De magnanimitate deq. heroica virtute dialogismi don Petri Corsetti

발행: 1613년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

no post deuictum Xersem, a Barbarum q. imperio vindicatam Greciam, gloria, ac potentia clarior

popularem aequitatem, mensuram q. excederet,

eodemq. con silio, ut Timocreon Rhodius potia

famosum carmen,quo illum auaritiae, iniustitiae, violatae fidei proditaeq. hospitalitatis criminaretur,iaeeret, permisere. Opinantur nonnulli rectὸ in tuentibus patere, malorum omnium radicem, nimiam quorundam ciuium potentiam in Rebu . fuisse, hanc usque ad internetionem florentillimas conflictasse, & infaustas in eis excitasse tragoedias: conuertantur, inquiunt, ad Romanam

mentis oculi, in ea nulla alia ex caussa simultate irrepsisse liquido conspicietur, unde & corruptionem & interitum ; quid enim aliud Romanos persuasos habuit, ut Pompeium eurerent, nisi ut Caesaris rartibus' aequi pondium constituerent, rerum tamen euentus aliud tradidit iudicium, nam

exortis ciuilibus bellis uniuersa Resti: pessum luit: consultius, utique Caesarem ostracismi iudi eio submisissent, at non licuisse dices, quia Cesarisius in armis, profecto valuissent, si principijs ob statum , si Imperium Illi ad decennium non productum. Mediceae domui ad florentinae Rei prdominationem,uiam strauit Cosmae spectata vim tus, atque Laurentij prudentia, Eorum namque

72쪽

sis aucta magis, quam par fuerat condictio,Medicen Rei p. Imperium tradidit. Malum hoc Arist

cratico,& Democratico regimini peculiare ; mo narchico tamen haud prorsus insolens, nostro siquidem aeuo experimur, nimia etenim proce- Ium potentia, atque virtutis speciosa existimatio, sorentissimi alioquin Imperi turbationem operata est. Gallice labores , intestin eq. seditionum procellae funestum nobis praebent exemplum, Guisitorum namque apud Parisienses credita Virtus, quos non tumultus, quae non incendia

bellorum , quas non commotiones, non excita

uit, & usque ad pene Regni eversionem non prinduxit Prudentiores propterea Principes ne dum ad Imperii firmitudinem, verum etiam ad publicam quietem , atque subditorum tranquillitatem procurandam , aliquando praestantiumvirorum depressionem, eiectionemq. conserre,ar bitrati fuere , ostracismo speciosas praetexentes caussas. In Historijs lectitabis exempla. Auspicemur quaeso a Nerone alioquin principe immanissimoris etenim,ut Populi Romani dicteria tolleretur, seq. a metu abdicationis Imperij eximeret, Rubellium Plautii in Asiam ablegauit, quoue praete xtu id factum fuerit habes a Tacito lib. I . annal.

Inquit. Interque & sidus cometes effulsit, de quo vulgi

73쪽

μvulgi opinio est, tanquam mutationem regis portendat: igitur quasi iam depulso Nerone quisnam diligeretur inquirebat, & omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per ma trem ex Iulia familia , ipse placita maiorum colebat, habitu seuero,calla, & secreta domo, quantoq. metu occultior, tanto plus famae adeptus. Auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio

fulguris: nam quia discambentis Neronis apud sim bruina stagna, cui sub laqueum non est ictae dapes, mensaq. disiecta erat, idq. finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo , hunc illum numine Deum de ilinari credebant ; Buebant multi, quibus noua, S ancipitia praecolere, auida plerunque fallax ambitio est. ergo permotus iis Nero componit ad Plautum literas, consisteret sibi, & turbis, seq. praue diffamantibus subtraheret, esse illi per Asiam auitos agros, in quibus tuta, & inturbia inuenta frueretur.' Ita illuc cum coniuge Antistia , & paucis familiarium concessiti 1

G. Mitius factum, quam quod Neronis mores concesssent , eiusdem Imperij initiis dignum,

mores tunc mitissimos in Suetonio legi, ait ille. Orsus hinc a pietatis ostentatione, Claudium apparatissimo su nere elatum laudauit, consecrauiri.

74쪽

memoriae Domitij patris honores maximos ha 'buit. Matri summam omnium rerum publicarum, priuatarum q. permisit. Et paullo post. Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque libertatis, neque clementiae, nec comitatis quidem exhibendae , vllam occasionem omisit. Grauiora vectigalia aboleuit. O. Imo post maternae caedis tempora facinus assequitur.

G. Ita prosectos supra fidem est, viq. eam vix Taciti dictis adhibere queam 'Ο. De Augusto quid silmile in eodem Tacito lectitaui: is enim Lucium Antonium sibi inuisum studiorum simulatione Massiliam migrare iussit. De illo ait scitus. Vbi specie studiorum nomen exilij tegeretur. G. in quaeso exempla ista, ac consilium quo viri probitate conspicui patria pellebantur, persuasos quosq;Reip:moderatores habebunt,nullo pa

to heroes. In Rep: alendos, atque confovendos e

se: quorsum namque haec cura, si eosdem posteaeijcere cogantur

o. Frustra sane prima fronte , primoq. intuitu, at cupis quid in contrarium astrui posset, ut re

75쪽

num , ac humanae consociationis finem introducendum , conseruandumq. dirigi conspexeris, id ipsum in ciuitate procurandum arbitraberis: ast cum idem heroica operetur Virtus:ea conspicuum virum e Repub. eijciendum minime reputaueris opportunum: is etenim lux morum, virtutis norma censendus, & in exemplar ceteris ad imitan- 'dum proponendus: illum, qui ad felicitatem dirigit optatam , exilio multandum dixeris, quem imperio dignum, extorrem fieri ' absit hoc affirmare. Ostracismi propterea iudiciu iniquu,ac fine

ratione tyrannicum inuentum, Cuius iniustitiam, nec aequalitatis conseruandae caussa obnubit: nam quos Mroes dixeris, eosdem omnim parte optimos necesse est ut habeas;eruntq. propterea Rhip: conseruatio, S tutela patrijs te submittem legibus ψ haud paenet sermidine , sed virtutis amorer

aequalitatem politicam insectabuntur: tumidos, inflato'. non reddet virtutis eximius splendorsquo videbuntur antecedere ijs pMientur aequari. opem patriae in publicis necessitatibus serent, publicaeq. utilitatis caussa forti animo magna capessere non verebuntur. Hoste profecto viros ob Reip quietem, atque tranquillitatem parandam expel-

76쪽

expellere minime expediet, nam etsi aliquando id assequi visum fuerit opportunum, id tamen haud in viris heroica virtute conspicuis, sed in aliquo forte studioso habitu praeexcellentibus acciridisse lectitamus, in his scilicet qui fortitudine excelluere, hos etenim homines saepius ambitionis labe afficii compertum est, quam ab heroibus

prorsus eliminandam censueris . l.

G. Hoc Lane in Themistocle adaptabis, sed quid de Aristide dicendum autumas, heroem illum propie extitisse dicendum erit, cum iusti nomenclaturam commeruerit, e Ciuitate tamen pellendum esse Athenienses arbitrati fuere.

O. Pro ostracismi Iustitia , haud multum Aristidis exilium, Atheniensiumq. iudicium magni facerem, quin potius eiusdem iniquitatem maximam elicerem : nam si Iustitia in Aristide, quid aliud in homine mortali exoptandum fuerat. Iustitia etenim duplex , absoluta, & relata ; prima virtus est persecta, atque suprema, qua animae partes ad invicem consociantur , ut inferiores superioribus morem gerant: quaelibet opus suum proprium intendat: aliena negligat, ex qua non secus atque incantu harmonia,in anima fit traquillitas,& cocordia: haec profecto virtutes cotinet omnes, sed interna operatione cosistetes,ipsoq.in animo inditas.

77쪽

μAltera scilicet relata, ea, quae ad societatis ciuilis

Llutem diriguntur , adq. exteriorem Vitae cultum accommodantur , coniectat; eam q. constantem, ac perpetuam animi Voluntatem , ius suum cui que tribuentem, qua homines volunt, aguntq.

quae iusta sunt, descripseris: At sit Aristides interius, exterius'. sic essormatus conspiciebatur ; dixeris sorte saluti publicae conduxisse illum e patria in exilium eiecisse haud quidem : rectius ta men inrer alia Atheniensium Reip: errata hoc etiam annumerabis, de quibus Aristotel. lib. 1. politic. His positis, curae elle Rerum p: moderato rum dijudicaueris, virtutem heroicam in ciues introducere , atque tranquillitati huiusmodi sortiri ... VirOS, conducere. hac in re optas amplius tG. Aristotelis tantum argumentis pro ostracismo ut facias satis: is etenim inuisos hos habet homi-nς , quippe qui harmoniam quandam Rei p. corrumpant , non secus atque in cantu dissona vox , Vtiquemadmodum chori magister eum, qui reliquos sonorae vocis excellentia vincit, canere vetat ita in Rep: non ferendus, qui ceteros ciues Virtutis praestantia antecellat: sic pictor pedem maiorem, quam totius corporis symmetrica proportio pa' itiatur, haud quidem penicillo delineat: nec nauium opifex, puppim, siue malit mauis construet, l

78쪽

quam nauis ipsa tota seire queat. Herculem hae ex caussa a luis Argonautis derelictum, quia etsi praestantior erat, commemorat philosophus; Periandri q. faetiam Thasiibuli legato administran. dat Reip: consilium pet nil ottensum , inter scilicet, deambulationem eminentiores spicas haculo decutientis, totiq. segeti ad aequantis . . '' Ο. Aristotelis haec aequalitatis in Rep: seruandae caussam respiciunt: hi q. propterea occurras rationibus, quas in superioribus habui, atque aliud ex eodem Philosopho accipias. Rem p. scilicet optimis legibus constitui posse, ut Oitra cismo minime eis geat: at si forte ciuium aliquis ceteros virtute prie-1tare reperiatur, eum quidem patria haud pellendum . sed in Regem acclamandum potius , pro

fitetur . . . II

G. Nullum acroama, nullam q. aegrius audient principes vocem, quam hocce tuum pronuntiatum, malam quidem suspicationem in eorum animos ini scies: hac sola ex caussa heroes omnes penitus pessum dabunt, Omnibusq. conatibus radicitus heroicam euellent virtutem.

O. Id euenturum ne metuas; haud ingratum Aristotelis dictum monarchis, sanius 1i illud interpretabimur. Philosophus -in eamdes incideret, virum namque virtute; praestimem extorrem fie-

79쪽

ri periniquum satis censeri, alij vero subesse, &parere absurdum, utrumq. propterea Vt euitaret,

heroem Imperio dignum diiudicauit: Philosophi mentem iuxta Petri Victorii transtationem ex his verbis elicito. Sed si quis praestans virtute fuerit, quid illo faciendum elit non enim videretur recta esse. ei jcere ex oppido , & iubere solum mutare huiusmodi virum; sed etiam minime imperium in. ipsum exercere,simile namque foret,ac si Ioui imperare postularent partientes Imperia. res at igitur, quod videtur natos esse omnes ad parendu tali viro libenter, ita ut reges perpetui sint tales in Ciuitatibus. Haec Aristoteles cuius sententia minime intelliges, ut qui in statu monarchico ceteros virtute praeitare reperiatur Rex sit acclamadus, sed potius Philosophi pronuntiatu,in aristocratico,siue in demostratico regimine procedere dijudicabis in his etenim formis vicissim imperatur,ac paretur , ideoq. absurdu illud euenire timetur, quod optimus peioribus subijcietur, alijs propterea domi mri decebit, proindeq. Aristocratia in Monarchia transitu faciet,qua optima aliarii Rerup.tuetur Aristoteles: hinc heroica virtute perficere potius, ,

qua corum pete Remp.deduxeris.Sensum verboruAristotelis accipias, ut si in democratia plures Virtute conspicui, reperiantur,optimatu Resp: coales a I cat:

80쪽

cat: si vero in Aristocratia unus ceteros praestare, Monarchia resurgat. Philosophi itaque verba de regimine monarchico minime assumas, optimaeni Resp: labefactaretur, magnaeq. sediticinu procellae excitarentur ; immo i phus Philosophi mens deprauaretur. is namque cum indecoru eiJe,virum egregie optimu uicissi in parere, & imperare, Pro fiteatur , utique haud de monarchia , in qua Unus semper dominatur loqui iudicandu erit. In hunc sensum Philosophi sententia habeo, alij aliam co- cinnant expositionem , illius scilicet verba ad vitae

candorem, non ad regni honore referenda esse; hic tamen interpretatio Aristotelis mente oppugnare. videtur, absurdu etenim ab eo considerato, ut nepe indecor u censeatur optimu peioribus inseruire, non de vitae cadore, sed de politica dominatione intelligendu erit. Ex his itaque habeas, mi GaD par, Principia curg, atque sollicitudinis esse, virtutes in suo Regno coli,eorundeq. munus, ad heroica virtute ditioni suae subiectos perducere; quibus tam e med ijs id assequi valeat reliquu est, ut scias G. Valde id ipsum me exoptare credas: in speculationibus namque hucusque immorati, politicis concertationibus parum profecimus: ideoq. ad media, quibus heroes reddi valeant homines deueniendum esse, praesens institutum expostulat.

SEARCH

MENU NAVIGATION