Marci Aurelij Severini Synopseos chirurgiæ libri sex

발행: 1664년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

De Vulneribus. quibus exacta cognitione omnimodae naturae partium vulneratarum,partim ex telorum ipsorum diversitate Gignoscetur. Naturam partium affectarum cognoscet qui earum substantiam, substantiae modum, temperamentum, figuram & situm,connotonem,usum, actionem , vires, & dignitatem noverit.

Telo-Tum verbdiver sit as

scitur

. .. a in

M, Ferrea, aerea, stannea, plumbea. ς Cornea, vitrea, ossea, ' L Arundinaria, Lignea, Lapidea. Lata, longa, inaequalia, Rotu nda, angulosa, sulcata.

huntur Magna . Mediocri.

Magnitudine cSimplicia Multiplicia vel ex multis serra

72쪽

De Hulneribus.

isti β ὶ in extra i ctione rem

maneat.

Viribus Venenatis veneno minime infectis.

. Omne autem telum extrahitur, aut ab ea parte, qua Venit, aut ab ea inquam tetendit: ab ea parte, qua Venit extrahitur, si non alte insedit, & in summa est, si a regione magnas Venas, A loca nervosa aut os habuerit, aut si nervos Venasque aut arterias non transit.

Extrahitur vero vel manibus si id commode fieri potest ) ut quum in

carne sola fixum est telum, vel vulsellis , ut quum telum non firmiter , altius tamen haeserit, quam ut digitis comprehendi possit, vel forcipibus rectis, incurvis, eXtrema parte rotundis, & cavis, vel terebris in versis, ampliata tamen prius scalpello plaga, ne a telo dum redit. corpus i

nietur.

73쪽

Μedicamenta etiam, quae tela Scspicula in corpore infixa educunt, quaedam reperiuntur, ut radiX pectenis Veneris cum malva tusa, ambae anagallides , aristolochia , ammoniacum cum melle , erundinis ra-

dix contusa & melli admista , alte- rei fructus tristus , dictamus, propolis, lacertae caput tritum , & appositum. Ab ea autem parte , in quam, tetendit , extrahitur telum; si plus est , ,per quod illi ireVertendum , quam quod integrum est : si in .majore

membro mucro medium tranisit :si neque os neque i nervus neque

asa insignia , divisionem impedierint. Incisa igitur contra mucrone carne laxius quam ut telo postea transeunte amplietur , telum ipsi im vel Balista dicta, vel impellente caVo aut olido protruditur.

Quod si telum i ut nullo modo reperiri possit, aut nod sine majore discrimine propter

74쪽

De Hulneribun D vicina corpora extrahi, tam diu dimittendum erit obducta etiam cicatrice donec ipsium procedat. Extracto telo sanguis ex Vulnere, propter telum alteratUS, ne putresseat, exprimitur.: vulnus ipsium si doloris metus sit oleo calente persun-ditUr Caeteris etiam symptomatis, quae stipervenire possunt, erit tempestive Occurrendum, atque ob id ad ea chiarurgus semper attentus esse debet. Secundus in vulnere curando chiarurgi scopus est orarum vulneris adductio, suppresso tamen prius, si nimis erumpat, sanguine, si parum fuit, extracto di quoniam Hippoc. omni recens facto vulneri nisi in ventre sit, expeditieo ipso statim sanguinem plus minusve effluere. Adducuntur autem hiantis vulneris partes, atque etiam in Unum coacte conservantur, aut vinculo , aut sititura, aut fibulis aut horum nonnuulis aut omnibus , sumpta indicatione

75쪽

68 Se Hulneribus a vulneris magnitudine atque a natura & situ partis vulneratae. Nam in vulneribus secundum musculorum rectitudinem fastis vinculo lduobus initiis circumdato utendum lerit.Fascia vero aptissima lintea est lata ut semel injecta non Vulnus tantum , sed paulum utrinque etiam oras ejus comprehendat) non nimium mollis,& fragilis, quo tuto contineat, ne--que rursus ita dura ut premendo os-fendat. Tum vero ipsa circumductio. nec ita laxa siit, ut nihil essiciat, nec ita vehemens, ut premendo dolorem excitet ,, sed contineat, non astrin- gat. si1 ab alicra parte caro magis r cessit, ab ea magis fascia attrahetur. . Hyeme saepius fascia circuire debet, aestate quoties necesse est: tum intrema pars acu inferioribus assuenda , nam nodus vulnus laedit.

Sutura vero utendum erit in trans- versis, vulneribus, in vulneribus quO--rum orae plurimum dissident, & facile attrahuntur. Item quando caro alia

76쪽

De Vulneribus. Θparte dependens, alia integra haerens conjunctione corporis fovetur, plagaque sit in parte molli , ut in ima aure, imo naso, bucca, palpebra, labro , cute circa guttur, cute frontis,

abdomine , & similibus , cavendo ne quid concreti sanguinis, aut rei alterius, in vulnere relinquatur. Suturarum autem varia sunt gen

ra : alia enim sutura fit acu filum trahenti , transfixis in girum utriusque vulneris oris, ut pelliones pelles consilere solent, quo modo sauciata intestina suuntur: Item membranosa loca, carne destituta, atque etiam aliae omnes partes, quando fluentis sanguinis impetus, alio suturae genere uti non permittit. iAlias vulneris labra ita suuntur,

primus punctus duabus fili involutionibus istabilitus, in medio divisio

nis sit: factoque nodo filum paulum a nodo scinditur, deinde utrinque in mediis sipaciis fiunt & alii punctus unica fili involutione , & nodo , ut . supra

77쪽

o De Vulneribus. silpra firmati, & ita deinceps si opus erit inter quoscumque duos punctus, punctus adhuc fiet.. Aliquando in magnis, & profundis vulneribus sutura sit , transfixis

utrisque, Vulneris flabris tot numero acubus quot opus seerit, circa quas filum eo modo quo rusticae mulier acus suas in vestibus observant, involvitur: relictis ibi acubus usque ad vul

neris aggutinationem. . l

-s Suitur, etiam vulnus aliquando hoc modo: Nnnae convenienti longitudine utrinque vulneri adaptantur, acu filum tral ote utrinque vulneris labrum trajicitur , tibique filo altera pinna compxehensa, acus per idem soramen reducitur, deinde extrema filorum , euntis inquam, & redeuntis, quibus & altera pinna comprehenditur , nodo constringuntur, & filum abscinditur: in quo etiam suturae genere tot puocta fieri debent quot pro Vulneris magnitudine necessaria vide

Alias

78쪽

De Hulneribus. 7 P-GAlias non vulnus suitur, sed pulvilli pannei triangulares, linimento, pertinaciter haerente, ex sanguine draconis, mastiche, thure , csercocollae polline, S ovi albumine, par to illivi yi utrinque parum ρ lateribus Vulneraxis adaptantuGqui posteaquam pertinaciter haesierinti, convenienter silunm

tura

. . Sunt,& alia suturarum: genera, quibus discissum i abdomen consulestur quae ob id μαρεκφως a Veteri bus appellantur. Horum primum genus ita administratur, ab externa cute incipiendo introrsum acus injicitur, ubi veratum cutem s tum stibjectum musculum totum transierita praeterito quod musculo subest peritoneo, per reliquum peritoneum , ct abdomen ab interno extra transmittitur:ubi hoc

penitus transierit, rursius ab externo introrsum idem abdomen rest perso . Undum, & Praeterito ut supro subje-Vto peritoneo, contrarium peritoneum cum toto illi conjuncto abdomi

79쪽

71. 2De Vulneribus. ne ab interno extrorsus perpungendum , atque sic iterum iterumque faciendum , quoad totum Vulnus simi liter consitum fuerit. . Alio modo abdomen ita siuetur portet; a vicino nobis abdomine incia pere , atque ab externo introrsum per id tantum acum transmittere, post, praeteritis utrisque peritorici labris, ex adversa parte ab externo introrsum , per utrumque ejus labrum acum revocare : deinde rursus hanc revocare, atque ab interno extrorsum per adversum abdomen trajicere.

Est,& tertium suturae abdominis genus apud Celsilm quod duabus acubus administratur, verum id quum minus

frequens sit, praetereundum censui. Sutura cujuscunque generis sit mediocris esto: quoniam nimis rara non continet, & nimis crebra vehementius assicit. quo enim saepius corpus pungit, eo majores oriuntur inflammationes , praesertim aestate, orae autem vulneris sutura junctae, ex toto

I . inter

80쪽

De Vulneribus. 7 sinter se contingere non debent, ut si quod humoris intus concreverit, sit

Acus sit longa, tenuis, cuspide triangulari , & cauda parum incaVata, ut filum ejus transitum non remore

tur.

Filum etiam sit aequale, consistentia mediocri; nam quod justo durius

est, cutem rumpit. Dum vulnus suitur, altera ejus orae ParS canaliculo in

extrema parte senestrato inniti debet, ut cutis evagetur, & ut pertransiensacus videri possit, ora Vero vulneris dum per eam filum attrahitur, specillis aut alio adminiculo fulcietur, ne attractum filum consequatur. Si vero in carne vulnus est hiatque, neque in unum orae ejus facile attrahuntur, sutura quidem aliena est, imponendae vero fibulae siunt Graeci nominant ) quae oras paulum tantum contrahunt, quι minus 'lata postea cicatrix sit, sere enim fibulae latius vulnus esse patiuntur. Com-

SEARCH

MENU NAVIGATION