Syntipae, philosophi Persae, Fabulae LXII, Graece et Latina

발행: 1781년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

πάνη προσανεχων, rutro intentus. Ceterum apud scriptores antiquiores non memini legere hoe vocabulum.

νυτοις ἐξώφροσύνης επιχειρουντας.

1 αὐτων κατατολμησα λαυτων recte omittit Cod. r. a τα δέρματα Θασαί Nescio, an ante τα δέρματα exciderit , aut similis praepositio. 3 τοῖς 9 ύτοις - ἐπιχειρουντας Ita plane Cinnamus

73쪽

PHILOSOPHI

75쪽

nus et cicada. sinus cicadae cantus dulcedine captus interrogauit eam, quibus alimentis teretur, Vt Vocem ita suavem haberet Aer et OS, Te- spondit cicada , sunt alimenta mihi. Quae Um Udisset asinus, artem se inuenisse credens, qua similem Vocem cicadae nancisceretur, richi aperto captauit auram, Ut qui rore ali cuperet , usque dum fame confectus periit. Ita nec contra naturam, nec ultra vires quicquam appetere decet.

Homo et mora.

Aauper quidam homo ignorum fasciculum portabat humeris Longo deinde itinere fatigatus, onere se leuauit, consedit humi et flebili voce aduocauit mortem. Illa continuo adest. interrogans, quid se velit L Re-

76쪽

spondet pauper, humi ut tollere hunc fascem mihi,

huc ego te Vocaui. Adeo in miseriis etiam vitae amantes sunt mortaleS.

x irundinem inter et coruum de formositate certamen erat. Hirundini exprobrat coruus, dicens, formam eius non nisi veris tempore conspici, hieme autem non posse resistere frigori. Meum vero, addit, corispus, et frigor hieme, et calor aestate par est. Haec fabula docet, valetudine et robore corporis pulcritudinem et formositatem vinci.

Flauii et mare. In unum conuenerant fluuii mare Ut accusarent, quod se simulatque eius intrassent aquas, dulces quamuis essent et potui apti, salsos et ad bibendum redderet inutiles. Quae mare cum audiisset, aegre ferens, innoxium se culpari, nolite, inquit, aquas intrare postea meaS, ne corrumpamini sale. Haec contra illos dicta sunto, qui, quibus gratiam debent, eos lacessunt maledictis temerariis.

Fesis et sima. In ossicinam abri venerat selis , repertamque ibi limam lingua lambebat impigra, ita, ut attrita et dolens sanguinis funderet riuos. Ex ipso dolore capiebat

77쪽

bat gaudium, sperans fore, ut ferrum comminueret, donec lingua prorsus consumta est. Haec fabula docet, eos, qui rebus noxiis, ut salutiferis, dant operam assiduam, sero cum damno suo sentire malum.

Venator et lupus. venator cuin videret lupum ouile irrumpentem Uesque multas vi dilaniantem , dolo eum circumuenit eique canes immisit suos, his illum verbis increpans, Miserum animal Vbi nunc est illa vis tua, ut possis Contra canes te defendere Cuilibet ars sua laudem conciliat.

Galli gallinacei duo. uo inter se certarant galli gallinacei Alter victus in remoto loco se occultauerat. Alter victoria potitus fastigium tecti occupauerat. Ibi cum se victoria elatus insole te iactaret aquila delapsa sursum illum secum rapuit. Hoc argumento cognoscitur, neminem fortunae et viribus nimis credere aut stulte superbire dόbere.

Columba et vas aquaticum.

Iolumba siti compulsa aquam ut inueniret huc illuc ambulauerat. Conspecta deinde picta in pariete hydria, vas aqua plenum se inuenisse credens, celeri im-

78쪽

petu petiit potum. Sed semianimis illis parieti conci di humi Morti ergo vicina sic secum locuta est Infelix ego et misera, quae aquae nimis appetens non cogitaram vitae periculum. Temeritatem et celeritatem lentum consilium vincere solet.' Corvus et asor. oruus cum vidisset ab aquila agnum corripi de grege, voluit eius exemplum sequi Arietem ergo, quem in grege oberrantem videbat, cupiebat furtim secum auferre sublimem. Hic dum arietis in vellere aduncis haereret unguibus, aduentu suo oppressit eum pastor multisque caesum verberibus morti dedit. Impotens cum imitari vult potentem, non solum imbecillitatis conuincitur, sed graues etiam stultitiae luit poenas.

Lepus sitim ut aqua extingueret in puteum descenderat largisque haustibus se satiauerat. Inde cum vult reuerti occlusa via ino P consilii, vehementer se cruciat. Quod animaduertens vulpes, quae forte illum ibi offenderat , Maximo , inquit, mehercule versaris in periculo. Sed prius te oportuit deliberare, qua via ex puteo posses ascendere, ac deinde demum descendere. Haec fabula arguit eos, qui spreto consilio, temere ad agendum inpelluntur.

79쪽

Taurus, Leaena et Aper. aurus dormientem leonem repererat, Iam ille percussum cornibus interfecerat. Interim accesserat leonis mater, quae filii casum acerbe lugebat. Quantetulantem ut animaduertit aper, stans procul ita illam allocutus est, Quot putas reperiri homines, qui liberos suos a vobis interemtos plorent 'Qua quis mensura aliis mensus est, eandem no-que ei redditur.

Pasor, ouis et leo. I astor cum perdidisset ovem, hoc pacto rogauit deum, ut, si istam recepisset alteram immolaret Cimcumcursitans deinde offendit leonena, qui, quam Uaesierat, laniaret ovem. xvi cognoUit, Vtinam, inquit, periculum a leone effugere possim Libenter altera quoque redemerim Vitam Ue. Vitam mortales lucro et diuitiis praeferunt.

In duos tauros leo faciebat impetum, lautas sibi pulas quaerens. Illi coniunctis viribus opponunt cornUa, medios ne irruere possit leo. Duobus ergo impar leo viribus dolo agere coepit, sicque est allocutus alte . rum, Amicum tuum si prodideris mihi, incolumem itinc ego te dimittam. Qua usus fraude facili virumque necauit negotio. Ita

80쪽

iso SYNTI PAR

Ita et ciuitates, et homines, quamdiu inter se concordiam colunt, facile liostes vincunt ea autem soluta cladi repente fiunt obnoxii.

Vulpes et smia. vulpes et simia eundem in locum faciebant iter Cuin per sepulcra eas via duceret, simia ad vulpem, Omnes, inquit, quos hic sepultos vides, parentum meorUm liberti erant. Callide, respondet vulpes, mentita S. Nec enim horum quisquam, qui humati sunt, te potest conuincere. Haec fabula notat eos, qui opportune conuincUnt mendaces , quique manifestum mendacium pro veritate venditant.

eruus ad fontem stabat, sitiens ut biberet aquam. Hi dum in aqua videt effigiem suam, tenuitatem crurum vituperat, laetatur Ver forma cornuum. Repente venatores adsunt, eumque perseqUUntur. Quamdiu per campum fugam facit, pernicitate pedum euadit. Cum vero imprudens attingisset sylvam, cornua sunt implicita raniis. Comprehensus deinde eum luctu haec verba edidit, Heu misero mihi, qui iis, quae vituperaram, seruatus sum, quibus autem gloriatus fueram, perii. Neminem suarum rerum quicquam laudare decet, nisi quod utilitatem piadstet. 6. Canis

SEARCH

MENU NAVIGATION