Summarium nouorum autenticorum testimoniorum tam Europæorum, quàm Sinensium nouissimè è China allatorum circa veritatem, et subsistentiam facti, cui innititur Decretum sa. me. Alexandri 7. Editum die 23. Martij 1656. et permissiuum rituum Sinensium;

발행: 1702년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

IIa u

praesentia eredenda animarum in Tabellis, apud Sapientes ,

Magna Doctrinae peritos , ne umbra quidem horum omnium est;& quis haec somniat Cultus illi, Ritusque omnes, non alio ani mo sunt instituti, nec alio consilio exhibentur, fiue Cum fucio , siue Progenitoribus , quam gratitudinis , & obseruantiae causit erga mortuos , & absentes , quasi praesentes adessent, qui est genuinus librorum nostrorum sensus , ubi non legitur Pis, hoc

est , quod sint praesentes , sed Pi re adali, hoc est , quasi ades

sent praesentes ; Tartara enim, non Sinica lingua loquebatur .

Quartum Testimonium sit a lprimo Imperi j Ministro , seu Colao,

qui eam modo iam a I . annis dignitatem obtinet, nomino T Savha. Is grsgari j militis filius in litterarum studio eum successiim habuit, ut ab infimo Magistratus gradu , ad supremum , quem cum summa laude administrat, paulatim conscenderit. b Imperatore ita aestimatur , ut quamuis saepe ob Senium d mitti ab ossicio petierit, numquam id consequi potuerit ..Hii vir, qui etiam pluribus annis Supremum Praesidem Tribunalis Rituum egit, die a 8. Mais anni huius, interrogatus a duobus Patribus e Societate I a s v , quid sentiret de cultu erga Cum fucium , & Progenitores mortuos, a sapientibus Sinis exhiberrsolito, & quae esset mens litteratorum Sinarum circa illos Ritus Primum ab illis quaesiuit, quam ob causam id a se interrogarent e Responderunt, nihil se aliud intendere, nisi ver qin, &germanum sensum horum Rituum edoceri ab homine , quo scirent vix quemquam esse in totoImperio per itiorem in his rebus, utpote , qui a puero litteris egregie operam dedit, quique sim ullo alio, quam Doctrinae , & suminae in rebus administrandisperitiae adminiculo, per omnes Magistratuum gradus, ad supre- main Primi Colai dignitatem euectus est , aliqua dubia de germano eorum Rituum sensu exorta esse in Europa, quo pro indovellent declaratam sibi rei veritatem transinittere . Cognito hoc interrogandi motiuo , Colaus sic ait: Praedictus cultus adhibetur tantum ad ostendendam gratitudinem , ac reuerentiam . Ad haec cum nihil adderet, protulerunt Patres horum Rituum e planationem illam, quam Imperatori obtulimus, supra rotatam, nulla facta mentione responsionis ab Imperatore datae a huic tamen explanationi addiderant, quod per vocem Tien, seu Xamti, non tutelligatur Coelum Materiale, divisibile, quod caret i telligentia,a Sapientibus, ac litteratis coli; sed aliquod Ens im- ἰmateriale summe intelligens , cuius est bona bonis, & mala malis rependere. Legit ille attente oblatam explanationem, & relegit; haesitque aliquamdiu ponderans diligentius, quae de Coelo

intelligente, ac remunerante scripta erant ; tum reddita eis illa

explanatione , ita est omnino, inquit, uti in vestro scripto expa-suistis. Diqitiroo by Corale

112쪽

suistis. Ritus illos clare, & in vero sensu pxplleuistis. Hoc res

ponsu in , etsi singulis capitibus satisfacere videretur ; nihilominus ultra quaesiuerunt , num in Cumsucio, & Progenitoribus mortuis agnoscatur aIi quid preter humanam conditionem Numab ijs aliquid speretur, aut petatur Num Sapientes existiment, animas in Tabellis residere ξ Aut in illas tempore, quo siccoluntur, descendere Aut appositorum ciborum fumo pasci ξTum cum risu quodam eiusmodi opiniones reprobante,ait; quonam modo id possent existimare Si qui peterent, an id circo consequerentur Haec omnia ad significandam gratitudine iaerga Imperi j Magistrum , & vitae authores fiunt, nihilque aliud Prorsus intenditur . Haec ille primus Imperi; Minister maximi nominis,qui olim decreto pro concedenda in toto Imperio Christianae legis libertate , primus subscripsit . Quintum Testimonium sit, quod nobilitate generis, ac authois ritate primum locum obtinere posset, scilicet Nepotis eiusdem Cum fucij, qui haereditarium a multis saeculis Principatum obtinet in illa regione, quae Sepulchro Cum fuci j late circumiacet, & ibi in maiorum suorum terris, ac domicilio sedem habet

in Prouincia Xantum . Huic neque scientia rerum, quae ad cui tum Cum fuci j Progenitoris sui pertinent, deesse potest, utpote, qui eo in loco habitat, ubi etiam ab ipsis Imperatoribus Cum- fucio cultus exhibentur,neque etiam Zelus tuendi eius honoris,

cum ille cultus exhiberi solitus Cum fucio, Familiae capiti in

proprium eius honorem cedere censendus sit .

Ille autem Cum fuci j Nepos, clim hoc anno in aulam venisset Imperatoris Natalitio, a P P. Societatis ibidem interrogatus, quid censeret de illa declaratione legitimi sensus Rituum Sinicorum, quae fuit Imperatori oblata ; ubi illam legit; ita seripto , suo nomine subsignato, & proprio sigillo munito, respondit. Vidi vestram ad Europaeos responsionem circa Ritus fiuius Regni, scilicet honorari Cum fucium ob doctrinam , non vero ab illo peti

prosperitatem , aut protectionem . Ita plane es, ct veram huius cultus radicem attigistis .

Sextum si Testimonium Sinensis Colai, siue primi Ministri inter Sinenses, nomine Vam i, viri toto Imperio, ob eruditionis, ac prudentiae famam celeberrimi, qui iam ab annis plusquam 2 o. , Colai, seu Primarii Ministri officium gessit . Hic consultus su per legitimo sensu Rituum Sinicorum, ita respondit scripto proprio nomine signato, & suo sigillo munito . Vidi illam explanationem vestram Rituum Sinicorum t Clare, & distincte dec Ia- rastis verum , & legitimum sensum , quo Sapientes, & litterati Sinenses, Coelum colunt, Defunctos Parentes, Maiores, Magi- .strumque venerantur. Illud Decretum, quod circa horum Ri-Κ. 3 tuum

113쪽

inum declarationem , Imperator iuxta Regulam Imperi j pro tu lit, plane ex Doctrinae Cum fuci j veris fontibus est. Septimum Testimonium sit viri quoque Sinentis magni nominis ob eruditionem , nomine Cam 3m , qui multis annis in litteris Sinens bus Magister Imperatoris, & riliorum eius, quotidie in Palatio deserui jt, di pluribus annis Tribunalis Rituum Praesidis ossicio functus, nunc supremam ab aliquot annis Colai, seu Pri. mar ij Ministri dignitatem obtinet. Quaesita eius Sententi circa declarationem veri, de legitimi sensus Rituum Sinicorum i ,

hoc Testimoniu)n suo nomine subscriptum , O proprio sigillo

munitum reddidit. Vidi exemplar litterarum, quas litterati Europaei hic degentes i e scripserunt ad suos in Europam , in i jiaque animaduerti valde perspi uc exponi rationem Sacrificiorum Coelo hic offerri solitorum , Rituumqtie Ceremonialium, quibus colimus viros virtute praecellentes, ac Progenitores Defunctos ; atque hinc intellexi praedictos Europaeos sic esse in librorum nostrorum Cla ilicorum lectione versatos , ut probe discernant certa ab incertis , videanturque subtilissimos eorur sensus penetrasse , immo & illorum Sententia penitus , ac sin

vlla diuersitate concordet cum Ritibus, & praxi praescriptis a Priscis , sapientissimisque maioribus nostris . Vnde ad plene satisfaciendum desiderio virorum litteratorum, ad quos rescripse xunt, satis est, si proponant ijs legendum responsum super his datum , & ab ipso Imperatore sic approbatum, ut ad perfectam rei cognitionem nihil lupra desiderandum videatur. Octauum sit Testimonium omnium Litteratorum totius Chinae facile Prinςjpis , nomine Han; qui nunc Supremum Prae iidem agit Tribunalis praecipuorum Imperii Doctorum , qui ex omnibus Prouinciis, praevio examine , ab ipsom et Imperatore deliguntur i hoc Tribunal Han lin)uen dicitur, in hac Curia grauissimum : in super Praesidem agit Supremi Tribunalis Rituum, eruditionis suae fama celeberrimus. Hic vir primarius, lecta illi declaratione circa legitimum sensum Rituum Sinicorum, quam

Imperatori obtuleramus , in Europam transinittenda; suo no- miue, sigillo firmatum Testimonium hoc reddidit. Praecipuorum Capitum Doctrinae Sinicae, quae pertinet ad cultu Xamti ; item ad Ritus, quibus colimus Defunctos Progenitores, ad Magistros , legitimum sensum vere penetrarunt. Lecta enim illa declaratione , quam mittunt ad suos in Europam , eam Obseruaui plane conformem esse cum Doctrina veterum Sapientiun , & cum prplandi luno aeque , ac eximio sensu librorum

Classicorum : it ille . Ex eodem autem Supremo Tribunali Imperii Doctorum , qui rei litterariae , & libroruili Clascorum interpretationi praesunt, ali

114쪽

DI rqui alis D γ oces interrogui lisper eodem sensu Rituum Sinico. ruur: ide in , aut simile Test uno tum dederitat, propria subscriaptione , ac sigillo aut henricum . Nonum restini odium sit eius, qui secundus est a Praeside titulo honorario in Supremo Tribunali Rituum, nomine Suu , inter Doctoi es in praedicto eorum Tribunali maximae authoritatis , Praefectumque agit Regiae Bibliothecae, & Praesidem Tribuna- Iis , ad quod circa cultu ni Cum fucij caeremoniae spectant. Clim unus e nostris Patribus aulam magni Gymnasij Cum fuciani Gue ιu Lien dicti , ingressus die et . Lun .e 3. anni huius, quae Peli inierecta est in honorem Cum fucij, estque inter omnes aulas toto Imperio , huic Philutophorum Principi dicatas , long celeberrima ; inuenit loci illius, ac caeremoniarum Cum fuciani cultus Presidem predictu Sunt ore. Ab illo interrogatus,quam ob causa venisset. Respondit non aliam esse , quam desiderium audiendia viro Rituum Sinicorum peritissimo,ac pretcipui Gymnasij Cum-iuciani Praeside , quisnam sit verus, ac legitimus Sapientum Sinarum sensus , circa Ritus, quibus Coelum , Progenitores De functi, atque Cum fucius coluntur. Quibus dictis, obtulit ei legendum folium eo s. usu conscriptu in , quo fuerat Declaratio Imperatori oblata, nulla tamen huius oblationis facta mentione . Legit Praesta attente , semel, iter uinque lingula verba perpendens, & illud quoad singula capita valde approbauit, dicens: plane conformia illa elle Sapientum doctrinae . In eo autem praeceteris laudauit ultimum caput, quod spectat ad Coeli cultum, atque in primis verba quaedam addita, quae summam Xamti intelligent ιι iri tribuunt Decimum sit Testimonium viri Senis, non tam dignitate, qua minter Tartaros, & Sinas suinina eruditione insignis , nomine Li, qui per Io. , & amplius annos ab Imperatore occupatus est in Palatio, modo in componendis libris, tum Tartar cis , tum Si nicis de multiplici argumento, atque in primis de ijs , quae pertinent ad varias Religiones, seu Sectas , quae in hoc Imperio vigent , modo in vertendis scient ijs Europaeis in alterutram linguam , quam utramque apprime callebat. Is etiam vertit iam

pridem libros P. Matthei Riccii de Dei Existentia e lingua Sinica in Tartaricam , & quosd im alios, qui modo magna utilitate impressi sunt. Tantae igitur Eruditionis vir, & Sinicae vetustatis notitia vix ulli secundus, interrogatus quondam ab aliqnoa nostris nam ab aliquot annia oba jt quid de praedictis libris ,

eorumque Authoribus sentiret: is ingenue, ac sine fuco, pluries assςruit, manifeste relucere in illis libris genuinam veterum Sapientum Sinarum de colendo Coelo, seu Xamti, Doctrinam, ac

perfectam eius, quo ad hoc, cum Christiana Religione eo

115쪽

Irε formitatem . Addidit, mirari se satis non posse, qui fieri potui ias et , ut P. Matthaeus Riccius sic penetrasset abstrusissimos librorum suorum Canonicorum sensus , & viri extranei perspicaci vitantam ibi lucem attulisset, ubi doctissimi quique pluribus saeculis caecutire videntur. Demonstrauit enim , ii quieti .it, veri

Dei cultum , ac cognitionem fuisse ab antiquissimis temporibus apud Sinas, primum , ac praecipuum priscae Sapientiae caput ἱ ea quidem claritate , ac soliditate , ut vel ipsum litteratorum vulgus , ex ipsiuis libris tanti momenti veritatem , magna facilitate, di cum euidentia intueri possit. Verterat idem senex librutria P. Aleni, de rerum omnium vera origine e lingua Sinica tria

Tartari cura, quae versio etiam typis data est aiebatque hunc Riccio aliquanto inferiorem , quoad profundam notitiam Sinicae antiquitatis 1 sed quo ad styli Sinici elegantiam ; artem quo scribendi, celeberrimis Sinarum Oratoribus , & Philosophis, ne exceptis quidem antiquis, facile aequiparari posse. Haec qui ab eius o: e accepit, iurato testimonio testatus est , cuius hic originale seruatur.

His decem Testimoni js alia quam plurima addere possemus , tum virorum Primatum , & Insignium Eruditionis fama ; tum etiam ordinis minoris r sed cum nimia eorum exquisitio aliquam suspicionem mouere possit, atque etiam ad Imperatoris notitia venire, cui displiceret, nobis satis non esse sententiam suam ; idcirco iudicauimus, ab ulteriori diligentia abstinendum, qua exhiberi possunt, si opus est, sine numero alia Testimonia , quta eundem Caeremoniarum Sinicarum sensum asserant'. Allatis etiam addi possunt quorumdam antiquorum Testimonia ex archiuio Peliinensi authentich exarata; nempe Doctoris Pauli, qui supremam Colai dignitatem sua Eruditione obtinuit, alior uinque litteratorum Christianorum, qui suis quoque litteris ad ma gnas dignitates peruenerunt; quorum sane prolata authoritas longe validior debet esse,qua dece Christianorum nullius plan Enominis, quae accepta contra Societatis nostrae opiniones Romganno 16 3. prolata sunt. Non omittendum pariter ex eodem

Archiuio depromptum celeberrimi viri 3e nomine, dignitat Colat authenticum Testimonium , quod refert P. Iulius Aleni in Epistola data in Ham Cheu die 3. Februaris anno I 62 S., ubi sic ait. Naui iter faciendo cum γe Colao, cum de lege Diuina disseruissem , mihi ille dixit : Nos etiam unum Deum agnosci mus Dominum totius uniuersi, qui bonis praemia largitur, & ma Ios supplici js castigat; sed cum differentia nominis; nam vos vocatis Tien Chu, id est Coeli Dominum; quod vobis nocet, mO uetque suspicionem cuiusdam malae sectae, & nouae , eo quod non sit idem nomen , quo nos nominam s. Quare ergo no Diqitigod by Cc oste

116쪽

1 IT. utimini nominibus , quibus utimur , nempe Tien , ct Xam Tt, ad significandum verum Deum, sic vitaturi suspicionem piauae

nouitatis, addita, si opus est, aliqua explicatione vestro modo, ut rem significatam certius exprimatis. Et rursus id ervi,

paulo post , discurrimus, inquit ἰ per comparationem corporis humani, in quo necesse est spiritum , seu animam existere, quae illus gubernet, & regat; & sine qua corpus se su stinere nequit , aut operari. Ita in hoc mundo nccessie est existere Supremuntia.Dominum , qui illum gubernet , & dirigat res singulas ad suum finem : & in hoc quidem plane vobiscum sentimus. Ita Colaus, sua Eruditione suo tempore celeberrimus , qui quidem legem , Christianam, eiusque Praedicatores valde aestimauit, dc amauiti etiamsi illam amplexus non fuerit.

S. V I. clarissima Diuini Cultus ex Traditione Monumenta Tam praeclaro ipsius Imperatoris, Imperij que Magistrorum Testimonio consonant multa , quae etiam nunc eAtant , Diuinae notitiae impressa, nec obscura vestigia. Haec traditionis nomino

ideo complecti placuit, atque hoc loco subnectere; quod ab

omni retro memoria, quasi per manus propagata , ad nostrariis usque aetatem peruenere . Inter quae primum profecto locum obtinent, quae Pehini videre est in duobus Templis tam Imperatorum , quam totius Imperi j nomine magnifice constructis , altero Tlen Tan dicto , altero Tι Tania In haec igitur Ioca vulsaribus Iliteratis parum cognita , regia usus authoritate nostrorum aliquis, cum meditato penetrasset, atque in ipsa adyta 1 sex Mandarinis loci Custodibus, rerumque omnium scientissimis honorifice deductus esset; omnia ita per otium lustrauit, inspexitque, nihil ut prorsus, siue ad locorum Iconographiam , siue ad Rituum cognitionem, desiderari possit . Ex multis aliquando forte sigillatim reserendis , nunc pauca delibabimus, ea nem-re , quae ad argumentum magis spectant, Eruntque r. De obiecto Cultus a. De Materia , & apparatu Sacrificiorum . 3. De Sacrificantis persona , & ratione . Initium esto a Tien Tan omnium antiquissimo .

De Templo et ien Tan. Primo igitur, quod adorandum in Tien an proponitur , ab omni

Idololatriae consuetudine abhorret mirum in modum . Ni illa

ibi statua , nulla imago, nullum signi, figuraeuc , vel leue indu

ctum .

117쪽

cium . In utroque Boreali, & Austra li Templo, nihil pror sex est , nisi nuda , simplexque inscriptio in tabella Mobili, Sinice, &Tartarice nitidis , aureisque litteris exarata . Sinici characteres.sunt hi Hoam Tten Xam mi, quos tres voces Tartaricae ita reddunt: Tergbi ab cai Han . Hoc est ad verbum . Alius Supremus Caeli Dominus.

In Frontispicio TempIi Austratis Sinice sic legitur di mammin ru, Tartarice vero sic di Ab Cai Hanni ordo : id est r Caeli Stipremi Domini Templum. Denique in Boreali Frontispicio Sinica epigrapbe sic habete Η m Rien Gen , seu Supremi Domini Auli,

nam Tartari hanc ita vertunt: Ab Cai Hanni Tlen . Quo loco admonendus est Lector, rerum Sinicarum minus peritus , has Tartaricas Inscriptiones, seu versones, tam ab omni aeqv

uocatione, & superstitione alienas, fuisse ii peritissimis utriusque linguae Viris adornatas , &post diuturnam de legitimo Imperii

sensu consultationem, tandem demortui Imperatoris, atquω Tribunalium authoritate , Sinicis Inscriptionibus conformes iudicatas , adiunctasque . Quamquam & ipsi Sinici characteres ex se habent sensum planum, & multorum Sinarum hic degentium iudicio magis magnificum. Praeterquam quod enim duo ultimi characteres Xam Tt, sua ex institutione, usuque significant Supremum Imperatorem, character primus Hoam, qui & ipso ex communi acceptione eandem Imperatoris exprimit dignitatem , habet etiam ex sua hyerogliphica compositione, proprijsque elementis , energiam significandi dominium absolutum in omnes Reges; componitur enim modo per abbreviationem ex Pe littera , antiquitus fiebat ex littera ru, quae significat ex se , & ex littera vans, quae significat Regem, quasi diceretur Tex ex se . Atque haec nostra obseruatio abunde demonstrat Sinicam Inscriptionem non esse indignam Deo nostro, qui a Sacris Scriptoribus appellatur, Rex Caelesis, Rex Regum, O Dominus Dominantium.

Cceterum hae omnes votes, Regis , Supremi Domini, similesque , cum sint in communi populorum sermone positae, &, ut de Dei

voce argumentatur Tertullianus , omnium eonscientia agnitae ,

neque in Philosophiae Scholis, aut Idololatriae fanis natae; usum habere certe possunt; excitant enim re ipsa hic , & ubique gentium in audientis Populi animis ideam Entis viventis,& provoluntatis imperio gubernantis; quem Populorum sensum, pauci illi., qui apud Sinas, ficut etiam apud Europaeos inanibus amputijs, tortisque contra textum perspicuum explicationibus conantur obscurare,ingeniosi quidem a suis Sectari js venditantur , cordatis vero hominibus prorsus persuadent illos ultro , ne ubdeant emicans lumen, oculoa suos obuelare.

118쪽

Secundo . Quod spectat Sacrificiorum materiam, apparatum qu , paucis absoluet, qui dixerit, haec Regii Temni Sacrificia, non paruam habere affinitatem cum legis Naturalis, aut etiam scriptae sacrificiis . Sunt enim imprimis pura a sceleribus , quae ido- Iolatriae admixta semper fuisse Annales nostri referunt. Nihil hic humani sanguinis , nihil obscoeni, theatrici nihil; Omnia obseruantiam , & munditiem praeferunt. Quinque , sicut apud Hebraeos, victimarum genera, & in his praecipuae Vituli, seu Tauti, & oues. Sacrificiorum non unum genus. Expiatoria alia,& Pacifica. Alia velut Eucharistica pro agendis Supremo Imperatori grati j s. Alia impetratoria pro obtinendis nouis beneficijs : v. g. τιen Tan suo in ambitu habet Templum magnificEextructum , dictumque Ri Curan pro petenda Annona ad Populum sustentandum. Inter haec sunt, eaquς praecipua, quae rationem habent Holocausti, in quo victima , nimirum Bos masculus , seu Taurus iunior, pinguis, selectusque igne absumitur, idque in Altari quadrato, cauo , craticulaque substrato ,

cuius molem , situm , dimentiones consideranti non occurret facile quid diseri ni is inter Iudaicum Holocaustorum Altar . Similitudo eadem obseruatur in Mensae odorum, seu Altaris

Thymiamatis forma i in sacrificii instrumentis ; in modo mactandi Victimas , nunc membrati in caedendi, aut intestina detrahendi, superque lignorum struem componendi; nunc victi- inarum carnes coquendi, atque ex illis, alijsque eduliis coram supra memorata Tabella, seu Diuino nomine , quasi conui uium apparandi. Quod etiam de antiquis Sacrificijs obseruant passim Interpretes; inter quos Tirinus noster notati in ijs Deo quasi conuiuium apparabatur, quod vice Dei ignis tamquam ab eo

missus devorabat. Qui vero delectus in victimis, Ministrisque loci Custodibus , quae leges longum esset prosequi . Reijciuntur pecudes mutilae , laesae , uno verbo , laborantes infirmitate , aut vitio ex ijs, quae Q. Levitici describuntur. Quae vero admittuntur in Templi pascua, maiori cura aluntur , lauantur, faginantur . Multo plus est cautionis in Ministias cooptandis . Sunt illi ex ipso, nec qualicumque Mandarinorum numero, famae illesae , atque integrae . Doctrinae non vulgaris . Nec solum a Sacris arcentur in iudicio damnati, criminis rei, supplicio , poenave publica affecti; sed etiam alicui vitio, defectuique naturali obnoxij. Iam vero sub ipsas quatuor anni tempestates, quibus fiunt Sacrificia , indicitur Triduanum , & uniuersale Ieiunium , abstinentia scilicet ab usu carnium , vini, imo & a ludis , Comae dijs , Uxoribus, negoti jsque forensibus . Vnde Mandarini extra proprias aedea in publicis Tribunalibus tenentur pernoctare . Ipie etiar

119쪽

i Imperator e Palatio secedere in Chat cum, seu Aulam Ieiunii , cac Poenitentiae, jntra Templi septa hunc ad finem aedificatana , ubi solitarius sibi uni vacet, seque perficiat accurato vii Iosequuntur sui examine , iuratoque emendationis proposito .uAd idem porro Mandarinis omnibus suadendum, facit illa cete . bris Tabel a , quae toto hoc triduo Pevini in Tribunalibus perstat proposita cum hac epigraphe : Regnum babet legem. Spiritus

videt, quinam eam obseruant, quinam eam violant. Nempe

existimarunt veteres Sinae hac Spiritus ubicumque videntis, ac omnia scientis cogitatione, posse homines facile deterreri a vi latione legis ad Sacrificium necessariae . Vnde autem haec tanta cum vera lege in Sacrificijs, Ritibusquo similitudo profluxerit ὸ quorsum instituta ad Sacrificium Supremo Imperatori offerendum haec tam parum vulgaris animi , cor porisque praeparatio ξ definiendum alijs relinquimus. Existi- mabunt tamen , credimus, viri in re Antiquaria versati, haec omnia collectim sumpta , & a remotissima antiquitate in usum

inducta , indicare prima Sinicae Monarchiae tempora fuisse Diuinae notitiae plena r itemque sontem demonstrare purum; qui licet per tot laecula,alijs, alijsq; superstitionibus interdum fuerit

infectias ; corrumpi tamen sic non potuerit, Vt a subsequente sanioris mentis successore, suo splendori utcumque non fuerit restitutus . Nobis satis interea sit, rem , Uti est , narrare , & nouo argumento, uti appellant,ad hominem demonstrare nouis atheis, hanc suam: de Coelo Materiali , sensusque experte ineptam . ideam , cum tam sollicita antiquitatis Sinicae , quam veneranis

tur , institutione , cohaerere omnino non piale .

Tertio . Quo melius intelligantur, quae de tertio proposito capite sumus dicturi, aduertendi tu est, Boreale, & Aii strale Templum, quod supra indicauimus in loci rien Tan dicti ambitu comprehensum , duobus utrumque constare aedificijs, quorum alterum interius recondendae per annum supra memoratae Tabellae destia

natum est . Alterum exterius est instar Ecclesiae, ac Regiae Coeremoniarum Aulae , in quam solemni die defertur Tabella , exponiturque . Haec porro utraque Aula nihil est aliud , quam podium magnificum , seu moles praegrandis , alta, solida, orbicu- Iaris , tribus similis constructionis ordinibus gradatim assurgentibus pulchre distincta , quo a quatuor regionibus triplici nouem gradum seri h ascenditur. Id tamen est inter utramque discriminis, quod Borealis sit marmore.albo exteriuS circumuestita, habeatque in medio culmine templum rotundum , tecto triplici, flavoque visenduin , sub quo eminet thronus Sacrae Maiestati dicatus , a Regio throno nihil admodum diuersus . Australis vero Aula lateribus Coelestis coloris circumfulgeat,

120쪽

12 I

proque tecto Coelum ipsum habeat; tecti tamen loco , dic solemni erigitur tentorium , futurum Tabellae Sacrae Tabernacu

Quae vero coram hac Tabella , seu Supremi Imperatoris nomin , obsequia impendit Imperator cui soli id licere omnes relationes doce ut conueniunt plane cum solemnibus illis obsequijs , ab uniuersa Mandarinorum turba Regia in Aula quolibet anno ipsi deferri solitis . Nam obseruabant ipsi Mandarini Cust des, atque Ministri quemadmodum Imperator, qui per an num domestico Palatio quasi clauditur, aperiente se anno , magniticam Imperi j Aulam subit, thronoque sublimis habet coram se omnes Aulae Magnates, & Tribunalium Mandarinos suas

per classes distributos , ac pretiosis vestibus indutos, dato signo, inter Musicorum omne genus , per certa interualla sese prosternentes , & usque ad solii in novies caput reuerenter inclinantes ;cadem prorsus ratione Tabella Supremi Imperatoris nomen preferens , effertur ex interiori Templo, quasi e domestico Sanctua rio, in ipsam exteriorem Aulam, locumque .publicum interplalternium, & tripudiantium Choros, quibus olim ipsim et Imperatores immiscere se non sunt dedignati.

Vbi vero throno parato imposita ea a. eum Imperator , positis vestiatius, indutisque violacet, & hyacintini coloris, prima Aulae septa ingressus cum Ministris, Principibus, atque Magnatibus, coclero interim magnifico Mandarinorum comitatu subsistere exterius iusso, suosque per ordines pulchre disposito, solus podij gradus ascendit, & quidem laterali via , non media; quod ipsum a subditis erga Imperatorem in Palatio obseruatur. Vbi vero attigit secundi ordinis gradus supremos , non ausus vltraeis ascendere, tum dato signo , perstrepenti omni Musicorum multitudine , Imperator in genua procumbens , capiteque in solum usque novies , ac per stata interualla demisso una cuin numeroso illo , superboque comitantium exercitu reuerenter adorat Sacram Supremi, suique Imperatoris Maiestatem. Quod tanto ille sibi honori ducit, ut libentissime audiat a suis compellari se nomine Pi Hia , dirigendo orationem Reuerentiae ergo ad Praetorianas excubias, quae adstant sub gradibus throni Imperatorii , non ad ipsum Imperatorem . Adorationem excipit oblatio magnifici sacrificij, tam Imperatoris , quam Imperi j nomine parati, praecone Regio legente interea voce alta, ac distincta , nomine Imperatoris, oblationis formulam , Musicis omni instrumentorum genere praecinentibus proprias cuiusque actionis antiphonas. Hae vero magnificis plane verbis Diuinae naturae Potestatem, Maiestatem, Scientiam , Prouidentiam, aliaque attributa , & beneficia representant ἐ

SEARCH

MENU NAVIGATION