De magnanimitate deq. heroica virtute dialogismi don Petri Corsetti

발행: 1613년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ci Uah a substantijs separatis, diuiniiq. atque cl-licolis, ad mechanicos, sordido'. ablegas heroes. Nusquam hoc comprobabis: omnis namque ars, quo ad intellectus apprehelionem habitus dicitur, proindeq. , ad herois productionem prorsus inepta: quo vero ad executionem,quae manibus contrectatur ineptior, cum nec impropie virtutem

censendam esse arbitrandum sit: viri attame, quos renuntias herois nomine ab antiquitate donatos . non quia mechanici extiterint, sed ob beneficentiam humano caelui artium inuentione collatum, heroes appellatos conspexeris. G. Mihi in hoc factum satis credas: ast tuam audire sententiam iucundum arbitrabor, num scilicet , heroicam virtutem in fortitudine tantum versari credas.

O. Immo in omni habitu morali; idq. duo praecipue mihi persuadere videntur et primum , cum idipsum in magnanimitate contendere posse, dijudicauerim: enimuero si magnanimus,quod summum , quodq. sublime est in omni virtute capes sit, idem multo magis in heroico habitu procedere censendum erit, hic enim cominus, illustrius,& splendidius, quam assequatur ille, summum bonum attingit. Alterum erit quod hesterna nocte proposui argumentum, nimirum, virum pro

62쪽

. bum in uniuerso pene virtutum habitu versari, proindeq. eo magis de heroe dicendum. Concludas propterea, ,irum heroica virtute praeditum omnem studiosum habitum in se continere: ast

quo pacto idipsum sequi cospiciatur. si aduertis

huc animnm, auscultabis. G. Do tibi operam, effare quaeso. o. Virtus moralis, quam probae honesteq. operationis habitum dixeris, communi sapientum praescripto in qualitatis praedicamento reperiri

satis, superq. compertum esse reputaueris: qualitatem duas praecipuas habere considerationes ar-oitraberis, extensiuam unam vocant) intensi-uam alteram dicunt, tu Ivero illa in amplitudinem , hanc vehementiam quamdam aptius nuncupaueris. Rem eamdem clariorem, dilucidioremq. colorum exemplo efiicies prosecto: colorem etenim, ut visibilem qualitatem, utramque considerationem admittere experimur,coloris na-que extensionem,sive amplitudinem,uniuersitate

illam in septem distributam speciebus a Philosopho lib. de sens. & sensib. dixeris, Albi scilicet,

nigri, punicei, purpurei: eiusdemq. intentionem, siue vehementiam gradus illos, quos, in unaquaque specie percipimus, reputaueris: enim vero in albo niuis, eboris albedinem longe superare vide-G 1 mus

63쪽

mus: idq. de reliquis vique ad unum assirmare va- , lebis. Idam in saporibus euenire cognosces , quos in alias septem,sivo undecim species dissecari placuit Galeno, que sit lubet, cotulas lib. . de sim p. Harum qyalitatum instar, moralium habituu amplitudinω, siue extentionem in fortitudine, tem

perantia, liberalitate, magnificetia, modestia, magnanimitate,clementia,tractabilitate, candore,cΟ- rmitate, i iustitia, harum q. duce prudentia consistere, affirmare valebis. Vehementiam, siue intensionem , eorundem graduum differentiam , quae in unoquoque habitu cospicitur: in fortitudine namque fortiorem eum, qui maxima pericula subit, resq. arduas publici boni caussa capessit. diiudicabis. In Temperantia, studiosiorem , qui

maximas Voluptates moderatur, atque ita de ceteris . His politis , meam habeas sententiam , Heroicam virtutem uniuersorum moralium habituum amplitudinem , atque vehementiam recipere , hinc peripateticum fluxit dogma , sicut immanitatem vitium vitiorum in omnes animae potentias tyrannidem exercentem, ita ab

oppositis ducta argumentatione , heroicam virtutem habitum habitu iam itudiosorum , ex recta administratione , absolutaue rationis dominatio ' prodeuntem , arbitraberis ; & si ita ie

res Diuitiaco by Corale

64쪽

33 res habet, quis unquam inficias ire poterit, heroem omni laudabiliori habitu ornatum non inveniri ni profecto nemo. Philosophus propterea heroicam virtutem per excessum , & studiosi ha bitus prae excellentiam circunscribit, eidemq. mmore positum videbis, eos appellare heroes, qui

ceteros in uniuersis moralium virtutum genine

supereminent. Ex me itaque habeas heroicum habitum splendorem ceterorum q. habituum studi*sorum persectionem dici posse.

G. Heroem profecto non poeticum, non peripateticum, contemplantem, sed agentem ,hic curas introducere, qui omnium moralium virtutum extensionem, & intensionem obtineat. O. Ita sane ast ad rem propositam descendere Opportunum instat tempus, ad problema nimirum , tuum Reip: tranquillitati coducere aibitrandu iit,

heroicas in ea cosoveIe Virtutes, at prius quam sermo noller producatur ulterius, scire Opporteat,credas, dissertatione uniuersa penitus ad regnu,atque

Monarchia referenda, etsi non ulla de atris Rei up: formis me obloque te auscultaueris. Astruas it que veru hoc piicipiu: cuiusque Reii': moderatori muniis esse id e rectis haud de corruptis, de prauac sq. habeat ciuiu beata, felici m q. vita procurare,quaiaixesis cu Cicerone lib. I. de Rep: opibus fir triario,

65쪽

Mcopijs locupletem, gloria amplam, virtute hone stam. Principes monet Xenophon memorab. lib. 3. Regem eligi non ut se se molliter curet, sed ut per ipsum, ij, qui elegerut bene beateq. agant, hoc etenim Rege a Tyrano secernit, ille namque subditorum, hic propriis inuigilat commodis ,

tutelam nempe ciuium , non ieruitutem Principi mandatam cecinit ad Honorium Claudianus. Tu Civem , patremq. geras , tu consule Cunctis, Non tibi,nec tua te moueat,sed publica damna. Qnin & propensio ciuium ad virtutem firmitudinem Imperio , dominationi q. parat amplam. Plaut. in Perse.

Si incolae benemorati sunt, pulchre munitum Arbitror, sin aliter profecto

Centuplex murus, rebus seruandis parum est.

Hinc Polybius lib. s. Histor. monumentis suis addidit. Status optabilis, & firmius est, in quo, &priuatim sancte, innoxieq. vivitur, & publice iustitia, & clementia vigent; quique recte, ac laudabiliter rem p. instituere parat, gerentis virtus ciuibus communicanda est. Clarius potuisse tibi loqui Polibium autumas de communicandam Principis virtutem ciuibus arbitratur, ergo & heroicam in eosdem introducendam: habitus enim heroicus

66쪽

y roicus Principem decet , virtutemq. heroicam regiam in superioribus appellari diximus. In pudendum propterea eos dilapsos errorem reputabis, qui eo munitiores reges censuere , quo illi quibus imperitant, nequiores existunt, ut pote qui seruitutis patientiores dicantur, quo'. nisi seruos esse non deceat: errant prosecto, errant, nam pessimus quisque asperrime rectorem pati

tur, contra boni, mites, innoxij q. metuentes, magis metuendi Facile Imperium in bonos Audias ad Cesarem Salustium , Principi danda est cura, cum ipse bonus, atque strenuus sit, utiquam optimis imperitet, Principem itaque optimum decet in suorum ciuium animis heroicam virtutem inserere,quemadmodum & Tyranni etheamdem ab illis euellere: peculiare tamen Democratiae malum, in ea etenim regiminis forma, moleste , grauatoq. oculo excellentes virtute

conspiciuntur , populus namque aequalitatem parilitatemue eam prosequitur , quam heroico splendore praediti transilire videntur , hos odit propterea, inuisos , suspecto'. habet. Atheniensium etenim resp. ciuibus virtute conspicuis ad decennium exilium indixit. G. Vereor, ne tuo problemati aduersarium, experiaris

67쪽

riaris Arinotelem: is enim de regimine rectae speciei verba faciens lib. 3. polit. cap. s. Cetenim Inquit. s quis unus existat ; aut plures uno , sed non

tot numero, Ut totam ciuitatem complere possint, qui virtutis prestantia excellant, ut ceterorum omnium virtus facultas'. ciuilis non sit cum

illorum, si plures sint,aut cum illius, si unus, virtute comparanda, profecto hi, non sunt in parte Civitatis ponendi. At dic sodes Principibus ciues suos conspicuos virtute reddendos persuasum iri credis, quos moneat Philosophus eoidem a Rei p.

Corpore,tamquam membra mostruosa ascinderes'

O. Optime quidem argumentaris, simul & ansam sermonem producendi non leuem praebes.

Aristoteles ibi de ostracismo, exili j quodam genere ab Atheniensibus inuento, atque instituto , quo decem ipsos annos, viri ultra modum potentes patrijs e sedibus pellebantur : huiusmodi iudicium inter cetera popularia sortiebatur locum . Heraclides Hippiam tyrannum Pisistrati filium , ijs, qui dominationem appet ijssent, indixisse scribit. AElianus vero a Flisthene inuentum profitetur. Dictus othraciimus a testula, vel ab ostraco lapallo, in quo nomen illius, quem extorrem fieri volebam inseriptum pro suffragio ferebatur, cum etenim placuisset populo oltracismi iuditius D. m-stituere

68쪽

stituere serum cancellis sepire iubebatur, ita ut decem tantum in circuitu populo in tribus diuiso, paterent aditus: tunc Archontes, & Senatus, qui iuditio praeerant uniuersam conuenientium mul titudinem numerabant, nam si minus sex millibus iudicaturi inuenirentur, iudicium in cassum, irritum q. ibat: suffragium erat testula, quae ob nimiam potentiam suspecti hominis nomen de pictum praeseserebat,qui si a maiori couocati populi parte notaretur, Urbe extemplo cedere, integer tamen bonis, incolumis'. fortunis, cogebatur: Oltracismus namque, haud ob flagitii paenam, sed ob nimiae potentiae, siue existimationis depressionem adinventum fuerat. Athenienses etenim eoAqui virtutis opinione, vulgiq. fauore ceteros ex

cellebant, urbe exigere, hoc iudicij genere con- uere, quod Aristidem, Cymonem, Themiastochem,& Tucydidem expertos suisse, historica monumenta renuntiant : hosce omnes spectatae virtutis inuidia eiecit: qua in re praeclarum illud, atque memori s commendari dignum factum adnotabis: aliquando etenim cum ostracisino essent indicta comitia, agrestis quidam homo rudis plane , ac literarum ignarus Aristidem, qui iusti nomenclatura decorabatur, sorte fortuna offendit , illum q. , testula oblata, ut Aristidis nomen H inscri-

69쪽

38 inscriberet rogatum voluit, miratus Aristides virum interppellat, num ab Aristide aliquid detrimenti accepisset, nullum penitus, inquit ille, immo hominem prorsus ignotum habeo, sed vulgatum illud iusti nomen, aequo animo ferre haud quidem valeo: votis illius fecit fatis Aristides, ac

nomen in testula suum adnotauit, indeq. expulsus, quod iustus appellaretur e sed quiso viri modestiam attendas: is cum urbe egrederetur, diras execrationes, imprecationes'. haud effundens in ciues , sed manus ad caelum tendens Atheniensi-b in polierum omnia fauste, feliciterq. preca batur , ut Aristidis deinceps memoria omnibus

excideret. Eodem icidicio in aeus Damon, quod prudentiae opinione conspicuus redderetur. Tanisdem ut mortalium rebus vlia venire solet, anti

quatus ostracismus: nam cum Alcibiades, atque Niceas leditiose secum agerent, populusq. indictis. Ostracismo comitijs alterum eoru expulsurus sine dubio videretur, illi coitione facta Hi perbolum virum sane haud virtutis, sed improbitatis excessu c5spicuum urbe pellendum curarunt, idq. iniquo,

adeo tulere omnes animo ; ut exinde ostracismi iudicium obsoleverit. AEqualitatem inter ciues co- seruandi caussa Rerum p. moderatores iudicium hoc indi ere, indeq. tranquillitatem, ut hac Via

70쪽

diuturniorem, atque pacatiore dominatione redderent , rati scilicet, humanae coi sociationis curam humano corpori comparari, in quo siicut sanitas, & pulchritudo abi humorum aequalitate , elementorumq. harmonica proportione coalescunt, ita in Rei p. moderatione, salutem atque

incolumitatem ab existimatio dis, ciuium q. fortunarum aequalitate prouenire compertum habeant. Pharmaci instar erat ostracismus, quo seditionum ciuilium contagioni medebatur; nam et si speciosum ustis virtute praeexcellentibus ciuitatem incolendam tradere videretur, nihilomInus aliud Rei p. tranquillitatem conseruandi causia expostere videbaturi in id etenim legum prudentes latores oculorum aciem direxere, idemq; enixe conatibus omnibus, ut in politico regimine aequalitas inter ciues co seruaretur, procurarui. Ne

mo vobis excellat dicebat Ephesii, etsi excelluerit exul ello. Erat inter ceteros Hermodorus, vir peregregius: qui cum doctrina , ac probitate, praeutaret, patria eiectus est ; quod factum admiranti bus quibusdam, ac rogantibus quare illud, responderunt, nihil aliud caussae esse, quam quod virtute , & moribus nimis suos conciues anteisset. Athenienses Taemistoclis exilio hanc pretexuere causam, ut scilicet illius animus comprimeretur, , H x ne

SEARCH

MENU NAVIGATION