum sapientis, quam multa laboriosa insipientis. ConSidera ergo, quam copiosus fructus accrescit eis, qui cor suum tradere curant certis vel determinatis exercitiis. Et quia lautus inde provenit fructus, Deo adjutore, aliqua certa et determinata exercitia disponemus, in quibus per totam h domadam valeamus exercitari secundum praedictas tres vias: scilicet Purgativam, Illuminativam, et Unitivam, prout inferius est dicendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION