De magnanimitate deq. heroica virtute dialogismi don Petri Corsetti

발행: 1613년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

O:. Ex Aristotele lib. r. polit. illius, quod quaeris,

habes principia: is etenim habitus morales in nobis, natura, S assuetudine fieri scriptum reliquit:

natura etenim faciliores, propensiore i q. ad honestum prouocationem habemus : assuetudine tamen, quod a natura tribuitur perfici, atque expoliri, experimur. G. Virtutum semina moralium in natura consistere arbitraris memoria est mea contrarium in

Aristotele me lectitalle, virtutem scilicet, haud reperiri,sed fieri potius ; quam argumentationem ab eruditissimis quibusque viris astrui hoc pacto

aliquando audiui. Natura quae constant aliter a suefieri nequeunt ; a st ita se habet, ergo eam na tura haud consistere arbitrandum erit. O. Apposite quidem argumentum recenses, quod Aristotelis est lib. .ethicor. a quo alias mutuabe ris in idem incidentes ratiocinationes, at lubet altius rem auspicari, quidue sapientes in hoc senserint proponere. Plato doctrinam, atque naturam in Virtutum procreatione nihil habere profitetur in Menone, diuinitus namque oriri dijudicat. in bquit enim ipse. Si autem nos in omni hac disputatione recte perscrutati sumus, virtus utique nec doctrina, neque natu ra nobis aderit, verum diuina sorte,absque mente in eu, qui illam sortitus fue-

82쪽

Πrit, influet. Aristotel δε diuinitatis omissa caussa aqua a ciuili Philosophia aliena credidit, indagandum proponit. Num virtutes doctrina,vsu aut natura fiant in nobis, atque in hanc ire videtur opinationem , ut natura, &'doctrina aliquid conferre Tideantur , plurimum tamen mores , vel usus. Natura etenim nos ad virtutes recipiendas aptos reddi arbitratur, quam aptitudinem lib. G. ethicor. Cap.αυlc. lib. 3Ο. cap. 8. & y. lib. 7. Politic. virtutem naturalem appellat. doctrina actiones

nostras dirigi, quae recte, quave praua sint ostendi docet. Harum tamen adiumenta parua re putans', caussam omnem in assuetudine, vel usu reperiri autumat. Stoici ab Academicis, Peripateti-ciiq. placitis dissentire videntur bipartita animi, S virtutis diuisione reprobata, ut testantur Cicero lib. Academ. & Plutar. de virtute morali ) virtutes omnes, in animi parte ratione praedita consis tere credunt, easdemq. scientiam este , teste Laertio in Zenone, profitentur. Hinc Ciceronis sententia lib. 3. de offic. 1loicam doctrinam redolere videtur: temperantiam enim ex scientia dicit, acquiri vero, seu comparari virtutes natura, doctrina, & usu existimat: atque in nobis virtutum semina igniculos, seu scintillulas innatas esse, quas plerumque communes notiones nuncupari ani-

83쪽

maduertes. Idem Cicero lib. 3 Tuscul. naturae lumina appellat, quae si recta doctrina , probis .

moribus excolantur, atque perficiantur, virtutes

fiant: contra si improbis, deprauatoq. usu faedentur , & restinguantur, vitia. Histhec saepe inculcat Cicero lib. 2. & 3. de finib. lib. x. de.ossic. &lib. i. de legib. . Stoicorum sententiam oppugnat

Aristoteles ; autumat enim animo nostro, neque artium neque virtutum semina inesse , illumq icerae instar, siue tabulae in qua nil depictum reperiatur esse promit praeter x mc hoc est procliuitatem quamdam. Idemque lib. 2. ethicor. cap. 1. inter intellectivam, & moralem virtutem distinctionem praemittens, illam ex doctrina generationem, atque incrementum sortiri. hanc vero assuetudine comparari, dijudicat . eminuero si cum intemperantibus assuescant homines, intem perantes, si cu tuistis iusti: si cu fortibus sortes euadere videntur , eosdem tamen prudentia , rectaq. ratione excoli,ac perfici in nobismet ipsis quisque nostrum experitur: rectam profecto rationem cognoscimus, bona vero agere illecebris irretiti, voluptate siue dolore praepediti, haud quidem valemus , Idq. maxime euenire, quod in bonis operationibus assuetudinem nranime teneamus, com

pertum habemus. Plato in Protagora, Marsilio Ficino

84쪽

Reino interprete, vitiineni eiu item , immo de ceteras somnes enim illa amplectitur in neque natura ; neque casu uti absolutiam, firmumq. habitum acquiri posse docet , doctrina dumtaxat, ausuetudineq. eam comparari dijudicans: idipsumus comprobet, primo rationem adducit, homines laudem, siue vituperationem ab his o quae vel natura , vel casu fiunt, non metiri ν actionibus vero

studiosis, aut improbis laudari , siue vituperari: Pueros propterea, & adolescentes sub domesticis, grammaticis,gymnathici'. legibus miro quodam ordine in suis de Re p. monumentis submisit et

educatione etenim,institutioneq. vicia ex te Imina re , Virtutes vero promouere nititur; quod equidem praetermissiam habuisseri, si vitia, vel vi tutes fortuna , aut fato , non tamen arbitrio , atque exercitatione coalescerent. In hoc itaque

quid philosophorum sectae lentiant, habes . Stoici in parte solum animi rationis participereperiri virtutes : Academici . vel diuinitus impartiri, vel doctrina, & assuetudine coin pa- Prari , traddidere . Peripatetici generationemo, incrementumq. virtutibus assuetudine tribuere. Horum tamen multa ,,ad conciliationem

reduces , si quot modis quid natura fieri valcat consideraueris . Primo quae ab ipso ortu rei. K co

85쪽

eongenita, atque insita videntur, ut lapidi deo sum,igni sursiam. Secundo quae non simul ab origine,sed aliquod post rempus, nullo adhibito 1 mdio, non doctrina, non assuetudine euenire consueuere, ut dentium, pilorumq. productio. Ter tio ea, ad quae sulcipienda , aliquid nobis a natu Ia tributum extat , quemadmodum sanitas natu ra confitere dicitur, ut pote quae corpus magis ad incolumitatem quam ad morbum recipiendum constituerit. Iuxta priorem modum ab Aristotele pronunciatum assumes, virtutem scilicet haud natura consistere ; nec altero modo gigni profitereberis: reliquum erit, ut astirmes secundum naturam esse magis virtutem, quam vitium, magis bonum quam malum, aptiores nos ad studiosos habitus, quam ad vitia naturam produxisse.

G. Siste quaeso gradus, dic sodes quo pacto ex natura virtus si eadem ad vitia palam ducit, atque impellit, si ad uirtutem adnitentes in dies Oppugnat s O. Secundum naturam esse virtutem , hac mente dixeris, ut nobis facultates, & potentiae ad suscipiendos studiosos habitus ab ipsa natura insitae, cogenitaeq censeantur, eaedemq. tanquam in subiecto, in anima reperiantur, a summo Arche typo aptitudine quadam creata, ut virtutes, tam

A quam

86쪽

quam Armas, in sua materia suscipere queat, ri

stra tamen opera, atque assuetudine comparari, de aequirit in his etenim, quae nobis insunt natura,

prius operandi potentiam , deinde operationem ipsam obtinemus, sic prius videndi sensu, quam

videamus potimur: contrarium in morum habilibus experimur , prius enim operari oportet i, atque in ipsa operatione assueetudinem facere', quam elusdem operationis habitum , quo cum voluptate operemur, assequamur. Hoc verum tum experimento, tum Philosophi auctoritate, quin, id ipsum legumlatorum excmplo manifestum. Ii etenim ciues optimos fieri satagentes, naturae viribus negotium commitiare haud fidentes leges condunt, quibus praemia bonis, improbis paenas decernunt. Rursus, virtus instar artis ex eisdem operationibus, quae ratione bonorum , aut improborum factorum in vitia , vel in virtutes abeunt, oritur, & corrumpitur: Citharae namqud pulsationem unam dixeris operationem, duplicem tamen fieri pos te affirmaueris, nimirum apte, & inepte, adeo ut ex concinna pulsatione ars pulsandi oriatur, ex dissona vero, eadem coris

rumpatur, utrumque tamen ex eadem operatio ne ortum ducere , diuersa tamen ratione, censebis: bona, di mala operatio eadem est in genere,

Κ , differt

87쪽

differt tamen , i cum diuerso modo se habere comtingit. Virtutes itaque , cum ex eisdem Operati nibus in genere sumptis generentur, atque corrumpantur , ex assuetudine potius , non natura in nobis oriri arbitrandum erit, cum na turn illiq. unicus tribuatur motus, idemq. seminper in t agendis tenor , atque vis. Hinc habeas in hunc sensum me dixisse in natura sem1tia vi tutum reperiri , haud tamea natura procreari,

atque infundi, ut Stoicis placuit , quemadmodum nec insuflatione diuina , ut Academiaci docent, inspirari ; sed quemque nostrum s cultatem , procliuitatem , siue propensionem quandam.ad virtutes obtinere', qua ad temperantiam quidam idonei videantur, quippe qui

corporis temperamentum sortiantur, quo sedatiorem concupiscibilem experiuntur: quidam alij ad sortitudinem , qui vehementiorem a natura ag'Oscant irascibilem . . Hoc ipsum docuit Philosophus lib. 6. morat. cap. I 3. nobis scilicet quo dammodo natura insitos esse mores , quatenus quaedam propensiones tamquam futurorum movirum specimina in pueris conspiciantnr,quae Lace

demonij animaduertentes adolescentes illi soli vi- generi ascribebant,cui, natura propensiores, &ratio ad opposita minime se habere

88쪽

prudentes , cum nihil iaciendum, nihilq; inuiora Minerua addiscendum. Idemq. hac mente lib. . de Rep. Graecis Asiaticis , & Europps ino

res alios tribuit. GG. Habui profecto, quod deprompsisti; unum tammen antequam ulterius progrediaris a te expeto, illud quidem, quo pacto probabis, naturam magis ad virtutem, quam ad vitium quemque noriltrum propensiorem reddere. O. Hoc ipsum rationibus comprobabis primo rnam cum homo natura particeps rationis sit, eidem naturale secundum rationem vivere, cum virtutum actiones rectae rationi consentaneaei diacantur , hominis naturael conuenientes censentur . Rursus. homo per naturam , ad veri cognitionem propendit , docente Aristot. I. me thap. cap. i. & boni appetitionem, primo Ethic. cap. I. virtutes in verum , morales in bonum feruntur . Tertio id , quo Vnumquodque i secundum naturae suae gradum perficitur, est illi secundum naturam , hoc autem vittutibus excolitur , sunt ergo virtutes secundum naturam . Secundo virorum eruditissimorum restia

monio idipsum planum: tibi siet. Audias Ciceronem I. de Iegib. ait enim in animis nostris

89쪽

quasi virtutum quaedam semina , & igniculos in

esse, quae adolescere si liceret, nec a prauis opinionibus , ceu spinis succrescentibus suffocarentur, ipsa nos ad beatam vitam perducerent, aequemquam nullius generis esse, qui ducem natura nactus ad virtutem non pollit peruenire t & lib. I . Academ. inquit, Nulla in re alia nitan natura quaerendum esse illud summum bonum. Hoc ipsum clarius prodit Seneca Epist. i. Virtus secundum naturam est , vitia inimica, S infesta sunt.

Iterumq. nulli nos vitio natura conciliat ; nos

illa integros, libero . genuit. Rursus de beneflib. . cap. a T. Adeo gratiosa est virtus, ut insitum etiam malis sit, probare meliora. Et lib. 2. de ira cap.is. Et lanabilius qgrotamus malis,ipseq. nos in rectum genitos natura , si emendari velimus , iuuat. Et Epist. 4 l. Consummatur hominis

bonum, si id adimpleuerit, cui nascitur, quid enim ab illo ratio exigitὶ rem facillimam , secundum naturam viuere. De Beat. vita cap 8. dixerat. Idem est beate vivere, & secundum naturam, Et Epist. s. Proprium nostrum est secundum naturam viuere. Sed Stoicae doctrinae alumis num relinquamus, diuinae professorem Hieronymum auscultemus: is enim ad Demetrium de vir- Eln. ait. Homo natura bonus, voluntate iactus

90쪽

est malus, est tamen in animis nostris naturalis quaedam , ut ita dixerim , sanctitas, quae velut in arce animi praesidens exercet boni, maliq. iudi, cium. Habes in hoc, & Platonis authoritatem in conuiuio de amore Dialcia. Omnium praeqgnans, & grauidum est hominum corpus, prae gnans & anima , & cum ad rectam etatem perq

uenerimus parere nostra natura Cupit, parere Vero

in turpi nequit, in pulchro potest. Hac ratione, virtutes homini naturales dicuntur, haud tamen perfectae, & completae, sed inchoatione quadam,& tamquam in radice, e qua accedente disciplina , & studiosarum actionum exercitatione, in actum prodeant. G Teneo quid in hoc sentias et ast percuperem maxime , quibus ex caussis, siue principijs, in nobis propensiones huiusmodi, igniculi, lumina, siue

semina virtutum excitentur.

o. Desiderijs tuis iaciam satis, si me ultra metam sermonis progredi paululum sinueris. Et si omnes rationis participes animae' no modo iuxta speciem, verum etiam secundum indiuiduales differentias, squalem habeant naturae perfectibnem,proindeq. intelligendi facultas ab ipsa anima profluens , eidem inhaerens in omnibus hominibus parem obtineat dignitatem , quemadmodum ceterae imm

SEARCH

MENU NAVIGATION