Flores seraphici ex amoenis annalium hortis adm. R.P.F. Zachariae Bouerij ord. FF. Minorum S. Francisci Capucinorum definitoris generalis collecti siue Icones, vitae et gesta virorum illustrium; qui ab anno 1525 vsque ad annum 1580 in eodem ordine mi

발행: 1648년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

FRATRIS HIERONYMI a FOROLL

RATER H1ΕRONYMVs , Forolivio, Sacerdos, ex Nobili Tarestorum Familia ortus. Hunc ex matris utero segregatum, & in partem sortis Sanctorum, secundum propositum a Deo vocatum suisse; prae-' clara Sanctitatispra ludia, quae in ipsa ineunte aetate praefulgent, facile declarant.Tanta enim 1 teneris lunnis, rerum coelestium cupiditate teneri coepit; ut quae puerorumi sunt, fastidiens; nihil praeterquam diuina appetere videretur.Ρueru-l lus, alterius Nicolai instar, ter in hebdomada; quarta nimirum. & sexta Feria, Sabbatho adiuncto, tam arcta abstinentiae lege sibii

l iunandum praemiuit; ut saepE praeter panem, &aquam nihil ijs diebus sibi ad victum adhibear. Cumque necdum caro blanditias,ac illecebras persuaderet; ipsa carnis semina nondum excitata, ne pullulent, abstinentia praefocat. Gratiosus Puer, viX quartum, aut quintum annum attigerati cum Beatissimae Virginis deuotionem tam alte sibi in animo instulpserat, ut ad eam velut ad Matris gremium tener adhuc suspiraret;cunctaque illius Festorum peruigilia, in ea aetate,quae adhuc ieiunia nescit perpetuo panis. & aquae ieiunio consecraret. Denique clim vultu decorus, pedi u mitis, facie verecundus, innataque oculorum modestia praeditus esset; tantus in eo elucebat

putitatis, ac innocentiae splendor: ut nihil eo amabilius, nihil dulcius, gratiosus nihil co quicquam spectari possiet: ita ut Angelicam potius,quam hominis speciem praeseserret. Adolescente vero aetate,

cum ea simul & pietas adolescebat, literariisque studiis addictus,l incredibili moriam grauitate,vana, & ludicra abij cies, nihil nisi senile pertractabat. Cu vob post literaria studia ad ludos& ad spectacula k commilitonibus prouocaretur; lepide respondere sellius erat: Meisthic expcaate, donec redeam: tum domum pergens, occluso cubiculo, flagellis corpus caedebat, & necdum Sacerdos, seipsum Deo Sacrificium pro ijs osserebat ne quid sortε,in diuini Nominis iniuriam, ab iis, in puerilibus huiusmodi illecebris patratum fuisset. At his non contentus dilectus Deo, & hominibus adolescens, mollia omnia refugiens, duris tantlim, & asperis delectatur. Nocte enim clim ad quietem secederet; ubi consueta I famulis obsequia accepit. clauso cubiculi ostio, lintea, ac laneas culcitras subtrahensi sola ue

332쪽

--l FLORES SERAPHICI. 11 lstraminea contentus, in ea absque linteis reclibat, ac flagello corpusculum caedeos, maneque diluculo consurgens. aciei iam, ut prius sternens, nemini facti suspicionem ingerit. Cum autem Pater haec casu animaduertisset, id aegre serens; ut illius mentem a diuinorum occupatione auo ret, pretiosis vestibus indutum,in publicum prodire, ac venationi operam dare mandat. Paternis iustis obtemperat Hieronymus: at, con venatores, ob venaticae praedae fugam, in blasphemias erumpentes audisset; horrescens animo pius Adolescens, protinus venatione relicta, reque Patri narrata, ab eo summis precibus impetrat, ne deinceps ad venationem compellatui . Cum autem praestrantiori ingenio praeditus esset; tantum in humanioribus ac Philosophicis studijs,breui tempore profecit;ri quartum de cimum tantum adnum attingens, de ipsis apte disserere ac discepta re valeat. Ad quintum,vel sextumdecimum verb annum perueniens, in eum Religionis statum se trasserre cogitat,in quo perpetua carnis mortificatio, uniuersas carnis ac Mundi cupiditates pellat, Christuq: illi propius imitandum praebeat. Hoc secum inito consilio, cusemel

in Capucinos Fratres oculos coniecisset protinus,Deo igniculos ex- ' citante in eius instituti sormam ita animo exarsit ut nulla vitae austeritate,a concepto mentis proposito deterrerimquIm potuerit. Quapropter, tandem in Nouitiorum numeru adscriptus , mox velut Domini hortulus,tot coepit virtutibus florere,ut undique diuinos humilitatis obedientiae, paupertatis,propris abnegationis,patientiq,charitatis,ac caeterarum virtutu floros emitteret. vita austerissimus: priori

trium dierum ieiunio, quod . puero instituerat, quotidianasere abstinentiam addit quam cilicio flagellis vigiliis,atque aliis austerioris vi tit asperitatibus insu.iorem reddit. Rudi quoque,ac sola tunica contentus, inter brumae algores, vehementiores diuinς charitatis flamas. quibus calefiat;haud alioqu1massidus orationis, reperpetu cuiusdain Deu aspirationis flatu, in animo excitat. Honestatis,ac pudicitiqta integer seper custos existit; ut virginitate, quain Religionis ingressu, cum pudore, comitem habuerat, puram ,& illibatam usque ad morte seruet.Nihil tandem eo conspiciturhonestius, nihilhumilius, purius nihil, ac Angelis similius: tanta modestia resensuu mortificatione seipsum gerebat,ut luminibus in terram defixis, nullius unquΙm facie in tueretur. Rerum omnium altissimam paupertatem;t,m ardenti sibi Omore putauerat;vt praeter Christum,nihil sibi habendu putaret. Interea, du Hieronymi Pater,iato furore in Capucinos insaniret;ricum sempore in Franciscum 1 Funiano,Ordinis Concionatorem sortδ

333쪽

incidisset,multis eum iniurijs assectum,colaphoetia aggressus fuistet. Hieronymus impetrata a Viear. Prouinciali licentia,ut Patris ira placaret;ad Paternam domum se confert: Patremq; in cubiculo scribentem intrepidus adit: Cui Pater: Qtiis es tu Hieron.vero: An no, Pa ter,Hieronymum Filiumtuu agnoscis8 At protinus ille: Mentiris, inquit non te Filium, sed Diabolulia ci Religioso habitu contectum: statimq. in furias actus tkm ingente illi alapam impingit,ut eum humi

impetu ruere compellat. At patiens Hieron. nihil ea re commotus,

mox seerigens ad Patris se pedes proijcit, ipsosq; culachrymis exosculanS;Pater mi ait, cur tantopere excandescis3Si Ponti sex me ad sua honoraria vocasset;an non indi: maximam voluptate caperes am vero,chm S. Poti sex Dom. nosterie Coelo inter suos me familiares indignum coaptare voluit quid est,qubd eo tantoperinomacharis,ac te ignominia assieetum putas His verbis ac Fiiij fiumilitate,ita Patris animus comouetur; ut sedata prors is ira, atq; in tenerum amorem co- mutata in Fili j oscula,&lexus ruat;Deoq; ipsius mente in melius mutante, Filiu deinceps. ac Religionem summo amore prosequatur. Post hec Hieron. Sacerdos inunctus,atq; ad concionandi ossiciuas sumptuS;tanta virumque munus dignitate obit; ut &S. Mysterioruoblationem vix unqua absq; lachrymis peragat,&Apostolicu munus tanta sermonis suauitate,& charitate administret,ut ubere semper ex eo fructu Domino referat.Vix tandem octauu in Religione annia at-l tigerat,cum aduersa valetudine Forolivij corripitur: qui climbieniolasti ictatus fuisset tot in ea virtutum,ac praesertim patientiae exemplis,l emit sit,ut aeter Dei laudes nihil ex ipsius ore flueret,uniuersosque sua virtuteia salutis profectu instrueret.Insuperhoc tempore tam illustria si stimoniς signa ab illo erumpunt:vrquamplurimi Vrbis Cives,&Nobiles, ipsiusSanehitatis fama ducti uotiλε ad eum vetitarent,ac pleriq. adolescentes ad suavem virtutum illivsodore accurrerent,quorum vni,Spiritu Prophetico Religionis ingress um pr nunciat.Ingrauescente porro morbo,ac Viro Dei ad vitq occasum properante, octauo ante ipsius obitum die, dum is ad dilectissimi Domini cursum animu parat,acaestuanti b. desiderijs adillius amplexu anhelat: En B.Coelor. Regina, clarissima undiq; luce perfusa, vigilanti apparet, eumq; coelestib. verbis, ad Fernae beatitudinis praemia allicit mortis diem,ac horam,quq Dominicapost die,advespertinu Angel. Salutationis signu futura erat praenunciat,ac coelesteilli regnum pollicetur. Cui Hieron.vberiorib, lachrymis perfusas: Vnde hoc mihi ait,5 inclyta Coel. Regin. unde hoc ut Mater Des mei,MDomina

334쪽

FLORES SERAPHICI

l mea, ad me miserum veniatZQuid ergo unquam tale promerui. qub coelestis mihi beatitudinis corona debeaturὸ tum vero posh ignitas gratiarum actiones, ipsum ad diuinas laudes Prophetae verbis perurgens, addit: Iam erg5 Benedic anima mea Dominose nia quae intra me sunt, nominisancto em. Benedicanima mea Domino, 'non ιιhuyci o mnes retributiones risu.Quipropitiatur omnibus iniquitatibin tuis, qui anat omnes infirmitates tuas cui redimit de interitu*ita tu qui coronat te in m sericordia. mistrationibus. A dsuit tandem supremus dies, quo hinc Seruo Dei Qeliciter emigrandum erat: cum Deo ad maiorem ipsius coronam permittente, D aon, Hieronymum trina tentatione inuadens, ab eo generose suriratur. Pulso igitur tentatore, cum Dci Seruus integris sensibus Muritae finem properaret: Pater qui k Fili j morientis latere non recedebat, his eum verbis compellit: Fili, si te Deus ad Coelestis b-itudinis Regnum adduxerit, aliquod nobis tuae coronae in mox testimonium pri be. Cui cum Hieronymus annuisset; paruo ppst temuore elapso, dum prinatim Angelicq Salutationis signum datur, fidelis Dei Seruus in eam prophetς vocem erumpens: Laudate Dominum de Oae 43, &c. totoquellio psalmo integri decantato, cum ad ea verba peruenit: Omnis Spiritin laudet Dominum, bliciter Deo Spiritum reddit. Qito tempore dexteram ad Christi Crucifixi imaginem, quq illi a dextris pendebat,extendens; ac cUeris digitis contractis, in/icem tantum explicans, quo dextrum vulnus Saluatoris indicabar; illud Patri, ac reliquis. suae salutis, atque adepti Regni testimonium relinquit. Post haec S. Viri Corpus summo honore tumulatur. Quo tempore Deus illius merita. ac sanistimoniam Miraculis testatam es le voluit. Quaedam enim Adriani Bici. nobilis Viri famula,quae cancro in ubere laborabat, ad feretrum: accedens. dextram defuncti manum apprehend1t, ipsius merita sibi propitia inuocans, illam morboso uberi admouet: vixque mulier S. Viri manum uberi applicuit; c im reponte se ab incurabili morbo liberam sentit. Altera quoque eodem modo, atque eodem tempore, ab uberum tumore curatur. Tertia tandem, quq graui ulcere amictata fuerat, cum aqua, qua ipsius Corpus post mortem ablutum fuerat, ulcus lauisset; ab eo statim morbo sanatur.Post verb Viri Dei obitum, cum ipsius Corpus quinque, vel sex annos tumulatum imcuisset,aperto ore Sepulchri,t mintegrum,ac incorruptum cernitur; ut eo diein Sepulchro conditum videretur. Cum verό totus illius viotς cursus vix ad vigesimum nonum annum perueniret; de eo illud dici potest: Consummam in Mem,expleuittemporamulta. Obiit Anno is 66.

336쪽

FRATRIS FRANCISCI a SORIANO,

PRAEDICATORIS

ingenio floreret, in Minorum Obseruantium militiam adscriptus, plerosque in ea annos, magna cum virtutum, & ingenij laude exegit: Concionatorque institutus, inter priscos illos primaeuos Patres, qui primo illa Religionis aeuo virtute. ac Praedicationis dono floruere, t minsignis praelucet; ut praestantissimum sua tempestate sibi nomen in Christiano Orbe comparauerit. At cum celebre Capucinorum nomen audiuit, quorum vita uniuersos ad sui admirationem compellebarι ardentiori Regularis obseruantiae studio accensus, ad eorum Religionem se consert in qua Orationis praese tim, ac rerum diuinarum contemplationis amore ita assicitur; ut ob studium literarum, aut Praedicationis munus, nunquam orandi tempus amittat. Paupertate, obedientia. humilitate, sui contemptu, ac Regularis obseruantiae cultu,haud mediocriter floret. Quod verb in eo praecipuum, ac singulare virtutis testimonium emulgebat flagrantissima quaedam charitas erat:quatum in Dei gloriam. tum in animarum utilitatem, studio ferebatur.Magna ingeni j sacilitate, ac fertilitate praestans. tantum e Coelo lumen accipiebat, ut & de

summis quibusque Theologiae quaestionibus, aptissime dissereret. Pendebant ex ore illius Populi: vox illi quasi tonitruum . nulli sua reprehensione parcens: quin imo ita aliquando in reprehendendis vitiis Dei Spiritu agebatur; ut cum plerumque in acriores po agi

tante. increpationes erumperet, quas nedum cogitatione conceperati clim de illi4 posthaec mentio apud eum fieret, eas penitus ignoraret. Tanta densque ac tam mira ipsius verbis 1 Deo Opt. Max. vis indita erat; ut ita Vrbibus, ubi is Verbli Dei disseminabat odia & in imicitias aufugem stanora exulare, math paria restitui, adultotas, ac concubinas pelli, Consessiones generales institui mores corrigi passim viderentur. Cuius rei innumera, ex Romana, ac Neapolit na Vrbe, ac pragere Florentina, Ferraria, Perusia, ac praeseditim Panormitana, ac caeteris Siciliae Urbibus, exempla adferri polliciat. Orationem quadraginta Horarum, a Fri Iosepho pernensi

337쪽

institutam, mirum in modum illustrauit, tantaque inter praedicam dum diuini Spiritus luce perfundebatur ι ut non rarb quoque futura praediceret. Teramni, quae Siciliae Urbs est, vir quidam praepotens erat, qui tot opes is re coaceruauerat, ut Vrbis illius ditissimus haberetur. Hunc saepE Vir Dei admonuerat, ut

nore restituto seipsum E Diaboli faucibus eriperet : quod cum ille praestare negligeret; is tandem pro suggestu ad eum,

sermonem conuertens; ubi illi proprias usuras exprobrauit; diuinum illi iudicium sub Epulonis diuitis nomine, comminatur his verbis: Audi crudelis, quid de te Deus, e Coelo decreueriti Iudicium sedit, & libri tui aperti sunt : conteret te Deus velociter Spiritu oris sui, teque repentε intercipiet ultima dies, quae assi huc multa de usuris cogitantem, ad Orcum rapiet : idque tam in

speratb. ut neque tibi diuini Nominis inuocandi spatium detur. Haud frustra id λ Viro Dei dictum fuit: nam post idiε,cum Diues

m Pomario cum amicis deambularet, sulgur E nubecula erumpens, eum solum,inter caeteros, percusium interficit, ac velut ligni stipi item conflagrat. Iter ian, cum Foroli usi praedicat; alteri Foeneratori, qui pauperum sanguine sibi diuitias auxerat, proximum in sutura nocte interitum praenuntiat: illa saepe Euangelij verba eidem incul.

cans: Stulte, hac nocte repetent Mimam tu a te, o quaeparasti, ιιιι erunt Quod illi in ipso noctis profiindo, pituitae fluxu praefocato,ac cidit. Ex quo id omnibus innotescit: Dei Virum non selum diuini Verbi comminatione; sed Prophetico quoque Spiritu, repentinum hominis interitum praemonstrasse. Tanta igitur, ob communem sanistimoniae opinionem, in eum Populi, deuotione flagrabant, ut qui aegrotos, vel k Daemone obsesos habebant; in viis, ac compitis, per quae is transiturus erat, collocarent: quos clim ille Signo Crucis benediceret; cunctos sese incolumes dimittebat. Accidit aliquan do, ut cum illius aduentum, urbis cuiusdam Populus in campestri quadam Ecclesia, ubi illi obuiam processerat, exspectaret: Mulier quaedam , Daemone obsessa,simulatque Franciscum venientem . aepropius accedentem conspiceret; mox ne sus Spiritus exclamare coepit. En hostem, in omnium nostrum aduersarium: Quid hiemorose Ο dura necessitast Cumque illius praesentiam ferre non posset,statim Mulierem discerpens eam ab obsessione liberam relinquit.

Ex Sicilia igitur, Generalis vicarii praecepto,Neapolim:ad Dei Verbum praedicandum vocatus, nauigationem secundis ventis, ac trana

338쪽

te D momim opera, qui ipsius iter impedireconabantur, concitata; nauis in cerium, ac apertum naufragium ruebat. Cum Franciscus, spem omnem vitae sibi ademptam videns. ad Deum confugit, eumque his verbis precatur: Deus Omnipotens, cuius imperio Mare,&venti obediunt: si ex te orta est teinpestas, manetque tibi alta mente repositum, ut nunc vasto hoc gurgite demergar, hon reluctor: fiat, Domine, voluntas tua: suscipe tantummod5 Seruum tuum in pace. Veruntamen ,tot hic pereuntes A nimas tua benignitate serua, ut laudent opera tua, ac mirabilia tua in prosundo: sin populo tuo adhuc sum necessarius, Tartareorumque hostium inuidia, procella haec excitata est: tu aeris potestatibus impera, procellam cohibe, ne nos demergat tempestas aquq ; neque absorbeat nos profundum. A dhuc hqc orans Franciscus ad Deum verba effundit, clim repenthvnda vento iactata e Mari erumpens, eum e naui raptum. in salo ἡdentem collocat, nihilqtie incommodi passum, sed Deo laudes canentem, fluctus, quasi vehiculum substrati, suauiter ad littus exultantem perducunt. Dum vero de Socio sollicitus,quid de eo factum sit, ignorat: En illum procul, pallio inuolutum, perinde ac si aridus quidam truncus esset, E fluctibus ad littus deferri cernit. At nec Viari Dei preces, pro egeris quoque nauigantibus apud Deum irrit

fuerunt: etenim nauicula; qua Veliebantur, cum fluctibus, in momento absorpta fuisset; mox super un/as resiliens. cum omnibus su-ua ad littus peruenit. Quodque haud minori admiratione dignum est: pera, quq libros, ac scripta Francisci continebat, cum fluAibus diu circumagitata filisset;ad littus tandem delata. nulla ex parte ma defacta apparuit. Franciscus itaque, diuina virtute, a tanto periculo liber, Neapolim venit: ubi tanquam nouus Apostolus habetur. H inc in Vmbriam profectus; cum in turpem quorundam vitam, acrius inuectus iuisset; venenum illi clam in vino ossertur, a quo tamen diuina virtute seruatur. Hoc tempore quoque accidit: ut in Prouincia Romani, aegrotus quidam Frater, qui ad vitae exitum properabat. ab eo supplex peteret, Vt circa nonam horam, quo tempore sibi ex hac luce emigrandum elle. diuina reuelatione acceperat; Deo, Sacrum Missae Officium pro eo osserret: id enim sibi λDeo reuelaturi esse significauerat,se Piugatorij poenis i mdiu detinendum esse, quoad unum Missae Sacrificium absolueretur. Cui cum Franciscus prompte annuisset, Sacrificiumque horo nona. qua Frater obierat, inchoasset; ac deindE persoluisset. Defuncti vocem audit: Iani gratias Deo ac tibi, nunc I poenis solutus, in Coe-F f i . tum con-

339쪽

tum conscendo .Pax tibi. His dictis euanuit. Cumque Oropiti, in Ethruria. praedicationi incumbit. Ciuis quidam in odio pertinax; a Francisco saepe admonitus,cu nollet acquiescere; Francisco sibi praenunciante, Daemone corripitur, ab eoqtie pene suocatus, climimmensis clamoribus totum vicinium oppleret, nihilque aduersus Daemonem, qui ipsius iugulum oppetierat, uniuersi sua ope essicerent; eo Vir Dei sestinat: qui cum hominem Crucis signaculo consigntilet; Daemonem compescuit atque in fugam compulit.Ille verbgraui periculo exterritus, & meliorem mentem sortitus, mox ad Francisci pedes prolabitur,praeteritae obstinationis veniam petit, pacem cum hoste componit, vitamque in meliorems rigem commutat. Perusiae quoque. Mulierem in odio obstinatam, prodigio ad pacem compellit. Cumq; ita plurimos aetatis annos, in Dominica Vinea putanda. purganda, excolenda, illustranda consumpsisset; iamque septuagesimum annum attigisset: Deus, ipsius vitae finem. Fr. Bernardino Calabro, qui eo tempore illi SociusErat illustri visionet aperit. Quamobrem, clim a Romano Conuentu, apolim versus,

profectionem parat foeticius illi iter,4 De ad astra decernitur,quiesque illi a praedicatione indicitur. Diutina namque Romae infirmitate probarias; cum in ea summam semper patientiam, cum singulari pietate coniunctam exhibui siet: Sacris tandem omnibus in eum peractis, post labores coronandus, ad Deum conscendit, atque in Romano Conuentu sepelitur. Anno i 3 67.

FRATRIS PACIFICI LUGANENSIS,

PRAEDICAT ORIS

VITA, ET GASTA.

RATER PACIFICVs Luganensis , Vir omnium virtutum splendore illustris: cuius t in admirabilis abstinentia fuit; ut in ipsb Praedicationis labore saepe victui panem, ac caetera iubtrahens, fabis tantum aqua madefactis, &aqua contentus; his totam Quadragesimam duceret. Ardens Regularis obseruantiae, ac praesertim altissimae paupertatis Zelator, ac custo

fuit: quapropter Sylvestrum illum, qui Porcari , seu AqiiaspariqEcclesiam, pr ter paupertatis legem,iterum i dificandam contendebat; sapienter admonuit, ut a coepto desisteret ne in violate paupertatis crimen impingeret: cuius dum consilio Sylvester minus animum intendit, horrendo hinc fine tollitur. Orationem, ac rerum diuinarum contemplationem, tam ardenti animo prosequebatur; ut

diuinis

340쪽

FLORES SERAPHICI. 229

diuinis ubique flammis exustus videretur: atque eo factum; ut clam aliquando in Conuentu Bigorij solus oraret, Oppidant,flammam ex Ecclesiς tecto euolare conspexerint: qui cum Ecclesiam conflagrari putarent. accurrunt quamplurimi, nullaque flamma in Monasterio inperta. solum Pacificum in Ecclesia coelest i igne flagrantem OL fendunt. Hic tandem, post diutinam prolixi morbi probationem, Sanctimoniae fama apud omnes clarus,Bigorij extremum vitae diem conficit: nonnullisque post mortem Miraculis emicat, quibusl. Deus, & anteactae vitae Sanctimoniam, ac coelestem post hF gloriam, eidem collatam confirmat. Obijt Anno i 1 68.

FRATRIS ANGELI st FERN O, PRAEDI.

CATORI S

UI TA, ET VE ST AER ATER ANGELVs a Ferno, Concionator,Iosephi germanus, simul cum eo ex Obseruantium Familia ad Capucinos se consert. Huius, tantus fuit in Dei Verbo disjemia nandi ardo i ut ingentes ubique in hominum animis motus ad poenitentiam egerit. Mcdiolani praedicans , Uno sermone duodecim Adolescentes compulit,ut domo,parentibu S, ac omnibus relictis Capucinorum se Religioni c6secraret.Nouarij,ac Bergomi, clim Verbum Dei proponeret: illarum Vrbium calamitatem, quae jdeinde secuta est: Prophetico Spiritu prienunciat: Chorearum ductori qui Festiuo die choreas instituerat,neque ab illo correptus vlla ratione ab eis abstinere voluerat, diuinam ultionem praedicit: quae non multo post cum comprehendit, cum ex alto cadens sibi crura constegit, poenaque delicto proportionata, qui tibias ad profanum

chorearum usum parauerat; earum ope tyd naturae usum destitutus,

mulctatus fuit: & qui tibi js male usus fuerat, tibias amittens claudus toto vitae sitae curriculo incessi. Vir fuit singulari prudentia praeditus: quo factum est, ut 4 S. Carolo tunc Cardinali ac Mediolanensis Sedis Archiepiscopo, quarundam Ecclesiarum, quae suae Dicocosis erant, Visitator institutus fuerit: quo in mrinere tam praeclare se gessit. vi Sanctus Cardinalis frequenter illiuS opera uteretur. Denique cum tam assidud, ac fideliter in Dei Verbo laborasset, ut illius Sermones ad triginta mille excreuissent: quibus plum ac fere innumera animarum lucra Deo retulerat; in Conuenti ni po-l-stremum laboribus finem imponit; Deumque Omnium merce emaccipit. Anno i 368.

SEARCH

MENU NAVIGATION