Coelum empyreum : non vanis & fictis constellationum monstris belluatum, sed divum domus domini Jesu Christi, ejusque illibatae virginis matris Mariae, sanctorum apostolorum ... splendide illustratum : omnibus verbi Dei ecclesiastis, ad honestos more

발행: 1669년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Ium in terris habere viderentur ,

quidni quid simile parvulis illis

accidati m Quis autem locus illis conis

Veniat, mecum animo meditans,

probabili si1mum , inquit citatu Sauctor,judicavi, quod quidam dicunt, habitationem eorum fore super terram , quia locus est proprius hominum: ubi contemplabuntur opera Dei; & hoc aspexit forsitan qui dixit: n Oetam Caeli Domino ; terram antem dedit filiis hominum. Et forte hoc etiam quod dixit Apostolus : o insan- rata per Jesum amnia , qua tu Coelis, O qnai terra, id est, quae coelestem habitationem habebunt, Sc quae terrenam. Est 8c alia iratio pro hoc non rejicienda , quam docti quidam induxerunt:

quoniam cum terra haec mansura

sit in aeternum , & Imrgatior , 6c pulchrior , sicut icriptum est :p Et vidi Crium novum , terram

novam , sicut autem coelum non

modo pro coelo sumitur, sine habitatore , ita nec terra. Et vero valde incongruum videtur, locum talem , dc tantum, fore perpetuo vacuum sine ii ab itator et &similiter terrenos homines carere habitatione sita propria , quae est terra haec : nam sub terra ma

nere tales, minus conVeniens eo

rum conditioni videtur. Quod si nunc animae tenentur limbo, sicut olim S S. Patres detenti sunt, qui locus subterraneus esse meri- tb creditur, hoc illi originali peccato datur interi in , usque ad diem magnae Resurrectionis :quando enim totum Christi corpus resurrexerit, scilicet in San

tra Quis Iocus parvulorum post diem Iudicii. n Psal. ii 3 v. I 6. ω ad Ephes4 v. O, P AP cap. 31. v.

GONTAGAE.ctis suis; tunc aequum erilla Par-Vulos potiri perfectione sua, nimirum juxta eorum naturalem conditionem. Haec Catharinus, atque haec ad dolorem matrum leniendu,quae parvulos ante bap-.ti sinu amiserunt, dicta sint satis. Sic tamen haec dicta velim, ut nihil Ecclesiae sensui repugnet, nec inde matres ansam sumant, ut parvulos suos negligant, ic visione Dei, in qua vera Sc summa: beatiti o est , sua incuria, luxuria, licentia, in aeternum pri Ventur , dum ut alibi diximus, saltando, lasciviendo, passionibus indulgendo, abortum faciunt, aut foetum luci datum , propin-

quos, aut amicos, patri nos mal gnates expectando , sine bapti D

i mo, quo parvuli haeredes Regni

fiunt, non sine gravistimo mortali peccato , mori sinunt. Illae Vero quarum per baptismum renatos Coelum sibi rapuit, nulla consolatione : sed potius congratulatione dignae sunt. Mittat itaque mater lacrymas dc planctus, Deum laudet,& glorificet, suoque parvulo gratuletur, qui in baptismatis fonte,originali macula expiatus, gratia donatus, heres factus est Regni Coelorum , dc inter Angelorum choros, beatissimo Dei aspectu fruitur ; ne suis vanis 8c insanis lacrymis parvulo suo non modbnon prosit, sed gravissime adversetur.

Quis hoc crederetpnisi gravi s-

simus Canti pratanus id edocere is, qui refert q filium mortuum apparuisse matri, qui vas aquae ple nu portabat, dicens: hoc vas esse 'plenti lacrymis inordinatis ma ternis, quae impedirent aditum

xi Cantipratanus lib. 2. apum.

552쪽

F E Sad Patriam Coelestem. Qua visio- l

ne mota mater, ad Eleemosynas, l& sacrificia confugit Hoc Chry- jsostomus docet ho m. 6 I in Ioanr Honor mortui non fletus est,& ejulatus, sed hymni, & Pisimi de profundis, miserere ) & vita

Optima. Iste moriens in Coelum evolabit, etsi nemo exequiis interveniat,etsi nulla comitantium lpompa,& campanarum strepitu, 'memoria eorum pereat cum sonitu Ac tandem pro conclusione , iterum iterumque monebo , ut

te reponat, filium se genuisse, qui

ea conditione natus est, u numquam veniali , nedum mortali injuria in Deum peccaturus ,&mille periculis aeternae damnationis ereptus sit. Quae omni animae, divinam bonitatem amanti, uberrima gaudendi, &exultandi materia est : s quia placem Deo factus es dilectus , vivens inter peccatores translatus es, raptus e s ne malitia mxtaret intellectum ejus, aut nefctio deciperet animam illius p sed in aeternum summo bono , & deliciis coelestibus

perfrueretur. s Sap. q. v, IO, dc D.

553쪽

S. JO ANNIS BAPTISTAE,

PRAECURSORIS DOMINI.

Dat maere SALTUS Ovid. 2. metam

ARGUMENTUM.INsolens & inauditum, e sacro suggestu argumen

tum tractatur videor,si vos omnes viros, mulie-

554쪽

i 338 ARGUMENTUM.

res, adolescentes, adolescentulas; imb & Religiosos ac Sanctimoniales, ad saltus, &choreas invitare &excitare conatus fuero. Id tamen quisque mirari, &cavillari desinet, ubi Christum & Joannem, velut capreas, hinnulosque cervorum, in montibus salientes induxero: ubi saltus non leves, sed graves: non insulsos & petulcos ; sed sanctos ac salubres exhibuero, quibus e taberna in templum , de prostibulo in Religiosum claustrum, de coeno in coelum, de inferno in Paradisum salire liceat: est etenim sanCtor M1a LlVsaD sVperos.Tum insanos illos saltus,& lascivas choreas, exemplo Herodiadis saltantis, aliorumque tragico eXitu, insectabor; quibus urbe & orbe proscriptis, ubi saltus ille ultimus, isque djssicillimus, quo animus e corpore salierit,peragendus erit,in nuptiis Agni choreas ducere valeatis . g. I. Ecce iste venit SALIENS in montibus. Cant. 2.Vers Rq. II. EXULTAVIT infans in utero. Luc. I .v. ψI,

III. suae o quanta in lasci is choreis flagitia, insa

tatrice patet Herodiade, de qua Ambrosius

b. IV. Panensis, ut ubi anima ὸ corpore salieris, in in ptiis Agni coelesta chore 1 ducere queat.

555쪽

8. IO ANNIS BAPTISTAE

PRAECURSORIS DOMINI.

Ecce ist Genit SALIENS. Cant. 2. V. 8.

I hae amoenisissima anni tem-pestate, urbe tantisper relicta, exire in a

rari in villisit continuo sua oculis Sc animis oblectamenta , pratorum Viriditas,agrorum fer- tilitas, proceritas arborum . suspicimus cum jucunditate elatos montes : despicimus voluptate non minori depressas valles : 8ccum omnia amoena facie rideant, specie sua placeant, & delectent; tum jucundum maxime humanis oculis praebent spectaculum subsultantes in pratis agni , salientes in montibus Capreae, hinnulique cervorum. Quod si rerum omnium Conditori placeat divinos oculos in terram defige - re,profecto nullum toto orbe ju-

ctum suum filium, & amantissimum prodromum Ioannem,ceu capreas, hinnulosque cervorum in montibus salientes contem plabitur. Nec .minus ad hunc Optatissimum conspectum , dilecti Sponsa anhelavit, dc exultavit :

Nemque tot votis , dc suspiriis

vocarat, properantem per montana videns, exclamat: t Ecce Vis venitoliens in montibus, TRANSI-L1ENs colles: similis es dilectas mens caprea, hinnulisque, cervornm. Quare nemo quisquam mirabitur, si hodierna luce, Joannem saltantem in utero , salientem ex utero in mundum , ex mundo in coelum transilientem induxero, ubi prius Salvatorem mundi , eccelo in uterum , eX utero in

mundum, Zc inde in coelum, divino quodam saltu salii me , Scripturarum oraculis, 3c sanctorum Patrum testimoniis comproba

vero.

Ecce i se venit sALIENS in montibus. Cant. a. Vers. 8.

Iros, ac mysticos filii Deio saltus, super montes,& colles , attentius juvat contemplari, quoties in libro generationis audis decantari: X Abraham genuit Isaac; Isaac autem gentiit Iacob o c.

v m, divinis saltibus , & diabolicas tripudiis. x Matth I.

556쪽

Sic etenim Bernardus : y Ecce

venit hic sALIENS in montibus ,

tes ct colles Patriarchas , prophetas accipe , ct quemadmodum venerit sALIENs , in libro generationis lege : Abraham genuit

Isaac, Isaac autem genuit Iacob cte Ex his montibus prodiit,per hos saliendo, & exultando , ad nos Venit. Saliebat quidem in montibus populi Hebraei, id est , in

Patriarchis, Regibus , & Prophetis , quibus promissio specialis Messiae facta est, ex quorum

genere nasciturus erat ; saliebat

de uno monte in alium,eXAbraham in Isaac,ex Isaac inJacob,eXJacob in Davidem,Salomonem,& reliquos progenitores; transiliebat autem colles, id est , Ma gnates , & Principes populi gentilis, idololatriae dediti; unde non sine mysterio D. Matthaeus cum pervenit ad Joram, et, transiliit tres Reges ab illo descendentes in vindictam idololatriae sui parentis , qui genere ethnico, impiae

Jezabeli se miscuerant; id ipsum

Observat Hieronymus : indigni fuerunt, inquit, qui in ordine progenitorum Christi ponerentur. Sed quoniam Deus gentes non respuit, si idololatria relicta, ad fidem convertantur , voluit in eo ordine Raab , 8c Ruth alienigenas, sed fideles collocari. Permisit etiam aliquos ex his montibus, super quos saliebat, gravissimis peccatis foedari, ut sciremtis quod peccatores non respueret, qui pro peccatoribus nascebatur;

dum tamen ad illum converte-

rentur, alioquin parum illis adventus Christi prodesset, uti parum profuit Joram, AchyZ, alii seque Regibus iniquis, progenitores fuisse Messa ae : quia cum ipsi perierint, non sibi, sed nobis genuerunt Salvatorem. Sic etiam

parum proderit sceleratis parentibus liberos,nepotes, Religiosos, & Sanctos genuisse. Uti nec iniquis Prςlatis,ac concionatoribus, in Christo plurimos genuisse. Alibi idem Doctor, montes,& colles sublimes, illas caelorum intelligentias, Sc divinos Spiritus interpretatur, quos transiliendo in terras descendit: a Illi inquit coelestes Spiritus in seunt montes, atque colles , in quibus Ecclesia vidit caelisem Sponsim mira aueritate

Viis tibi hos sALTUs ex litteris Prophetarum, Apostolorismque demon-srem ' dicit de illo David: b quia pini it in te tabernaculum suum, ipse tanquam Sponsus procedens de thalamo βο , exultavit ut gigas aut currendam viam, d summio caeso egressio ejus. EN QIANΤuM SAL-ΥuM dedit, a summo faelo ad terrin. Sane non invenio alibi, tibi in steposelerit tabernaculam sitim , id es, in luce,ct in maniferio sinam dignatus si exhibere praesentiam, i e lucis inaccessibilis habitator, nisi utique in

terris, dum in carne visibilis apparuit; quae ubi enarravit, sic prosequitur: SALI Iae erZo in monti σ,

id es,in illis seupremis spiritibus, e Nad eos res Ee descendit, sacramentum A saeculo absion ditnm, ct magnum pietatis masterium eis dignanter aperiens ; sed TRANsILIENs hos sese

a Bern Sem in cant. h Psal. II.

557쪽

periores,batque eminentiores montes,

Cherubim sicilicet , atque Seraphim,

nec nsn Dominationes , Principatus, c, Potestates, virtκtesiqne : etiam nisque ad inferiorem ordinem Angels-rum defendere , tanqNam ad colles

dignatus es sed ntimquid vel in illis

remanset ξ TRAMs1Li IT ct colles :non enim Angelos, sed semen Abra- Ba aρρrehendit, quod utiqHe velis inferius est. Hos u b i m On tes,&colles transsiliit , en QuANTUM sALTu Μ dedit: i summo caelo ad terras, in Virginis uterum. TRANSILI IT Gabriel,ct pervenit ad Virginem. c Mui 8 quem modo reliqui si

in coelo , nunc in utero reperis quonam modo' volaυit, ct praevolavit super pennas ventorum. Vactus es , o rchangele, TRANSILIT te, qui praemissio. Mai s ALIT , de loco ad locum vadit, quod non cadit in Deti

c qui semper ubique est ) ergo in

montibus, id es, in Angelis sALIEBAT, qui in se non poterat. Et sALIEBAT usque ad colles, id est, Fa- triarchas, ct Prophetas , caeterosque uirituales viros de terra Sed TRANSILIEBAT ct colles, cum non Iorum

magnis, ct spiritualibus viris,sed se

aliquibus de populo etiam , non-nκIis mulieribus aeque in Angelis loqui, se apparere dignatus es. Paucis illud hic ad mores expendamus : Luis sit , de loco ad locumvadit; quibus verbis, non leves,

sed graves; non insulsi & petulci, sed sancti, & salubres saltus mihi

exhiberi videntur. SI tu unum saltum facias, d & sALI As de loco ad locrim, de taberna in templUm,

de prostibulo in Religiosum

claustrum, de coeno in coelum, de inferno in Paradisum, hoc enimvero est extitiare quod Hugo e X- Ponit, extra saltare ,, exemplo Jo-

neroso saltu, ex paterna domo, edeliciis, & divitiis saeculi, in eremum, in desertum pro saliit. AEnMulemur S. Elisabetham

Thuringiae Principem , & Regis

Hungariae filiam , e quae cum semel choreis, quas bona parentum venia vitare non poterat, interfui flet, fatis esse dicebat: uno se gyro , mundi amatoribus gessisse morem, quo deinceps Christi amore , uno saltu sese expedivit. Hanc choragam tot nobiles, &nubiles filiae, de mundo in claustrum, ex aula in cellam , e cella in coelum salientes, secutae sunt ;quas inter venerabilis Mater Anna de S. B retholomaeo, f quae cum sub Bacchanalia choreis, licet invita, interesset, m ictu oculi exhibuit se speciosus forma prastus hominum ; quo viso, illa Eu

lavit, & e mundi gyro, in Theressianum septum uno saltu se recepit. Optandum ut & tu Thmmiil den bas hier ronc i, Meleene Cabriolor 'γdel meretis sipronc t. Ita innumeros iuvenes, genere si ingenio, & opibus florentes, in- dies e cella vinaria, in cellam Religiosam , de loco in locum salire cernimus. Quantb hi saltus sanctiores, ac salubriores, quam quovBernardus e aggerat, deplorans eos, qui ad pravos mores resiliant , & e claustro ad saeculum :g Traesumitur, inquit, ILLE SAL-Υus de excelse in abyssum: de pavimento in serquilinium : de solis in

cloacam de caelo in coentim'. de claustro in saeculum : de Paradiso in in

558쪽

ternum TId hisce tam infestis choreis , 8c infaustis saltibus occurreret, coram Patre coelesti describitur Filius Dei ludens coram eo omni tempore , ludens in orbe terrarum , quod Philo exponit :h choreas ducens in orbe terrarum , Venit intra matris uterum , saliens super montes, & colles illius Regionis ; sed perveniens in domum Zachariae, coepit spiritualiter salire in montibus sibi dilectis, ex uno in alterum mirabiles suis saltibus perficiens effectus :nam per Virginis salutationem, saliit in Joannem , ut illum sanctificaret,& jubilis salire faceret. Ex Ioanne saliit in Elisabeth, ut Spiritu Sancto eam repleret , ScVirginem, Dei Matrem agnosceret. Rursus resiliit in beatissimam Virginem, novo jubilo replenseam, ut exultaret in Deo salutari suo,qui magna in illa operatus fuerat. Tandem fallit in Zachariam, os mutum ejus aperjens , ut etiam Spiritu Sancto repletus, mira de utroque infante praedi caret. O felices quatuor montes ,

in quibus Christi ros , & gratiae

coelestis pluvia descendit. Caeterum,saliens in iis montibus, transiliit colles, quia Proceres Iudaeorum reliquit, quibus tanti mysterii notitiam tunc declarare noluit. Non incongrue

Ambrosius, homines meritis ac virtutibus sublimes, longe a terrenis semotos , montibus in quibus Christus salit, conferre non dubitavit : i Utinam, inquit, ego miser dicam , dicat anima mea : ecce inte advenit non seuper terrena, non super valles ; sed advenit SALIENS super montes : Deus enim

montium est, non valliam. Ibi ergo SALIT λ super montes SAEIT ;SALITIkper Isaiam Ieremiam: SALITI' er Petrum, Iacobum, O

Ioannem : nam montes in circmitu

ejus ues non potes mons e spe, esto vel collis, ut super te Pristus ascendat. Et si transiliis, ita transiliat, ut te

transitus Hus umbra custodiat. Si vis ergo mons esse , in quo Christus saliat, exhibe te montem myrrha, ct thuris quia ut Doctor Asceticus exponit, o speciali quadam ratione, Christus toto suae, , peregrinationis tempore fallit, in montibres myrrhae, ic' .iast, acerm is bissimae mortificationis, & ab- is negationis propriae : & in colli- istas thuris, hoc est,sublimis ora- tionis , uti doceret nos, in hoc is duplici monte & colle, semper is nobis esse saliendum, si ad Ver- , , licem sanctitatis ascendere Ve- , , limus: universa enim Euangem Hlica perfectio non obtinetur, nisi in eode thuris per orationem , &fontes lacrymarum ad coelum usque saliendo & in monte m=rrhae, per fortem abnegationem , terrenis omnibus, ac carnalibus

affectibus conculcatis, ad sublimia tendendo. Mysteria quaedam in ipsis montibus designantur: in

uno enim monte Orabat, in alio docebar, in uno e st transfiguratus, in altero crucifixus, ex alio ascendit in coelos, quasi da uno i in alium transiliens, ut per om-l nes nos tran si liret. In monte thuris per exuberantem animi laetitiam,& montis ec stasim, nonnulli Sancti e terra in coelum salierunt, nec se continere potuere, quin & corporis pedes ad festivos saltus move-

h Ludov. de Ponte in Cant. l. s. ex.

559쪽

rent. Sicl Nicol. Factorius, Ord. Seraphici venerandus seneX, in summa vitae austeritate, tantis

coelestis voluptatis delici is diffluebat, ut nocte concubia ligneis soleis positis, ne strepitum eXCiret,ante aram saltare deprehensus sit, choraula charitate. Consimile quid Annales nostri referunt de m Carolo a Lotharingia , qui abdicato Verdunensi Episconatu , & dimissis octoginta mil- Iium annuis redditibus, in Socletatem adlectus, vestem eXosculari, & in cubili saltitare visus est. Tales in monte Thuris magnae animae saltus faciunt Ad quos invitat Richardus Victorinus in illud Psalmi : Montes exultaverant. Ubi sic disserit : n Spirituales , non corporales SALTUS in hae Propheta sententia qua mus , quales decebat Spiritum Sanritam

docere. CORPORALIS SALTU sest totum corpus d terra si pendere ;SPIRITUALIS SALTUS erit Spiritum, totum quod Spiritus es,

a terreris abalienare. CORPORALIS SALTUS est terra tactum Bisquequaque deserere,ct totius corporis: membra per inane librare. SPIRI

TUALIS SALTUS es mente l

excedere, O infimis in imo relicZis uinvisibilium contemplationem totrim transire, O in cordis tripudio, quo sidam quas SALTUS insisterna ,

ct aeterna miriis modis, ct multu inexpertis dare.

Ast invenire est , qui in colle

Thnriis, orationi, meditationi in

tenti, exoticos , Sc insanos saltus

faciunt , mentes prorsus inquie- tae, quae de calcaria in carbonariam , nunc animo in coelos cum

Paulo transiliunt, mox in culinam , quid oleris in prandio paretur nunc in montem Calvariar, inde in cellam vinariam sal tus faciunt. Exeelsus profecto mons, & toto vertice supra ter ras , supra nubes Clara vallensis Abbas exstitit, qui cum se prae sublimi humilitate inter montes Domini numerare non audeat, nos potiori jure , dc verius ejus

Verba promamus : o Hen omnes montes in circuitae meo vistat Tominus,ad me autem non appropinquasdnam colliis non Mn , ex his quοι

TRANSILIT Dominus Sponsius sed alios omnes fratres suOS, ut montes suspicit ) nam alium quidem intaeor sngularis absinentia;

alitim vero patientia admiranda: lium atitem summa humilitatis , O mansuetudinis ; alitim multa misericordia, o pietatis illum in ta templatione frequenter excedere :hunc pre are,ct penetrare caelos,ora . tiumum instantia , aliosique in aliis praeminere viritilibres. Hos in nam consedero omnes ferventes, omnes δε- votos, omnes in Christo unanimes,

omnes donis coelestibus, ct gratia affluentes , tanquam spirituatis revera

TE M frequenter recipiunt. Ego aH tem qui horum in me invenio nihil, quid me aliud putem,quam unum de montibus Gelboe, quem praeterit in ira, ct indignatione sua , illa caeterorum omnium benignis us visitator Osioli hac cogitatio tollit extollentiam oculornm , concitiat gratiam sSΡΟΝs I SALTIBUS PRAEPARAT.

Vos adolescentes vag vos filiae

vanae, attendite montes in circuirta vestro , illum adolescen

o Bern. tu Cant. serm. 3a. Iste venit Aliens te ma

560쪽

FESTUM 1 3

tem genere nobilem , spretis mundi honoribus, in Religioso claustro sngularis absinentia:

puellam illam forma praestantem, omnibus naturae dotibus excultam, mille petitam procis, spretis mundi & carnis illecebris,corpus ciliciis macerantem, flagellis domantem, inter omnia adversia patientiae admiranda. Aliam virginem Deo devotam, stimma humilitatis, ct mansuetudi nis,m sericordia, pretatis. Tu au tem,se non potes mons e se , eso collis, ut loquitur Bernardus p , hoc est, aliquo usque e terrenis ad coelestia conscende , & illos montes adaequare contende ; ut 8c superte Sponsussaliat; quandoque enim ad hoc sAL IT,ut transiliat, qui non vult ad omnes pertingere : neque enim in omnibus est beneplacitum Deo. Observemus Sponsi discretos, O circumsepectos sALTUs , quemadmodum videlicet tam apud Angelos, quam apud nos , O IN Hu MILES FALIAT , ct superbos ΤRANSILIAT ; cave ne per extollentiam oculorum & pompam , morum arrogantiam,vitae superbiam , te

Sponsus transiliat. Quid Z quod

Per Omnem vitam Christus saliendo de monte in montem , de Una civitate in alteram, divinos quosdam saltus fecit: Ecce iste venit sALI s, q Sponsum loquitur, qui profecto tunc in montibus saliit, cum missus a Patre ad Evangelizandum pauperibris , dum transiit benefaciendo,& sanando

se omnes. Denique, ne hic longior sim, compendio omnia comple-Xus Gregorius , sic ait : r Ecce stevenit SALIENs in montibus ; ve-

niendo quippe ad redemptionem nostram,quosdam ut 1ta dicam SALTU sdedit. Vultis ipsius ejus SALTUs agnoscere ρ de caelo venit in uterum; de utero venit m praesepe ; de praesepi in crucem ; de cruce venit in sepulchrum ; de sepulchro rediit in caelam.

Nunc Joannem prope passibus aequis salientem spectemus.

q. II. EXULTAVIT infans in

utero f. Luc. cap. I.

V. I.

ι Avidem saltantem , Michol 'levitatis , imo scurrilitatis palam i n simulavi t : Michol fila Gulprospiciens persensram , vidit

mino, despexit eum in corde suo Oegre1sa in occursum David ait qκὰm

glorio in Dit hodie Rex Israel, quassa nudetur tinus de scurris, cum saltus hic mysteriis plenus, plane divinus, & Rege Israel dignissimus fuerit. Arcanum hoc eXpo

riter Prophetabante arcam SAL - ΥΑsssi dicitur : elatus enim gaudio, IN SALΤATIONEM prorupit : prae,

videbat enim in spiritu, per Mariam de germine suo Ecclesam , chrisi thalamo sociandam. At potiori jure Praecursor Domini , ante arcam virgineam,quae non manna,

sed DEI Filium claudebat, faltavit: ExuLTAVI Τ infans intitero. Hoc mirum,quod grandaevum Regem , parvulus suis saltibus nondum natus, aequavit ; fallor,

s Salius S Ioannis . t 2 Reg. 6. v Ambros Serm. is ante Octavam Epiphaaiae,ad Catechumenos.

SEARCH

MENU NAVIGATION