Bibliotheca chemica contracta ex delectu & emendatione Nathanis Albinei doctoris medici in gratiam & commodum artis chemicae studiosorum Nouum lumen chemicum, è naturae fonte et manuali experientia depromptum. Cui accessit Tractatus de sulphure. Auct

발행: 1673년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

3or DE SULPH v Rr. imaginatione ignis per acris motum portat in matricem : & interdum deficiente semine intrat sperma ; sed exit iterum absque fructu: de quibus aliquando in tertio Prim Cipiorum, SALIs, Tractatu latius. Accidit saepissime in Natura quhd Sperma cum sus-ficienti semine matricem intrat; sed matrix indisposita,replera peccantibus sulphvribus aut phlegmatibus, non concipit, negsit hoc quod debuit. In hoc Elemi o etiam nihil proprie est, nisi ut in Spermate esse

solet: delectatur maxime motu proprio Qui sit per aerem, & est miscibile rebus propter superficiale corpus volatile. Est, ut diximus, receptaculum uniuersalis seminis: f eile in illo terra purificatur 5 resoluitur; &aer in illo Congelatur, ac conjungitur illi

in profundo. Menstruum Mundi est, quod

aciem penetrando, virtute caloris, trahit secum vaporem calidum, qui causat generationem naturalem earum rerum quibus

terra impraegnata est sicut matrix; & quando matrix debitam portionem seminis aC- cepit, sit quid sit jam progreditur, natUr que operatur fine intermissione usque ad finem I residuum vero humidum, seu SP e ma, cadit ad latus, & agent calore in ter-

122쪽

ram putrefit sillud ad latus rejectum in & ex

illo postea generantur res aliae, interdum variae bestiolae ac vermiculi. Posset quidem sagacis ingenii artifex in hoc Eleme to , sicut ex spermate, varia videre Naturae miracula ; sed opus esset illud Spermaaccipere in quo est jam imaginatum semen astrale certi ponderis. Quia Natura facit de producit ex prima putrefactione res puras, sed ex secunda putrefactione multo puriores,ac multo digniores,& nobiliores, ut habes exemplum in ligno vegetabili, ubi in prima compositione Natuta facit lignum quando autem illud post maturitatem corrumpitur,putrefit & generantur ex illo ver mes & aliae bestiolae vitam & visum habentes et Manifestum autem est quod sensibilo semper dignius est vegetabili , nam ad sensibilium organa multo subtilior ac purior materia requiritur: Sed ad propositum. Hoc Elementum esse menstruum Mu di , & trifariam diuisum dicimus , Nempopurum, purius, ac purissimum. Ex ejus purissima substantia coeli creati sunt , purius

Ctiam in aera resolutum est, purum autem

simplex & grossum in sua sphaera remansit, α ordinatione Diuina, Natura operante , G custo-

123쪽

χοι DE. S PHURE. eustodit omnem rem subtilem. Vnum globum cum Tetra efficit: habet etiam suum

centrum in corde maris . unam axim potarem cum Terra habet, per quam omnes cursus S fontes aquarum exeunt, quae postea in magna flumina excrescunt.Per eiusmodi egressiones aquarum Terra conserua-1ur a conbustione, & cum hac humectatio ne deportatur semen uniuersale per poros i niuersae terrae, quod motus & calor fa- Ciunt. Manifestum autem est quod omnes cursus aquarum in Eor maris reuertuntur; sed quo postea perueniunt non omnibus constat e sunt enim aliqui qui credunt omnia flumina, aquas,& scaturigines quae cursum suum in mare habent ex astris generari , qui cum aliam rationem cur illis mare non excrescit nesciunr, dicunt in corde maris has aquas Consumi. Sed hoc in Natuta llocum non habet, sicut de pluuiis ostendi- lmus. Astra quidem causant sed non gene- lTant 3 cum nihil generetur nisi in suo simili ejusdem speciei: astra vero sunt ex igne Macre: quomodo igitur generabunt aquas e Et si hoc ita esset quod quaedam stellae aquas

generarent, tunc necessario & aliae teriam generarent, tum M aliae alia Elementa e

124쪽

DE SvLP. ΗVRE. Io quoniam haec machina Mundi quatuor Elementis ita detinetur ut unum aliud minima etiam particula non excedat, sed in aequilibrio virtutibus certent ; alias si unum aliud excedere ruina sequeretur. Attamen maneat qui vult in sua opinione, nobis ita in lumine Naturae datum est quod istis quatuor Elementis,eorum aequalitate a summo Creatore proportionata, haec machina Mundi conseruatur, & unum aliud in sua Operatione non excedit. Sed aquae superfundamentis terrae, tanquam in dolio aliquo ab aeris motu continentur, & versus Dolum Arcticum ab eo Constringuntur, quia non datur vacuum in mundo: hac de causa est in centro terrae ignis gehennalis caliditatis,quem Archeus naturae gubernat. Nam in principio Creationis mudi Deus Opr. Max. ex illo Confuso Chao imprimis quintam essentiam Elementorum exaltauit & facta est plus ultra : postea ignis purio simam substantiam ad locandam S S. Majestatem suam super omnia eleuauit, ac in suis terminis posuit & firmauit. In centro Chai voluntate immensae sapientiae diuinae in accensus est ignis ille, qui postea illas aquas

purissimas distillauit : Sed quia jam ignis ille

125쪽

ios DE SVLPHVRE. ille purissimus firmamentum Cum throno Dei altissimi obtinuit, aquae sub illo igne condensatae sunt: & ut fortius firmaremur ignis jam grossior priore distillauit. causantc semper illo igne centrali in qui in Sphaeram ignis sub aquis remansit . & sic aquae inter duos ignes in coelos congelatae M compressae sunt. Sed ignis ille Centralis non cessauit, sed distillando ulterius aquas

etiam alias minus puriores in aerem resoluit, qui etiam sub Sphaera ignis in Sphaeram propriam remansit, M ab ignis Elemento tanquam a fortissimo fundamento circumdatur; dc sicut aquae Coelorum non possunt transgredi ignem illum supercoelestem, ita ignis elementum non potest transigredi aquas coelorum, nec etiam aer potest transgredi & exaltari super ignis cleme tum. Aqua vero cum terra in unum globum remansit, quoniam non habet locum sn aere, excepta illa parte quam ignis in aerem resoluit propter fortificatione quotidianam hujus machinae mundi. Si enim

fuisset vacuum in aere, tunc aquae Omnes

distiliassent & in aerem resolutae fuissent: sed jam aeris Sphaera plena est, quae sempex

ex aquis per continuum calorem centralem

126쪽

ab aeris compressione circa terram Volua tur & Cum terra mundi centrum teneant.

Et haec operatio fit de die in diem ; & sie etiam hic mundus de die in diem fortifica- .

tur, ει incorruptus mansurus est naturaliter , excepta Altissimi conditoris absoluta voluntate. Quia ille ignis contralis non cessabit motu uniuersali dc influentia coele stium virtutum accendi , ac aquas Calefa-Cere ; nec aquae cessabunt resolui in aerem nec aer cessabit comprimere residuum aquarum Cum terra,ac ita in centro Continere ut non possint moueri ex suo centro et M

sic naturaliter hie mundus a summa sapientia diuina factus est & continetur , & sie ad exemplum hujus omnia in mundo naturaliter fieri necesse est. Hanc creationem hujus machinae mundi voluimus tibi elucidare propterea ut scias quod quatuor elemen-ra habent sympathiam naturalem Cum superioribus, quia ex uno chao eadem sunt: sed a superioribus gubernantur sicut a dignioribus ; inde & in hunc locum sublunarem haec obedientia deuenit. Sed scias ista omnia a Philosopho naturaliter inuenta cuse, ut suo loco declarabitur. 'Nun G

127쪽

axem potarem ab uno polo ad alium feruntur. Duo sunt Poli, unus Arcticus in parte superiori Septentrionali, alter verb Antamcticus sub terra in parte meridionali. Polus Arcticus habet vim magneticam attrahem di , Polus vero Antarcticus habet vim magneticam expellendi, quod nobis natura in magnete exemplum ostendit. Trahit igitur polus Arcticus aquas, per axem, quae Cum intrauerunt iterum per Poli Antarcti-Ci axem erumpunt: & quia aer non permisetit inaequalitatem, coguntur iterum ad Polum Arcticum, centrum suum, reuerti & ita, continuε cursum suum obseruare. In quo icursu a Polo Arctico ad Polum Antaicti-

Cum per medium seu axem mundi, per poros terrae diffunduntur,& fic secundum maius & minus scaturigines oriuntur; & postea in flumina excrescunt congredientes, ac iterum illuc unde egressae sunt,reuertuntur ; & hoc motu uniuersali incessabiliter fit. Has aquas aliqui, ut diximus, ignora tes motum uniuersalem dc polorum operationes , in corde maris consumi & ab astris generari dieunt, quae nihil materiale producunt

128쪽

dueunt nec generant, nisi quod virtutes imprimunt & spirituales influentias , quae tamen non dant pondus. Αquae igitur non generantur, sed ex Centro maris pcr poros terrae in uniuersum mundum eas egredi scito. Ex istis sundamentis naturalibus Philosophi inuenerunt varia instrumenta, ac duinctus aquarum, & fontanas, Eum sciatur naturaliter aquas non altius ascendi posse nisivi egrediuntur; & nisi ita esset in natura ars nequaquam potuisset, quia ars imitatur naturam; & quod in natura non est per a tem non succedit; aqua enim ut diximus non altius ascendit nisi ut assumitur: Exemplum habes illud instrumentum quo vinum ex dolio euocatur. Conclusiue igitur sitias non ex astris staturigines generari, & omnes exitus aquarum, sed ex Centro maris quo iterum recurrunt, ac sic motum conti nuum obseruant. Si enim hoc non esset, nihil omninb neque in terra neque super terram generaretur, imo ruina mundi s queretur. Verum ne obiiciatur quod In mari omnes aquae salsae sunt & aquae scaturiginum dulces: rationem esse scito, quod aqua illa per poros terrae distillatur, & multa milliaria per angusta loca ac per arenas transiens,

129쪽

no DE SULPHURE. transiens, amissa salse dine, dulcoratur: ad cujus exemplum Cisternae inventae sunt. Sunt etiam in aliquibus locis poti & meatus majores & largiores per quos salsa aqua erumpit, unde postea salis fodinς & font nae habentur,ut Hallae in Germania: In aliquibus etiam locis calido constringuntur Msal in arenis relinquitur , aqua vero in alios

poros sudat, ut in Polonia Wieliciae be Bochniae. Sio etiam cum aquae per loca calis da sulphurea continuo ardentia transeunt incalescunt, unde Thermae oriuntur: sunt enim in visceribus terrae loca in quibus natura mineram sulphuream distillat separatque, ubi ab igne centrali illa accenditur rPer haec loca ardentia aqua currens secun dum propinquitatem & remotionem magis minusve inealescit , & sic in superficiem terrae erumpit, ac sulphuris saporem retinet, sicut omne jusculum a sua decoctione carnium. Eodem modo fit cum aqua per loca mineralia,sive cuprea, siue aluminosa, transiens eorum saporem acquirit. Talis igitur est distillator conditor omnium re rum, in cujus manu hoc distillatorium est, ad cujus exemplum distillationes omnes a

Philosophis inuentae sunt , quod ipsemet

130쪽

DE SULPHURE. III altissimus Deus ac misericors,absque dubio, hominibus inspirauit: qui poterit, quando erit sancta ejus voluntas, aut ignCm centralem extinguere,aut vas frangere,& erit omnium finis. Sed cum ejus bonitas in me lius tendat, exaltabit aliquando Ss. Majestatem suam , & ignem illum omnium p rissimum qui aquis coelorum in firmamentum est, altius extollet, dabiti gradum fortiorem igni Centrali , ut omnes aquae in aera eleuentur, & caletnabitur terra: Mira ignis, consumpto omni impuro, reddet subtiles, Circulatas in aere aquas purificatae terrae,atque siC multo nobiliorem mundum

si alias licet philosophari efficiet. Sciant ergo omnes huius artis inquisitores quod terra & aqua unum globum ha-hentra omnia simul faciunt, quia sunt Elementa tangibilia, in quibus alia duo occulinta operantur. Ignis conseruat terram n submergatur,vel dissoluatur : aer conseruat ignem ne extinguatur: aqua eonseruat rerin Tam ne comburatur. Haec ad propofitum

nostrum visum est nobis utile describere, ut studiosi sciant in quibus fundamenta Elementorum consistant, & quomodo Philosophi eorum actus contrarios obseruauerunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION