장음표시 사용
171쪽
His T. BELO. L DE II . istquam longo usu exere rat. Quindecim milialia ad concionem pertraxit, quam tunc priamum publice erat habiturus. Quantomajor multitudo, tanto violentior. Nec enim pari quam Aldenardenses modestia , novitatem suam licentiae consecravit. Duo Anabaptistie Armentarii tenebantur in vinculis, quorum supplicium idoneis temporibus reservabatur. Protenus ergo sectarii magistratui de nunciari jubet, reselveret captivos,&si differret, armis se repetituros. Nec segniud quam minati fuerant, fecerunt. Nemo Veniente&prohibere fustinuit , audacia multitudinis in
metum crescente. Fra sunt carceris sores. captivi ex custodia educti. patratoque
facinore dimissi domum sectarii , paullisperquievereo ValencenenseS vetus malum stupore morientium legum licentius aluerant. Primoreg civitatis externuS timor maxime intentos habebat. Caeterum concionandi libidini pares esse non poteIant. Viam licentiar Conjurati aperuerant. Accedebat & metus,ne si intempestivis quaestionibus asperaretur populus, desperatione adactus ad Gallos resip icere r. Hinc sectarii ad insaniora progressi sunt. Promiscuam religionis libertatem, oblato magistratibus libello superbe flagitare coepere. An
xii Primores tantis malis, Gubernatricem ex
templo certiorem faciunt, quid de his seri
172쪽
vellet. Illa quidem attonita , nihil ampliusquam leges exerceri jussit. Vanum prorsas sine viribus solatium. Potentior legibus vis estrat. Sine metu seditionis supplicia exerceri non poterant. Igitur cum in tanta licentia i tutum videretur iram multitudinis quaestionibus provocare : sectarii quod nequierant precibus , per vim occuparς constituunt. ΑConjuratis denique secreto adhortabantur. Nec cessabant Ministri fatigare clamoribus; Macte animo , sem te in appetere,quo euangelium proferrent in publicum. Quid ultra suppliciorum metu retinerentur nam esse iram magistratuum, in consensu multituAnis. Inania dignitatum nomina neparescerent,quarum totapotestas consisteret in obedientiaparentium. Increpare foederatos illorum igna-νiam. Vires fluas periclitaturis promittere. Flandros
nuper eadem ausos; ct impune cessisse. Turpesbi esse,
quod a reliquis nationibus ardore vincerentar. Ant- verpienses, ct Tornacenses idem velle: sed initium G . rumpendi clycumspicere. Non erat opus tanta facundia. Is habitus animorum fuit, ut facinus omnes Vcllent, nemo tamen auderet incipere. Mittunt igitur ad Antverpienses &Tornacenses , qui communicarent consilia. Quippe tres laae civitates communi fere Consensit regebantur. Plebs utrobique ab Optimatibus dissentiebat. Primores obsequium fidemque colebant. Multitudo fere novit
173쪽
Sectarios Tornacenses continenter agitar bat Ambrosius Willius, homo Gallus, & de lata sibi Ministerii praerogativa ferox. Senatus enim quosdam sectariorum in custodia retinebat. Ad eos vi armisque eximendos non semel 'milius multitudinis aures incassum verberaverat. Sed cum clamore dc questu ni
hil prosceret , conscripsit tabellas in hanc
summam: Captivos extemplo dimitterent ac desuerent terrere edictis, quos scirent armata mauu ultio nem petituros. Hos ille codicillos projecit in concionem , plenusque irarum ad senatum protinus deferri jussit. Audax protervia Primores exterruit. Ac nemini dubium erat , quin gravioris sceleris fiduciam prae ferret. Itaque praecipuos plebis in curiam
vocatos, hortantur ad tuendam armis rem -
publicam. Milites praeterea quinquaginta paullo ante conscripserant publico aere merituros. Eos quoque ad signum inten tos esse iubent. Sed nec hi persuaderi poterant , ut in parentes & propinquos asma stringerent. & plurima plebs novitati bus gaudebat. Optimates igitur altiora metuentes , intempesta nocte captivos in arcem traducunt. Praeerat arei Joannes Casteletus Molbariti Dominus , fiduciaria praeferctura Montisnaeo suffectus, fidus Gubernatrici, nec re igione deterior. Senatus ci militem omnem ad custodiam arcis attribuit.
174쪽
ic NI c o L A et B vRo v NDI Galli erant qui potissimum timebantur. Nam
proditioni arcis imminere incertus rumor. attulerat. M 1llium denique saepe palam i ctasse constabat, religionem suam in anxio semper fore,nisi gubernacula reipublicae ap tribus transferret ad populum,tradituru de inde Gallis civitatis imperiu. Sed ne urbs sine custodia relinqueretur , Senatus a Gubernatrice praesidium militare petere constituit. Huic mox decreto ira multitudinis se opposuit. Nicolaus Tamus vir plebeius,opibus potens, juxta famosiis, plebis animos adseditionem erexerat. Magna Verborum comtentione certatum estanter patres & plebem. Miseria enim temporis, etiam humillimis in magistratus licentiam secerat. Dicebant patres, decretum Ievocari non posse , nisi ab externis hostibus, seditionibus, concionibus tutam vellent praestare urbem , & in hoc idonei fidejussores traderentur. Sectarii e- contra publicum sibi templum in civitate dari petebatat. Eoque negato,Valen cenensibus junguntur, & in publicas concioneS prorumpere constituunt.
Vtrasque populis dicta est dies. viri. Id.Jul. in suburbiis suae quisque civitatis solemniorum auspicia incipere statuit. Destinata luce appetente, non ex ci Vitatibus modo, sed ex vicis, pagisque , omnis generis mortales accurrebant ad sacrum. Viri armati ibam,
175쪽
Gminae parvos trahebant liberos. Non alias utiquam major turba in unum confluxerat. Circiter quinque millia Valencenis numerata sent. Ampliorem paullo numerum Tom
censes expleverant: Hic quoque turbidus ille Villius insane furebat; armis se persecuturum injuriam vociserans,si Inselenis non abstinerent a probris,civibusque conscientia fies obstrictis, infesti esse non desinerent. Siquidem Insulenses novitatibus utpluriamum adversi , quoscumque ex agrariis co rionibus redire con*exerant, petulantibus erberabant contumeliis,&in publico ludiabrio habebant. Non aliam magis urbem, procellis temporum expositam j reverentia Majestatis in fide continuit. Adjuvantibus
rectorum ingeniis, pro majorum pietate constantibus. cum ecoutra Montignarus,& Bergensis nimia dissimulatione , Valen cenensibus, atque Tornacensibus plus aequo indulsis, sint. Ad primum sectariorum motum Gilbertus D'Oignii Tornacensis episeopus, huc se recepit. Quo pridem ea quae ad iacra pertinerent,captatis temporibus coiwexerae. Fiadissimi civium in praesidio erant, a magistratibus nuper in sacramentum accepti ; quibus praeerat Gisienus Flayninus Brencii dominus. Maximilianus Vilainius Rassegemii d minus, arcem insedebat, non contemnendo
praesidio.Quippe mortuo Courritii domino,
176쪽
I66 NICO LAI. BVRGVNDI . fiduciariam Insulensium praefecturam acceperat. in paucis Gubernatrici charus, & qui per haec bella incorruptam semper fidem Regi servavit. Comes Reusius cum ordinariorum equitum turma in proximis excubabat vicis , laturus opem periclitantibus. Namque Gubernatrix pervagante jam provincias incendio, Arscholanum, & Reusium, simul
comitem Bossulum , atque Barlaimontium, ordinarias, quibus praeerant turmaS, adornare jusserat. Horum fides minime 'timebatur. Cum turbulentis consilia non miscuo rant. In hoc quidem turbine, multi Insulensium novitatibus capiebantur. Nemo tamen civitatis conspectum concionibus foedare
sustinuit. Numinibus operaturi plerumque secedebant in Satilium pagum, primo lapide distantemiab oppido. Ingentem secum habebant agricolarum manum , & ipsam quidem armatam; sed vecordia ferociorem. Pro fide se morituros, secramentum invicem dederant. Cognitaque pervicacia nemo eos lacessere sustinuit. Sciebat quippe Rassegemius in eo stare victoriam, si tutam a sagitiis praestaret urbem , quando aliter insaniae occurri
Αntverpia non solum Belgicarum urbium dominae; sed cum praecipuis orbis terrarum
civitatibus certare ausa , ea certe tempe stare commerciis parem non noverat. Commune
177쪽
mune Christianorum emporium Mercutius fecerat. In ripa Scaldis posita , procumbit in planitie; sed in longum porrecta, non re cedit flumine laborante suas undas Hiscere
Oceano. Nihil ergo portu commodius, ne que enim ita recedit amari, ut continuo velo benignitatem ejus totam non admittat: neque ita proximus, ut refluentis aestus foetorem percipiat. Plurimum naturae debet: non minora tamen industriae, omnium quae . in Belgio sunt civitatum,qaaesito decore pulcherrimL Altitudo aedificiorum,& ornamen
ta , prioris saeculi simplicitatem proscribunt. Nunc civilibus desolata bellis, sibique longὰ dissimilis, spirat adhuc tamen ad aemularum invidiam , & priscam magnitudinem in reliquiis ostentat. documento futura, magnas urbes vasta imperia,mortalia esse,&iuoquPqiis tempore nasci, florere, senescere, a tan dem occidere. Haut adeo nuper Brugae, Flano drotum civitas, de culmine tantae felicitatis exciderat. Cujus occasu Antverpia crevit.
Sed de causisejus mihi pauca dicere est animus. Brugarum enim magnitudinem nemo meminisset , nisi historiae ostenderent caduca vestigia. Diu est , quod haec urbs cum fortuna luctatur. Sed magnae civit tes difficile resurgunt, cum semel de fastigio deciderint. fatiscentibus per senectutem le
178쪽
Naco LAI BURGUNDI principio : potentiam deinde ad intermini trahentibus, non iisdem amplius fundamentis subnixam. Priscis temporibus vigebant in Flandria bonae artes, nullique ad eam rem acriores habebantur. juvantibus potissimum legibus, ignaviae infestis, otiumq; severissime
mulctantibus. Cottidiano quaestu cives alebantur.Sed ne secordiae amore industria liquid remitterent , annuamque praediorumpensionem otioli exspectare, quam sitis laboribus vivere malleiri; vulgo fas non eradextra pomoeria fundosacquirere. Juri quoque civitatis renuntiare nemo poterat , nisi decimam
facultatum suarum partem reipublicae reli queret. Adhaec diligentissime cautum erat, ut defunctorum facultates pro aequali po tione ad haeredes transirent. Quibus maxume rebus effectum cst, ut liberi paternis artubus instituti,ad industriam,virtutis foecundisis imam matrem , acuerentur. Hinc artificum
vis ingens& frugalis opulentia, nullo luxu, aut mollitie fracta. Lanaria, linteariaque opificia utplurimum colebant. easdemque merces toto spargebant orbe , ad usum moris talium , hoc tunc cultu maxime gaudentium. Orientem, occidentem dc quidquid terrarum mari,quidquid instularum, urbiumque oceano alluitur, classibus lustrabant. Namque antehac Hollandi,& Zeelandi civilibus discordiis dediti, qrbes tantum suas, portusq; no Verant.
179쪽
iHis T. BEL LIB. ra L ID Longinqua maria dissitasque oceano regiones, magis auribuS,quam experimento perceperant. Gloriam navalem Flandris concedo-bant i appellentibus ad eos Italis, Hispanis, Anglis, Germanis & quantuna regionum pelago praetenditur. His disciplinis populus ille
surrexit in summa. Donec mutatis per dive sissimas legςs animorum assectibus , sensim fortuna se remitteret. Accessit deinde pestilens sydus civilium armorum, magnis imp rijspraesemissima pern bies. Res tamen Bru gensium Maximilianus princeps ante omnes
maxime assiixit. Mortua enim uxore Maria,
ille se avelli non sustinebat a filio in fortunam principatus genito ; quem Gandavenses tene bant in potestate , Ordinibus Flandri e tutelam ejus ad se trahentibus. Et hinc princeps populo discors V crebrisque expeditionibus non satis domito pacem dedit. Cujus fiducia Brugis existens , captivus a suis essicitur. Nec multo post dimissus , atque indignitate
accensus,ad ultione maiestatis surrexit, multarum provinciarum accursu,& viribus. Patet quoque Fredericus Imperator ad auxilium v nit. Qui ut facilius rebellium contumaciam frangeret; Teutonicis civitatibus Flandrorum commercio interdixit. Et hoc est, quod fatiscentem jam Brugensium fortunam ad int ritum traxit. Nam portu Slutino a liviensi insesso, obstructoque ne qua navis posset adi
180쪽
17o NIco LAI BVRGVNDI pellere ; vexatus crebris motibus mercator Antverpiam divertit. Fluminisque opportunitate non indelectatus , nescio quo fastidio etiam in pace Brugarum. portum destituit, aegre jam transmittentem graviora navigia. Quibus rebus A ntverpia divitijs crevit,urbis genium in eam magnitudinem efferentibus, quam ut hodie intelligamus, ab Amsterdamo exigere debemus. Illuc enim fortunam Memcurius transtulit. Cujus quoque vices ex fato rum dispendio, aliae atque aliae urbes, haut immerito exspectant. Talis tamen pridem Ant- verpia fuit. In qua nihil proclivius erat quam religionem corrumpi, per affluentiam populorum,novitatem omnem inferentium. Flagitium vigentibus legibus non saris supplantatum,ijs sepultis coerceri non poterat. Secta-rij studia sua diutius non premebant. Supra
imperij reVerentiam excreverant, cottidiano scelere audaciores. Quam inulte magistratus contemni posset,experti fuerant. Cuius au choritatem adeo despexerant , ut nefarium
obtruderent libellum, in quo Reformatae religionis titulum sibi adscripserant. Petebant autem templum ad sacra e vel si id minus placeret , ut extra urbem saltem facientibus sibi satellites ad custodiam statuerentur. Ferrum
alioquidc extrema experturos , cum civium pernicie. Preces erant ; sed quibus nemo a
