장음표시 사용
471쪽
locis quibusdam Ignatii, Irenaei, et Tertulliani virorum et cognitione sacrarum litterarum , et antiquitate praestantium , qui prae ceteris dilucide, explicateque de vetustate, dignitateque antistitum christianorum scripserunt. Igitur Ignatius in ea epistola, quae est ad smyrnenses I) data, hortatur omnes, episcopum ut Sequantur, neque quidquam, eodem nescio, siciant, quod ad cul
tum religionis, rerumque ecclesiasti rum Spectet; neve alio con. gregentur, neve baptiZent, neve agapen celebrent. Hortatus autem eos, ut haec sacerent, numquam fuisset, nisi praecipuum honorem adhibendum episcopis esse putasset. Quid p ubi diaconorum , presbyterorumque Ignatius meminit, nonne priore loco
semper meminit a) episcoporum Z Iam vero episcopos , quales describit, an non instituto ὰivino, hoc est Christi sententia desi. nitos Per snes orbis terrarum esse 3) affirmat 8 Itaque missos a
Domino esse ipsos contendit, ut regant, administrentque ecclesiam ). Quare eum, qui episcopo non obtemperet, non episcopo , qui sub adspectum cadat solum , sed etiam summo, qui aspectum hominum sugiat, Deo potissimum iniuriam sacero 5)
dicit. Age vero qui sine episcopo, presbyteris, et ministris ecclesiam minime vocari censet, huius ne sententia quisquam episcoporum hamanam esse institutionem putet Z At episcopi, quibus sublatis, ecclesia, auctore Ignatio, minime Q vocetur, presbyteris, adeoque Ceteris omnibus, qui christianam religionem profite bantur , superiores, praestantioresque erant, quod ne adversarii
472쪽
quidem negaverim. Restat igitur, ut episcopi, qui presbyteris antecellerent, non humana institution , sed divina voluntate dati ecclesiae, Ignatio praedicatore ac teste, suerint.
Sed Iacobus Basnagius i) homo de calvinianorum quidem
secta, cum Consequens ex epistolis Ignatii esse perspiceret, repeti iam inde ab apostolis, Christoque ipso episcoporum ordinem oportere , Verereturque, ne, bis probatis, deseruisse videretur caussam presbyterianorum ; sic tandem , ut vim argumenti declinaret,
constituit. Esse aliquos, qui Scriptas quidem ab Ignatio epistolas fuisse putent non enim negare audent, quod ab antiquissimis
scriptoribus traditum est memoriae posterorum , integras autem incorruptasque ad nos usque pervenisse negent; atque ita porro nullius esse eas ad episcoporum aut vetustatem , aut potestatem demonstrandam momenti, Concludant. Inducere autem se in ani. mum , ut iis assentiatur, non posse: esse epistolas plenas senten.
tiarum, ex quibus intelligatur, quam ille magnifice de episcopissentiret. Vix autem sieri potuisse, ut omnia dolo fraudeque impostoris cuiusquam epistolis iisdem insererentur, nihil ut dictumise episcopis fuerit ab Ignatio. Itaque verisimiliorem sibi eorum opinionem videri, qui eas martyri antiocheno salso adscriptas
Ego vero scriptas ab Ignatio fuisse epistolas septem, quarum Eusebius, et Hieronymus meminerunt, ostendi supra a) satis , ut arbitror, diligenter. Quamobrem Basnagium, qui nullo argumento nixus sic statuat, nihil moror. De iis autem, qui vitiatas fuisse fraude impostorum existimant, non laboro. Primum enim desunt rationum momenta, quibus efficere, quod volunt, possint. Deinde si possent, tamen incredibile videretur, tam multa addita epistolis suisse, quin verbum ullum dictum ab Ignatio sue. rit de honore praecipuo episcoporum. Denique sic argumentum concludo. Si fides est Ignatii epistolis adiungenda , episcopi iam usque ab aetate apostolorum principem semper in ecclesia occuparunt, ne Basnagio quidem repugnate, locum. Est vero Ignatii epistolis adiungenda fides , cum neque illi salso attributae, neque vitiatae a quoquam fuerint, quod supra ostensum est. Prin
473쪽
cipem igitur semper in ecclesia iam usque ab aetate apostolorum
Descendo ad Irenaeum. Is episcopos in ecclesiis constitutos ait, antequam haereses orirentur I , liaereses autem ortas suisse constat iam inde ab apostolorum temporibus. Quid λ si apostolos ea, quae a Christo acceperant, episcopis tradidisse narret pQuemadmodum vero his tradidissent, qui nusquam ea aetate suissent 8 Atque Irenaeum secundo saeculo contra haereses scripsisse, testata res est. Quam Obre in qui ei et antiquissimo, et Poly carpi auditori fidem neget, nae is sunditus evertet omnem historiae Veteris auctoritatem. Quotus enim quisque veterum histori-- Orum fuit, qui res a memoria Sua remotas non scripserit 3 His autem si inest auctoritas non vulgaris, cur non inerit Irenaeo , qui et non longo post saeculum ecclesiae primum tempore Vi
xit, et ab eis accepit disciplinam , qui auditores fuerant apostolorum pΙrenaeo autem accedunt Clemens alexandrinus a , Origenes a) , Cyprianus , aliique patres , quorum numero Superiore descripsimus testimonia. Non discrepat Tertullianus 5 qui
ut haereticos convinceret, ad ecclesiarum traditionem confugit, quam a Christo per apostolos primum, tum per epiSCOPOS , quos iidem sibi reliquerint successores, in sequentes aetates manaSSescribit. Sed de dignitate, praecipuoque honore episcoporum gravis-Simum est argumentum , quod ex catalogis ducitur. Nisi enim principem, ut dixi, in ecclesiis singulares episcopi occupassent locum, in quo administrandis rei publicae christianae rebus primasiam usque ab apostolorum aetate partes obtinuissent, quemadmodum tot catalogi ab antiquis scriptoribus editi fuissent singularium episcoporum, quorum unus alterum continua quadam successione exceperit λ Catalogum verum st piscoporum romanorum ,
474쪽
qui a Petro initium ducat, nonne ab Irenaeo r), ab Hegesip
Epipliauio 6 , aliisque veteribus persectum fuisse constat pHierosolymitanae vero ecclesiae seriem episcoporum, an quisquam tam est absurdo ingenio, qui scriptam suisse ante Clementis alexandrini 8 aetatem neget 3 Atque Hegesippum profecto, quem 9) proximum temporibus apostolorum Eusebius interdum
sequutus est auctorem , de episcopis hierosolymitanis cognosse, tam est Clarum, tamque perspicuum, ut negari, sine iniuria , an emine posse videatur.
Quid de antiochenis episcopis dicam, quorum seriem exhibet Eusebius in historia si o)3 Ac Ignatii quidem epistolae satis grave,
de successione singularium episcoporum in ea ecclosia, suppeditant argumentum. Neque vero epistolae Ignatii solum, sed etiam
acta martyrii r i , quae perscripta ab eius discipulis suisse arbitramur.
475쪽
Alexandrinorum porro episcoporum catalogum non ab Eusebio i) solum, sed etiam ab aliis, quorum sane non est auctoritas Contemnenda, publicatum scimus. Ecclesiis deinde Asiae, ut ephesinae, ut sardensi, ut Smyrnensi, ut thyatirensi, ut philadelphiensi, ut pergamenae, ut laodicenae, ut magnesianae, ut trallensi, ut hierapolitanae datos ab apostolis singulares episcopos fuisse, hisque vita lanctis alios succes
sisse ; idque iam ex apocalypsi Iohannis α) , et epistolis Ignatii, ex Irenaei 3), et Tertulliani 4 libris intelligi, quis tam est
peregrinus atque hospes in historia vetere christianorum , qui nesciat pQuod si Athenis constitutus a Paulo episcopus Dionysius Areopagita fuit, ut est auctor alter Dionysius 5 , qui secundo
saeculo episcopatu est potitus chorinthiorum , sateamur necesse est, nullam esse Caussam, quare id honoris ceteris Graeciae urbibus negatum ab eodem apostolo fuisse putemus. Neque vero in
Graecia solum, sed etiam in Macedonia 6 singularium episcoporum ordinem iam inde ab apostolorum temporibus viguisse , quorum aliquos veteres distincte memorarint, satis est omnibus exploratum. Sed de episcopis, qui primi in quaque ecclesia suerint , agam in altera huiusce libri parte quam accuratissime
Sed Iacobus Basnagius, qui presbyterianorum partium Patrocinium, defensionemque susceperat, catalogos veteres hierosolymitanae ecclesiae Eusebium vidisse negat, statuitque aut nullam, aut exiguam eius esse in hoc genere auctoritatem. Nam
quod Clementis hypo poscon libros, et Hegesippi opuscula Eusebius viderit, id quidem parvi referre arbitratur. Eusebium
namque ipsum testari, tam esse implicatam seriem episcopo
rum 8), ut dissicile sit, quinam omnium primi ecclesias suerint
476쪽
moderati, cognoscere. Id vero, si veteres Catalogos consuluisset , numquam Eusebium fuisse dicturum. Verum etsi non omnium ecclesiarum catalogos veteres Eusebius vidit, vidit tamen aliquos, quorum insignis fides , auctoritasque esset. Nam ecclesiae romanae episcoporum seriem legisse
Hegesippum si , et Irenaeum a) quis negetp qui cum Romam
venissent, in antiquitates huiusce ecclesiae diligentissime inquisiverunt, ut quis ordine alteri successisset, pernoscerent Θ Ηorum vero opera lecta suisse ab Eusebio novimus. Quod si, perdifficile fuisse aliquarum ecclesiarum primos Omnium episcopos invenire Eusebius scribit, non tamen cognita sibi negavit suisse nomina aliquorum, qui vivis apostolis ecclesias gubernarunt. Alio
qui secum ipse pugnasset, quum Ignatium sa), Polycarpum 4
aliosque ab apostolis suisse episcopos creatos tradiderit. Extremum est ut moneam, Irenaeum , qui longe antiquior Eusebio fuit, catalogos vidisse episcoporum, non unius, sed plurium quidem ecclesiarum, qui ab apostolorum tempore ad suam aetatem floruerant s5 . Nisi enim vidisset, potuisse eos ab se numerari, numquam dixisset. Atque utinam numerasset, longe nunc maiorem monumentorum ecclesiasticorum copiam haberemus. Sed si satis argumento fuisset, ne repugnante quidem Basnagio, ad episcoporum vetustalem constituen/am auctoritas Eusebii, modo is veteres catalogos consuluisset; cur non satis erit Irenaei consensio , quem accepisse ab auditoribus apostolorum disciplinam constat λ Itaque velit nolit Basnagius, sateatur necesse est, episcopos iam usque ab apostolorum temporibus viguisse, SucceM resque reliquisse, qui dignitatem ad mundi exitum propagarent suam. Cumque ab Irenaeo, aliisque antiquis multa, quae ad rem, institutumque nostru in pertinent, mutuati Eusebius, et Hieronymus, ceterique scriptores ecclesiastici suerint; sequitur, ut his etiam sit fides, et auctoritas adiungenda. Scio Basnagium ad
suas partes rapere Q Hieronymum, locumque eius doctoris, quo sunt Blondellus , Salmasius , et Capellus abusi, propterea quod
presbyterianis adversaretur, contorquere explicando, atque in eo
477쪽
tere conari: sed frustra. Nam Hieronymus, apostolorum traditione, hoc episcopos , presbyteros, diaconosque in ecclesia scribit esse, quod Aaron, eius filii, ac levitae in vetere testamento t suerunt. Fuit autem Aaronis in vetere testamento dignitas, filio. rum eius dignitate, idque iam lege, sanctioneque divina, praestantior; rursumque filiorum Aaronis sacerdotium gradus superior gradu, atque ordine levitarum; sint igitur episcopi in ecclesia , ut traditio postulat apostolorum, presbyteris , presbyterique diaconis dignitate praestantiores necesse est. Sed instat Basnagius , apostolicasque traditiones iv. saeculo eas fuisse appellatas contendit, quarum usus in ecclesia invaluisset, et Origo nostris minime Comperta, atque explorata esset. IIanc enim Augustino regulam fuisse probatam subdit; neque caussam esse ullam, quare minus suisse et cognitam , et probatam Hieronymo arbitremur. Atque hinc fortasse iactum existimat, ut eidem Hieronymo modo apostolica, modo occlesiastica consuetudine, traditioneve ieiunium , institutioque episcoporum niti videretur. Fuisse praeterea eo sero tempore aliquos, qui constitutiones, nescio quas, apostolicas appellarent, quamquam scriptae ab apostolis non fuissent, quod maiores nostri inquirendo, quis earum esset auctor, Cognoscere nequivissent. Vixisse autem post aliquos tam ignaros, tamque imperitos rerum, ut non solum , quae sun datae ab apostolis, sed earum etiam, quae conditae diu post fuerant, ecclesiarum antistites apostolicos vocare non dubitaverint; quo in genere insignem esse Sidonii Apollinaris ad Lupum trecensem episcopum scribentis locum. Denique errare eos, qui Hieronymam cum Aa rone pontifice episcopos comparasse putant. Non enim hoc illi suisse propositum. Statuisse namque hominem demonstrare, eumdem esse ordinem episcoporum, et presbyterorum, propterea quod presbyter in episcopo contineatur, ac praeter diaconatum, et Presbyteratum, nullus distinctus in ecclesia gradus detur. Itaque, ut
recte conclusisse argumenti sententiam videatur , sic esse existimandum; Hieronymum unum gradum constituisse Aaronis , et filiorum, alterum levitarum, quorum priori episcopi, ac presbyteri ; secundo vero diaconi altera ex parte responderent. Nam si
478쪽
quisquam esse secus de Hieronymi sententia iudicandum oensum rit, nae is unum in universa ecclesia episcopum esse oportere ,
concedet; qua re nihil dici potest obtusius. Sed qui huiusmodi argumentis aut contorsisse aliorsum atque sint dicta, aut explicasse Hieronymi verba putat; is quidem certe magno in errore, magnaque in opinionum perversitate versatur. Principio enim, quo tandem modo Hieronymus episcoporum institututioncm, eo sensu, quem Basnagius vellet, apostolicam appellare potuit, si disertis verbis eius sibi Originem non ignotam, sed notam, exploratamque suisse testatus estp Ille nainque
doctor ab apostolis suisse Iacobum statrem t) Domini dictum episcopum Hierosolymorum, episcoposque ipsos a Christo fuisse institutos scripsit. Qua igitur fronte, quaque impudentia Basna-
gius idcirco apostolicam ab Hieronymo fuisse vocatam episcopo. rum institutionem mentitus est, quod res omnes, quarum essent nostris quarto saeculo minus exploratae Origines, apostolicae appellareatur λ Hieronymus ecce satis sibi exploratam fuisse contendit, episcoposque nominat, quos apostoli non Hierosolymis modo, sed
aliis deinceps in urbibus sa) constituerunt. Quamquam ne illud quidem serendum est, quod de regula ab Augustino indicata
subdit. Non enim Augustinus mores, usus, consuetudinesque Omnes, quarum esset ignotus auctor, ab apostolis repeti oportere sanxit; sed eas tantum, quae, quum diutissime ante suam aetatem ubique invaluissent, neque a conciliis institutae essent; tum ita erant comparatae, ut earum origines, a nemine inves
tigando, deprehenei 3 possent. Ac ne in cogitationem quidem
cadit, ut eae late, longeque per universum orbem terrarum disseminarentur, neque Oecumenicae cuiuspiam synodi, neque auctoritate apostolorum. Cuiusnam enim tanta in ecclesia umquam
potestas fuit, ut quod ipsi in mentem venisset, persuadere omnibus gentibus, statimque transmittere in Omnes totius orbis ecclesias valeretp Si igitur praeter apostolos, ante Augustini tempora, nemo fuit, qui tam magna existimatione, et potestate ex-
479쪽
celleret, recte sane iudicatum ab eo est, consuetudinum, quae adeo Veteres, adeoque late propagatae, neque ab oecumenicis synodis introductae essent, originem esse ab apostolis repetendam. Deo loco Sidonii non 3 laboro. Ille enim cum episcopo.
rum institutionem apostolica traditione constare intelligeret. apostolicam cuiusque episcopi cathedram vocandam existimavit, quamvis urbem, in qua episcopus degebat, longe post tempora apostolorum conditam fuisse sciret.
Est vero ridiculum, ne gravius dicam, quod Basnagius addit de Hieronymo. Propositum ei fuisse, inquit, ostendere, eumdem fuisse ordinem episcoporum, et presbyterorum. in hominis lQuid p an non Hieronymus eo in loco diaconum insectatur, qui
sese presbyteris aut aequare, aut anteponere auderetp Non ergo illius institutum fuit, presbyteros eiusdem esse ordinis atque episcopos, sed diaconos esse presbyteris inferiores, hosque presbyteros, cum multis rebus pares episcopis essent, episcopos quandO-que appellatos fuisse, ostendere. HOC enim propositum alicui esse debet, quod sibi ad probandum eviciendumque sumit. Ηie. ronymus autem, ecquid sibi potissimum, nisi presbyterorum praediaconorum ordine sa), dignitatem vindicandam, atque demonstrandam sumsit 3 Quod si in episcopo presbyterum contineri dixit, quo multis rebus pares esse episcopis presbyteros plane cognosceret, quamquam esse quaedam perspiceret, quibus presbyteri ab episcopis superarentur, ut Ondinandorum diaconorum, sacerdotumque, ut tradendi Spiritus sancti, ut praecipuam regendae ecclesiae auctoritatem. Itaque quo agere dilucide, distinctequo videretur, hoc tandem conclusit, esse episcopos 3 , presbyteros, et diaconos in ecclesia, quod in vetere testamento Aaron , filii eius, levitaeque suerunt. Nec Vero consequens inde est, quod Basnagius putat, quemadmodum in hebraeorum re publica unus erat pontifex, ita in orbe christiano unum esse episcopum oportere. Hieronymus namque ecclesiam quamque, in qua diaconi, presbyteri, hoc est sacerdotes secundi gradus, episcopique essent, cum re publica ecclesiastica iudaeorum comparavit; atque hinc
480쪽
argumentando conclusit, episcopum in quavis urbe, presbyteros, et diaconos Aaroni, sacerdotibus, atque levitis, altera ex parte
De ficiis muneribusque ePiscorrum, ut sunt Presbyteris suPeriores.
Sed postulat instituti ratio, ut quae sint episcoporum, qua
ratione presbyteris antecessunt, munera videamus. Igitur sanctionum, quae Propriae sint episcoporum, genera fuisse olim, esseque hoc tempore video omnino quatuor. Horum unum in iis rebus versatur, quae cum fieri, administrarique a presbyteris et possent, et solerent, tamen sine episcopi voluntate neque sichan neque administrabantur. Quamobrem hoc inter presbyterum, episeopumque intererat; ille dicto audietis erat; hic, quin obnoxius presbyterio esset, quod sibi videbatur opportunum, aut saciebat, aut imperabat. Alterum genus est earum rerum, quae tametsi concedi presbytero possent, tamen episcopis Sunt, consuetudine, legibusque ecclesiae, resematae. Tertium ita est episcopis peculiare, ut in presbyteros cadere inmnino nequeat. Quamobrem si quis presbyter eo munere langi audebat, sutus erat actio inanis. Sunt autem eiusdem generis rationes, seu species ut vocant duae. Altera enim eas functiones continet, quae si pontificis voluntate, concessioneque a presbytero fiant, valent; sin autem clam pontifice, eoque haud mandante, seu committente fiant, non valent. Altera eas complectitur, quae cum divina institutione proepriae sint omnino episcoporum, transferri certe in alium quemquam, qui inferiorem gradum occupet, nullo modo possunt. Quartum est genus earum rerum, quae ex Potestate regendae, gubernandaeque ecclesiae, qua episcopus excellit, proficiscuntur. Nam huic presbyterum ad se Vocare, cogere ut rationem reddat, arguere, si opus esse Cognorit, punire denique aut errantem, aut rem male gerentem licet; presbyteris autem haec eadem in episcopum agere non licet. Verum age, cuiusmodi haec sint mu