P. Virgilii Maronis Bucolica, P. Rami eloquentiae & philosophiae professoris regij praelectionibus exposita quibus poëtae vita praeposita est. ..

발행: 1555년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

. i P. RAMI PRAELECT - Incipe parue puer ut non risere parentes,

Nec de huc mesa, dea nec dignata cubili est.

ALON Is in Dalmatia victis, Pollio filium,quo tunc erat auctus, Saloninum cognominauit : Virgilius igitur hac ecloga γενεθλιακρν eius describit ex adiunctis,quod eius aetatis, aetas aurea comes futura sit: eioue permulta tribuit,

quae Christo dicuntur a Sibyllis attributa: Quae Christianis ita probata sunt,ut Grςci hanc eclogam graece couerterint:& Diuus Hieronymus ad Paulinum assirmet Maronem sine Christo christianum fuisse:& Diuus A gustinus sentiat spiritum sanctum per os inimicorum locutum.Tale est autem argumentum Idyliij decimi septimi in Ptolemaei laudes. Sicelidest Inuocatio est ad

maioris Operis carmen, cuius ratio est ἡ dissentaneis, quia non omnes humili carmine delectentur: Inuocatio rursus erit sexta ecloga, Pergite Pierides- Et ultima, Exoremum hunc Arethusa mihi concede laborem. Praesens aute inuocatio est ex Idyllio decimo nono,

Incipite Sicelicae luctum,incipite musae. Sicelides J graecanicus casus est: latine siquidem Sicilienses dicerentur, sed graecis Tuυελία dicitur, & Σικελις:Hoc autem nomine Theocriti musas intelligit: fuit enim Theocritus Siculus & Syracusanus. Imri J de quibus sic Plinius libri decimi terti j capite vicesimo primo : Myricen & Italia, quam atri Tamaricem vocant, Achaia autem Bryam sylvestrem:insigne in ea est,quod . satiua tantum ferat gallae simile fructum. In elicia eius v ligna appellamus, quorum materia in domum illata dissiciles partus fieri prodat,mortesque miseras. Hac Verb

82쪽

xo myricae per metaphoram pro rebus humilibus ponu-tur. Si canimusJ Pxolepsis est quaedam: tametsi Bucolicum carmen canimus,est ipsum tamen Cosule non indignum. Sic antea, Posito amat nostrum,quamuis sit rustica,musam. Et bucolicum carmen sepe ita iam significatum est,ut, S luestirem tenui musam meditaris auena:

Item, Montibus motuis ludio iactabat inani: Item, Mecum una insuluis imitabere Pana canendo. Item, Habitarunt dij quoque oluas. Quare ne sylvas pro maioribus rebus accipe:Et hic sortassis respexit etiam poeta Consulum minores prouimcias,quibus sylvarum & collium cura continebatur, ut Crinitus de honesta disciplina libri quarti capite quinto. Et Caelius Rhodoginus libro decimo quarto capite. I. Aquarum & sylvarum magistratus in Fraciae regno vocatur. Dii sol J polyptoton. VrtimaJ propositio ge- 'nethliaci:nascente puero redit aetas aurea, quae per gramdus infantiae, iuuentutis, virilis aetatis etiam explicatur: t Incipiat, augeatur, absoluatur. CumaeiJ Sybillae decem numeratur a Varrone,Persica,Phrygia , Hellespontiaca, Sama a,Lybica, Delphica, Cumana, Cumqa,Erithraea,Tyburtina: Virgilius eandem Cumanam sexto Aeneidos &hic Cumaeam. Quatuor autem mundi aetates Sibylla dicitur quatuor metallorum generibus notauisse: auream, argenteam, aeneam, ferream: & quarta finita VmλοI--σίαν statuisse, aureamque aetatem redituram.

MagnusJ Periphrasis est anni magni,qui tum efficitur cum sol is & Lunae & quinque errantium stellarum ad eandem inter se comparationem confectis omniti spatiis, est facta conuersio, ut ait secundo de natura deoruCicero. VirgoJ Ethnicus poeta verae pietatis & religionis ignarus,tametsi de Christi matre virgine haec verὁ dicerentur , attamen ad syderis signum, non ad matris virginis miraculum respicit,& Erygonem vel Astraeam intelli it: quae cum dij caeteri e terris in coelum propter hominu vitia sese reciperent,vltima abiit, ut primo me-

83쪽

i P. RAMI PRAELECT

tamorphoseos Ouidius ait,

-Tum Uirgo caede madentes

Vltima desuperis terras Astraea reliquit. SaturniaJ quae Saturno regnante fuerant: metonymia hic igitur est. Redit, redeuntJ Polyptoton. Iam,LmJ In principiis sententiarum, anaphora. TuJ primus gradus est,ut puer nascatur: Itaque ut id sceliciter fiat, Iuno, quet parturientibus prςest,inuocatur: Sic in Andria Teretius, Iuno Lucina fer opem, strua me obsecro: eadem Diana etiam dicitur: Lucina item dicitur quod partum ferat in

lucem. Horatius tertio carminii, Ode vicesima secuda, Montium nemorumque Virgo, seu e laborantes Nicro puellas

Ter vocatu audis ,adim que letho Diua triformis. QuοJ nascente intellige. FerreaJ vltima haec est,& repetitur iam dictu:& illud est idem Danielis secundo capite vaticinium de quatuor monarchus, per statuam capite aureo,pectore & brachias argenteis, ventre & Ω- moribus aeneis tibiis partim ferreis,partim fict1libus.

la ultimu secutu Solis futuru pridixit, ait Seruius: at Solide est Apollo,& nuc videtur Augustus significari qui filius Apollinis habitus est,ut tactu est,i Virgilὴ vita elusique simulaelitu factu est cu Apollinis cuctis insignibus, ait Seruius. TequeJ Periphrasis est teporis, quo nascitur

hic puer: Romani siquide annos suos per cosules numerabat: Pollio aute triginta sex annis ante natu ChristuConsul fuit: neque tempus , si vere fuerat a Sibylla de Christo notatum,recte a poeta ad Saloninum trafatum

est. TequeJ Epanodos. Thue adeoJ admiscetur item hielaus patris Pollionis ex adiunctis & factis,quod ipso &Consule haec stelix aetas incipiet,& duce serrea terminabitur. Magni mensisJ Iulius & Augustus qui prius Quintilis & Sextilis dicebantur, ait Seruius:& sic Asconius Paedianus secunda Verrina, ad illum locum Nonae Se tiles ) Sextiles, ait, id est Augustae, ut Quintiles, Iuliae: nondum enim nomina de Imperatoribus sumpserant, propter

84쪽

propter quam mutationem nominum Virgilius ait, Et incipient magni procedere mensis. At magnos menses potius intellige duodecImas partes magni anni, ut aetas aurea longissima sit futura , dc quod mox vicitur, perpetua formidine terras solutura.

Tacitus dicit in vita a3ricolae, Imponite quinquaginta annis magnu diem , id est, laboribus finem allaturum. Vide an sic menses magni dici possint. ScelerisJ id refert ad Laomedontis fraudem,qui Neptunum & Asollinem Troiae constructae mercede fraudauerat : sic in sine primi Georgici, -Satis iampridem sanguine nom o,

Laomedonteae luimus periuria gentis.

Vesbi iaJ Metaphora, pro reliquiis. IlliJ confusa&hic laus Augusti sumi potest,sicuti Salonini: vi Augustus patris Iuth, Saloninus Pollionis cxemplo,pacatum regat orbem. HeroasJ Philo,de mundo, dictos heroas putat quos Moses Kλοue: alij putant, consecratos homines,& in numerum deorum magnis virtutibus rei tos: ut Herculem, Castorem,Romulum: antea diximus

Augusto vivo diuinos honores exhibitos esse. 4 At tibiJ Salonini sunt quae sequutur, cuius infantia sit aetatis aureae quaedam infantia, terraque sponte sua flores, & caprae lac sint daturae. HederaJ Hedera poetae quondam coronabantur,& sic ecloga septima dicetur, Pastores,bedera crescentem ornate poetam. Et inde victor Alexander exercitum hedera coron uit, ut triumphum Liberi patris imitaretur: ergo poeta honores futuros hic ominatur. BaccareJ Baccaris seu Baccar herba est,quae vulgo dicitur Chirotheca nostrae dominae,& radicis tantum est odoratae, ait Plinius, libri

vicesimi primi capite sexto. Colac iaJ herba est Aegyptia, cuius radix colocasio dicitur: ipsa est amaro odore, cibo tamen Aegyptiis gratissima,vel cruda,vel tosta,vel elixa:& eius flos coronamentis apud Aegyptios dic tur,quod modo Virgilius videtur indicare, vide Ruetilium. LeonesJ hic locus Sibyllinis versibus latius apud

85쪽

lactantium exponitur libri septimi capite vicesimo ouarto: versus autem hi mox a nobis proferentur &idem ab Esaia capite undecimo de natiuitate Christi 'caritatur: Itaque versabitur cum agno lupus, accubabi que pardus hordo, copulatosque vitulum & leonem,& taurum ducet puer paruulus , & vacca & vrsus compascentur, concubantibus eorum pullis , & leo more boum palea vescetur , & ludet super aspidis foramen lacteus infans, supci que viperae cauernam deliculus puer manum agitabit. Ipsi tibiJ repetitur eadem floru naturalis affluentia. CunabulaJ cunae lectuli sunt, in quibus infantes iacent, hinc cunabula pro eodem, quod & incunabula dicimus. Occideri ponitur in principio,occidet,& idem repetitur in sine sententiae, epanalepsis igitur est. FagaxJ non cicuta, ait Seruius , quae manifesta est, sed vel aconitum intelligitur, ut secundo Georgico significatur, -Nec miseros fallunt aconita legentes: Vel Sardinia herba, sapore quidem dulcis, sed gustata, ora hominum in rictus dolore contrahit,ut veluti ridentes emoriantur, de qua septima ecloga ad illum versum, Imo ego Sardois videar tibi amarior herbis.. si riuml de amomo iam diximus ex Dioscoride , ut frutex sit exiguus: Seruius tame hic ait herbam esse suauissimi odoris,quae tantum nascitur in Assyria Asiae regione. At AulJ Iuuentus Salonini describitur ex eius studiis & factis,quibus historia & philosophia cognostitur: ubi secundus artatis aureae gradus ex adiuncta frumenti, ini, mellis affluentia notatur. Hunc Sibyllae t cum citat Lactantius ibidem pluribus item versibus,

Id est, Et lupi tunc cum agnis in montibus uersabuntur, Herbam dinces pariter cum hordis pascent

86쪽

IN BUCOL. VIRGILII. IV. si

Vrsa cum Uitulissimul omnibusique pecoribus, Caranoros leo comedit paleas ad praesepia, Cum infantibus dracones matrum orbis dormient.

Et paulo post:

Piorum autem solumsancia terra haec feret, Auentum mellis de petra atque de fonte Et lac immortalitatis manubit omnibus iussis.

CampusJest hypallage pro Aristae campi flavescent,id est seges maturescet. RubensJ Metonymia ex adiunctis pro matura. SentibusJ similis antea fuit hyperbole,

-Ferat σ rubus a per amomum:

Nec enim per naturam id fieri potest. SudabuntJ effundet, metaphora est: sic Ovidius primo metamorphoseωn, Flavaque de viridi stillabunt roscida mella. Roscida J plena roris, rorulentum id etiam Cato dicit:

sic postea ecloga octaua,mala roscida dicentur, Saepibus in no bis paruam te roscida mala,

Dux ego vester erum, vidi cum matre legentem.

Sic luna roscida & iris roscida Virgilio postea dicetur. P GJ accedit ad tertium gradum aureae aetatis, prolepsi & dissimilitudine reliquae aetatis ferreae per partes, nauigationem, militiam, agri culturam. ThetinJ alij scribunt Thetym:metonymia est pro mari: est enim Thetis dea maris, uxor Neptuni, Coeli & Terrae filia. RatibusJ Ratis est nauigium temere factum trabibus sine fabtica compactis, ait Probus: Quae tentare, quae cingere, qzar iubeant. J Anaphora. InfindereJ hypallage pro tellurem sulcis infindere. Alter eritJ prima pars & secuda confuse repetuntur, aliasii ciuisione. Alter alterat Polyptoton. TUbsJ Tiphys eximius nauis fabricator & recto qui in Colchidem. Argonautas deduxit, Ars tua Tipb iacetsi non sit in aequore fractus,

ait Ouidius quarto Tristiam. ArgoJ Nauis,qua Iason

87쪽

. . .

cum quinquaginta quatuor delectis Graeciae heroibus nauigauit: vel artificis nomine sic dicta, vel a sua vel citate, αργος enim velox dicitur,vel ab Argivis: Argo qua Nesis Largiui delecti vitri Petebant illam pellem inoratum aristis, Ait Ennius prima Ciceronis Tusculana. DelectosJ qu les cum Iasone fuerunt quinquaginta quatuor: Idyllio decimo tertio,

Eri eruntJ Polyptoton. AlteruJ sic sexto Aeneidos, -Bella horrida bella Et obrim multo spumantem sanguine cerno: Non Simois tibi,nec xanthus, nec dorica cast Defuerint alius Latio iam partus Achilles. Synecdochae sunt ex specialibus generale significantes,Tiphys, go,Troiam,Achilles: ergo gubernatorem nauis,nostium urbem, fortis,quasi dictum esset his ve bis intellige. Achilles J Idyllio vicesimo septimo,

-Achillemque turrem belli. HincJ Antapodosis, ubi primum Salonini virilis artas describitur,quod cum vir fuerit, mercatura & agricultura conquiescet: de militia non redditur. VecibrJ vector passive dicitur, qui vehitur,quomodo etiam in pro sa. Et summi gubernatores in summis tempestatibus, avectoribus admoneri solent, ait Cicero septima Philip pica. PinusJ Metonymia, ex materia significans opus, pro nauis pinea, & metonymia rursus est ex subiecto adiunctum significans, ex naui nauitam:metalepsis igitur hic est duorum troporum. Mutabiri Ante nummum repertum, commutatio rerum fuit, de qua primo Politico Aristoteles, qualis est hodie plurima inter omnis generis mercatores:Trochare Franci id dicunt. Omnis fered caussa cessantas mercaturae. Omnis

88쪽

IN BUCOL. VIRGILII. l V. 33

Omnis omniaJ Polyptoton. Non rastrosJ periphrasis estpro, non arabitur. Rastrost quibus glebae franguntur, ut Georgico primo,

Multum adeo rastris glebas qui frangit inertes. Non nonJ Anaphora. Nec variosJ Additur ad aetatis aureae perfectione naturalis coloni varietas & permistio. AriesJ Si purpureo aureoue colore, ouis ariesue spargetur,principi ordinis & generis summa cum Delicit re largitate auget, genus, progenieque, propagat in claritate , laetiorύmque efficit, ait Macrobius. Suauel Sic

antea, ouaue rubens Dacinthus,

pro suaviter. MuriceJMurex piscis est marinus , con-Cnarum e genere,a purpura paululum diuersus, caro in escam, sanguis in colorem astumitur: Martialis de m rice libro decimo tertio, Sanguine de nostro tinctas ingrate lacernas

Induis, non est hoc stis, esca fumur. LumJPlinius libri tricesimi terib capite quinto luteam

herbam appellat,qua chrysocolla tingitur, caltha aquatica nonnullis est. Sand xJ Sandaracha si torreatur, aqua parte rubrica admista, landycem faciet: quaquam

animaduerto Virgilium existimasse herbam id esse, ibio versu: Spontes sanox pascentes vestiet agnos, ait Plinius libri tricesimi quinti capite sexto. TaliaJ co- firmatur aetatis aureae praedictio, testimonio parcarum, ubi Sibyllinum vaticinium innui videtur, si Virgilius e Sibyllet libris ista deprompserit. ParcaeJ V m ασί ασπ, ait Seruius, quia nemini parcant: at Varro a partu deducit,ut unius literae mutatione Parcae quasi partae,quonianascentibus bonum malumque conserant : tres finguntur, quia tria sunt temporarde quibus est ille versiculus, Clotho colum baiulat Lacheps net, Atropos occat.

Cicero tertio de natura deorum,Erebi v Noctas filias facit,& easdem sata esse statuit. AggredereJ Optatio est. specie adhortationis, ut quaprimum Saloninus vir fiat

89쪽

& Rempublicam capessat. Charat alias claraeversus est E Ciri repetitus. Dcum J & illud antea, Iam noua progenies caelo demittitur alto: Item, Ille deum vitam accipiet, ii sique videbit Permistos heroas, ipse videbitur illis. Iouis incrementum J Idyllio septimo.

AlpiceJ caussa optationis, praesentis aetatis tristitia, &laetitia futurae. Conuexo J Conuexu & concauum comtraria sunt:& hic pondus convexum dicitur per met nymiam ex effectis, quia facit coelum convexum, - Conuexa polus dum odera pascet,

dicitur Aeneidos primo. Terrasique J Amplificatio ὁ

partibus mudi: versus idem repetitur quarto Georgico, -Deum nanque ire per omnes Terra que tractu que maris caesumque profndum.

liceJ Anaphora. O mibiJ optatio manifestior, quasgnificat hyperbolica duorum parium collatione summum in Salonini laudes studium: quales ante collationes fuerunt, Canto quaesositis si quando armenta vocabat A bion Dyrcaeus. Item, Mecum una in oluis imitabere Pana canendo.

Mancat J Sic terti j Georgici initio, Primus To in patriam mecum modὸ vita supersit

Aonio redires deducam uertice musan. Primus Idumaeas referam tibi Mantua palmaS.

ThraciusJ circa Ponti litora in Thracia Moriseni & sithoni j Orphei vatis progenitores obtinet, ait Plinius libri quarti capite undecimo. Orpheum vero poetam docet Aristoteles nunquam fuisse , & hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse, ait Cicero primo de natura deorum. Pan etiam J Collatio minorum

est item hyperbolica,& hyperbolico testimonio ampli- . ficata;

90쪽

scata: de Pane vero antea fuit, Pan primus calamos cera coniungere plures

Instituit. OrcadiaJ Arcadia alioqui rudis, attamen musica praestitit: hinc Arcades ambo, septima ecloga dicuntur pastores,pro peritissimi musicae) hinc octaua ecloga, Mς-nalij versus,id est Arcadici toties celebrati. Arcadia igitur iudex musiccit Arcadibus hic dicitur musicis egregiis. Pan etiamJ in quibusdam exemplaribus legitur, Pan deus: sed anaphora hemistichb gratior est. IdIllio septimo,

IncipeJ Concluditur genethliacon adhortatione ad cognoscendum matrem ridentem: Sic enim Bembus aduersus Quintilianu & Politianum recte interpretatur,& Erythraeus Bembum secutus. Ratio autem adhortationis prima est ex adiunctis laboribus, quos grauidae matri puer attulit: Sic enim interpretor,tulerunt, pro attulerunt. decem menses, quibus grauidae matris utero gestatus es,longa fastidia matri attulerunt. DecemJ homo toto anno & Incerto gignitur spatio , aliis septimo mense, aliis octavo,& usque ad initia decimi undecimique: ante septimum mensem haud unquam vitalis est,

ait Plinius libri septimi capite quinto,ubi plura leges. TuleruntJ Systole est: media enim longa pro breui s mitur:qual1s iam sepe metaplasmus fuit, Te Cordidon ὀ Alexi- & item Et lingum 'rmost Nah, ale. IncipeJ Altera ratio ex contradictionis adiuncto: Cui non parentes riserunt, is non diu vixit: id enim significat proximo versu. deus, genius intelligitur cui mensa , conuenit: Dea autem Iuno, cui lectus: Sic Seneca est secunda epistola libri vicesimi, maiores singulis genium& Iunone dedisse: & Plinius libri primi capite septimo

SEARCH

MENU NAVIGATION