장음표시 사용
221쪽
HIs r. BELG. LIB. III. 2II alia parte gaudebant flagitiis Iconomachi. Nec tam Ministros, quam praedam sectantes, proximam quamque civit*tem rapinae desti nant. Ρlures furentibus cottidie aggregabantur. Corrupta enim erat latius regio, & s perstitionis suae vindex unusquisque videri volebat. Raptim igitur Abbatiam Bellopraten sem, haut procul Ipris, inopino tumultu corripiunt. Inde a sectariis ex compacto acciti sunt in civitatem nemini clausam.Vi & licen tiae leges cesserant. Obstupuere magis ratus ad hanc turbam, & quid actura esset exspectantes, alienam stultitiam immoti contem plabantur. Parum videbatur in plebe opis es se. Major pars occultis studiis favebat Iconomachis. Quibus se obscurissimus quisque statim applicuit. Itaque cum nemo obstaret, su-nestae pietatis crudelitatem licenter exercent. ordinem sceleris non invenio. Totus tamen dies per sacrilegia consumptus est. Nec in de lubris amplius restabat, quod pollucronircum desertum episcopi palatium, canonicorumque domos vi perrumpunt, &tanquam in capta urbe, bonis insul tant. Inde tandem digres si, totam illam regionem impune peragran tes , proximos Franconatus pagos pari audacia funestant. Vlterius progredi metus prohibuit. Auriacus hactenus Antverpienses tenuerat in tranquillitate , laetissimis auribus accipientes,quae in Flandria acciderant. Quorum suco a cessu
222쪽
ait Nico LAI BURGUNDI cessu ad paria scelera animati, sordidissimo rum hominum audaciam pretio sellicitant. Et inventi sunt,qui in diurnum solidorum decem stipendium locarent operas suas ad flagitium.
Encceniorum tempus erat, decimo octavo
mensis Augusti. Tradito a majoribus more, totum hunc diem impendere laetitiae publicae. Populus ad hilaritatem effuses, vel temulentia marcet, vel spectaculis oblectat ingenium. Multi quoque mortales ex proximis urbibus, pagisque ad solemnia confluunt.Magna pompa supplicatio instruitur, quam longa personarum series, in historiam circumducta, exornati Cives armati procedunt, Cultu ad magnificentiam exacto. Post eos geminus facerdotum ordo, in candida veste ,& dalma
ticis. quos B. Mariae simulachrum sequitur, suppositis sacriscorum humeris sublatum. Peracta pompa, non statim cellie suae imago redditur. Sed collocatur in testudine templi.& in octavum diem pietatem populi exspectat. Istum sacrorum ordo fuit. Civibus ergo ad spectaeulum intentis, fuere qui praetereuntem statuam scurrili cavillo exciperent, clara voce obstrepentes, Mariola Fabri sita enim appellabant a B. Iosepho, qui faber fuerat) hunc honorem tibi inter supremos numera. Quibus auditis mussabant inter se catholici. Sed ante alios sacerdotes excanduere. Iamque quod evenit, praesagientes ani
223쪽
ΗI s T. BULG. LIB. III. 2Ismo, sacrosanctam statuam vesperascente die cellae includunt. Forte juvenes a sectariis con-
dueti ludebant in templo. Notantesque sibi
simulachrum e testudine subductum eunus aliquis scurrilem captans voluptatem Vociferari coepit, num timeret ibi Mariola,quod tam tempestive concessisset in cellam. Per fidem, inquit, si Vivant GPusj excIamaverit, ut omnes exaudiant, spondeo innocentem in sede manseram. Caeterum pro latere templi lignea cellula erat. in qua sedebat anus libitinaria, cereolos Vendens, quos sirpplex muliercularum pietas serrato candelabro in donarium compresso pollice affigere consueverat. ollam praeterea habebat,& in ea absconditum cineribus ignem, extinctis faculis promittentem lumen. Dum ergo juvenes petulantius rident, cultumque divorum infamant contumeliis , quidam ex illis anum accessit; & rO-go , inquit, mater, ilicet hinc i, rerum tuarum
commercium interit. Secundum hanc vocem irata anus, prpeteritisque verberata contumeliis , in loquentis os ollam excussit. quam effusissimus omnium risus sequebatur.Nec procul ab exitu stabant fbriosa consilia ; cum in proximo obambulans Praetor , ad rixantium clamorem cum stipatoribus processit in tem plum, cunctisque excedere jussis, minacibus verbis ultus emitum supercilium. Irati juvenes majorem nautarum colluviem accersunt,
224쪽
M Nico LAIBvRGUNDI rursusque in templum armati perveniunt.Psalmos more 1uo cantare exors, iisque peractis, Vivant Geusii vociferari incipiunt. Ad quemso num veluti Berecyntia tibia in furorem vertuntur. Principio quidem lapadem dejiciunt, quae de tholo sui pensa, noctes diesque vigilabat cum lumine. Aras deinde , & imagines
prosternunt , & tot saeculorum ornamenta. Horret animus ad memoriam. Multae antehac haercses libaverunt pacem Ecclesiae. Sed animorum possessione contentae, picturis,caelaturisque pepercere. Haec una exoriCns,omnium ante se ferocissima, ingenuarum artium
monumenta sustulit, ipsisque ingeniis bellum
fecit. Centum non amplius erant,qui tantum facinus adorti sint. Duarum horarum spatatium furori indultum. Mox calentes iras ad monasteria transserunt, praelucentibus faculis , quas impiis manibus ecclesiis subtraxerant. Franciscanos resistere aussis , pluribus vulneratis in fiagam conjiciunt. Et nemo post- cainsanos sussia minavit. Per omnia templa libere vagabantur, impetum festinantes,ut ante auroram sacrilegium perficerent. Qui lam haec XIII. Cal. aeta tradidere.quibus ego quoque accedo. Siquidem Auriaco absente contigisse constat. At ille quidem cum uxore, &Ludovico fratre publicam pompam spectavit, . eademque vespera frequentavit convivia. Sed in tanta scriptorum varietate, exacta tempo
225쪽
ΗIs Τ. BTLc. LIB. III- 2Isrum ratio haberi non potest. Parum resertquando actum. Omnes consentiunt in historia. Caeterum Iconomachi scelere audaciores, expertique quam inulte peccassent,primas fatim luce feruntur ad abbatiam S. Bernardi, secundo fere ab urbe lapide. Nemo adhuc ex
civibus audebat arma opponere, subitae audaciae torpore correptis. Cbnsensum urbis latius metuebant. Tantum stabant attoniti in liminibus suis, alter alterum quaerentes ecquid vidissent. Provectior dies, nocturnae tragoediae calamitatem aperuit. Iacebant undique imaginum fragmenta, & majorem , quam pro damno speciem fecerant. Erant qui majorum donaria , erant qui sita agnoscerent. Metus deinde invalescere coepit, ne locupletissimo rum aedes Iconomachi corriperent. Sed illi S. Bernardo reversi ,rursus se recipiebant in tem
plum B. Mariae, funditus eversuri, quidquid
praeteritus furor intactum reliquerat. Itaque ingentem detrahunt crucem, & in ea pende
tem Christi statuam,ad humani mensuram fastigii figuratam.Antonii Helmontii opus erat cujus nobilissimam artem etiam in reliquiis
.colimus, atque infra pecuniam voluptas taxavit. Quippe harum rerum pretia,non ex em
tium commodo, sed pro cujusque voluptate, aut curiositate extenduntur. Sed in eo scelere occupatis, Praetor supervenit; adjutus bonorustudio,quos indignitas sceleris in ultionem O acuerat.
226쪽
xis Nico LAI B V R. a V N D Iacuerat. Nihilye tale exspectantes conjecit in vincula, ac paullo post in crucem sustulit. Senatus jus suum expertus, palam edixit,tem
plorum spol ia deferrentur in publicum. Idem quoque Ministri jubebant. Qui agraria licen-
tig jam non contenti, concionum novitatem in urbem 'aduxerant. Eminebat inter eos turbulentus ille Hermannus, e Flandria acci ius. ad concitandos torpentium animos , eat'mpestate secunt uberrimus, Et ille statim ' h Iesiam B, Mariae conciona tui: is arxieuit, si iis eam de eri contendens.
ambiti e Calvinistarum, ' una ero & furore& nunquam satis patientium in secundis consistere. Accidit quidem parva res, memoria tamen non indigna. rt Mini orum quidam monasterium S. Clarae coniacionaturus intravit. Cjaudebantur in eo vi gines, quae ex severissima d iciplinBanktissimis moribus vitam instruxerant. Ad conspectum Ministri, omnes quasi fulminei, procidctant in terram, pronisque .perseVerabant jacere capitibus, cum ille atyonatus , seu propria conscientia, seu novitatem facti stupens, vocem non invenit.&ab astantibus dicere jucsus, cum semel, iterumque frustra tentasset, pudore correptus monasteriu m destituit. Sed non caeteri Ministri tam segniter agebant. Vacuam teplorum possessionem tanquam suam rapientcs, catholicae religionis exercitium
227쪽
HIs T. BELG. LIB. III. 2I7 citium undique excluserant. Indignum id magistratibus visum. Propositoque edicto,secto rios abstinere templis , suamque catholicis possessionem restituere jubent. Permoti his Ministri, & quanquam suorum pervicaciae viribusque confiderent, non audebant tamen palam contradicere. Videbant se potissimum vapulare sub Iconomachorum i vidia,&Prq- teriti sceleris suspicione urgeri, Sqnatum it que adire placuit. In curiam admissi templum tibi concedi postulant ad divinum officium. Nihil sua culpa factum ab Iconomachis, testabantur. Stimulis religionis aistos esse. nec
in potestate sua fuisic Pietatis zelum comprimere. si catholici tempexarent. ab injuria. , in potestate se magistratus futuros, Senatus in hoc rerum articulo dissimulandum sibi ratus, benigne respondit. Non esse in potestate suade tanta re statustre Auriaco absente. gratiam futuram quam ille dixisset. Post pauculos dies reditum promitte e. A quum interim esse, pristino cultui delubra restatui. Hac spe dejecti,omnem tamen fiduciam in Auriaco reponebant. Excessiirsique se templis denunciant. Sed non ideo reliquae urbes quietem fovere. Silvaeducenses eodem tempoxe haut absimili rabie in templa sevier t. Inde late, & passim per omnem Campiniam, nec per vices, sed simul & uno quasi impetu diffusum est incendium. Braedae,& Bergae-ad-Zomam ad lassi-
228쪽
218 Nico LAI BURGUNDI tudinem spoliata sunt templa.Lirant ad Iconomachorum propinquantium famamsubductis imaginibus,1n vacua delubra furetesadmisere. . Aldenarda ut prima inter OrientalisFlandriae. civitates concionandi licentiam in publicum extulerat,ita quoque pri ma nefarias manus sacriletio polluit. Novem Iconomachi intraverant urbem,a Bacquerelio quodam mercatore conducti.Tantillusillic numerussceleratet pie tatis ducatumpraebuit, populumque traduxit in partes.Cujus rabies non ante finem accepit, quam deesset in templis quod profanarent. Gandavenses ex alia parte, alieni furoris successum speculabantur. Satisque constabat,
non quieturam multitudinem, si vel propius se admovisset Iconomachorum agmen , vel imparatam urbem sectarij aspicerent. Multa furoris indicia eruperant. Magistratus,
ut par erat, anxius, ex adverse struebat con
silia. optimates omnes cum tribunis plebis vocat in curiam , sciscitaturus , qua potissimum ratione Iconomochorum furias a se ave terent.Non vana se conjectura augurari, mox
in procinctu laturos. Militare praesidium accersendum esse, aut si sua ipsi tueri mallent, solemni sacramento obstringendam esse civitate in Iconomachoru perniciem. Optimates professi sunt iuturos se in potestate magistra- ius. Idem factum a tribunis. Na Rhi ex Opti matvnumero eligi cosueverat, ex quo Carolus
229쪽
ΗI s T. BELG. LIB. III. 2Istus Caesar rempublicam a populo ad primores transtulerat. Dato igitur Sacramento, jussi sunt tribuni legem jurisiurandi deferre ad multitudinem.Sed hic animi in diversa trahe bantur. Inclamantibus passim & undique s ctarijs, salva pietate sacramentum dari non posse Existimare se Iconomachos jure facere. Neque unquam effecturum magistratum ut vim inferant pietatem colentibus. Summa itaque turbatio fuit , neutris invicem cedentibus, & quibus pristinae religionis affectus inerat, & quibus odium. Davidi interim sacerdotes ornamenta templorum , &quidquid sacrum sanctumque transferebant in arcem.Privatis quoque gentilia donaria enferre permissum. Silebant tristi justitio fora&leges. Silebant ceremoniae & sacrificia. Ne provinciale quidem Concilium solita munia usurpabat. Captam esse urbem diceres. Pavi dis caeteris, & quo tandem res evastara esset exspectatibus, Sectarij quod prava mente com
ceperant,perficere constituunt. Nec ultra metus aut contatio;quia timeri se conspexerant.
Itaq; XI. Cal. Septeb. sordidissima multitudo in globu collecta,Ioannem dc Levinuongena cum ClaudioGoeigheb tu e dimittit ad prstore,deminciare justas,madatum sibi a Proceriabus imaginum excidium, caeterarum urbium exemplo:si nemo obsisteret sine noxa fore in arma Opponerentur vi acturos. Proinde si tra-quillita
230쪽
2ro Nico LAI BURGUNDI quillitati publicae consultum vellet,lictores si bi aliquot statueret in custodiam. Obtorpuit
ille ad hanc vocem, iramque multitudinis i ritare veritus, satellites praesidio ire jussit, sub publica auctoritate licentius grassaturis. Propter Templariorum fanum ingens stibat manus, facinori parata, & responsum opperienS. Claves templi exigetibus, visis ictoribus aedituus fores aperuit.Quadringenti omnino erat, qui mercenario opere destituto ex omni parte affuxerant. sex & purgamentum civitatis, in hanc amentiam a sectaTijs subornatum, ne quid sacrum oculis occurreret. Ex his triginta in aras, imagine1que saeviebant; caeteri cum justis armis ad defensionem consederant. Inde ad Augustinianos, ad Carmelitas, postea. Dominicanos calentes iras transserunt. Augescente licentia, egenticsimus quisque ex plebe ad praedam conflue bat, nulloque obsistente irrumpebat monasteria. Sacerdotes , & religiosi secesserant in
tutum. Penum ac citera praedae exposuerant.
Magistratus torpore pluvidus, finem maiora.
opperiebatur. Eidum boni timent, pessimus quis'; impune furebat. Iam non uno agmine: sed in partes distracti, ali; Nigrarum monia lium , alii Agnetensium , plures 'fincti Michaelis fana devastant. Quippe Sanctae. Pharaildis delubrum in transitu contaminave
