Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu, in libros Aristotelis qui parua naturalia appellantur

발행: 1597년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

unici a Deo

1 IN LIB. ARISTOTELI s

Horum multa continent exempla diuinae literae, tam in veteri, quam in nouo testamento: in veteri,ut somnia Iacob c. a 8. Genes eos: Iosephi cap. 37. eiusdem libri. Pharaonis cap. I. in nouo , Ut Matthaei i. & 1. ubi legimus admonitum fuisse diuum Iosephum in somnis ab Angelo , ut puerum ΙεsvM & matrem in Azgyptum deferret, deinde iterum, ut eos in regionem Isracliticam

reduceret.

SOLET Deus tum ob alios fines somnia immittere; tum saepenumero, ut rerum latentium & suturarum praenotionem hominibus impertiat. Quod facit vel nouas imprimendo species siue intelligibiles, siue sensibiles: vel componendo & coordinando eas,quae nobis antea inerant, & insuper intelligibile lumen communicando, si ita opus sit. Angeli vero, quia neque species, neque lumen per se in animam hominis transfundunt, quoties aliquid inter dormiendum edocent aperiunt-ve , id praestant expediendo illis species , easque apposite coordinando ministerio spirituum, qui ipsis , uti caetera corpora , ad motum localem obtemperant, Vt D.Thomas I. p. qu. Q i,art. 3. explicat. Adde ctiam sicuti invigilia, ita & in somniis mouere nonnunquam Angelos corporis humores ad excitadum utilem alicuius rei affectum & cogitationem. Habet enim ad id non parum momenti humorum excitatio, sicuti & ipsum primarum qualitatum temperamentum, ut progressit patebit. DAEMONIACA somnia dicuntur ea,quae a Daemonibus inducuntur : pollunt vero ab illis induci eo pacto, quo ab Angelis,

cum utrique similem naturam, ac virtutem habeant: tametsi non

eundem finem spectent. Angeli enim gloriam diuini numinisi .... hominumque salutem in iis , ut& in caeteris rebus quaerunt: Daemones autem his omnino contraria. Ac duo potissimum sunt, quae illi impuri & nefarii spiritus somniorum interuentu ailequi nituntur. Alterum est hominum, si mentes non possitiat. saltem corpora, obscoenis cogitationibus, & voluptatis illecebra contaminare. Qua de re pie conqueritur D. Augustinus lib. io. Conses.sionum cap. 3o. Idemque luculenter pertractat Iulii nus Philosophus & Martyr in libello quaestionum , quae Christianis a gentibus proponebantur quaest. D. Alterum est, ignaros homines vana superstitione imbuere; si eos aliquorum somniorum euentu, ad irrogandam iis fidem pellexerint. Quo artificio constat Ethnicos multipliciter suille delii Es, Sc in impietate obfirmatos. Vtque caetera huius rei omittamus exempla, narrant Philostratus, Pausanias, Se Strabo , eos qui variis oppressi morbis , Aesculapii, Serapidis,& Amphiarai templa adibant, omnium aegritudinum remedia inquiete, dum eisdem somnia obuersarentur, accipere consueuisse. Quod iccirco Daemones faciebant, ut vel sibi,qui ea remedia suppeditabant, vel tribus illis hominibus in Deorum numerum relatis, diuinus honor tribueretur. Alia multa commemorat

42쪽

memorat Tullius libro primo de Diuinatione,& primo de Natura Deorum. lege etiam Herodotum lib. i.Valerium Maximum lib. I .c. 6. Alexandrum ab Alex. lib. I. c. 21.

De somniis,quae Naturalia, o animalia nuncupantur. CAPUT V.

A T V R A L I A somnia dicuntur, quae ex effectione .

corporum,temperamcto, humorum incurvombus,

aliisque eiusmodi nascuntur. Nam ij, quos melancholia insectat, somniat tristia,Vt funera, caliginem, tenebras. Qui flava bili redundant, rixas,iurgia inimicitias. In quibus est sanguinis redundantia,videre sibi x identur rubentia ignes,vstiones. In quibus multum insidet pituit , aquas, portu Κ, natationes, pluviam,& id genus. Similiter quibus animalis vis humorum multitudine preimitur, grauia quaedam ferre onera sibi videntur. Et contra qui tenuio leuique temperamento sunt, nunc tranare praepetibus pennis aerem, nunc velocissimo cursu

ferri se putant. His c medici, teste Aristotele in lib. de Diuinatione per somnia c. r. praesertim Hippocrates in libro de insomniis, & 6. Epideia NT

miorum admonent notanda,& expendenda esse aegrotantium

insomnia ad eorum morbos diiudicandos , curandonque. Ex ea nanque obseruatione satis probabilem de qualitate morbi coniecturam ineunt, & qui humores intus lateant, qui eorum desectus,vel exuperantiae sint , dignoscunt. Qua de re extat liber Galeni, qui inscribituri prasi sex insem niti sumendo.Vbi narrat cum quidam inter dormiendum crus sibi alterum factum lapideum cerneret , praeter omnium opinionem crus ei paralysi obtorpuit se V o autem modo tales corporis affectus Vel sui, vel cognatarum rerum insomnia excitent , disquirit Galenus loco citato, statuitque animam somni tempore corporis profundum ingres.sam , & in se collectam ac nullo adueniitio pulsu agitatam ; quid ualerius lateat persentiscere, videreque atque inde praedicta somnia estingere. Haec tamen explicatio superficiaria cit. Quare dicendum fieri polle .ut humor exuberans, V. G. pituita , apprehensa tunc aliquo sensu externo , ut tactu , vel gustatu staec enim in talibus somniis operiet omnes sensus externos omnino ligari, ut reuera interdum non omnes prorsus ligari, superius diximus immittat sui speciem ad phantasiam , ex qua sat apprehenso quorundam coniunctorum,& consimilium , ut ex specie pituitae, quae aquea est, & dulcis , nunc memoria seu cogitatio imbrium, nunc dulcium ciborum. Atque ita in caeteris rebus suo modo res habebit. Adde etiam fieri posse ut absque transmisone speciei se i

43쪽

IN LIB. ARISTOTELI s

in somniis excitetur in phantasia, aliqua talium rerum apprehensio ex specie iam ibi infixa, modeficata tamen per humorem in corpore dominantem. AN1MALi A somnia dicuntur, quae versentur circa res eas, quibus per diem occupati fuimus. Harum namque simulachra ut sint recentia,ita plerunque magis mouent.Vnde Lucretius lib. sui poematis: Insi is eadem plerosique videmim obire Causidicos O 2s agere, ct componere leges

Induperatorespugnare, πρralia obire: Nautas contra tum cum ventis degere bellum:

Et quo quisque ire studio defunctas adhaeret,

Aut quibus in rebus multum sumim ante morati. A n idem genus pertinent somnia rerum , aut personarum, in quas odio,amore,timore, aut spe, vehementeras scimur. Cum s

militer & horum species ob assiduum ipsarii usum valde actuosis sint & ad excitandam potentiam efficaces. Hinc liberales & benefici somniant se aliis largiri; mendici , petere cantores, canere: Philosephi,disputare: auari, pecuniam congerere, alij alia similia. Ideoque Aristoteles i. Ethicorum capit. Is . bonorum hominum somnia meliora elle inquit, quam aliorum : propterea quod consilia quae ad virtutum ossicia exercenda solicite agitant, eadem eis

in somno occurrunt.

Problematum a somnia pertinentium dissolutio. C A P V T VI.

CCEDAMus nunc ad enodanda problemata ad somniorum rationem spectantia. Primum sit, cur dormientes multiplici varietate fallaciae videntur sibi audire, intueri, legere, colloqui, caeteraque huiusmodi, cum non ita res habeat. Responsio. Quia imagines, quibus ad hasce notiones formandas utuntur, per naturam suam agunt, earum vero natura est repraesentare tam res ipsas , quam eis coniuncta , videlicet loca , sermas , figuras, actiones, quae proinde similiter, atque in vigilia & in veris rebus , somno obiiciuntur , ob id autem maxime in somnis hallu o . a iusia Linatio contingit, quia tunc sensus interni ligati sunt, hoc est, suum ivt -- imperfecte, & quasi per umbram operantur, nec rationis vi co

mi infimmu riguntur.

N G H 1 Q v i D causae est,cur in somniis tam multa, noua,extranea,por tentosa animo obuersintur,ita ut aliquando nec pes,nec caput Vni reddatur forma: y R. Quia tunc vapores & spiritus inordinate ,&tumultuose in cerebro di uagantur , & simulachra obturbant, commiscent , hebetant. Praeterea , quia ipsa anima quas otium

44쪽

otium agens ad usum specierum segniter se applicat, & intenti nem negligit. Quo fit ut aliena multa & inter se minime cohaerentia coniungat,& modb haec modo illa,ut quidque obuium est, apprehendendo, rerum ordines, situs , magnitudines, loca miris modis euariet. unde simulachra, teste Aristotele tertio cap. huius lib. similia sunt nubibus in aere pendentibus , quae nunc in hanc, nunc in illam figuram transeunt. Sane ut ex eis dem literis multi- seriam compositis diuersa fiunt nomina, quae res alias atque alias significent: ita ex eisdem speciebus varie coagmentatis multiplicia idola, dissimiles repraesentationes existunt. Haec igitur causi est, cur nihil tam praepostere,iam incondite, tam monstrose cogitari queat, quod non possimus somniare, de si nullae imagines internis sensibus de nouo accedant. . C v κ haec ipse vigilantibus non accidunti R. Quia,ut fumus state, vaporari j, si qua egrediatur, non inueniat, caligine domum circumfundit , & tenebrico sim reddit, ita halitus, & spiritus, quia somni tempore occlusis meatibus , qua foras excurrant, non habent; cerebrum quasi nube obtegunt, ac sensus praepediunt. Ita ut nec sibi ipsis constent, nec vi rationis, quae tunc etiam ligata est, emendari queant. Talis cerebri perturbatio in vigilia , integras initate & valetudine non datur,esto similia nonnunquam obue niant in sinis 5 phreneticis, qui commeante in cerebrum copia praecalidi sanguinis , aut distbluta ob aliam causim organi tem perte , non minus absurda & inepta cogitant, ac loquuntur,quam

dormientes.

. Q V A M ob causim aliquando dormientes grauiter conflictantur quasi oppressi incubantis,& vocem ac spiritum intercludentis Daemonis , aut alicuius rei similis pondere, quod Ephialtem, quasi subsultorem,vocant R. Quia, potissimum post amuen Gn. tem satietatem , multus singuis , aut spiritus ob defectum eo IV

ctionis parum desecatus , proindeque Obscurus & tetricus in ce- , - rebrum euadit, ipsumque degravat; atque accubatu suo terrifi- ditatis. cana illam mouet imaginem ,& quia in somnis parua vi obseritat Aristot. lib. de Diuinat.per somnia cap. i. magna apparent,videtur sibi qui ita est aliaetiis superiniecta mole premi aut sit focari eluso phantasiae sensu : a quo labore, ut se expediat de ut lemures illos aut striges , quibus se opprimi imaginatur, eXcutiat, con tum Acit, ac nonnunquam diu luctatur & suspiria gemitiisque plorabundos edit & succlamat, nec excitare se omnino potest multo halitu spirituum vias obsidente, immo& prauo humore cor , pectoris mustulos, dorsum, & tendones simul occupante.

Vnde illud poetae:

In mediis conati ου aegri Succidimus: nec lingua valet,nec corpore notae Susciunt vires rec vox, aut verba sequuntur.

Quoniam autem istiusmodi affectio ex stomachi incoctione &

45쪽

6 IN LIB. ARISTOTELIS

humorum colluvie originem habet, solent incubi grauium morborum anteambulones elle. s. C v R somno percepta, multo maiora & vehementiora iudicantur,quam ipsa sint ' Nam exempli gratia pituitae defluxus ad linguam,quia aliquantulum dulcis;dormientibus mel videtur: &fulminasse tonuisseque putant cum soni exigui aures corum pulsant, & per ignem incedere , clim calor exiguus cliquam partem corporis occupat Θ R. Quia obtusius sensus , dum nequit sensilium differentias exacte internoscere ,& discernere; confert se ad id,

quod in quovis genere notissimum est,qualia i unt in iis, quae sub

ensum cadunt,obiecta maiora, acri Orave.

quam illius imago in nostro sensu haereat i R. Quia non quae uisian ago aeque potentiam lacessit, de ad operandum mouet, sed interdum ea, quae recentior est: ut cum somniamus, quae paulo ante egimus; nonnunquam ea , quae rem tristem repraesentat, ut mortem, cum is,qui somniat melancholico humore abundat. Solent enim affectiones corporis, ut superius diximus , mouere simulachra earum rerum , ad quas inclinant. Denique huiusce rei causa reddi certa non potest; cum pro tempore, loco, subiecto temperamento, aliisque eiusmodi circumstantus varietatem magnam habeat.

distorta,& inepta 3 R. Quia minuta iam somni decursu vapor uc pia, factaque remissior spirituum agitatio, non ita sensuum internorum functiones turbat.

homines Plusquam caeterae animantes somnient. ut asicrit Arist teles . de Historia animaliumca. Io. Cuius rei causi videtur cito, quia homo magiia ex parte tenuiores halitus in.cerebrum mittit, de acutiores, atque ad operandum promptiores habet internos sensus : tamen etiam bruta Gmniant, ut eodem loco philosophus docet Aoni-Decinquit,non silum homines, sed etiam equos 2 cano Crboues palam est, atque etiam elues,G capras, denique genus omne quadrupedum idemque Au alis facundum:declarant iis canes suo latratu,qium fer quietem agunt, quamquam de iis quae ova pari ut . incertum hoc est.ὶ Licet vero quid de omnibus persectis animantibus asseret dum sit,ianira videlicet cuncta somnient, haud constet: illud tamen liro certo habendum ex imperfectis,quae memoriae vi carent nulum somniare, cisim haec non scruent in interno sensu imagines, Equibus elicienda sunt somnia.

incipimus, non confestim somnia apparentὶ R. Qipa vehementior vaporum agitatio non sinit,uti iam diximus exilibere sese imagines, sed ut in aqua mota evanescunt Hλ- ACcIDV Nτ nς etiam infantibus somnia i R. Ne at Ari-

46쪽

rone cap 46.

stoteles lib. . de Historia animal. cap. io. Editu nuper in lucem, 2 infantibus adhuc nullum penitus contrahitursomnium taplurimis anno circiter quarto ut quinto aetatis vi a incipiunt. Oppositum An i finio docet Galen. lib. Aphorismorum 3. Aphocismo 13. Plinius lib. io. se 'μμ cap. 71.Tertii l. in suo libro de Amma cap. 49. hisce verbis. Infamita qui non flutant somniare , c im omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, ammaduertant si ccusus,ffr nutus, renidentias eorum

per quietem, ut ex re comprehendant motus anima simniantis facile per carnis teneritudinem erumpere in si per Pie.ὶ Haec dubitatio ita explicanda videtur , ut dicamus accidere quoque infantibus somnia,ut probant indicia illa a Tertulliano adducta , quae etiam alii aucto- Tertur. res asserunt. Verum quia ei vi modi somnia admodum obscura sunt & vix apparentia ob redundantiam humoris & organorum defectum in ea aetate : iccirco Aristoteles nolens ea vocare insomnia, negauit infantes somniare. Quare idem libro . de Historia anim. cap. vltimo insantibus somnia concedit, Infantes, inquitl rimis quadraginta diebus neque rident, cum vigilant, neque achrymantur, sed noctu & per quietem utrumque interdum faciunt: somniare etiam eos constat, sed serd meminisse pollunt imaginum. ri CVR aliqui tota vita non somniant ὶ R. Quia ita agiles

habent spiritus tantamque expirationum vim in cerebrum eiaculantur ut ostendendis per quietem , imaginibus locum non dent. Refert vero Aristoteles lib. . de Histor. animalium ca. IO.quosdam qui nunquam stomniarant,cum eis procellia aetatis somnium accidisset, habitum corporis vel in mortem , vel in aegritudinem mu- talle. Quod etiam confirmat Plinius lib. io .cap. s. aiens morti se-

rum suille signum contra consuetudinem somnium: et iisque rei exempla constitisse.

ia. Si somniantes liberum rationis usum non habent, quo- De preeationam pacto 3. Regum. cap. 3. petitio Salomonis in somniis tantopere Deo placuit, ut singulare sapientiae munus ab co obtinuerit R. D. Thomas i. 2.quaest. I i 3.art. 3.& 2.2.quaest. 3 Sq. art. 1 ad cael, mi. secutus D. Augustinum i a. super Gene ad lit. cap. II. D. Bona- D. Bonavent. uentura in a. dist. 23. quaest. 6.nu. 72. Alentis q. par.qu. IOI. mem- At Uii.

bro 3, ast. 3. Richardus Quod lib. i. quaest. l . aiunt illam Salo- RUM 4monis petitionem non suille Deo gratam in somniis per se, sed ob aliam eiusdem rei in vigilia postulationem, ex qua illa in somno ortum habuit. Secundd respondent aliter isdem doctores D. Thomas , illum somnum non fuisse naturalem sed vaticini j &in istiusmodi somno dari usum liberi arbitri j. De quo dicitur,

N umor. I a. Si quis βιerit inter vos Propheta Domini, per omnium, aut in visione loquar ad eum. D. Bonavent. ait meruisse Salomonem insomniis ex priuilegio. Alensis illum non simpliciter tunc do mi ille: sed ut in visione, & oraculo viguis te in eo rationem,quoad actum supcriorem , praeter ordinarium naturae cursum. Richardus,

47쪽

3 IN LIB. ARISTOTELI s

eli ardus, habuisse solutu liberum arbitrium supernaturali dcro. i . Cun temulentis, & hclluombus aut nulla son mia, auto tinnisa apparent λ R. Quia in his obturbulentum motum vapo-rtim Ino, ciboqDe Ha caput asceiu entium perplexae admodum suur Imagines nec, ut oportet elucent, quomadmodum cum citatissima vertigitio rota circ uii chirur, radu nulli a nobis percipiuntur:& vicum multi lapilli dimittutur in stagnum, circulorum orbes anfractus suos inter s. impediunt.

DIVINATIONE PER

Diuersa veterum philosephorum placita de diu natione per somnium. C A P V T I.

E arte diu mandi, seu praesagiendi sutura ex in. li somniis, quam somni spiciam vocant, dii ieris ac . repugnantes fuere veterum philosophorum senii tentiae. Nam Epicurus, Metrodorus Chius, Xe- nophanes Colophonius, & ex Romanis Tullius P in libris de Diuinatione, eam de medio sustule runt. Contra Orpheus, Pythagoras & Platonici, ac Stoici non parum authoritatis eidem irrogarunt, & s diuersa ratione. Stoici namque omnia Gmnia aliquid portendere arbitrati sunt. Platonici quaedam falsa esse atque inania vitae ludibria censuerunt; alia vera & utilem futurarum rerum praedictionem continentia Credidit enim Plato, vi ex iis quae ab illo sub persona Socratis in Politia disputata sunt, colligit I. de Diuinatione Tullius Chinquis se quieti tradit ea parte animi, quae rationis & intelligentiae cst, saturata bonarum cogitationum epulas : quae autem voluptatis appetitum continet,nec inopia enecta e nec immoderatis obstupefacta cibis de potationibus : utrumque enim perstringere aciem mentis solet, siue naturae deest quidpiam , siue redundat.) Praeterea illa parte ammi, in qua ira effervescit, sedata , atque restincta, ita ut nihil sit, quod errorem , perturbationemque afferat: euenire ut tertia pars rationis & mentis eluceat, sopito corpore ipsa vigeat, seque ad capessenda insomnia acrem praebeat: & quae ei tunc visa occurrunt tranquilla esse, atque

veracia.

48쪽

veracia. Habuit autem haec Platonis sententia originem ex alio

eius dogmate quo saluit humanos animos, antequam corporibus illaverentur, omnium rerum scientiam id earum influxu accepisse sed eam contagione corporis obliteratam, ac pene extinctam iacere. Quare clim somno auocetur animus , consuetudine

sensuum, & mens licet non a corpore, a corporis tamen brutis ossiciis,puta ambulandi, sedendi, curredi quasi in recessum quendam & libertatem subducta tota sibi sua sit: putauit reuiuiscere tunc in ea congenitas disciplinas,meminisse praeteritorum, praesentia cernere, prouidere futura. Cum etiam Platonici tria posuissent animantium genera intellectu& rationis vi pollentium,

Deos, Daemones, homines:asseruerunt Daemones velut intermedios ultro,citroque commeare, atque horum etiam munus esse

praedicere res suturas,idque vel oraculis,vel Augurum, & Auspicum portentis,uel insomniorum visis Posino Nivs quoque, ut loco citato resert Tullius aiebat s retiari. animum instinctu, a filatuque Deorum somniando vaticinatio. ρωνῶν.

nem accipere, vel quod praesentiat ipse per sese, ut qui cum Diis cognationem habeat, vel quod spirabilis hic aer magnam in se

cohibeat turbam immortalium animorum, in quibus tanquam insignitae notae veritatis appareant; quas mens nostra instriciat,

vel denique quod ipsi Di, cum hominibus sermonem conserant,

eisque somnis,& sutoris oracula, ac rerum suturarum praenotionem iniiciant. PORRO iis,qui totam somniorum rationem aspernati sunt, istiusmodi argumentum suppetebat. Nam vel somnia diuini numinis afflatu siecundum aduentitiam visionem animum pulsante obueniunt: vel duntaxat temerario motu imaginum in cerebro discurrentium, quorum neutrum assirmari potest. Non primum,quia si Deus futurorum praesensionem hominibus tribuere vellet,mul id dignius videbatur eius beneficentia, clariora visa dare vigilantibus, qu im obscuriora per somnium; praestabatque directo,ab'iae circuitione & amfractu , quam interpretum coniecturis, eam scientiam impertiri. Maximo clim istiusmodi summiscin coniecturae tam lubricae , ac versatiles sint, ut ipsi quoque som- t curat voniorum interpretes dormire videantur. Cuius rei praeter alia, duo

sunt peruulgata exempla Cursor, ad Olympia proficisti cogitans,visius est in somniis curru quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem adiit. At ille, vinces, inquit: id enim celeritas significat,& vis equorum. Post idem ad Antiphontem: is autem , vincare, inquit, necesse est. An non rntelligis ante te quatuor cucursisse. Alius ad interpretem detulit, aquilam se in se innis visum esse iactum. At ille,vicisti: ista enim aue volat nulla. vehementius. At huic Antiphoia,tu vero,inquit,te victum esse non vides Zista enimauis insectans alias,& agitans semper ipsa postrema est. Hisce ergo exemplis patet quam flexiloqua, dc obscura sint tum insom-Con. Comm .in parua Nat. - G

49쪽

IN LIB. ARISTOTELIS

nia,tum eorum coniectationes. Quod si crinis ad secundum modum,quo somnia gigni possunt , consu a , hoc est ad ipsarum imaginum temere fluitantium motus, liquido constat, quam si diculum sit in tanta leuitate de inconstantia diuinatricem vim

constituere.

V i autem, cunctis somniis auctoritatem & diuinationem dabant, eam potiissimum rationem pro se habebant, quod constaret eorum multa in rem veram exiisse. Quare idem quoque illis de toto somniorum genere uniuersim pronuntiandum videbatur, si peritum,idoneumque interpretem, vel coniectorem inuenirent. E quibus somniis , quae nimirum vera euasiisse constabat, multa reserebant. Nos duo tantum hoc loco proponemus. Detulit ad coniectorem quidam somni esse se,ouum pendere ex Dici a lecti sui cubicularis. Respondit interpres , thesaurum defossum et Iesub lecto. Qua si uit,inuenit auri aliquantum , idque circunsusum argento misit interpreti quantulum de argento visum est. Tum ille nihil ne de vitello 'id enim ex ouo videbat ut aurum si nificaste, sicuti & album oui, argentum. Alterum exem- Somnia Ale- plum. Cum Ptolemaeus Alexandri familiatis in praelio telo venenato ictus esset, eoque vulnere summo cum dolore moreretur. Hlexander assidens, somno est consopitus, tum secundum qui tem visus ei dicitur draco is , quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre , & simul dicere quo illa loco nasceretur neque longe aberat locus in eius autem esse vim tantam , ut Ptol maeum facile sanaret.Tum Alexander experrectus narrauit amicis somnium,&demisit qui illam radiculam quaererent, qua inuenta & Ptolemaeus sanatus dicitur, & multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati. Cum igitur isthaec somnia aliaque non pauca ita ceciderint, utique dicendum videtur, quod reliqua similem exitum , non habeant, id non somniorum vanitati. sed interpretum inscitiae ascribendum, aut certe causam elle;

quia nos ipsi , vel semnia obliuiscimur, vel pro nihilo habenda

ducimus.

V o D ad Aristotele attinet; eius dogma est,in primis nulla videri Deo somnia proficisci, tum ob alias causas,tum quia oporteret inquit, ea immitti optimis viris & sapientibus;& tamen aliter res habete quandoquidem indiscriminatim , ac sine lege ulla abiectissimis hominibus & de saece vulgi obueniunt.Deinde aisserit tripartita inuoliri Gmnia, alia elle quarundam rerum s-gna alia causas, alia omnino temere ac vice fortuita contingere.

In pri

50쪽

DE DIVINAT. PER SOMNUM. 1s .

In primo genere censentur,quae corporum affectiones, morbos, temperiem indicant, aut praesignificant, uti superi as explicuimus. Quo etiam pertinent ea,quibus nonnulli ex impressione corporum coelestium praesagiunt temporu mutationes,ut futuru hymbrem, serenitatem, aut aliquid huiusmodi. Monetque Aristoteles nihil mirum elle, quod harum rerum imagines nocturno potius tempore, quam diurno in animos irrepant , ac potentiam excitent: siquidem cum n s tranquilliores sint, magis tune expeditus,se libet est aer ab o ni motu,& perturbatione, & dormientes, paruos etiam motus,agitationesque interiores facilius perci-l iunt,quam vigilantes, quia occultae motiones phantasiae, quae ecundum vigiliam fiunt,obscurantur incursu , & adumbratione maiorum, quae tunc per sensus palam inferuntur.Ob quam etiam tius accid inrcausam isti usinodi praenotiones frequentius plebeis, de obscuris semn Π im hominibus, quina caeteris incidunt,quia illoru mens cogitationi- bus vacua facilius praedictis fluxionibus comouetur , eisq; parer.A o v x R T i'T quoque Aristoteles non raro haec praesagia irrita fieri,quia vis illa,qua natura,verbi gratia ad inuehedam pluviam inclinabatur alia efficaciori causa impedita, quodammodo pedem refert, ceditque.Quemadmodum prς sensiones,quq a comporum affectibus oriuntur ut cum medicus ex somnio a pituitae agitatione orto coniectat suturam sebrim non semper ad exitum perducuntur superante,atque aliorsuin deflectente natura, quod iam iam imminere videbatur. S E c v NDi generis somnia, dicuntur rerum suturarum causae, quia sunt principia, siue incitamenta, quibus ad aliuid faciendum inducimur,vt si quis diurna cogitata coeptive somniet,& ei tunc aliqua ratio occurrat, qua ad negotium aggrediendum invigilia moueatur. Denique in tertio genere somniorum, constituit Aristoteles ea, quae non ad aliquam diuinam , aut physicam rationem,sed ad casum,vel sortunam referri debent, quae maiori ex parte in nihilum abeunt, etsi nonnulla interdum effectum sortiantur. Vt enim is, qui totum diem ludit, aliquando lucratur, Somina fr- quia ut est in prouerbio, si saepe iacias,aliud alias ieceris : ita fit,ut ss e multis somniis nonnulla interdum vera evadant. Haec sere sunt,

quae in hoc libello de diuinatione per somnium ab Aristotele traduntur.

X dictis constat quae fuerint Ethnicorum Philosophorum placita circa somnioru diuinationem, & vaticinia. Nuc quid de iis re vera sentiri oporteat, expli

SEARCH

MENU NAVIGATION