장음표시 사용
491쪽
todes thesaurorum ecclesiae erant, tamen ad cpiseopum pertinebat cavere ne qui minus recte reditus i) dispensarentur. Sed de reditibus ecclesiarum qui fuerint, quibusque modis Comparati, agam, cum tempus monuerit, accurate. Nunc haec paucis satis fuerit attigisse, ut omnes, quibus rebus presbyteris aut iure divino , aut consuetudine, legeque ecclesiae episcopi essent supe
riores , quaeque sibi munera reservassent, cognoscerent. Sunt autem alia quaedam , quae propria fuisse liquet episcoporum. Ea tamen suis locis, ut ratio postulaverit, describentur.
S. IV. De honorum significationibus , quibus visco'i olim
De Oetere consuetudine caput inclinandi ad recipiendam ab e isco o benedictionem. Solebant praeterea veteres caput sacerdotibus, in primisque episcopis inclinare, qua re significabant, optare quidem Se , ut sibi illi bene precarentur. Neque vero qui e plebe solum , sed qui e magnis etiam familiis erant, ipsique imperatores hOC consuetudinis genus et probabant, et colendum arbitrabantur. Est
autem huiusce moris ab Hilario pictaviensi a), ab Iohanne
492쪽
chrysostomo i) , ab Theodorito et , aliisque 3 antiquis scrip
uanus Praeterea γAcπorum christiani exssculabantur. Sunt item huiusce ritus, morisque in veteribus monumentis exempla quaedam , quae satis ostendant, communem suisse omnium sero ecclesiarum. Non enim in oecidente solum, sed
etiam in oriente cum dein ipsum obtinuisse demonstrant 4 .
493쪽
Populus episcopis acclamare, eisque multos a mos arer arcot non solum ocrsiculos Psalmorum fame, sed interdum etiam hosanna Occinere Solebat.
Atque acclamationes quidem in usu primis temporibus non
in synodis i) modo, electionibusque a) episcoporum fuerant, sed etiam cum ipsi orationes 3) ad populum haberent.
Psalmos praeterea, hymnosque 4 canere populi, adventumque episcoporum celebrare , multosque ipsis apprecari 5 annos, atque hosanna si occinere consueverunt, quod tamen P tre-
494쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 4 9mum patres minime I) probandum existimarunt, ut ne corum
quidem episcoporum rationem, qui haec, ambitione a) quadam
IV. obsecrabant item peteres christiani γis πω Per eorum coronam,
Praeterea Cum nostrorum quisquam antistites ecclesiarum alloqueretur, coronam 3) eorum, sacrumque curat honoris
caussa nominabat; perque haec obsecrabat, ut vel cognoscere quidpiam, vel agere ne gravarentur.
495쪽
Discopi cathedras ab ceterorum cathedris distinctas in templis habebant. Cathedrae item episcoporum in templis 1 a sedibus presbyterorum distinctae, iisque sublimiores erant. Hae plerumque throni α) appellabantur. Cumque episcopi Successores eorum ,
qui ecclesias sundassent, Vocarentur, et insent, thronum eorum
occupare serebantur. Itaque veteres hierosolymita nos 3) antistites in throno Iacobi, alexandrinos in throno ) Marci, romanos in Petri 5 throno, ct cathedra sedere, ac iure id quidem
dicebant. Initio autem non tam erat sublimis 6 sedes antisti tum, ut poetea esse consuevit. Quare vitio datum Paulo samosatensi est, quod sublimem thronum sibi fieri curasset S. V. De Praerogati is Fiscoporum, quibus sit, ut alii aliis iurisdictione Praecellant. Etsi vero episcopi primum sacerdotii gradum obtinent, sunt. que presbyteris, ut supra demonstratum est, iure divino superio. res ; tamen est inter eos partim institutione Christi , partim lo
496쪽
ge, instituto, consuetudineque ecclesiae series quaedam, ordoque dignitatum, ut alii aliis iurisdictione, ut dicimus, auctoritateque praestent. De his autem breviter agendum esse intelligo, ut cuiusmodi sint cognoscere lectores possint. Agam autem de iis ipsis secunda huiusce libri parte opportune , et copiosius , quo loco unde ortae, quibus praesidiis confirmatae, amplificataeque sint, quibusque terminis continerentur, ostendam. Nunc quae fuerint, quibusque hae dignitates nominibus vocarentur, Videamus.
Sed unum omnium in christiana re publica ducem , pasto
rem, et caput antistitum Ceterorum esse, qui ecclesiarum inter ecclesias concordiam, societatemque hortatu, monitis, praeceptis, ac si opus sit, comminatione, irrogationeque Poenae tueri, servareque possit , et traditum a maioribus nostris est , et eorum ,
qui recte sint instituti , certo scio hoc tempore , qui neget, suturum neminem. Non enim tot res publicas, quot variis in urbibus i) ecclesiae singulares essent, seiuncta S, ac Separatas; Sed coniunctas, interque se nexas Christus instituit, ut omnes inter se aptae, colligataeque essent, ne, si contineri auctoritate alicuius ceterae in ossicio nequirent, dissensiones, et schismata orirentur, tollereturque ea, quam Servator generis humani apostolis
maximopere a commendavit, populi christiani consociatio. Igi
497쪽
tur quemadmodum Petrus I) delectus a Christo est, ut caput
apostolorum, ac veluti centrum ecclesiasticae unitatis, coniunctio. nisque osset; Sic eo vita suncto, successerit ipsi necesse est aliquis, qui centrum unitatis cum sit a) primatum in ecclesiis uni.
versis obtineat, easque ut paStor omnium regat, ac moderetur.
Atque hunc esse romanum pontificem maiores nostri, qui vel ab apostolis disciplinam acceperant, vel horum discipulos audiverant,
vel traditione, quae iam usque ab aetate apostolorum in eorum tempora permanarat, cognoverant, et consessi ultro sunt, et posterorum memoriae commendaverunt. Ergo illius cathedram uuitatis centrum, sedemque appellarunt, et potiorem Princi alit rem 3) auctoritatemque praedicaverunt, cumque de rebus gravissimis iudicare 4 , nocentes punire, resipiscentes ecclesiae res-
. . Ad hane eeela iam l ----l propter potiorem
. . nem . . l lam Militat Romam. ae novam i
498쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 483tituere i) hortari eos, qui rebus novis studere Viderentur, iisque imperare sa) ut pertinacia desisterent, valere dixerunt. Quod
quidem ius, non arbitrio, consuetudineque hominum, sed institutione Christi, romano pontifici 3) esse tributum, ut qui Po-
tro successerit; adeoque non aristocraticam, sed monarchicam 4 esse gubernandae ecclesiae rationem constat. Sed de primaturo mani pontificis, eiusque summa in christianorum re publica auctoritate , agam distincte et copiosius in secunda huiusce do hierarchia ecclesiastica libri parte. Interea satis fuerit indicasse , unurn esse in universa ecclesia caput, primatemque omnium
ni contie Tertulliani loetim supra indieaium. Celohia est item in hoe genare quod vieior poni sex Il.
499쪽
II. De patriarchis , qui sint 3 Quo Primum temPorcamellari hoc nomine co Perint, quibusque nominibus
Alter est gradus eorum, qui patriarchae in ecclesia appellantur , quasi principes patrum I) sint, quod non episcopis modo, sed etiam archiepiscopis a seu metropolitis, ex archis, primatibusque Variarum provinciarum praesint. Sed horum neque pares Semper praerogativae , nec vero aeque amplae ditiones fuerunt.
Quibus de rebus disseram secunda huiusce libri parte, ut potero , diligenter.
Sunt autem variae , interque se dissidentes scriptorum huiusce temporis de origine appellationis patriarcharum sententiae. Fuerunt enim, qui iam inde a secundo ecclesiae saeculo haesisse patriarchis sa) hoc nominis genus arbitrarentur. Sed corum est ab aliis, qui velera monumenta studiose consuluissent, explosa opinio. Atque Salmasius quidem patriarchas christianorum no
minatos ab Hadriano 4) imperatore suisse censet, propterea quod is patriarcham, cum in Aegyptum accederet , Serapidi cultum ,
honorem, precesque adhibere consuesse in ca epistola scripserit, quae est ad Servianum data. Verum is patriarcha non christianus, sed homo de secta iudaeorum 5 erat. Nam Coactum tradit Hadrianus ab aliis ut Serapidem, ab aliis contra ut Chris-
500쪽
tum coleret. At vi adoratum a christianorum patriarcha suisse Christum quis credat 3 Iudaeus igitur fuerit necesse est, ut qui neque Serapidi, neque Christo cultum adhibendum esse arbitra. retur. Rursum is patriarcha, cuius sit ab imperatore mentio, ex nescio qua regione in Aegyptum , rei alicuius gerendae Caussa ,
interdum venire consuerat; contra episcopus alexandrinorum ,
quem ab Hadriano patriarcham vocari Salmasius putat, Alexandriae degebat, remque populi christiani ecclesiasticam administrahat. Ac de iudaeorum patriarcha, cum Tiberiade i) in Palaestina agere soleret dici id quidem commode potuit, quod evenire interdum, casu aliquo, posset, ut Suo muneri satisfacturus, in Aegyptum proficisceretur. Iam vero quibus argumentis resutata Salmas ii est, iisdem refellere Baronii sa), summi alioqui
viri, sententiam licet. Is enim pontificem , qui rei ethnicorum