P. Virgilii Maronis Bucolica, P. Rami eloquentiae & philosophiae professoris regij praelectionibus exposita quibus poëtae vita praeposita est. ..

발행: 1555년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

P. RAMI PRAELECT.& apud Ciceronem quinta Philippica. Cdm autem gladium scelere semel imbuisset. Ille illius J polyptoton.

Ille measJ iteratur prima pars de otio,ex adiutastis, libera pastione dc cantione. ErrareJ synecdoche generis pro specie,pro libere pasci,ut ecloga secunda, Mille meae culis errant in montibus agnae. LudereJ synecdoche similis pro canere:qualis est in L ne quarti Georgici Carmina qui lusi pastorum. Linoi metonymia: calamus enim proprie est frutexa uatilis tibiis & scripturis aptus, cana minor & arundia ine:hic pro fistula ex calamo:quomodo erit postea, Tu calamos inflare leves. Non equide J antapodosis ex adiunctis laboribus & eoru prςdustionibus, quae diuina testimonia sunt. Non equidem inuideοJ sic Idyllio primo.

Nequaquam tibi invideo.

Et Ist. τω δ' εγω ου φθονεοι Huic autem ego non inuideam.

MirarJ corr*ctio ex maioribus: ubi mirari, pro cum Voluptate intueri, recte sumetur: ut tertio GeorgicoNonius illud explicat, Ceu quis obmpiacae miratur praemia palmae. ProtenusJ loci est adverbium pro lon se , ut Seruius &Caper, cum Protinus,sit temporis: at Sipontinus, Protinus, hic per I. tertiam vocalem scribit, & interpretatur

valde. CoohsJ adiuncta sunt loci ad commiseratione augendum, cum mollibus stratis excipiendus foetus fuerit,ut tertio Georgico: Et multa duram stipula silicumque maniplis. Desas autem appellauit corylos epitheto proprio: it que propter hanc densitatem nimiam, vetat Georgico secundo in arbustis corylos seri,

Neve inter vites cor tum fore.

Connixa J synecdoche pro enixa: c5niti enim no in partu solum dicitur. SaepeJ Propositio est tertij connexi: si non fuissemus stulti,poterat illud evitari ai fuimus,propterea no euitauimus: sic em expleto syllogismo intel-

32쪽

IN BUCOL. VIRGILII. l. 3

lige. Muri stulta sic enim rursum 2. Aeneidos iteratur,

Et si ista dcum,si mens non uita fuisset,

Impulerat ferro,argolicas foedare latebras. Contra autem in auspiciis laeuum dicitur prosperum: intonuit laeuum, secundo Aeneidos: quia sinistra fulminum intuentibus dextra sunt. De caelo tactas J id est fulminatas,fulmine ictas:quomodo tertia catilinaria Cicero loquitur:Tactus est ille qui hanc urbem condidit, Romulus:ubi caelum pro aere, & aer pro tepestate aeris sumitur duplici metonymia. PraedicereJ Metaphora ad reinanimatam, a re animata. Quercus J Quercus olim victu sua glande suppeditavit hominibus, & in tutela I uis erat itaque hoc augurio significabatur ira Caesaris, tanquam Iouis quercuri ferientis, id est agros eripiemtis:& huc referri potest illud primi Georgici,

Non alias caelo ceciderunt plura fereno Fulgura. SaepeJ Anaphora est:hic aute versus in veteribus quibusda codicibus no habetur,nec Seruius interpretaturi& Cicero cotra in primo de Diuinatioe ait a sinistra cornice ratu & laetu auguriu fieri. Quid augurξ est,cur a dextra coruus, a sinistra cornix facit ratuξ & ut ex Varrone constat libro quinto epistoli carrum quaestionii, a deoruta sede cum in nubidiem spectes, sinister est oriens, dexterest occidens. Quare hic versus videtur merito ab inte pretibus expungi. Est tamen ecloga nona eiusdem au

guiij,& pene iisdem verbis versus,4 sit sint bra caua praedixit ab ilice cornix: Quo videtur & hic defendi:nec omnino sequitur,si cotra Cicero Varroque senserint, ut Virgilij versus ideo n5 sit: videmus enim eundem authorem interdum sibi ipsi contraria profitentem. Sed tamen J postulatur apertior definitio propositi dei: cuius gratia deinde Roma describitur maxima ciuitatum,ubi deus est Octauius. Stultusti astoralis simplicitas declaratur simili,similibus aliis ilustrato. Huic nostraeJ Periphrasis Mantuae ex adiunctis. DepellereJ vulgo id ablactare dicitur: at Varro in reru-

33쪽

P. RAMI PRAELECT.stica secundo libro depellere dicit, ut hic Virgilius: Cui ridepulsi sint agni a matribus,diligentia adhil da est, ne deiiderio senescant.& ibidem, Cum porci depulsi sint a mamma:a quibu iam delici appellantur, neque iam Iactetes:& sic ecloga tertia dicetur -d pulsis arbutus haedis Hoc idem Varro ibidem dicit a mamma diiungere:&re ad quatuor menses a mamma non diiunguntur agni. vel depellere pro deducere dictum est, nempe ut Ibi vinneant, cum mox dicatur,

uamuis multa meis exiret victima septi; Vbi potest etiam synecdoche intelligi speciei pro genere nec enim solos agnos, sed hoedos, vitulos deducit pastor. Teneros fartusJ periphrasis agnorum ex genere& adiuncta differentia. SiccaviusJ Anaphora, & in canibus catulos, paronomasa: Columella libro secudo capite nono hanc similitudinem aliter assumit: nihil enim ait) dubium est quin ipsa natura sobolem matri simile esse voluerit:vnde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes sic matribus haedos Noram - In quo tamen magis suum quam Virgilii sensum sequitur: pastor enim hic errorem suum significat,qui magnis parua comparetmaturae similitudinem in sobole non indicat. MatribusJ periphrasis caprarum quae sunt matres hoedorum. HorumJ Correctio est illius simplicitatis per dissimilitudine Romae&M1

tuae:Roma vero tum caput mundi fuit: Martialis: Terrarum dea gentiumque Roma

Cui par est nihil, si nihil fecundum.

Et Virgilius sexto Aeneidos- Illa inchia Roma

perium terris,animos aequabit obmpo.

ViburnaJ Viburnum, frutex humilis, ut genistae, myricar: quidam putant esse vitem albam, gallis uiurnum : ut detrita una litera de viburno, urna facta sit: vide Ruellium. Et quael interponitur finis Romam veniendi, libertas , & illustratur periphrasi aetatis , pastoribus decora, nempe barbae sectione. CandidiorJ Seruius refert ad, libertas,potest etiam lanuginis periphrasis esse: candiduenim

34쪽

IN BUCO L. VIRGILII. I.

enim est proprie nitenti quadam specie perfusum ac quamuis candida barba hic pro cana dicci etiar, alienum fortasse non esset: nam Tityrus hic etiam senex fingitur: t paulo post erit,

Fortunate senex ,ergo tua rura manstant.

Et nimirum sera libertas illa fuerat quae longo post tepore ad Tityrum,senio confectum venerit. InertemJ Metaphora pro deside: proprie siquidem qui carent artibus ingenuis,inertes dictitur, ut se cudo de finibus Cicero ait: Sed lustremus animo maximas aries:quibus qui carent inertes a maioribus nominabantur. R exitJ Epanodos. PostquamJ illustratio altera ex disinuli habitu sub Galatea, quod Mantuae, seruus & pauper fuerit PeculiJApocope pro peculi j: Omne autem patrimonium peculium antiquis dicebatur, quia in pecoribus erat omnis eorum substantia: nunc autem seniorum. QuamuisJAugetur seruitutis miseria ex adiunctis fructibus,unde tamen nil redit ad seruum. SeptisJ synecdoche pro ovilibus. Ingrata Jquae gratias habet exiguas pastoribus, a quibus tamen alitur. UrbiJ synecdociae pro Mantuae,&metonymia pro γVrbanis. e ereJ metonymia pro qrea moneta per synecdochen accipitur:generaliter pro omni pecunia: aere autem rudi primo Romanos usos esse Timaeus author est Seruius autem primus signauit nota pecudis : vide Pliniti libro decimo octauo capite te tio,& tricesimo tertio capite tertio.

MirabarJ Illustratio tertia finis propositi ex eius esR- ciente, & adiunctis hyperbolicis absentis Tityri. an hic Amaryllidis nomine, Romanos intelliges deo Augusto

pro Marone supplicantes ξimo potius amicae votum pro reditu Tityri sui absentis: nec enim placet allegoria Se vij,nec laudes Maronis hic accipio, quem Romanae muta expectarint: simplicem tantum & rusticum sensum amicae, amatorem desiderantis congruere iudico: mirabar Amarylli cur moesta deos vocaresaeaussa nepe moestitiae& obsecrationis tuae, fuit absentia Tityri, cuius etiam poma pendere patiebaris tu arbore, nec ea lege-

35쪽

P. RAMI PRAELECT.

bas,ita desiderio tabescebas: denique non Amaryllis sola Tidrum absentem desiderauit, ted pinus, sontes,arbusta. Ergo mirabatur Meliboeus abesse Tityrum, cum tantopere desideraretur: at cognita absentiae caussa,libertate,mirari iam desinit.Tale est illud quarto Idyllio,

Hae iuuencae autem ipsum mugientes bla desiderant. Pinus J Pulchcrrima pinus in hortis erit postea, septima ecloga:& undecimo Aeneidos - euertunt altas ad odera pinus. DJ Arbusta, ait Valla in Raudensem, sunt multet arbores ad fructum consitae, ut olivetum, avellanetum amygdaletum,vel vites arbori applicitae: Seruius fruteta hic interpretatur: at in scriptoribus rei rusticae, arbustum video de arboribus vitium maritis dici, etias fructifera non sint. hinc etiam arbustare pro arboribus conserere ad maritandas vites:Plinius libro decimo septimo, capite vicesimo tertio , Transpadana Italia praeter supradicta, como, populo, tilia, acere, orno,quercu arbustat agros.& Varro de re rustica capite tricesimo septimo,pomarium & arbustum videtur distinguere. Itemque Columella libro quinto,ubi de arbusto & Italico & Gallico praecipit capitibus quinto & sexto,& eiusdem libri capite decimo, separatim de pomiseris arbo ibus: quod item facit libro de arboribus separato. Notabis igitur sicubi arbustum de pomario dicatur, aut etiam de quibusvis arboribus non vitiseris. Quid facerem 3 J Tertia illustratio ex contrario libertatis, & eius facultate: ubi responsio est ad tantum absentiae desiderium: quavis maxime desiderabar, attamen libertatis caussa abesse, & Romam venire debui. Hic illum J Repetitur prima periphrasis Octauit,& accommodatur ad Romae periphrasim, quod Romae sit ille deus:& diuinitatis ratio repetitur. Hic mihiJ Anaphora, ubi repetitur tertio loco Tityri otium. PueriJ Pueri appellatio tres significationes habet:vnam cum omnes seruos pueros appellaremus, alteram cum

36쪽

IN BUCOL. VIRGILII. I. γ

puerum contrario puellae nomine diceremus, tertiam cum puerilem aetatem demonstraremus, ait Paulus in verboru significationibus:hic prima significatio couenit. SamittiteJ vide num sit episynaloephe, pro supermittere: nec enim saliendis vaccis tauri proprie submittuntur, sed supermittuntur: quidam a susum antiqua praepositione derivant. est autem verbum hoc Georgicon:

Tu modo quos in spem status submittere gentis

tertio Georgico,& item ibidem, Et quos aut pecori maluntsubmittere habenti. Idyllio di. Mοχους δωσὶν ἡφεν ρ,υπο meo σι AL-Vtως,

Vitulos bobus submittentes,sub sterilibus aute tauros, Et hi quidem simul pascant,m in follis errent.

Fortunate senex J concluditur tertia pars argumeti principis de receptis agris. FortunateJ Exclamatio, ut ape tior postea secundo Georgico, O fortunatos nimiumsuasi bona norint, OgricolaS. Et tibiJ Topographia agri virgiliani: nam a monte v que ad lacum ,& inde usque ad veterem quandam fagum, Virgilio donata terra saerat,ait Seruius,sed sine authore. Talis erit topographia nona ecloga, Certe equidem Grc. Syntaxis aute est, at tibi satis magna pascua manebunt, supple quanuis nudus lapis& palus obducat omnia limoso iunco. Obducat J circu- det & terminet. Non insuetaJ adhibetur definiti agri ad augendam beneficij gratiam commendatio ex adiumctis, salubri pastione & pastoris voluptatibus,refrigeratione, somno, cantu tum frondatoris, tum palumbium, tum turturum. Foetas J grauiJasmam foetae etiam dicatur quae pepererunt. Sacros J propter Naiades nymphas quibus sacri sunt fontes. OpacumJ metonymia,quia fit ex opaco loco,qui proprie dicitur opacus & 'mbrosus: vi -Lucis habitamus opacis, sexto Aeneidos, Et ' Diuis euadit opacis, undecimo Aeneidos: Hinc opacare de sole Cicero ait secudo de natura deo-

37쪽

rum. Cum terras larga luce copleuerit, easde modo his, modo illis partibus opacet. Et primo Georgico, Hinc aliae Irondos π rumi matris opacant.

HincJ paulo ante hic inter) polyptoton: Suntaxis est horii triu versuu, hinc sepes, quae tibi est, supple, sempera limite vicino depasta florem salicti ab apibus hyblaeis, suadebit &c. LimiseJ pro termino inter te & vicinu tuti. ImbuisJ Hybla,oppidum Siciliae, & mons oppido vicinus,ubi thymi & salicum copia: ideoque mel optimum: species igitur pro genere hic sumitur,& synecdoche est, hyblaeis apibus,pro optimis. FloremJ intellige secundu.Vt graece τα : quod poetis est usitatissimum, ut, os humerosique deo similis.

SubcBJ Salicetu, locus salicibus consitus,&per syncopem salictum: non modo in metro, sed in prosa: Accedit co mons Saurus, accedui salicta ad Myntumas, Cicero secunda Agraria. Quod autem apes floribus salicum pascantur, est etiam quarto Georgico, Fascuntur m arbuta pasi Et glaucas salices. sermJ susurrus est leue murmur, ut frondiu,& hic a pii & e re fictu nomen est quod Onomatopoeiam Vocat. E que sacra resonant cxamina quercu, erit ecloga quinta: quod apud Theocritu est Idyllio 1.

Hic pulchrum resonant in alucaribus apes. Et rursus idem repetitur quinto Idyllio. Sub rupeJ in rupe ait Mancinellus. FrondatorJ qui frondes amputat& ex iis manipulos ad hybernum pecorum pastum co-ficit urasJ in die , ait Seruius : Mancinellus autem hic sublimi voce, id est maxima, quod malo. GomereJPalumbes proprie dicuntur minarrire, vi est apud Aeliu Spartianum Roucoulare hoc dicunt Franci:gemere Vero turturibus Inagis conuenit. ac in elegia Ouidio attributa,de auium vocibus,sic est,

38쪽

IN BUCOL. VIRGILII. I. 8

Et resilus turtur atque columba Sem nt. Et Plinius libri decimi capite tricesimo quinto de pa- Iumbibus ait Cantus omnibus similis, atque idem temno conficitur versu, praeterquam in clausula gemitu,hyeme inutis,uerc vocalibus. de palubibus crit tertia cci

χς λαλαχυντι. -In arbore aut e ues garriunt.

4, eriat Metonymia ex subiecto signi sicans adiunctu,

pro alta enim ponitur. Ecloga decima, visus alta proprie pro eodem dicitur, ita liber aret in ulmo. teJ Concluditur eclogae princeps enthymema, ingratiarum actione, quae augetur hyperbolica minorum collatione. FretuJ Synecdoche pro mari:fretum enim proprie est angustum mare inter duas terras, ut fretum Siculum, fretum Gaditanum: a feruendo dictum. PererratisJ confusis , & sic vi Arar in Parthiam, & Tigris in Germaniam influat: & Germanus in Germania Tigrim bibat, Parthus in Parthia Ararim : & exul, ad Parthus tantum refertur Parthi enim lingua Scuthica dictitur exules,& est Syntaxis, Ante Parthus exul bibet Ararim & Germania Tigrim pererratis amborum fluuiorum finibus -&c. Tagris autem ex Armenia ortus, in Assyriam influens,delabitur in Persicum sinum, nec Parthiain proximam Assyriis orietem versus, attingit. Arar autem ortus e vicinia Vogesi ad Lugdunum Rhodano

comucetur, nec Germania attingit: est tame uterque fluuius propositis regionibus vicinus, & imperitiae pastori-ti decora aliquod fortassis hic spectatu est: quod ecloga secunda ad illum locum, -nuper me in littore idi, Seruius adnotat Theocrito frequens esse. Labatur pocilire vultusJ Quarto Idyllio.

39쪽

P. RAMI PRAELECT.

O gratiosa Lamaolli,selius tui neque mortuae obliuifremur. nuncJ Antapodosis est lamentationis de suturo exisho:primum de mulsione exulum in diuersas orbis partes profugorum:in qua quatuor mundi cardines quod modo notantur, meridies in Aphrica, Septentrio in Scythia,Oriens in Creta,occidens in Britannia.

Sitientest intellige, ad, praepositionem licentia poetica

omissam:& sitientes propter zonam torridam, quae ab Aphris incolitur: metonymia autem est Aphros pro Aphricam,quae in hoc genere rarior est. Sothiam J ve sus septentrionem,quae hodie Tartaria dicitur. Oax J fluuium Mesopotamiς, qui sua velocitate,r

pit albam cretam, unde fit turbulentus, ait Seruius : neque creta hic pro insula mediterranei maris, sed pro terra Seruio intelligitur: alij interpretes Cretae insulae fluuium faciunt:quod si verum est, mirum sit huius fluuij

cosmographis nullam mentionem,cum de Creta loquutur, fieri. BritannosJ diuisos toto orbe dicit, quia continens squς Oceano alluitur)orbis est terraru, extra quem sunt insulae Oceani ut Britannia: vel quia Romani ve sus Oceanum Britannicum, Morinos ultimos hominum putabant: unde Virgilius octauo Aeneidos, Extremique hominum Morini. Ideoque Britannia orbis alter illis dicebatur. En unquamJ Sucundus lamentationis locus est,ex enumeratione adiunctorum bonorum quae relinquuntur, domus,nouallu,segetum. ex J metaphora, pro meas possessiones,quarum dominus eram. ri lasJ in segetibus quod culmus extulit dicitur spica: ea tria continet, gr*num, glumam, id est grani theca, aristam apice grani & velut acum tenuem:arista aute dicta est, quod arescat prima:haec ex Varrone, primo de re rustica, capite quadragesimo octavo. carissasJ metonymia est promesses , & per messes annos intelligiqius synecdoches tropo,sic in uno verbo duo sunt tropi e tonymia & synecdoche

40쪽

necdoche,& medio gradu intelligimus tertiti, qua metalepsin Quintilianus videtur sensisse, sed quod sentire ,paru explicauit.Nouata Jhqc noualis & hoc novale dicitur: ubi satum fuit & antequam secunda satione renovetur requiescit: vel unde recens sylva sublata est: quod iterudicemus ad illum primi Georgici locum, iternis idem tonsis cessare novales. SegetesJ proprie dicuntur eorum seminum, unde si panis, nondum tamen demessae, ait Valla libro quarto. Quaecunque altius emittunt aristas,dicuntur frumenta, V riticum, secate,hordeum. En quo J Tertius locus exessiciente caussa: nam victoriae ciuilis quoddam militibus praemium,fuit assignatio agrorum. queis J Anaphora est, qua repetitur secundus locus de segetious, Maliis partibus augetur, hortis,uitibus, pascuis'

infereJ Apostrophe ad seipsum. Pone ordineJ Sic secundo Georgicon, Indulge ordinibus,necscius omnis in Unguem Goribus positis,festo via limite quadret. IteJ Apostrophe ad capellas,& permissio. IteJEpanodus, qualis est septima ecloga, ite domum passi i quis pudor,ite iuuenci: et Io. Ite domum saturae,venit hesperus,ite capelta.

Tale primo I9llio,

O lupi,3 thoes, d per montes latentes ursi Valet bubulcus vobis ego Daphnis no amplSus pers lua, Non amplius per lucos,non nemora: vale Ohetbvsa,

Et fluuij qui funditis pulchra iuxta TDmbridem aqua. Dumo uJ spinosa: dumus enim omnis spina dicitur.

Animaduerti Columellam no multu e dumis eminentem, ait Cicero s. Tusculana. Cutistum J Plinius libri decimiteriij capite vicesimo quarto , frutex est & cytisus est, ab Aristomacho Atheniensi miris laudibus pro

SEARCH

MENU NAVIGATION