Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

T FLOREs SERAPHICI 'praeterquIm in munerim funistionibus,inter Fratres appareat. Honestatis custos integerrimus, Daemonem in Conuentu, ubi istunc

Guardianus erat, sub puellae specie castitati Fratrum insidiantem, detegit, atque expellit. Nonnulla Vir hic vivens Miracula edit,interquq illud refertur, quod Perusiq. Antonium quendam, qui graui in crure ulcere laborabat, Crucis Signo tantlim ibito,protiniis pedi finitati restituerit. Postremb, in eodem Perusiq Conuentu, cum suprema Francisco Asino, suo inter vivos Achati, neram

soluisset, iam sui obitus diuino Spiritu prsius, ligneum Sarcophagum, in quo Francisci Corpus condendum erat, ita amplum fieriri cipit: ut duo simul iuncta corpora capere valeret: tum verb, ut se breui Francisco coniungendum indicaret, his verbis adstantes ais tur : Ne, Fratres,sactum admiremini,quomodo enim in vita sua di- .lexerant se,ita & in morte non sunt separandi: Vix autem Francisci icorpus tumulo condiderat, cum re ipse i re grotare incipit, ex qua cum velocissime sibi hinc decedendum esse prFosceret, ad Domini aduentum sollicite se deuotisma Sacramentorum susceptione, ac lachrymarum copia parat. Porrh in ipsa fui obitus hora, Franciscum Asinum coelesti gloria effia entem, sibique apparentem cons ensauauiter exclamare incipit:O qu m splendidam, o quam praeclaram ego lucem cemolo Francisce,o Francisce quam pulcheresiTiun hymnum O Gloriosa Domina, &c.ore personans, dum illum adstantes Fratres adhuc cantu prosequuntur, necdum eo expleto, inter deuotas Fratrum voces,& coelestis lucis splendores Deo Animam reddit: atque hoc ipso tempore Frater Albertus Neopolitanus, Virisanet imonia illustris, dum inter caelestes raptus, diuinis deviijs fruitur, Ioannis Baptistae Animam, Christi Domini iudicio oblatam intuetur, in qua clim Dominus praeter leves quasdam negligentias,quas in diuino Officio persoluendo admiserat,nihil expiandum repersistet; ijs proprio Sanguine abstersis, coelesti benedictione donatam, ad .ssithera transmittit. Post Ioannis Baptistae obitum, olim fama fuit, illum cuidam ordinis Devoto qui in Aquae Dan oppido extremum Spiritum agebat, gloriosum apparuisse, eique coeleste praemium annunciasse. Denique cum ipsius Corpus simul

cum Francisci Asini corpore in eadem arca conditum suisset, decimo post utriusque obitum anno, dum Fratres eorum corpora, ut in nouum Sepulchrum transserant, omni diligentia exquirunt,accidit.

ut lignea arca ikm ob loci humiditatem putrefaeha, tam humum ligone in iunt. se, ac imprudenter, alterius eorum pedi vulnus in-

figunt,

242쪽

s vLORES SERAPHICI fligunt, ex quo cum statim sanguis tanquam ex vivo corpore efflue- ret, eo signo corpora reperiunt, eruunt, efferunt, atqucytraque t mi integra,. atque incorrupta conspiciunt,perinde ac si eo die sepulta eL sent: nouoque Sarcophago incluse,honorificentius in Sepulchro re condunt. Obiit Anno i 34'.

PLICI, GVARDIANIV IT X. ET V ESTA. ,

RATER IGNArius de Valle duplici, qui ex Nobilissama

Comitum eiusdem Oppidi stirpe progenitus, inculpatam ac virtutibus plenam in seculo vitam duxerat, se reaque catena, quam perpetub circa lumbos gestabat, carnis petulantiam in saeculo domans, integros quandoque dies in Oratione transegerat: cum k saeculo ad Religionem migrasset, vi tam priori pietate auspicatam tot virtutibus illustrauit.ut totius humilitatis honestatis,mansuetudinis obedietiae,Regularis disciplinae, . Omniumque virtutum exemplar sese praebuerit.Orationis cum pri mis studiosissimus fuit, cuius adeb cupiditate tenebatur, ut hominum familiaritatem fugiens,semper solitudines orationi aptas quaereret. Hic dum Bononiense Monasterium Guardianus administrat, ob singularetia vitae sanct imoniam, ad Pontificiam Classem, cum 'Constantino Mutilensi, ac caeteris sub Anselmo mittitur, ubi climpraeclara omnibus pietatis, ac charitatis testimonia reliquisset, rediens parta Vietoria, varijsque in eo itinere aerumnis, & incommodis affectus, in Apuliae Prouincia in morbum incidit,ubi charitatis, ac obedientiae Martyrio feliciter consummato, aerumnis finem ima

FRAΤRIS IVLIANI SALODIENSIS,

GVARDIANI,V IT X, ET V E ST X.

RATER I vGANus salodiensis, in ipso Reformationis ex ordio. e Minorum Conventualium Familia, ad Capucinos migrat: hic inter ipsa Religionis initia, in Calabriam, deinde in Siciliam, demum in Liguriam missus, plurimos pro Religione piὶ labores perfert. Secundus s. Barnabae,apud Ge- nuenses, Guardianus constituitur. Vir hic, cdm ob praeclara virtu-

243쪽

13χ FLORES SERAPHICI.

tum ornamenta, quibus in Religione inter caeteros elucet familiariter cum mmino conuersatur, multis quoque visionibus , Deo illustratur; quo fit, ut saeph Daemonum infestationes, ipso praesertim orationis tempore patiatur, Dequenter quoque ab iis verbera sustineat; quae dum is inuicto planE animo fert, ampliorem sibi apud Deum gratiam comparat, quo saepe posthaec diuinis reuelationibus cohonestatur. Cum in die Ascensionis Domini plurimis a Daemone flagellis caesias fuisset, posthaec Domino apparente,t m alte illi Astensionis Dominicae Sacramentum declaratum fuit, ut illud verbis haud referre posse, assimaret. Virginitatem eum perpetub co-Iuisse communis omnitim fama fuit. Postremo cum iam senio confedhus,Romam missus esset, pridih qu m in morbum incideret qua die ex humanis excessurus esset, diuinitus admonitus: sequenti die Sacrum Missae Mysterium facturus, ad Ministrum inquit: iam l*benter mihi a Sacris assiste, postrema enim haec mea Missa erit. nec me amplius haec sacra Altaria Ministrum habebunt. Postridid cum in morbum incideret, breui ex humanis sublatus, omni cum i , Piα te, plenus virtutibus, in Domino obdormit.

245쪽

FRATRIS MATTHAEI a LEONISSA,

RATER MATTHagvs a Leonissa, ab ipsa ineunte aetate tot a Deo coelestibus donis praeuenitur; ut religiosa pietas,atque erga res Sacras deuotio secum nata videatur . Virginitatis honestas, tΙm persecth in ipsius vultu, verbis atque actibus elucet,ut caeteri Lis terariae Palestrae Commilitones, alterius Bernardinil instar: leue aliquid aut scurrile,ante illum proserre aut moliri vereantur. Post Philo phiae, ac Medicae artis studia, Dodi oris tandem in ea scientia Lauream assequitur: at animus illius iam a Deo ad meliora, ac praestantiora vocatus,haud quiescit:quare cum mundana omnia descrere . ad solitudinem euolare, Deoque soli vacare, sibi in animo propositisset; Parentum lachrymis, id aegre ferentibus, aliquamdiu sibi supersedendum ducit. Tertij tamen Ordinis B. P. Francisci habitum, velut melioris praecursorem, assumit. Medicorum igitur toga, in Tertij ordinis habitum commutata, 1 Medicitamen officio non abstinet, sed ab eo tempore frequentius,ac diutius orationi insistit, carncm ieiuni js, ac vigilijs domat, corpus flagellis caedit, ac solitaria ad lachrymas, & ad coelestium rerum meditationem , loca quaerere incipit. Quotidianas curationes tanti in Pauperes charitate exercet.viciam ii pharmaca,ac medicamenta sibi prae inopia comparare minime pos Iunt, panem illis benedicit,qui ab ijs sumptus, medicinae in his operationem, ac morbi curationem

sortiuntur. Stephani quoque Ettorij 4 Leonissa, Filium cui fros saxitistu grauiter lauciata suerat θ Signo Crucis ata ibito sanat. Post

quotidianas curationes, aegrotis impensas, in campestrem quandam Ecclesiam secedere solat, ubi binas,vel ternas in oratione horas insumit, corpus verberibus castigat, ac intempesta noete impositam sibi in humeros trabem, quae Crucem Domini suo pondere reserat, per omnes Opp Ecclesias raptat. ruet igitur in Matthar; animo eternorum amor: quapropter mundo, & Parentibus valedicens, Romam proficiscitur ubi vitam sibi inter Capticinos cligens IBernardino Astensi ad Religionis sinum recipitur.Post Religionis

ingressum nihil graue existimat,quod diuinus amor ac charitatis incendium

246쪽

e drum illii Bue non essiciat: Ciunque ritillus eo ad omnium vim tutum Gesa dentiorconspiciatur, duo tamen sunt, quae in nouo Tyrone, admiraticine potissimum dignasunt: primum, quod, clunaetate pro istisis, Vir Fe omnibus liberalibus disciplinis eruditus, ad Religionem accessissetiolamen animumsimplicitate imbuit; ut omnem prors humanae stientiae stasum exuisse videatur. Alterum est, quod eam apimisimplicitarum. humilitatem, modestiam, ob

dientiam verem iam, ac c erasNouitiatus virtutes,ac instituta, t mi asside: disiceps amplectatur, ac mordicus retineat; ut toto vitqsbo curriculo, nunquis ab animo deponat: quo fit, ut in morum m mpositione, in silentio, in oculorum mortificatione, in loquendo, in Qendo, etiam Guardianus existens, eam disciplinae formam seruet, quam Nouitius sibi comparauerat. Exacto probationis anno aduersus carnem bellum adoritur, quam frigore,& nuditate, unico tantum habitu inter ipsos gelidissimos hyemis rigores contentus, prosequitur. Vertim cum rudioris habitus asperitas, haud sibi ad austeritatem sufficeret, asperum sub eo cilicium, ad genua usque defluens, gerit, ac praeterea sub cilicio, catena, quae corpus in seruitutem redigat, lumbos praecingit. Nunquam Gdalsis usus, nudis pedibus . quacunque annitempestate,niuem,glaciemque premit. Τει- ta interta carnem abstinentia extenuat ; ut quotidiana non modo ieiunia colat, quibus saepissimE nihil praeterquὲm panis, & aquae ci-3um ministrat, sed & ipsem quoque resectionem aliquandb ita contrahit, ut bis tantum,vel ter,in hebdomada, ad victum necessaria sumat. Semel verb, cum Epiphaniae Quadragesimam celebraret, austerioris ieiunij cupiditate incensus, S. P. Francisci exemplo, diu ab omni cibo abstinet: cum autem usque ad decimum septimum dient

hue ulla corporis praeterquam Sanetissimae Eucharistiae, quani quotidiε deuotissime offerebat) retastione peruenisset, hic substitit

Vir humilis, ne cum B. P. Francisco,de ieiunio velle contendere vi deretur, sed consueta panis, & aquae resectione utitur. His prolixae noctis vigili accedunt quas post matutinas Horas potissim im obseruat, cum autem in Oratione,aut Iinim dilinarum contemplatione eas insumpsit, breuem tantum, mi,aut super tabulas iacens,co pori somnum indulget. Haec in Matthaeo eo maiori admiratione digna erant, quod cum corpore gracilis, ac natura delicatus esset: --nus tot austeritatibus aptus esse videretur. Spirituale illud exerWcium, quod in Dominicae Crucis memoriam, adhuc saecularis th-choaverat, etiam post sust tam Religionem pari studio prosequi

247쪽

tur. R e cium cum id loci ac temporis p tunitas feti eri in m fundo ipso no stis silentio surgens, post: lon' c oris rigestatio nem, trabem sibi humeris imponebat nussisque pedibus ad Ecc si 'pingens Christum Dominum,Crucem ad Caluarium deserem. tem, meditabatin' atque interd- lachrymosissemitibus Minam Domini Passionem iuxtὶ Matthaei Euangelium incitans, de πω bat: quo tempore, haud raro accidit, ut coelestiaquaedam lumina nonnullis conspicerentur, quae ipsum euntem ac Dedeuntem Comi tabantur: Haec lumina, primum Leonissacili quadam pia foemina visa fuere, dum Matthaeus,adhuc Tertiarius, um hoc opus, intempesta aliquando nocte praestaret: Clim autem inter Capucinos hoc ipsum nocte quadam prosequitur, Sacerdos quidam Mansredus nomine, ex Augustinianorum Familia, Vir pietate eximius, qui Matthaeum nonnunqukm pio operi insudantem obseruauerat, se illi comitem adiungit: quo tempore eontingit, ut Vir quidam, cui immenta e stabulo aufugerant, in eos incideret, cui Matthaeus, ant qukm ab eo de iumentis interrogaretur: Amice, inquit, ne immenta hac via quaeras, illac perge & reperies. Stupet ille, clim in thaeum sui itineris causam necdum illi manifestarum,sibi aperirem-dit: at eo magis deindε obstupuit, cum ab eo diuulsus, post terga spectaret, pleraque lumina vn i cum Matthaeo incedere ccmspicit. Denique vix ille alia. quae sibi λ Matthaeo demonstiata fuerat, via progredi coepit,ctim iumenta, quae amissa Iugebat, statim obuia habet. In Nerti j quoque Oppido dum huic pio operi Matthaeus insin dat, trabem ferentem, iterum coelestia lumina illum sequentia. comspiciuntur. Ioterdum etiam Dei Seruus graui illo pondere onustus,qub acerbius diuinς Passionis dolores in seipso experiatur & maiori pietate opus illud exantiet. seipsum ad sanguinem usque flagellis cς-dere consueuit, quo fiebat ut 'pe nix, qua humus in eo itinere tegebatur, sanguineis stillis circumquaque ruberet. Quis verb hoc religionis opus Deo gratissimum esset, non obscurε testatur. quod ε Coelo Angelos in eo viς curriculo comites adiungw. Cum autem Matthqus rem Sacram facit, eam i m ardenter peragit; Ut nonnunqu1m ex ardentissimo diuinae charitatis incendio, extra sensus ag tur: quod illi aliquando Narniae accidit, dum in cathedrali Ecclesia semel Sacrificium offerret, ubi toto spe stante Populo, in extasim raptus, per dimidium horae spatium se bus excedit.Virgilium quemdam blasphemantem, aliquando Daemone absens suis precibus liberans eidemque postmodum occurrens, Spiritu Prophetico 1llius

crimen

248쪽

crimen aperit, unde Virgilius diuina gratia adiutus,vitam,vitili, moresque corrigit.Poreb inter alia Spiritus dona,quae Altissimus Seruo suo contulit, illud potissim unerat, quod ad animos conciliandos,&odia extinguenda, e Coelo datus videretur. Signis etiam,ac Miraculis clarus, cum ab omnibus velut homo coelestis haberetur, Leonissae quaedam Mulier laterum dolore, siue pleuritide correpta grauiter aegrotans, Matthaeum intempesta nocte, graui illo trabis pondere o nullum, consuetisque luminibus circumseptum, redeuntem, per sa- miliares accersit: atque ut pro ea ad Deum preces fundat, obnixi rogat; Is verb cum aegrotam verbis consolatus esset, Signo Crucis lateri adhibito, statim morbum fugat, laborantemque pristinete incolumitati restituit. Ibidem cum tam multa nix E Coelo aliquando cecidissset: ut nulla via a Conuentu ad Oppidum, ad ea, quae vitae ne- cossaria sunt, quaerenda, pateret: Matthaeus diuino Miraculo, rationibus suis panem,& pulmentum Fratribus impetrat. Germanum fratrem, qui in Minorum Conventualium ordine, Concionator rat, in Spiritus seruore de nimia supellectilis pompa increpans irabiliter ad meliorem vitae frugem prouocat: ita qubd animo in melius mutato, post unius vel sterius mensis spatium, ad Capucinos transvolauerit. Prophetiae dono clarus, ac signis illustris, cum Leonitru inter potentiores Familias,odia,& simultates grassarentur, accidit; ut cum mutuis factionibus ad arma concurrentibus, tumultu exorto, tenerae cuidam puellae,quae Curtia vocabatur, ob armorum terrorem, qui illius animum inuaserat, os repenth ita distortum morit; ut magis ad occiput, quam ad frontem vergeret. Matthaeus igitur casum miseratus, os puellae distortum tangit, manusque contactu in proprium locum restituit, at peius ori puellae infortunium praenunciat, quod post aliquot tempus reuerk accidit: chm enim rixa iterum inter partes excitata. qui hostem bombardae ictu impetere cupiebat, Iuvenculam ante fores domus sedentem, pro hoste transfixit, osque illius glande per rauit:quo ex vulnere interempta, verum Matthaei de ea Vaticinium esse comprobauit. Patibulum etiam Puero recenter nato, Spiritu Prophetico praeuisum, sua oratione auertit.Pharmacopola in eadem Vrbe Mulieri graui morbo laboranti,pharmaca recusati;Matthaeus,panis crustula in B.V.lapiae in tincta aegrotantem sanat. Apruiij, Coelestinorum Prouincialem, itin graui paralysi laborantem, ut os illi monstruosd contortum esset, nullaque remedia quamuis in vanum praetermissa fuissent, Signo Crucis os signans, in pristinum locum restituit, atque homi

nem inis

249쪽

nem integra salute donat. Antredochi iter faciens Mulieri vinum sua oratione impetrat, ac in dolijs multiplicat, rusticoque aegrotanti in agro Leonissensi, aquam in vinum convcrtit: quo gustato, mox aeger ab infirmitate conualescit. Huius generis quinque alia, tum Aquilae, thm Antredochi Miracula ab eo patrata narrantur, quibus

admirabilis huius Viri sanctimonia magis indies apud homines illustrabatur. Veruntamen alia quae subsequuntur illustriorem procul dubio reddidere. Nam uti publica Tabellionis fide constat: dum is in Aquilana Vrbe,Conuentus aedificationi praesidet, contigit;vt Rinaldi cuiusdam,Iuris utriusque Doctoris Filius qui illi unicus erat, diem tandem nouissimum clauderet: cuius obitu clim Pater velut pN dolore insaniens, fere in desperationem rueret;Matthq-

Propinquis vocatur; qui illius casum miseratus . ubi cunistos e cubiculo egredi compulit. positis genibus diutius pro defuncto orat: tandem ab Oratione surgens, cum desun stum Crucis Signo consignasset, eundem ad vitam reuocat: factumque ita cuulgatur; Vt non modo Patrem, sed& Vrbem totam testem habuerit. Huic quoque simile accidit, quod in eadem Vrbe contigit. Clim enim Mulieris cuiusdam viduae Filius, qui Matris canitiem suis laboribus subleuabat, morte sublatus fuisset; flebat irremediabilibus lachrymis Mater, ad quam clim Matthaeus cosolator accessisset illa S.Viri pedibus prouoluta summis eu precibus ac lachrymis rogat, ut mortuo Filio vitam reddat: recusat ille, seque peccatorem affirmat: insistit illa, viduamque etiam lachrymantem Dominum repuliste asserit, cuius Filium E sepulchro reuocauit;Stetit Matthaeus,& Viduae vices miseratus, ad defunctum pergit, genua flectit, orat, mortuum Signo Crucis benedicit, rursumque ad lucem reuocat atque indisininalbdiscedit: destin stus vero rediuiuus surgens, cum supplices manus ad Coelum tetendistet, Matri inquit: Deo gratias agamus, qui per huius S. Senii sui merita, mihi vitam reddidit: re'ite ubique per Vrbem diffamata fuit. Tertium quoque in eidem Urbe mortuum Anno i 34 i. ad vivos reuocat. Paulus enim quidam Aquilae erat. Virpius, ac Capucinorum cumprimis deuotus qui clam unicum Filium charissimum haberet, is aliquando in morbum incidit, ac tandem inter Parentum manus expirat. Tantus igitur ob Hiij obitum,utrumque Parentem dolor invadit; ut nec cibum sumere, nec moeroris solatia ulla capere vellent. Interim Propinqui, dum funus desun-Eho parant, Matthaeum accersendum curant, ut moestissimis Parentibus

250쪽

tibus aliquid consolationis impertiretur; conuolat ad pium opus Matthaeus, ac domum ingressus, clim plurimam lugentium turbam videret, cunctis silentium indicens, mox in secretum se cubiculum confert: ubi diutius orans, postremo ab oratione surgit, cumque ad defunctum Adolescentem reuersus, uniuersos hilari vultu salutasset: Quid ploratis, inquit non est mortuus Adolescens sed dormit: tu ad

mortuum accedens,ubi illum tenerrime amplexatus est, Signo Cru- Cis benedicit. Adolescens vero,cum rursus huius vitae usura, diuina virtute frui coepisset; oculos aperit,ac rediuiuuS,Parentes,ac circumstantem turbam ad Dei laudes, quas ille prior exorsus est, celebrandas prouocat. Didacum quoque Hieronymi Cerquae, Aquilance Arcis Praefecti Filium,extremo conflictu, cum morte colluci n-tem, post Orationem Patri incolimem reddit. Alterum quoque, Undarum vi raptum, ipsius opem in summo vitae discrimine efflagitantem, absens a periculo liberat: isque se repente in altera Fluminis ripam delatum conspicit. Aliquando etiam cum Socio Leonissam iter faciens, imbre undique e Coelo cadente, ne pluuiae quidem stilla ipsum contingit, quamuis aquae propter imbrium copiam, undique exundarent. Clim igitur Deus,Seruum suum, quem ad gratiae dona Vocauerat, quem Fide, & praeclaris operibus iustificauerat, tanta quoque Miraculorum dignitate, ac splendore magnificassiet; ut eum Vniuersi, velut coelestem hominem praedicarent, & venerarentur. Postremo eum glorificare. & Corona donare statuit. Quapropter cum semel in oratione defixus, ad coelestes diuinae charitatis ample-Xus anhelat,breui Dominus, Corporis dis lutionem illi futuram 5.stendit. Paulo igitur post in languorem incidit, cumque eo morbo diutius aegrotaret ab Aquilance Arcis Praefecto,cuius Filium 4 funeribus reuocauerat, in quoddam Castrum Medicorum consilio transmigrare cogitur: ea porro loci mutatione cum necdum morbi vis remitteretur, sed potius aucta in peius proficeret, iterum Aquilam redire compellitur. Interek, qui ab Aquilanae Arcis Praesecto missi fuerant, ut Matthaeum, equo impositum, Aquilam reducerent, Dei Virum rogabant, ut equi beneficio seueretur: reluctabatur Matthaeus: Neque enim decet, aiebat,eum, qui toto suo Religionis curriculo, vivens pedester incessit, nunc moribundum equitare.

Cum vero illi cogerent, inuitumque ad phippium raperent : Agite, inquit,quod vultis, nam frustri in id adnitimini, Deo enim id mi nime gratum est, quod ipso rerum experimento percipietis. Itaque cum Virum Dei, equo imposuissent, en extemplo fraenum ex ore S a equi

SEARCH

MENU NAVIGATION