장음표시 사용
321쪽
, i o FLOR ES SERAPHI cI. lquasi stultos deridere, ac cachinnis prosequi incipit,at clim primum constiuates eos Christi fidem, ad salutem necessariam praedicare. 'Mahometem vero Pseudoprophetam, ac delusorem proclamareat diunt; protinus in furorem Versi, pugnis illos,ac fustibus oppeti-tός - varijs contumclijs assectos, ad Iudicem ducunt: qui cum eos; ., istum constanter praedicantes audisset, multis verberibusasti hos, in carcerem detrudi iubet. Intere, Christiani Morcatores, quadam pecuniarum summa oblata, Sanctos Confessores e carceiae extractos, ad discessum compellunt: Illi verb eb maximὶ exultam . quod iam digni haberi coepissent, pro Nomine Iesu contumeliam pati nauigium nacti. in Palestinam vehuntur: Sancta illa Hierosolymorum loca venerantur, Beatissimique P. Francisti potissimum exemplo ducti, qui Babiloniae Sullano, Christi I ilem praedicauerat Memphim, ac Babilonem proficiscuntur. Huc igitur clim appulissent, ac aliquot dies in obsecrationibus exegi Osent, clim Babilonicum idioma ignorarent, Populisque Italica lingua ignota ei set; Deo illis consilium ministrante, velut opportunum sibi in animum inducunt, Basiam Vrbis Gubernatorem, qui Italicae Linguae haud ignarus erat, adire, eumque a falsa Machometaru Se- ista euocare, & ad Christi Fidem trahere, quo reliqua plebs, quae ad Regis exemplum componitur, Christo facilius nomina daret.Iudaei emb hospitis opora, coram Balsa sistuntur: At Ioannes cum se Bas
sae conspectu, quem tantopere optauerat, tandem frui videt, Christum constantissime praedicans, Mahometem deceptorem, ac de- lusorem assirmat: quod Ioannes tam feruido essectu effatur, tantisque rationibus comprobat, ut Bassa,Viri audaciam, ac libertatem indicendo admiratus, ira primum esserueret:at eorum vultus macilen-tOS, ac eXtenuatoS contemplans,cum eos prae inedia, ac longa rerum tolerantia, delirare existimaret; iram comprimens. ipsos detineri ac
melioribus cibis refocillari iubet. Cum autem aliquot dies effluxissent, ante Iudicem uterque sistitur, quos cum Iudex placidis primum verbis interpellans, quinam, & unde essent, quorsumite Memphim venissent denique an non magni Prophetae Mahometi serui , ac cultores esse vellent, singillatim interrogasset; intrepidi respondent: Se Christianos esse,ac Christum colere, Mahometem verb, non Prophetam, sed Pseudoprophetam agnoscere, atque ob eam tantum causam, se tὶm longam peregrinationem suscepisse, ut qui ab eo decepti, inter densas infidelitatis tenebras versantur, eorum praedicatione diuinam tandem Christianae Fidei lucem assequantur. His
322쪽
FLORES SERAPHICI. 2 itur. His igitur,quamplurimisque alijs contrὶ Mahometem,atque illius Legem di stis adeo ira Iudex exarsit;vt protinus utrumque dirisi simis flagellis caedi imperarit, quo in supplicio,Sanisti Martyresaaudes cx animo Christo decantantes, impiae turbae inter flagella Christum praedicant. Post haec,in aristum. & tenebrosum carcerem detrusi, quotidiana, impij Iudicis ius Iu, inedia afflictantur: ij verb se
inuicem in Domino confortantes, laetissimi, quasi ad delitias inuitati essent, inedias . flagella, carceres, squaliores, pro Domino sustinent, duriora atque arctiora pro Christo subire parati. Intere, post aliquot dies, manibus post terga reuinctis, ad Iudicem ducuntur,
quos cum is interrogalset,num ad saniorem mentem reuersi . quae aduersus eorum Pro metam, atque illius Legem protulerat,irrita esse, atque inter illius cultores adnumerari vellent3 His, illi uno ore respondentes dicunt: Se Christum,ac Christianam Fidem colere, quae sola cultores suos ad immortales gloriae coronas ducit: pestiferam vero Mahometi Legem. abhorrere, quae cultores suos aeternis supplicij s parat. His iratus Iudex rursus illos durioribus flagris verberari, atque alijs cruciatibus examinari iuber: rursumque in carcerem retrusis, noua suppliciorum genera parat, quibus eos impia turba, totius humanitatis expers, prosequitur. Iudex,uero cum tapilis ad Tribunal vocatos, ac repetitis poenis affectos, ad Mahometicae Legis cultum se illos pertrahere polle det peraret, perpetuo carceri, absque cibo, & potu, lata Sententia adiudicat,ut tande fame,& sitienecati intereant. Porro audita hac Iudicis Sententia, Martyres in carcere pariter genuflectentes, Deo ex intimis visceribus gratias agunt, ibique in oratione, atque diuinis laudibus usque ad obitum perseuerantes, coeptum agonem. eliciter Consummant. Anno i 1 1 i.
nonnulli manuscripti Auctores. hos Sanctos Martyres Constantinopoli publica capitis obtruncatione, Martyrium obijsse tradunt: quihus etiam alij addunt, Ioannis Sacerdotis caput, post abscissionem per horam Christi Fidem Sarracenis praedicasse.Nos suam cuique fidem integram seruantes, quae plurium testimoni j s probata, cepimus satius hic inserenda duximus. Horum Martyrij meminit Chronicon Ordinis. p. 3. lib. 2.
324쪽
R AYER ANGELVs Saonensis, nobili genere progeni
tus . ab adolescentia Domini iugo afluescens vix septemdecim annos natus, in Minorum obseruantium Familiam asscribi sestinat. Ex qua post exple- ta Theologiae studia, ad Capucinos migrans, plurimum Regulae obseruantia, ac caeteris virtutibus praecellit. Τanta vultus venustate, morum suauitate, atque assabilitate praeditus erat; ut nemo i m tristis,&afflictus cum eo loqueretur, qui ab eo non recederet consolatus, &laetus. Erat statura altus,
colore albus, facie hilaris, ac semper iucundus. Multis Vrbibus gratus, ac Venetijs, & Romae praesertim: Bononiae etiam per integrum annum Verbum Dei annunciat, in Ecclesia magna S. Petronij, & S. Petri. Demum Neapolim, Maceratam, Asculum, ac plerasque alias Ciuitates praedicando peragrat: quas non solum diuini Verbi praedicatione, sed prare larissimis quoque vitae exemplis, ac nota vitae Sanehimonia, ad uberes virtutum fructus prouocat. Hinc illum quoque D. O. M. signis haud vulgaribus illustrare, illiusque apud homines Sanctitatem commendare voluit. In quibus illud aperio,& communi omnium testimonio probatum sertur. Quod cum Bononiae apud Populum ageret, ac diuini Verbi semina dissunderet semes ex hospitio squod illi in Urbis vico,qui Lama dicitur, constitutum fuerat) digressus, ad Monasterium pergeret; in hominem incidit, tam grauiter ab hostibus sauciatum, ut cranio capitis disIecto, in duas se partes disiungeret: miseri igitur hominis cdum Angelus commiseratus, ad eum accedit. utramque capitis partem leu4 manu constringit, dextra verbJulnus Signo Crucis benedicit. quo edito, mox simul dissectae capitis pstnes diuina virtute coalescunt, vulnusque repenth instauratur, laeris tantiun cicatrice in capite rellista,
quo illustrior diuini Miracili maiestas sese esse ret. Euulgato per Urbem Miraculo, cum Angelus post praedicationem ad hospitium
rediret,Puer,qui in ea via ad mendicationem iacebat, i m neruis attractus, ut ne quidem seipsum loco mouere posset, eo vita, statim exclamare coepit: Vir Dei e quoque ab infirmitate cura,
325쪽
sicut alterum curasti.Cui Angelus:Numquid medicus sum Fili 3 Ad Uaysicum perge: Non,Pater mi fait Puer) sed tu Crucis Signum
mihi adhibito, ut ex morbo conualescam. Cumque fortius Puer pro Signo Crucis obtinendo inclamaret, illi tandem A ngelus ait: Puer mi, si te Deus,pro sua benignitate,Signo Crucis sanare voluerit, en Signum Crucis, secundum fidem tuam fiat tibi. Cumque illum Signo Crucis consignasset,statim Puer exiliens. integrae incolumitati restitutus. ad Matrem currit exclamans: Miraculum Mater, Miraculum Mater, en ego incolumis sum ille Dei Seruus, me Signo Crucis senauit. His alijsque Miraculis,mus. & Serui sui merita, & animarum incolumitatem quam plerisque sua praedicatione pri stabat, commendare voluit: quibus etiam permoti Bononienses Ciues,qui prilis animum minus erga Capucinos propensum gerebant, ad Religionis cultum ac deuotionem accessere, diuulgatisque per Urbem Miraculis, Religionisque San stitate coelesti testimonio perspecta, tanta in Fratres Vrbis deuotio efferbuit; ut cum quotidiano Populi ad Conuentum confluxu ac frequentia, Ossicia ac orationes interturbarentur; Guardianus, scripto ad ianuae frontem assixo, quo Populo haud defutura illi Fratrum suffragia pollicebatur, confluentis Populi multitudinem ab ea frequentia reuocare coactus fuerit. Postremo, cum Sanctus hic Vir,in Piceno per aliquot annos Dei Verbum, maxima cum audientium utilitate, disseminasset: in Conuentu AEsj, multiplicato talentorum foenore, meritis diues ad Dominum migrat. Anno i
RArrR LUDOVicvs Vrbinas, Vir virtute illustris, Sancti
monia clarus, humilitate abstinentist. vitae austeritate,alti simae paupertatis cultu, animi constantia, praedicationis verb zelo potissimum floret. Paupertatis i m studiosus fuit, ut uno, loqde habitu, eoque obsoleto contentus,alterum per viginti quinque annorum spatium, quo inter Capucinos vixit, nunqtam admiserit.Solius panis. & aquae victus, post quotidiana ieiunia quae somni parcitate, &piolixioris orationis studio suauia reddebat)sa ph illi familiaris erat. Regularis obseruantiae relator, clim vilibus Domus exercitijs sedulb seipsum exercet: Daemon ipsius humilitati, ac paupertati inuidens; ut eum aliquandb ad auri cupiditatem alliceret, dum
326쪽
rat, dum semel in horto ligone tellurem fodit,ingentem illi auri . &argenti thesaurum aperit' quo ille vise, tantoperε exhorruit.ut illum confestim terra opperuerit eas verri Daemonis artes fuisse, ut eum ad auri desiderium impelleret, planε indicauit; quod Fratribus in eodem loco alte sedientibus, idque pluries, nullus tamen deinceps ibi thesaurus repertus fuit. Tandem Firmi in Piceno, magna cum sanistimoniae fama diem ultimum claudit. Anno i 36o.
ET G ESTA. RATER NICOLAVs Anconitanus, Verbi diuini Concionator, cum Eusebio Anconitano, & alijs ex Obseruantium Familia,ad Capucinos migrat. Vir hic, Regulae cum primis obseruantistimus fuit: adeoque paupertatis amicus; ut detritis tantummodo, ac vetustate exoletis vestibus uteretur. Carnem asperrimis flagellationibus, vigilijs, ac praesertim ieiunijs, ut Spiritum ad diuina contemplanda,puriorem,ac liberiorem sibi vendicaret afflictabat. Familiare id sibi adsciuerat; ut tres cuiuslibet hebdomadae dies, panis,& aquae abstinentia, consecraret. Orationi , ac rerum diuinarum contemplationi,plurimum deditus, solitiad ini inhaerebat, ac linguae custodiae diligentissimε in igilabat: nec minor erat in Nicolao, in Verbo Dei disseminando,charitatis aestus. Dominus quoque, qui simplici suorum praedicatione, & meliori Praedicantium vita delectatur; signis ac virtutibus Serui 1 di sta confirmabat. Etenim plerique qui morbo aliquo afflictabantur, ut ipsius benedictione fruerentur. ad eum post praedicationem accedentes. cum eos pius Pater Signo Crucis muniret, ab aegritudine liberi dimittebantur. Horum sane tanta copia fuit; vinumerosae aegrotantium turbae, ipsius benedictionem expetentes. interdum ad Monasterium confluerent. Clim vero nostris eo tempore nulla non modo cura. aut sellicitudo esset,ob nimiam multitudinem,singularia sanitatum munera conscribere i eorum duntaxat in genere. memoria ab antiquis monumentis nobis consignata fuit. Obijt pretiosa morte Sanctorum hic Vir,post. 11.suae aetatis annum, in Conuentu Montis Veteris. Anno i 1 h Triginta in Religione anni maxima cum Sanctitatis, ac Religionis gloria transactis.
328쪽
RATER I 'ANNEs k Leoniusa , Concionator, mi Minorum Conventualium Familia, Matthaei ει- tris potissimum precibus ad Capucinos Vocatus, inter eos inculpatam, ac virtutibus praeclaram vitam ducit. Feruentissimus diuini verbi Praeco existit,atque aded sermone potens; ut ipses quoque improbos, ac corruptos antinos ad virtutem prouocet.Inter alia vero illud tkm singulare,ad dissidia componenda, donum Mcipit;vt innumerabiles propis, ac inueteratissimas Ciuium, ac urbium simultates sua
tempestate grassantes,extinguat, atque ad Inutuam amicitiam compellat. Duili Tipherni, semel Sacrum Missae Sacrificium osterret :nonnullique Sacro audiendo interessent,qui antiqua, & inuestrata odia inter se Quebant; hos Ioannes. ut ad mutuam concordiam, &beneuolentiam adducere posset, ubi ad ea Dominicalis Orationis verba peruenerat: Et Giliue nota debita nos . Acut-mydimittimui de bitoribus mstris c diuino velut oestro percitus iaciem, & verba ad cir-cUmstantes conuertens, ikm efficaciter de inimicorum dilectione disterere coepit; ut necdum sermone peracto, qui intestinis inter se odijs ardebant, mutuis se osculis exciperent, ac stabili deinceps vin- culo inter se colligarentur. Post haec Rusticus quidam Visini Comi latus, cuius germanus Frater nuper , quodam Cive inte sectus me rat, adeb ad pacem ineundam durus, & inexorabilis erat; ut nullis unquὶm, aut amicorum, aut Nobilium, aut Potentum precibus adduci potuerat; ut animum ad concordiam componeret. Cum igitur Ioannes semel ad Sacra celebranda se contulisset, atque etiam inter alios, Rusticus conuenis let, eaque smultas cunctis manifesta esset, res ad Ioannem desertur: qiu Sacras adhuc vestes indutus, de in iuriarum remissione, & staternae charitatis bono iam essicaciter agere coepit; ut Rustici animo commoueri incipiente, Ioannes eum no
mine proprio vocans, ad se accedere iubeat, & ab eo quaerat: An non cum pratris sui intersectore, qui &praesens in Ecclesia aderat, pacem inire velit 3 cui clim Rusticus,praeter omnium expectationem, promptum si exhiberet: ipso tempore pax, & amicitia nullo labore inita, ac stabilita fuit.Hoc planis modo alias quoque, Virum quen- e dam, p. l
329쪽
dam, publico scelere obstrictum, qui Sacramenta refugiebat,ad poenitentiam compulit. Clim enim Sacris Mysterijs incumbens, illum adelle intelligeret: ad Populum, post: Missae finem, conuersus ait: Amabo, Fratres, quinquies orationem Dominicam, & Salutationem Angelicam, pro perdito homine uno, omnes persoluamus, cUius tanta insania est; ut potius in profundum Tartarum demergi. quam peccata sua Cosessione expiare, & inter Dei filios adnumeriari sibi eligit. His dictis Ioannis, Populique orationibus,tantopere is animo compunctus fuit.ut peccata sua lachrimis. & Poenitentiae Sacramento quamprimum delens, vitam in melius commutarit.Intestina quoque odia. ac mutuas caedes, inter duo Vallis Spoletanae Castella, in quibus componendis,quamplurimi Ecclesiastici & Potentes, diu frustra operam insumpserant; diuina virtute nec non sui oratione, & prudentia, Ioannes ita componit, lites dirimit, dissidia fugat: vires, humanum pene modum excedere videretvi'. Hinc D. O. M. qui Ioannis animum, &gcsta moderabatur; ut se horum Auctorem ostenderet: si qui, vel illius dicta contemnebant, vel monitis aduersabantur; haud impunes elle sinebat. In oppido enim Sit lani, Ciui pacem refugienti,necem certo loco futuram praedicit: alterique concordiam recusanti, repentinum obitum praenunciat. In
oppido quodam Vallis Spoletanae quod Passiim appellatur, Alcatoribus squos sepe Ioannes, & aleas frigore, & a publico Oppidi
scandalo abstinere hortatus fuercat) Sancti Viri monita aspernantibus, & irridentibus, repentinum exitum praesignificat. Haec C im Ioannes publice comminatus esset; ut non hominis, sed Dei vocesJ. quisque esse intelligeret; iuxtkViri Dci comminationem, adamu sim acciderunt: ac praesertim,rixa inter praedictos aleatores exorta, cum omnes sibi mutuo necem intulissent; Propheticam illam Ioannis vocem misse, ac Deo auctore prosect am, cunctois non obscure perspectum fuit. Hoc ipso Prophetiae spiritu, cum pleraque in Religione praedixisset, Vir Dei in morbum incidit: ac tandem supremum huic Mundo, aerumnarum pleno, valedicens; Iustorum morte ex humanis tollitur. An