Nicolai BurgundI ... Historia Belgica, ab anno 1558

발행: 1633년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Hi s T. BELG. LIB. I II. 22 Irant. Post haec rursus in unum conveniunt; junctoque agmine Carthusianos aggrediuntur. Quippe ea tempestate extra muros civitatis in vico Royghemio domicilium constituerant. Hinc regressi Beginas, Xenodochium, Acherghernium, Deinsam, Bylocam, Gallilaeam, Groenenbrillam corripiunt. Actum demulo in cathedralem ecclesiam Sancti Bavonis , feruentes sacrilegio manus intemperanter inferunt.Intempesta nox erat, &restabat adhuc quod polluerent. Correptis igitur faculis, ad sancti Nicolai, sanctique Iacobi templa decurrunt. & inde mox in sancti

Petri abbatiam, monachorum fuga destitutam. Multa ibi nefanda fecerant: Franciscanitamen ut omnium ultimi, ita extrema rabie afflicti fidere. Quibus rebus senatus permo tus, postridie rursus optimates, cum tribunis plebis ad se accersit. Quippe civitatem a violentia diutius tueri non poterat inermi consilio. & atrociora sectari, minabantur , afflicturos se divitum domos , justitiam & tribunalia eversuros. Praetor quantum militum subitis delectibus posset, jucsus est conscribere , fora quoque & vicos vigilijs insidere , tutisque praesidijs firmare ,

monasteria. Quatuor duces manipulis prae positi,FranciscusWychuyse, Antonius Stop-pelare,Franciscus Pascharis, &ArnoldusB L. sius. Edictum extraneis urbe cederent.. Cr

232쪽

Cruces in soro ad terrorem eriguntur,denunciata morte sanctitatem templorum violare

audentibus.Sed j am Iconom achi portis excesiserant.Ρer pagos vicosque liberrime vagabantur.Non enim habebant qui furori eorum auderet intercedere. Nec jam dubitabant oppidis quoque vim inferre, multitudinis costientia freti. Sed magis ratibus ad providendum tempus dederant.Alosti,Teneramondet,Cor traci a custodibus excluduntur. Clausas quoque portas Brugis inveniunt.Multi quidem in

ea civitate novitatibus capiebantur: bonorum tamen numerus praevaluit. Et miles nuper conscriptus, obsequium fidemque co- Iebat. IX. Cal. Septem.Valecenenses pervertuntur.

aliquanto serius, quam pro civium ingenus. Noircarmius, uti diximus,huic urbi praefectus crat, egregia in regem fide & obsequio claris. simus. Ad primam erumpentium concionum famam Valencenas properavit. Sed cum sine

armorum metu,cives in ossicio continere non

posset,Bruxellam festinat ad corroganda auxilia. Interim Ministri superciliosa auctoritate plebem exstimulant in Iconomachiam. Turpe sibi credentes facinus differre, cujus ipsi alijs auctores fuerant. Licentia a paucis orta, plures attraxit. Nullo Optimatum obsita stere auso, fores templi B. Mariae hortantibus Ministris vi perfringunt.IndeBeginasium,&S.

233쪽

ΗI s T. BELG. LIB. III. 223Gaugerici, ac caetera fana pari furore corti-piunt.

Eadem die Tornacenses ex composito paria incipiunt. Initium coepit ab obscurissimis hominibus,quos ex agricolis Ministri promin se stipendio ad piaculum conduxerant. Ea

enim tum maxime ars placebat. quia semel, iterumque feliciter cesserat.Miscellanea plebs mira densitate conjungitur intrantibus. alios stimulabat cupido praedae, plures conscientia sua & religionis odium , omnes tamen pari animo in furorem surgebant. Milites aliquot in stationc locati erant, qui sacramentum Regis acceperant. Eos pretetor civitatis ingressis Iconomachis volebat obij cere. Sed ad stringendum ferrum compelli non poterani,haut alia lege conscriptos se causantes, quam ut civitatem a populatione,tuerentur.Sed a secta-rijs pecunia corrupti erant in patratu facinoris. Vnde enim Iconomachis tanta fiducia, ut manipulis ipsis inspectantibus tam licenter Levirent in templa Θ & non vindices timerent , quos in se potissimum conscriptos cognoveranti' Delubrum B. Mariae primus gras santiu impetus contaminavit. Rapta & fracta simi omnia, quibus avaritia, & vis pares esse poterant. Tum denique viscera terrae scrurari incipi ut. Quippe canonici impendente tempestatem prospicientes, aurum omne, atq; a gentum,& opulenta signa, cum pretiosimmo cultu

234쪽

22 Nico LAI BVRavNDI cultu humi desederant. Ethoc ipsum , nescio

quo prodente ad sectariorum aures allapsum erat. Forte accidit, ut Adolphi Geldriae ducis sepulchrum perfringerent, eruentes e conditorio cadaver, quod per tot annos in hunc diem illibatum servaverat unguentorum suavitas. Itaque tanquam non satis poenarum vivus pependisset, reliquijs ejus per ludibrium instillant; indignum humo clamantes, qui

violare eum sustinuisset, per quem in humum venerat. Ille quidem per summum nefas sceleratas olim manus patri injecerat. egeratque' se auctorem facinoris, cujus ipse in alios vindex esse debuerat. tantoque immanius facinus visum, quod nulla alia causa exstimulare tur, quam ut sceptrum, quod exspectare debebat, seni eriperet.Ergo ut instignia majestatis viventi extorqueret, prope parricida exti terat. Invalidum quippe senem, & vix firmantem vestigia, per aliquot milliaria, nudis pedibus in carcere protraxerat.Posthic ab eodem ex haeredatus , cum succedere tentasset, Carolus Burgundiae dux pari supplicio juvenem affecit, multosque annos,diris vindictam exigentibus, in custodia habuit.Caeterum Carolo sublato, a tumultuantibus Gandavensibus dux constitutus , acieque victus, ac caesus Tornacensibus humandus traditus fuerat. Daturus exemplum posteritati, nunquam satis idoneo supplicio expiari parricidia.Interea

235쪽

HIs T. BELG. LIB. III. 223 Tornacensibus' humandus traditus fuerat. Daturus exemplum posteritati, nunquam satis idoneo stipplicio expiari parricidia. Inter- . ea Tornacentes diebus aliquot per scelus exactis Valencenensibus sociantur ; junctoque agmine circumjectostagos pari immanitate vastant. Urbs Orciacum in proximo erat. Adoriri hanc eonstvunt improviso facinore. Sed Rassegemius inductis in eam agricolis,lutam reddiderat. Oppugnare non ausi, iter flectunt,& S. Amandi, Marchiani,& Hasi Donii abbatias corripiunt. Vicognit praetem ea speciosam bibliothecam flammis constarnunt , quam multis saeculis cumulaverant monachi, & ut in illa aetate memorabilem fecerant. Et sic ibant ulterius, Aquicinctensem abbatiam vastaturi. sed ibi eos Robertus Longevallius Dominus de Tour,&Frideri

cus Guyonius territorii Praetor armad exspe- Rant.. Ingentem circa se habebant agricolarum manum, ex proximis vicis pagisque collectam. Multa cum strage insectarios invecti, diversis itineribus diss1patos interficiunt. Nec cessatim est in Hollandia. Sed piget curiosius inquirere in tot facinora. Bredero dius turbulentia ingenii apud plebem validus , Amsterdamenses , & Viannenses facile concitavit. Quorum audaciam Ultrajectini statim,& Lugdunenses imitati sunt. Provincialis concilii reverentia Haghenses aliquam. P diu

236쪽

diu in modestia continui t Iconomachis ad extremum vulgantibus, mandatum sibi a Pto-ceribus templorum excidium , permissi sunt insani suae; quia refrimi amplius non pote xant.Delfenses sacra cultu,& imaginibus subductis, nuda altaria furentibus exposuere. Industria consulum Dordracenses & Gouda nos a furore collibuit. Imrlemum,Rotterda mum , &G orcomium nescio fine qua felicitate,fatalem illam stragem evasere. Nutantem Frisiam Arenbergius acerrime cohibebat. Sectarii tamen contineri non poterant ; arte& impulsu Conjuratorum, res novas undique molientium. Lee inardat igitur, & Groeningae ira multitudinis in sacra incubuit.

Geldria pene tota pro religione stetit, Me gemisollicitudine.Nec deerat Culenburgius, mobilissimum quemque Neomagi tentando.

Caeterum magistratus conatibus ejus prudenter occurrit,urbem excubiis firmans,& exul

re jussis , quoscumque novitatibus deditos

perceperat. ' .

At Leelandi haut tarde descivere , initio a Vlissingensibus , a Campuerensi Is orto. Cum Optimates cum episcopo haut segniter Middelburgi resisterent, valentiorum impetu ad ultimum succubuere. In reliquis provinciis nihil irarum. Bonorum numerus malitiam supplantaverat. Ca

meraci

237쪽

HIs T. BELG. LIB. III. 227

meraci quidam Joannes Clericili ad conse .sionem Augustanam provocare ausus multi tudinem , stultissimam vecordiam capite expiavit. v . Horum omnium ignara adhuc fere Guber natrix, secure contrahebat Proceros in concilium , quod forte tunc soleinne condixerat. Venere ergo in Curiam ouriacus, Egmonda-ncis, Mansveldius, Hornanus, Arenbergius, H oochstratanus, Barlaimontius Hachicour

tius, Noircarmius, Vigilus,Bruxellius, & Assen villius. Recitatae sunt sedentibus epistolae, Prid. Calend.praeteritas a Rege missar. Adduntur his mandata,quae Berge sis & Moralignarus in Hispaniam detulerant. Crebrior sententia fuit; Transactum esse utcumque de conditionibus, quas exegissent Conjurati. Inquistionem quippe sublatam esse. uuid de legibus Rex censea ex eo satis imtelligi, quod ad examen Concilii Status revocari jusserit. Arbitrium eius exstectari de Generalium Ordinum comitiis. Hac priori libello dequestos esse tan-juratos. Posterioribus codicillis cautionem pecurit

iis postulasse. Nec ea in re di item se prabuisse Eegem, nisi quod intra paucas condiciones esse voluerit, qua nihil pertinerent ad Conjuratos. Eos itaque primo quoquo tempore securos reddi oportere,ut restipantsurdus , Ab cujus socia popuIus tam pernitiosa inciperet. Caeterum de formula cautionis aliquantisper variatum in senatu. Quidam enim diploma abolitionis tradendum

. . . P A cen a

238쪽

118 NIco LAI BURGUNDI censebant. sed paucorum assensu audita est haec sententia. Αbolitionem euim non concedi peccasse se negantibus. Gubernatrix

quoque sufflagium his mecit, jussitque Au

riacum, Egmondanum , Hornanum, & ALsonvillium in quem putarent modum, cautionis tabulas concipere. A Proceribus deinde remedium quaerere coepit in praesentium

turbarum incendia. Tum quidam ex his diutius non pressere studia sua. Sectariis aliquid imdulgendum , dicebant. inclinatam rem alii si nonposse. Ualidissimas ciritates noritatibus accesssse. E tranquillitate futurum , si sacrorum uorum cultum his permitteret. Gubernatrix tantum se facinus negabat facturam. Quis deinde, inquit, in osscio mansium est hanc siemel licentiam Mperuero 3 An non alia flatim civitates eruptura Antin eandem insaniam 8 Ad haec renidens Auriacus, facies, ait, Domina, quod placebit. a tiorem tamen medicinam non invenies. Hac nobis remedia majorum prudentia desicripsit. Atque ut optima esse credamus, praeteritorum secularum tranquillitas experta est. Hac arte Graeci pacem tutati fiunt, inter tot res, bonum disi una. Hi mores Turam continent,ων-manos,Polonosque tranquillant. Nisiforte mavis imtersie collidi propincias, fundit que everti quidquid

prateritus furor reliquum fecit. rides quantis viribus sectam succinctisint. Ducenta armatorum millia in hos promittunt. Quorum numerum, ut de industria augeant multi, magnum tamen res ex mendacio esse

239쪽

HIs T. BELG. LIB. III. 229 conjicio. Tutius igitur est exarmatos illos relinquerainsania fluae; quam ut contumacia accensiatque omnia polluentes, dissensone populi abutantur ad tumultus, ac mutandi flatus occasionem arripiant, traditurisi regendos exterais principibus. Diriguit Gubernatrix ad has voces.Ingentique si aspirio pectus concutiens, dimisit vultus in terram cogitabundae similis ; receptoq; animo, quomodo, ait, tantum admittam iaculam λ Egon hisice oculis irreligionem astriciam,contempto Regis mei imperio 3 Si fatis ita videbitur, extingui malo in innocentia mea,

O innoxium caelo transcribere stiritum, quam tanto dedecore famam polluero. Simul his , iratae similis , recepit se in cubiculum. Erat sane magnanima mulier , & in contubernio amitae Margaretae Hongariae reginae ad principales curas nutrita , virili constantia' vitia sexus prorsus exuerat. Proceribus invicem se intuentibus , concilium ditatuiti

tur.

Horum omnium Conjurati non ignari,i saniora praeteritis agitare incipiunt. Mittunt igitur ad Icohomachos, qui juberent eos a

cepto signo splendidissima quaeque perver

tere Monasteria , ac deinde simul ex omni parte in regiam versus iter dirigere. Interim Gandavensium, Tornacensium, & Valence-nensium, aliorumque facinora crebri nuncii in aulam detulerant. Et in illo rerum articulo perplexae Gubernatrici, Iconomachi ta

240쪽

rso Nico LAI BURGUNDIdem appropinquare traduntur. Hoc fulmine non mediocriter percussa , cogitationem altius mittere coepit , quo evasura tandem esset tempestas, ex omni parte in caput suum promissa. Ingens vis hominum erat, ex

diversis regionibus ad se tendentium. Flandri Affeighemiensem, Silvaeducenses Tongerio ensem abbatias quieti circumsedebant, exspectintes irrumpendi signum ,quod ni libertas relisionis indulgeretur,daturos se Conjurati promiserant. Cum Antverpienses econtra, dispersi per monasteria & pagos,foedis rapinis incendiisque grassarentur. Prima luce Mectiliniam ex improviso adorti, mixta sibi oppidanorum colluvie, Franciscanos & Carmelitas exspoliant. peractoque scesere, Vil-vordiam se proripiunt. Adventus tumultu antium latὰ terrorem dedit. Passim enim j xstabant, postridie se Bruxellam, atque in ipsam adeo regiam agmen moturos , ad paria facinora. Inops consilii Gubernatrix , jamque magis magisque malorum undique urgentium imagine concussa, rem alii super alios nuncii vera falsis miscentes , &tristiora omnia referrent: Viglium ad se accersit. Coii- suetudinem illius jampridem intermrscrat, offendere Proceres verita, quibus ille fastiditus erat, ob virtutem &constantiam improbitati inimicam. Metus suos strictim adveni

cnti exposuit, &quid ad haec sibi faciendum,

SEARCH

MENU NAVIGATION