Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu, in libros Aristotelis qui parua naturalia appellantur

발행: 1597년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

81 IN LIB. ARISTOTELI s

pabulum humiditas est : dicitur vitatum ab Aristot. locis citatis, tum ab aliis l/hilosopliis ii, calido & humido consistere: hoc est, a calore,& humiditate in corpore coalitis per se,ac potissimum d

Humiditas pendere. Quod tamen non de quouis calore, etiam peregrino, &mb-tum cu- asci titio,intelligi debet, sed de interno, & pro cuiusque me bri natura,& conditione per totum corpus diffuso. Esse vero hunc cal rem primarium vitae instrumentum inde constat, quia eius praesentia , & temperatione sonentur artus,& incolumitatem seruant, ac suo munere probe sunguntur , eiusdem abscessu torpent, iacentque exanimes. Epet autem calor hic vivificus humido,quo sustentetur. Sed enim cum diuersia sint humidorum genera, videlicet quoddam aqueum, aliud aereum,idque pingue,& Oleagineum, non ruouis humido gaudet praedictus calor. Namque in aqueo , quia uidum est,& dissolubile, ac parum tenax,consessim interit, aereo vero,& pingui nutritur,soueturque non secus,ac flamma oleo.

Frigus non concurrere perse ad actiones vitae. C A P V T II.

Prima opinio.

VAE R I autem solet, num calor ita vitae actiones exequatur, Vt ad eas non concurrat etiam frigus Per se , sed ex accidente, hoc est,quatenus calorem modificat, enis que vim attemperat. Sunt qui putent aliquas esse actio- Arist.

nes, ad quas per se,& ex usu naturae frigus, si moderatum sit, concurrat , quemadmodum & nonnullae sunt , quas calor , nisi con- Tissareum. Fruam temperationem habeat,laedere consueuit. Suadetur autemh e pars ex eo , quia cibi appetitio mouetur iuuaturque frigore: 'inde est enim quod appulsu atrae bilis in stomachum, famem sentimus. Cum igitur times sit appetitio animalis , non videtur nogandum iuuari illam per se a stigore animantium, atque adeo vitae hinctiones. Videturque adstipulari huic sententiae Aristoteles libro secundo, de Generatione animal. capite quarto, ubi docet Ortum similarium partium tum a frigore, tum , calore esse,& alia membra frigido, alia calido coagmentari & concrescere, subditque generationem carnis ex sanguine , quem venae exudant, & stigore consistere. CONTRARI A tamen sententia verisimilior est, quam tuetur Galenus 3. de Causis Symplomatum cap. 3. Avicennas Fen. I. lirimi doct. 6.capite 3.Vallesius libro s. Controuer Medic.& Phi-osoph. capite I i. Thomas a Vega ad caput 62. libri artis Medicar, asserentes stigiis non nisi posteriori modo concurrere. Quod ex eo confirmant, quia nulla est vitalis actio , cui stigiis non per se aduersetur, siquidem clim nimium crescit, omnem operationem

aut laedit, aut ex toto impedit mamque membra stupefacit & p , ralytim

Posterior sin

tentis a qua probatur.

82쪽

DE VITA, ET MORTE. 83

ralysim inducit, proindeque sensum & motum adimit,quod tamen calor non essicit. Hinc est quod ad munia viventium obeunda ex accidente duntaxat frigus concurrit, propterea quod oportet calorem temperatum esse, quam temperationem admixtio frigoris praestat: ita ut si absque frigore moderatus calor dari posset, nulla omnino esset frigoris necessitas. Nec ob stat quod etiam nimium auctus calor actiones corrumpit.Id enim per se frigori conuenit, calori autem per accidens. Cuius rei indicium est, quod ubi prinasim in aliqua parte corporis frigus coepit augeri, conse-stim incipit in ea minui persectio in operando, quod tamen crescente calore non ita accidit. I G I T v R argumentis in contrariam partem adductis re- sol et . spondendum est, famem non induci per se a stigore atrae bilis: - s sed quatenus vi stigoris partes corrugantur ,& stringuntur; vnde sequitur appetitio cibi, cuius ingressu corrugatio illa&strictio cessat , ut alibi sussis dicetur. Aristoteles autem locis adductis tantummodo asserit Digus ad ortum partium similarium atque ad generationem carnis requiri,non tamen docet requiri per se.

Midsit mors, quibus causis accidat,or quae eius t genera. CAPUT III.

N T E QV A M caetera ad vitam mortemque spectantia persequatnur, tradenda est mortis definitio: Mortis ἀψ- quae iam facile ex dictis colligi poterat , videlicet mors est absentia discessus ve animae a corpore ob desectum innati caloris. Quae definitio ut planilis intelligatur, aduertendum est separationem animae a corpore non ita accipiendam , quasi oporteat ut animal mortuum dicatur,animam realiter a corpore secundum situm abiungi: sat enim est sides nat esse in corpore informatiuF, hoc est, si iam non illud viuia ficet, dissoluto actualis coniunctionis nexu. Nam animae brutorum animantium, cum iis intereuntibus extinguantur,nullibi post mortem sunt:animus verb humanus, licet in ipso interitus momento , a corpore,quod tempore antecedente inserinabat, secundum lucum situmque abiuncta non sit, separata tamen dicitur, quoniam dissoluto mutuae unionis vinculo,non iam corpus actuat, aut vivificat. An oves Tun in definitione illae particulae, propter defectum, caloris innati, cdm contrariorum contrariae cause sint, docente Aristotele s. Polit.c. 8. quemadmodum vitae causa est calor sintellige uni cum humore, quo pascitur) ita mortis causa est frigus, seu quod eodem recidit,innati caloris desectus. Vnde,& a Galeno

83쪽

8 IN LIB. ARISTOTELI s.

libro secundo de Temperamentis cap. 2.definitur mors extinctio cis laris naturalis. Et quia cor natiui caloris sens est,ut progressu explicabitur , solet etiam nonnunquam mors definiti frigiditas cordis ex humidi inopia. E x propositis definitionibus colligi possunt mortis causae. Sunt enim excedens frigus & siccitas: immo & humiditas superabui dans, quae calorem se cat: & nimia vis caloris extranei, quae non humidum Glummodo absumit, sed ipsum etiam calorem innatum resiluta substantia dissipat.

MORTI s autem genera, si euentus Artuiti spectentur, innumerabilia sunt. Si autem causae per se expendantur, definito numero continentur. Diuiditur ergo mors ab Aristotele libro de morte& vit in violentam & naturalem.Violenta est, quae , contrario sit: naturalis,quae ex caloris marcore prouenit. laveronatiuum chlorem , ut supra attigimus, tam stigus, quam calor extraneus, &humor interimunt, tripliciter violenta mors accidit: nempe vel ob nimiam frigiditatem, aut extraneum calorem,quae calorem n tiuum extinguunt,vel ob immodicam humiditatem, quae eundem p ch cat. NATURALIs autem mors contingit ob caloris paulatim saccescentis defectiam. Nam cum calor agat in humidum ipsumque resoluat, ac dissipet, oportet calorem ipsum pariter imminui, manereque terrestres paries frigore & siccitate concretas, proindeque deficiente humido calorem extingui, & mortem sit sequi, quae in plantis vocatur ariditas, in animalibus senectus A

V I A tamen omnis corruptio , Ut est communis Phisophantium doctrina, a contrario sit,etiam ea viventium mors, quae nati ratis dicitur, quandoquidem corruptio quaedam est, reuera a contrario fiet: dicitur tamen non fieri , contrario,vt violenta, quia quasi sponte naturae accidit: quatenus non aduenit ab externo contrario magna & aperta vi oppugnante. In quam sententiam, lege si placet,quae scripsimus ad finem librorum de Coelo,Sectione 4.nostrorum problematum,quaest.

Desiturigura corris, quod vis fons dicit in C A P V T IV.

Vo Ni Axi superius de vita diisseruimus, proximum est, ut ipsum inquiramus vitae sentem, qui cor esse perhibetur. Sed prius de cordis situ, & figura agendum erit. Aristoteles 3. de Partibus animalium capit. . dc I. e Historia animaliu capite decimo septimo, docet cor caeteris ani-iantibus in medio pectore esse, homini aute paululum vergere ad

84쪽

DE VITA, ET MORTE. 8s

sinistram; redditque eius rei causam,quia homo inter omnia animalia laeuam partem stigidiorem habet.Quare necessum suit, ut ei subueniretur inclinatione cordis, quod calidissimum est. Eandem . sententiam amplexus sui: Plinius libro undecimo Natura. histori , P uti capite. trigesimoseptimo: Fernelius in libro de Partibus humani corporis,cap. 7.& Avicenna I I. ter iij. I. additque oportuisse cor cedere hepati ne si hepatis,& cordis calor eodem conspirarent, dextrum latus plus nimi' recalesceret. Idem confirmat pulsatio cordis, quae infra laeuam papillam deprehenditur. Quod certe argumento est illuc cordis substantiam propendere. Galenus tamen in libro 6.de Usu partium,capite 7. aliique nonnulli assirmant cor in medio thoracis sinu secudum omnes dimensiones ad aequilibrium sedem habere: idque anathomicae artis obseruatione compe tum este inquiunt. Qv d si ita est,danda venia erit Aristoteli, quia nondum eius aetate membrorum disiectio vigebat. Porro cur natura partem dextram potissimum in homine calidiorem fecerit, aeuamobricausa fuit, ut motum commodius , atque expeditius admini- μῖ straret; oportet enim in motu alteram partem , videlicet lamam ia 'r' quasi quiescere, ut ea membrorum agitatio quodammodo suffulciatur; alteram verb, hoc est dextram, motum ipsum active exequi: proindeque necelle est hanc uberiori caloris copia a se fuere ; quandoquidem calor, ut diximus, primarium instrumentum est omnium vitalium actionum ad corpus attinentium. Plus vero eget homo calore dextri lateris , quam caetera animalia, quia homo ad Plura munia, utpote ad artes omnes exercendas, ad pingendum,scribendum, texendum, aliaque id genus dexterae motionem adhibet: reliqua animantia solum fere progressionis motum obeunt: proindeque non tam conspicuam caloris imparitatem exigunt. Q v o D ad cordis figuram, & compositionem attinet, ita de ea scripsit Aristoteles libro i. de Historia animalium, capite a7.

Omnibus tam pectore constitutis, quam eo carentibus cor eque so mucrone in partem vergit priorem. Verkm latere spius potest, quoniam difficto animante dimoueatur. At parte Aa ampliori, ct gibba Deriora

corporis spectat: parte extrema in acutum se colligit, exitpupene in mucronem. Habet etiamsinam triplicem . maximum in dextro latere, minimum in sinistro,medium magnitudine intersia trum, ct dextrum Hissimilia seripsit Plinius libro i i.Natur. histor.capite 37. Cor, inquit, animalibus caeteris in medio pillare est: hominis tantum insta lauam pa- pictam turbinato mucrone in priora eminens. HuicyraeciPuus calori Palpitat certe O quasi alterum mouetur animal, intra praemolyi Jrmoque opertum membranae inuolucro, munito contarum, crpedioris muro,ut parem fraecipuam vitae causm, Cr originem. Prima domicilia intra si aviam', E snguini praebet, mos specu, O in magnis animalibus triplici,in

tu non gemino.

mina Arist.

85쪽

Cur pulmo, rabus gratia

qua pacto

86 IN LIB. ARISTOTELIS

tundam habeat effetiem,non tamen est usquequaque rotundum, sed ab ampla, & orbiculari superia a basi, quod caput eius vocant, exorsum inde paulatim gracilescere, ac ima parte in angustum; acutumque detinere, quo loco istiusmodi figurae causas inquirit. Potiores autem videntur este, quia figura rotunda, quae nobilissima habetur, decet nobilissimum membrum. Item quia rotunditas iuuat ad capacitatem, quae cordi ad recipiendum sanguianem , spiritusque sermandos necessaria est. Angularis autem Ggura , quae in turbinato cordis mucrone cernitur , facit ad concoctionem , quia calor cuspidis angustiis pressus maiorem habet

acrimoniam.

Cinc A id tamen, quod ex Aristotele de cordis ventriculis paulo ante retulimus; tam Galenus, qu in alij recentiores medici anatomicis obseruationibus innixi, non triplicem, ut Aristoteles, sed geminum tantum in nostro corde ventriculum agnoscunt,ad laeuam Anum,ad dextram, alterum. Aiuntque contra Arrustotelem de Partibus animalium capite s. sinistrum ventriculum multo esse praestantiorem dextro. Quod probant, quia sinister ventriculus est osscina spirituum vitalium, siquidem multo purior defaecatior, S: calidior in eo sanguis deprehenditur, unde de illum natura, ut vitae magis necessarium, duplici membrana contexit. Facit etiam pro hac sententia, quod ij, qui venena haus runt, multo maiorem noxam in laeuo sinu experti sunt. Continetur autem in dextro ventriculo sanguis, quem cor ad pulmonem , ut ei singulari & quasi regia munificentia in nutrimentum cedat , transmittit, rependens videlicet ei mutuam gratiam pro

spiritu quem ab ipse recipit, ut Galenus libro 6. de Usu partium,

cap. I O .annotaui .

Euamobrem cor vitae fons dicarun

UONIAM vita, uti superius diximus, in calido, ac humido consistit, humidum vero I calido continenter absumitur , non aliter qu m a flamma oleum, prouidit natura quo pacto tam calidi, quina hum di dispendia resarciri possent , alioqui breuiissimo tempore animalium vita extingueretur. Igitur ad restaurandum humidum instituit alimenti haustum , cibique in viventis substantiam conuersionem: succedit enim loco humidi primigenis, quod radisse vocant , humidum alimentitium , ut in I.de ortu,& interitu exponemus. AD calorem vero seruandum, reficiendumque oportuit, ut Aristoteles 3. de Partibus animalium cap. 7. & Galenus in libro de romatione scelus aiunt, locum in animali esse aliquem veluti secum

86쪽

Lee. Aphro.

DE VITA, ET MORTE. 8

secum, qui naturae tamites ,& primordia ignis natiui contineret fouerόtque, & eundem tutum csse, veluti arcem corporis totius: hic autem locus cor est: habet enim cor insitum a natura calorem, cuius opera quandam sanguinis portionem sibi a iecore transmisia fana exactius decoquit, & in vitales spiritus attenuat, quorum vehiculo in omnes partes corporis quasi subsidio calorem mittit,quo membra omnia seruantur, ac seuentur vitaeque munia exercent. Ideoque Aristoteles lib. s. de Generatione animalium cap. 8. spiritum comparat artium instrumentis, per quae artificiosa opera consciuntur. Quin & ipsum hepar ad elaborandum sanguinem influentis a corde caloris adminiculo non parum iuuatur. Eademque communi beneficentia fruitur cerebrum: quandoquidem a corde recipit spiritus vitales, quorum praesentia innatam frigiditatem remittit,& ad animales se iactiones obeundas idoneum redditur: videlicet quemadmodum natura cum cerneret terrestria corpora Solis luce caldiora reddenda esse,qunia suopte ingenio sint,minus caloris stirpium,& animantium generi attribuit, quὶm ad corum vitam,& propagationem requirebatur,ut ex nativo,& asei titio calore quantum cis sat est et, compararetur: sic animantium corporibus tanto minus natiui caloris indidit, quantum affluxu cordis communicandum eis erat.

E x dictis patet quamobrem cor sens vi K dicatur,videlicet quia

ab eo, ut a sente, vitales operationes dimanant. Vnde secundum placita Aristotelis 2. de Gener.animalium,cap. . cor primo Viuit, postremo interit, quasi vitae &animae primordium. Praeterea docente eodem Aristotele libro 3. de Partibus animalium capite .&lib. . eius lem operis cap. r.& Plinio lib. II . Natur. historiae, cap. 3 7. cor solum viscerum,atque omnino partium corporis, nullum graue vitium, aut noxam patitur: quia videlicet laesium mortem illico affert. Cum enim, inquit Aristoteles,principium corrumpitur, nihil est, quod cateris, quae inde pendent, praebere auxilium p6B.Nullam vero noxam cor pati, argumento est, quod in hostiis cor ita affectum non inueniatur, ut in caeteris visceribus cernitur. Renes enim Cepenumero calculis, & pannis ,& papulis referri inueniuntur, itemque iecur,& pulmo,ac poti stimum lien. ADvERTE tamen dictum hoc Aristotelis non uniuersim pro vero accipiendum, sed ordinarie, ut plurimum. Vt enim caetera omittamus exempla, constat inuentam aliquando suisse ceruam, quae sagittae aculeum ex longo tempore cordi infixum gerebat. Lege Galenum lib. s. de Locis affectis, capite i. & Antonium Beneuentum Italum I. Admiran. cap. SI. S . 82.

87쪽

materiale m

tione corpora noceant. Ira onor

IN LIB. ARISTOTELIS. Auod animi perturbationes a corde oriundae interdum

noxam corpori,mortemque asserant.

O N erit ab instituto alienum paucis explicare quonam modo animi affectus , seu perturbationes, ut ira, timor, gaudium, aliaque huiusmodi,quae in corde sedem nabent, vitae noceant; ac nonnunquam mortem afferant. Aduertendum autem prius erit imhisee affectibus duo spectari posse: sermale , & materiale.

male est in irae, verbi gratia, appetitus vindict e. Materiale est ea commotio, siue alteratio, quae talem appetitionem comitatur: nam iis qui ad iram concitantur, incalescit, servetque sanguis circa cor. Non disquirimus ergo in praesenti quam noxam inuehant corpori affectus animi quoad formalem suam rationem spectati: sed secundum id, quod in eis materiar modum obtinet: sic enim duntaxat corpus immutare, & a natiuo statu dimouere

queunt

STAT VENDvu in primis est animi affectus, si vehementes sint , & extrae modum prodeuntes interdum morbos, ac mortem inferre , quod ut summatim dicamus, praestant nimiae contractione, aut effusione spicituum vitalium. Calor enim spiritibus insidens cum nimium contrahitur, multa fuligine obrutus suffocatur, idemque nimium sparsus emuit, de evanestit. vi vero de aliquot ex hisee affectibus nonnihil dicamus. In primis ira, quia motus est, quo ad repetendam vindictam efferimur, calorem exuscitat ,&ab intimis ad externas corporis partes euocat: quo fit ut irati vehementius incalescant, cumque biliosum humorem concitent, & is insita leuitate in cerebrum euadat, accidit nonnunquam, ut irati. rationis usus priuentur, fiantque inopes consilij. Ferunt tamen neminem unquam ex irae affectit obii isse mortem. Timor, ut est ga impendentis mali, ita spiritus, &sanguinem fugam capessere ,& ad interiora veluti ad arcem recipi cogit. Quo receptu ,&quasi repercussu utitur aliquando , Mextinguitur nativus calor ac subita mors sequitur. Idem praestat aliquando verecundia, quae species quaedam timoris est, quo ia-etiiram existimationis ob turpe sectum, aut dictum sermidamus

Sie Diodorus quidam Dialecticae professor, quia lusbriam quaestionem ab Stilbone sibi propositam dissoluere non potuit, dolore pudoreque exanimatus cessit e vita, ut septima Naturai.historiar. capito 13. testatur Plinius Simile quid Homero accidit Nam cum in Io insula ad littus sedens piscatores rogasset, num quid haberent: illi vero hoc enigmate resipondissent: Quaecunque cepimus, reliquimus, quae non cepimuς, habemus. Summi ingenii vir, quoahorum dictorum perplexitatem explicare nequiret , pudore consectu .

88쪽

DE VI T A, ET MORTE. 8

eonfectus diem obiit. Reserunt Plutarchus, & Herodotus in vita Homeri,Valerius lib. u. cap.r 1.Tristitia, quoniam aegritudo est Tristi

animum plemens, calorem intus adigit,membra langore deiicit, corpus eneruat,& operationes magna ex parte impedit. Sed quia motus est lentus : aut mortis causa non est, aut ad eam non nitilento gradu ducit. Tristitia animique taedio obiisse Aristotelem, Deo a Ariquod physicam rationem, ob quam Euripus septies die,ac nocte ficis. reciprocat, a sequi non valeret scripsit Iustinus Martyr in sua paraenesi , & Gregorius Nazian Zenus in oratione Prima contra Iulianum.

zer' - L A r i et i A siue gaudium, scuti quaedam animi iucunditas M' e adum moderationem seruat, spiritus vitales fouet, bonam- et '' e eoirotis habitudinem confirmat ξ si autem nimium , ac repente effundatur', nonnunquam ita spiritus laxat, & consertim dissipat,ut interitum subito afferat. Cuius rei cum non pauca surpetant exempla antiquitatis, nos pauca tantum in medium afferemus Nuntiata clade,quae ad lacum Trasimenum Romanis ac- ramisia praciderat, altera mater sospiti filio ad ipsam portam secta obuia ni nonia utitiamio gaudio expirauit. Altera cum Also mortis fili j nuntio maesta domi sederet, ad primum redeuntis conspectum exanimis conci dit, atque ita quam dolor non extinxerat, laetitia confiumpsit. Resertur a Liuio lib. a. Decadis 3. a Plinio lib. 7. cap. 13. Valerio Litatis . Maximo libro nono , cap. i 2. Philippides Comoediarum scriptor haud ignobilis, cum in poetarum certamine prςter spem vicisset, effuseq; gauderet,prae laetitiae magnitudine repente mortuus est. Diagoras Rhodius cum tres filios adolescentes, unum pugilem, Druina alterum pancratiastem, tertium luctatorem eodem Olympiae die simul coronatos videret, & eum treS adolescentes amylexi, coronis suis in caput patris impositis oscularentur, simulque gratulabundus populus flores undique in eum iaceret, tanti imp tens gaudii spectante populo animam cillavit .Proditum 1 Gellio Gaia, 3. Noct. Atti c. lib. cap. I.

V N c aliquot problemata ad cordis, de quo suprIegimus, considerationem pertinentia enodabimus.

Primum sit. Estne verisimile id, quod ab AEgyptiis traditum scripsit Censorinus in libro de Natali die

Romanorum, & Plinius lib. I I.Natur. Historiae cap. 3 . videlicet augeri cor per singulos annos in homine, ac binas De drachmas ponderis ad quinquagesimum annum accedere: deinde tantundem ab eo detrahi, ideoque non vivere hominem ultra j. -- in centesimum annum desectu cordis)R.Fictilium id plane videtur, opimo. Con, Comm. in parua Nata M

89쪽

o IN LIB. ARISTOTELI s

& a veritate alienum,cum neque anatomicae obseruationis experrentia , nec phy sca ratione,nec idonea Philosophantium auctoritate comprobetur.

a S I cerebrum tanto est corde excellentius , quanto sentire &mouere praestat vitae,id est, persecte yiuere, quina simpliciter viuere; unde & solae cerebri sunmones principes vocantur, cur Aristoteles 2. de Partibus animalium cap. 7. putat cerebrum gratia cordis duntaxat efformatum, nec aliud ei munus deseri,quam refrigerare coti Resp. Aristoteles summum ius cordi tribuit, &in eo non solum vitalium , sed etiam naturalium, animaliumquerirnctionum, non rc motum de commune tantum, sed etiam pro-Pelita r ximum principium constituit. Quare nihil mirum ii cor cerebro ubique anteponat, de illud huius gratiae Formatum putet. Verumi' multo verisimilior habetur Medicorum & aliorum complurium sententia delegantium vim naturalem hepati, animalem cerebro, vitalem cordi, atque ita simpliciter anteponentium cordi cerebrum , spectata maiori excellentia animalium stinctionum, quae a cerebro originem ducunt, ut a nobis in libris de ortu,& interitu copiose disputabitur. Nec videtur etiam probabile mutuari cor frigiditatem a cerebro , tum quia longa intercapedine ab eo distat, tum quia abunde ad id sussicit reciprocatio aeris ad pulmones attracti ,&arteriarum pulsus. ι 3 Si cor in thorace medium obtinet, cur pars anterior corporis ei respondens calidior est, quam posterior ὶ R. Tum quia cor ob crassitudinem interiectorum ossium, & musculorum , minus acriter retro operatur: tum quia1 spinae , & vertebrarum frigore Corausi V eius- actio retunditur. Adde quod licet cor simpliciter in medio situm sit, nonnihil tamen cuspide antrorsum vergit. Viri Pi C v R ea, quae pro magnitudine suorum corporum grandius st U in cor habent, ut lepores cerui,mures hyaenae, asini, pantherae, mu-

stellae timidiora sunt 3 R. Quia exigua copia caloris, qui animositatis auctor est , in magno conceptaculo exolescit, fitq; sanguis frigidior. itaque ut in paruo & magno domicilio, idem ignis non aeque calefacit, sed minus in magno, sic in his calor non pariter agit. Aristoteles 3. de Partibus animalium cap. q. 1 C v K is quibus pilosum, siue hirsutum cor it,insignem audaciam, & animi robur prae se tulere. Verbi gratia , praeter alios, Leonides, qui, ut scribit Plutarchus in parallelis , facto in hostes impetu multis confossus telis ad Xerxem peruenit, eique coronam abstulit, quo mortuo Xerxes, chim et cor dissecuisset, pilosum inuenit 3 Responsio. Quia huiusmodi homines praecalidi sunt,& fuliginosa recrementae corde emittunt, quae in pilos

concrescitiar.

6 Si cor vitae Gns est, quo pacto veritati consola at, quod ait Aristoteles hoc in labro , in secta , & testudines auulio corde viuerei' R. Quia ut docet idem Aristoteles libro . de partibus

animal.

ritu.

90쪽

DE VITA, ET MORTE.

animal. cap.6.istiusmodi animalia, sicuti impersecta sint, ita non uni tantum loco addictu habent vitae principium, adeoque dem Pto corde adhue in eis relinquitur, quod vitalibus actionibus obeundis praesit. . CvR quemadmodum vitales spiritus in corde consciuntur, non etiam animales in eodem efformant uti R. Qui aut spiritus ad animales functiones iuuandas idonei sint, minus caloris habere debent, iii, ira in corde obtineant,ideoque ad cerebrum perferuntur,ut eius frigiditate calorem mitigent, animalesque evadant,ficuti dum fetrum aptant fabri serraris, igni priarum, deinde aqua

temperant.

Dilutio problematum circa animi perturbationes,

qua a corde oriuntur.

V EMADMODv M secundum Peripateticam disciplinain tam irascendi, quam cupiendi appetitus in corde e sedem habet, ut alibi ostendimus, ita omnes animae passiones, quae ab hoc gemino appetitu manant, in corde resident. Quare hinc sumpta occasione aliquorum problematum ad praedictos a sectus spectantium declarationem,subiiciemus. Primumst. Cum calor, seu potius sanguis, aut spiritus, quo calor quasi curru vehitur, pro affectuum diuersitate varie cieatur, & modo in hanc, modo in illam partem excurrat, siquid en, tristitia urgente ad cor, verecundia ad faciem, gaudio ad cutem desertur.)Quaenam putanda erit ei sciens causa huiusce motionis , praesertim cum spiritus, & omnino reliquus sanguis , anima careat 3 R. Mouentur spiritus,& sanguis impulsu animae , quae ipsos , prout necessitas exigit, huc illuc citra omnem delicierationem naturali instinctu agitat, quod praestat interuentu facultatum motricium,

attrahentium,expellentium-ve. r. Cun timentes expallescunt R. Quia anima , ut vitae consulat, sanguinem,& spiritus , custodiae gratia, ad penitiora euocat,3 contra nit: sanguis verd est, qui corpori floridum,& roseum colorem spargit. Eademque cauti est cur,qui metuunt,tremunt: cum enim calor sanguini, & spiritibus insidens membra, neruosque sustineat,& tueatur, consequens est, ut partes corporis calore desectae aegre fulcire se possint, atque ita vacillent: tremunt vero manibus,& labris, maxime inferiori, quia eae partes,ut minus habent sanguinis, ita facilius inalgescunt. Accedit quod imum labrum magis pendulum est sicque plus indiget caloris adminiculo , quam superi is, ac proinde facilius laxatur de quatitur.3. SI tremor oritur ex caloris defectu, & timor calorem ad - . M 1

SEARCH

MENU NAVIGATION