장음표시 사용
461쪽
etiam negasse Z Atque illud iis, qui nulla praeiudicata opinione ducantur, incredibile sane videbitur: Athanasium r), qui pe
specta, satisque explorate cognita haberet, quae ad Alexandri tem. pora gesta in Aegypto fuissent ; Si imponi cuiquam manus, ordinarique episcopi a presbyteris poterant cum praesertim haereticos insectaretur, atque refelleret , aut simulasse nescire se,
aut Palam negasse, quod usu in sua patria iam inde a Marci temporibus ad suam actatem obtinuisset. Quid Θ Hilarium ne, Chrysostomum, et Hieronymum, qui presbyterorum adversus diaconos defensionem susceperant, quisquam ne putet, id ipsum aut Praetermissuros, aut negaturos fuisse, quod neque distans ab eorum memoria, neque a proposita quaestione alienum esset pConvicti igitur erroris presbyteriani sunt, etiam si ab ipsis stet Eutychius; sin autem dissentiat, multo magis. Ac miror sane, quid sit, quod cum is auctor Abrahami Ec hellensis viri eruditissimi a) studio, atque labore solide in primis, graviter, C pioseque defensus in hoc genere, liberatusque ab invidia sit; tum adverearii, quin eorum , quae sunt ab eodem Ecchellensi egregie disputata, mentionem faciendam arbitrentur, testimoniis Eutychii abuti pergant. Quod si minus illis est notum Ecchellensis opus,
agam equidem, ut m Pa opera, si non e mentibus Omnium , at aliquorum saltem , qui nostras origines legerint, evulsus suisse error videatur. Itaque nego χειροτονέας, seu in ositionis manuum
vocabulo ab Eutychio ordinationem a presbyteris sectam 3 significari. Electionem scilicet ille, non ordinationem indicat. Alio
462쪽
qui non a Presbyteris modo, sed etiam ab laicis i) ordinati
episcopi alexandrini suissent, qua re nihil dici potest absurdius.
Nam impositas etiam a populo fuisse manus, Scriptores aut superiores , aut pares saltem Eutychio existimatione, auctoritateque
tradiderunt. Atque eo quidem electio dicta impositio manuum fuit, quo populus, presbyterique alexandrini, quem elegissent, opiscopis impositione manuum ordinandum Proponerent. Quamquam vereor, De salsum sit, quod de duodecim presbyterorum collegio non Eutychius modo, sed etiam Hieronymus, et Hilarius diaconus litteris mandaverunt. Intelligo enim fuisse olim, esseque hoc tempore singulari a side, eruditionisque laude excellentes viros qui ante Dionysium, dictos esse quosdam patriarchas alexandria
norum defenderent, qui non solum non Occuparent gradum prevhyterorum, sed ne diaconorum quidem. Quorum si vera est sententia, nutent omnia, corruantque necesse est, quae sunt de dum
decim presbyteris ab Hieronymo, aliisque scripta, e quorum Presbyterorum coetu unus eligi soleret, qui ceteris antecelleret, et episcopus vocaretur. Redeo ad χειροτο vim. Dabo, impositas manus
electo a presbyteris suisse, ac si id verba Eutychii postulent. Etsi
enim falsum est fortasse, tamen agam cum adversariis liberaliter.
463쪽
Quid Θ an iidem ipsi, qui a presbyteris manus Patriarchae impo
sitas serunt, a populo impositas fuisse negant 3 Immo vero est eorum satis perspicua de hac item χειροτονis oratio. At tertiam tuoque iidem memorant, quae ab opiscopis fieri soleret. Conce- enclum est igitur, hane fuisse tertiam, qua consecrarentur epi copi, non Vero priorem populi, alteramque illam presbyterorum. Atque haec quidem de manuum impositione dicta sunto.
Venio ad benedictionem. Aio igitur, consensum ea VoCe, electionem, salutationemque, non conscreationem episcopi ab Eutychio, cum de presbyteris ageret, indicari. Est id quidem multis domonstratum ab Ecliellensi si ut nova oratione non egeat. Nec
suisse tam imperitum, arbitror, Eutychium alexandrinarum rerum, ut Constitutiones aegyptiorum ecclesiae, quae conversae in sermonem arabicum essent, nesciret, quibus contineretur, presby
tero episcopum benedicere, et χειροτονιπι sacere nefas esse a . Quod si benedictiones appellari preces, quas presbyteri una cum episcopis recitabant, cum ordinaretur 3 patriarcha, possent, perfacile quidem benedictum a presbyteris eumdem suisse paterer. Nunc de verbo cretare paucis agendum est, quo Seldeni potissimum sententia nititur. Principio salsum est, saloha verbum in idem atque creare ) recidere. Nam eo spectat, ut dignum,
tiam, bonum , idoneum truticare significet , creare autem non
item. Quamobrem iure ab Erebellensi Sol lenus 5 vapulat. Iam
vero synonyma eorum, quae diximus, sunt, ut est sapienter ab
ipso Echellensi animadversum, suffragium, consensus, ad robatis, designatio, quod ius ad eos solum presbyteros duodecim pertinuisse Eutychius arbitrabatur. At eodem verbum arabicum at-
464쪽
que constituere latinum revolvitur, ne resistente quidem si Ecchel leusi. Patiar. Sed ut anceps est latinis τυ constituere significatio, ita erit anceps arabibus. Quare quemadmodum vox latina modo ordinationem, modo electionem significat, sic electionem arabica interdum significet necesse est, etsi quandoque etiam indicet consecrationem. Atque est ab eodem Ecchellensi demonstratum a V es Ordinare, creare, Persicere, Praesic re, constituere, suis ero
usurpari a scriptoribus christianis, in primisque orientalibus saepe pro suffragiis, electione, denominatione, a Probatione, designatione, consensu 3). Hinc vero facile intelligitur, quam sit tertia Seldeni argumentatio levis, quae ex Eutychii verbis de creato a presbyteris patriarcha ducitur. Nec minus est inepta, quae ab eodem quarto I O proponitur , exque male intellecta Eutychii sententia proficiscitur, argumentatio. Nam quod Eutychius idem scribit, nullus erat in pro
vin Cia episcopus, Sel lenus in Prouinciis vertit 4 . Quod sive
dolo, fraudeque, sive imperitia sermonis arabici factum sit, prae
termitti potest. Nunc illud quaero: quid inde esse consequens Seldenus putet λ Αn episcopos eosdem in Aegypto initio atque presbyteros fuisse Θ Id vero Eutychius inficiatur, ut qui a Marco
presbyterorum duodecim collegium institutum, eique praesectum episcopum Ananiam serat. Igitur iam usque ab exordio alexandrinae occlesiae, distinctus erat episcopatus ab ordine, institutoque presbyterorum. Quod cum ita esset, quemadmodum ordinari episcopus a presbyteris potuit impositione manuum 3 Quum enim carerent dignitate, quo tandem modo eam alteri dare potuissent 5 8 Maiores nostri, quibus satis explorate percepta, et coe
465쪽
gnita consuetudo alexandrinorurn erat, nequivisse a presbytero, dixerunt, episcopum Consecrari, iam inde a Pauli, hoc est ab apostolorum aetate, propterea quod nemini licet, quod numquam accepisset, dare. Id vero numquam dixissent, si secus esse Alexandriae actum iudicassent. Neque vero ulla est caussa, cur dictum contra quisquam ab Eutychio fuisse putet. Est enim ita comparata illius sententia, ut de electione intelligi commodo posset videatur. Qua de re, cum supra demonstrata sit, nihil atti- Det dicere. At Meletius dicet quispiam, cum presbyter esset, Pres
byteros i) ordinaviti Quin etiam id ipsum a Colutho a) factum
fuisse constat. Prosertur item synodi 3 ancyra nae Canou, quo cavetur ne quis presbyter consecrare quemquam presbyterum
sine praecepto episcopi audeat. Ego vero Meletium ) lucopolitanum episcopum fuisse ordinatum aio. Itaque hoc exempli genus ad institutum non attinet.
Quod ad Coluthum spectat, sateor eum fuisse presbyterum. Sed Athanasius 5 , qui certe alexandrinus erat, episcopatu que in ea urbe potiebatur, Ischyram nequc haberi, neque esse presbyterum contendit, quod ab Colutho esset presbyter initiatus, qui episcopi dignitate, potestateque careret. Ex qua re efficitur, apud alexandrinos eam invaluisse sententiam , a presbyteris non solum non creari episcopos, sed ne presbyteros quidem posse. Quamobrem miror, usum Sel denum fuisse exemplo Coluthi, locasseque in Athanasii apologia , quae maxime presbyterianis adversaretur, Sententiae suae praesidium. De ancyran O canone, quo
magnopere adversarii gloriantur, paucis dicam, quod sentio. Fuerunt, qui vitiatum fuisse, adeoque deleri Oportere, quae de pres-hyteris continet, suspicarentur 6). Alii nihil esse in canone vitii censuerunt ). Sed variae sunt horum in eo explicando, illus
466쪽
trandoque sententiae. Pars cnim non episcopis tu urbibus modo,
sed etiam chore piscopis suos presbyteros, diaconosque suisse dessendunt. Itaque chore piscopis, qui episcopi essent ordinati, cautum ab synodo fuisse censet, ne, iniussu episcopi civitatis, quemquam aut in villis, aut in urbe constituere presbyterum, vel dia conum i) auderent: pars vero non Solum e chorepiscopis, sed etiam e presbyteris urbium aliquos olim fuisse animadvertit, qui vel non recepti ab iis, quibus dati essent, vel ex haeresi ad or
thodoxorum sacra conversi, cisi episcopi Charactero ornati essent, tamen et nomine carerent, et ceu presbyteri simplices in ecclesia versarentur. Id synodorum ancyra nae, et antiochenae decretis confirmari posse sa). His ergo, qui nesciis episcopis urbium,
.. eiam minim eam. ad quam est ordinatus ae
467쪽
ordinare quosdam aliquando non dubitassent, vetitum a concilio suisse, ne simile quidpia in deinceps agerent; non presbyteris simplicibus, qui numquam sibi eam in ecclesia catholica potestatem arrogaverunt. Redeo ad Eutychium. Nego, illius opinione , eosdem olim fuisse opiscopos atque presbyteros. Is enim ad D metrii tempora, nullum in provincia non in Prooinciis, ut Sel. denus oscitans hallucinatus est episcopum fuisse scribit. Iam vero si nullum dicit, non ergo eumdem suisse censet ordinem episcoporum, et presbyterorum. Nam si idem fuisset, non presbyteri modo, sed etiam episcopi in provincia viguissent. Quid Θ si ante Demetrium a patriarchis quemquam fuisse episcopum creatum
neget Θ Αt si presbyteri ab episcopis minime discrepassem, qui
presbyterum , idem certe episcopum ordinasset. Sed quid multis est opus p Eutychius iam inde ab apostolorum temporibus episcopos a presbyteris diversos fuisse testatur. Cum enim licere
presbyteris putaret etiam post Dicaenam synodum cum uxoremanere, quam ante Susceptum diaconatum duxissent; tum cautum ab ni caena synodo fuisse dixit, ne id ab episcopis deinceps
fieret. Siquidem OPA Pi, inquit, a TEMPORIBVs APOSTOLORUM usque ad concilium trecentorum decem, et octo u Toros habebant I . Quod postremum etsi commenticium est, ut alio loco demonstra.
bimus, tamen ostendit plane ad veritatem, quae fuerit Eutychii de episcoporum dignitate, antiquitateque sententia. Sed dicet
quispiam: Fac episcopi a presbyteris disserrent. Quid Θ an erant
468쪽
ulli in provinciis Aegypti episcopi P Si autem, Eutychio teste,
nulli erant, a quonam episcopo ordinari patriarcha potuit Θ Οrdinabatur igitur a presbyteris. Ego vero, nullos in provinciis suisse episcopos, pernego. In Provincia enim scribit Eutvchius, non in provinciis, ut saepe dixi. Atque in Aegypto semper episcopos floruisse, compertum est testimoniis scriptorum I alexandrinorum. Quod autem Eutychius ait, in provincia , de territoris , ut vocant, alexandrino intelligendum est, non de omnibus Aegypti
provinciis, id quod est copiose graviterque consectum a) ab
Ecchellensi. Hinc quinta refellitur Sel deni ratio, quae ex hisce Eutychii verbis ducitur. Et prinitis fuit Patriarcha alexandrinus Demetrius ) qui episcoρos fecit. Primus enim fuit, qui episcopos in alexandrino territorio constitueret. Ita namque vertit
Ecchellensis, cui plurimum, propter linguae peritiam , credimus. Ea est primus Patriarcha, qui in Alexandria constituit Aco- P . Cum ergo in Aegypto episcopi florerent, ab iis ordinatus patriarcha, non a presbyteris, semper fuit. Quocirca traditum ab
aegyptiis scriptoribus est, id iuris proprium semper fuisse 3
469쪽
episcoporum. Neque Vero sentire aliter poterant, qui iure divino i) censerent, episcopos presbyteris antecellere . Atque haechreviter de Eutychio adversus Sel denum a), Blondellum, atquc
Salmasium disputata sunto. Nam qui plura Volet, is consulere
Re nati doti urn, Ecchellensem, et Schelestratium 3 poterit.
Mitto cetera Blondelli argumenta, propterea quod spectent ad
Ordinandorum ministrorum, regendaeque ecclesiae potestatem, de
quibus rebus et dictum paucis supra est, et dicam aliis in locis,
cum ratio, tempusque monuerit, copiose. Interem hoc ex rebus hactenus disputatis colligitur, praecipuam esse in ecclesia episco- Porum , sive sacrorum Praesulum dignitatem. His enim constat
.. mem . . . . . a. autem nulla emet lex. . 1 Matutum
470쪽
non modo ordinandi, hoc est consecrandi episcopos, presbyteros, et diaconos esse a Christo servatore auctoritatem datam, qua sane si lices quique sacerdotes, ministrique ceteri graduum inseriorum carent; sed etiam primatum in ecclesiis concessum esse, ut sint, et habeantur successores apostolorum. Sed hi quemadmodum honore, ac dignitate, ita morum integritate, sanctitateque ceteris mortalibus antecellant necesse est, ut plebs in eorum vi
tam, quasi in speculum inspicere, indeque sibi sumere exemplum possit. Quamobrem ut apostolis, ita eis quoque dictum a christo est: luceat lux Dostra coram hominibus , ut Mideaut Uera Pestra bonam. Sic enim fiet, ut omnes recte ab iis Christi locum
II. Discopi primas semper in ecclesiis Partes obtinuerunt ;id ueno cum aliis illustribus monumentis, tum catalogis,
quos Deteres ediderunt, constat. Quamquam ex veterum testimoniis, quae numero Superiore
produximus, praecipuum semper honorem episcopis suisse in ecclesia tributum cognosci facile posse videatur; tamen ut ordine, distincteque agam , post absolutam de divinitus instituto eorum ordine disputationem, asseram in medium, ita ut mihi initio proposueram, monumenta necesse est, quibus id maxime demonstratur, atque efficitur; primas, iam usque ab aetate apoStolorum, episcopos obtinuisse in administrandis ecclesiarum rebus partes, principemque locum occupavisse non in coetu laicorum modo ,
sed etiam in consessu presbyterorum. Ac mittam quidem, quae ex epistolis Pauli, ex actis apostolicis , ex apocalypsi Iohannis, exque epistola Clementis ad corinthios supra descripsi; utarque