Summarium nouorum autenticorum testimoniorum tam Europæorum, quàm Sinensium nouissimè è China allatorum circa veritatem, et subsistentiam facti, cui innititur Decretum sa. me. Alexandri 7. Editum die 23. Martij 1656. et permissiuum rituum Sinensium;

발행: 1702년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Quod autem attinet ad Sacrificia , Coelo offerri consueta a Priscis Regibus , & Imperatoribus , sunt ea ipsa , quae Philosophi Sina vocant Kiaoxe; hoc est Sacrificia Coelo , & Terrae dicat , quibus ipsum Xam Tt, sue Supremum Dominum , coli dicunt:

quam pariter ob rationem Tabella , coram qua ea Sacrificia osis eruntur, praefert hanc Inscriptionein, Xam Ti, hoc est Supremo Domino . Unde manifestum est , haec Sacriticia non offerri Coelo Visibili, & Materiali, sed speciatim Coeli, Terrieque , ac rerum omnium Authori, ac Domino, quem prae timore summo , ac reuerentia , cum non audeant proprio nomine appellar ;Coeli Supremi, Coeli Benefici, ac Coeli Vniuersalis appellatio ne inuocare solent: quemadmodum ubi loquuntur cum reuerentia dς ipso Imperatore, omissa relerentiae causa Imperatoris appoflatione, dicunt; infra eius Throni gradus, aut Supremam Palatii Aulam appellant; quae appellationes cum sint diuersis quo ad nomen ; re ipsa tamen , quoad rem nomine significatam , sunt plane unum , & idem . Hinc similiter manifeste patet, Tabellam illam honorificam, nobis olim ab Imper' tore concessam , in qua propria manu has voces s cripsit, Lim Tien, Coelum colite , re utra fuisse in hunc eundem sensum datam . Nos homines Exteri, ac subditi Imperatoris; cum simus eiusmodi Rituum parum periti, ignoremusque, an scriptum hoc cum veritate concordet, necne : reuerenter supplica inus , ut nobis , super ea re dignetur Regia documenta impertiri ,& responsum hoc, si in aliquo aberret a vero Sjnarum sensu, emendare . His perlectis , & attente consideratis , ac Persensis. Imperator in hunc modum respondit lingua Tartara .

Luae in hoc scripto continentur, optim scripta sunt, inpiane concordant cum Magna J Do trina . Coelo , Dominis, Parentibus, Magistris , ac Pro-Auis debita obsc-ouia praestare , ista orbi uniuerso communis est lex . Ea , quae in boc scripto continentur, verissima sunt, neque egentvlla prorsus emendatione .s J Sinae Doctrinam Cum cis , Magnam Doctrinam appellant. Praedicti duo Mandarini ab Imperatore egressi, prout habebant in

mandatis, hoc Decretum nobis Iuridice intimarunt, coram multis praesentibus in area interiori Palatij, Imperatoris interiori Aulae Tam Sim Tien dict.e vicina ; & illico scripto exaratum e Xemplar alterum nobis traditum est, alterum inter Acta Regia

S. III. Disitiros by Cooste

102쪽

g. I I I. Consecuta pos Declarationem diuulgatio P

HKC autem Imperatoris Declaratio statim cum magna approbatione excepta est : multis mirantibus, esse inter Europaeos litteratos, qui eXistimarent, litteratos Sinenses aliquid in Cum- fucio, praeter dignitatem Magistri, aut supra hominem litteris insignem , agnoscere , aut venerari, Defunctis Maioribus honores plusquam mere Politicos exhibere . Alijs dicentibus f inter quos Vam Tao Hoa Aulicus in primis eruditus J se aliquid mortuum non venerari, quale est Coelum Materiale , sed eius, & rerum omnium Supremum Dominum , qui omnia videt, & intelligit, si aque Prouidentia gubernat; Talem futuse sensu in Veterum Philosophorum, & maxime ipsius Cum su-cij, tam clarum , & manifestum, ut negari a nemine, nisi scitae veritati repugnante, possit. Alijs vero exclamantibus, quid Θ Familiae , & Domus singulae Herum suum habent, Ciuitates Praefectuin, Regna , & Imperia Supremum Dominumia , qui illa gubernet : & pro Universo non erit Dominus, qui illum cum Intelligentia , ac Prouidentia moderetur &cum

Iustitia regat Atque ex ijs fuit Sis Tas 1e inter Academicos Regi; Collegis Han Lin ruen dicti, vir sane ingeni3,&eruditionis non vulgaris, atque ideo vivis prae omnibus selectus ab Imperatore ad Algebram Europaeam styli Sinici purit te dilucidandam . Post aliquot dies , in nouis publicis per Prouincias diuulgatis ,

hoc Imperatoris Decretum apparuit, quod suit Ubique , quod sciamus , cum approbatione exceptum . Noua autem sublic sin Sinis, non talia sunt, qualia in Europa nostra , ubi Omnis generis relationes congregantur . In his Sinensibus, quae a Curia proueniunt, vix quidquam aliud , quam Imperatoris , aut Acta, aut Decreta leguntur . Quoniam autem varijs in Prouinc ijs, multisque Vrbi bus prodiit impresta haec Imperatoris sententia : expedit hic genuinum , uti ad Prouincias nussum est, ac diuulgatum, exemplar, seu textum proferre, idiomat 1

103쪽

Sen i relationis huius publieaese habet. Praeses Tribunalis Mathemati eae Philippus Grima Idi , ThomaῆΡereyra, Antonius Thomas , Ioannes Gerbi Ihon , & caeteri Eu ropaei, supplicarunt Imperatori hoc modo . Nos exteri Subditi precamur Vestram Maiestatem, cuius magna claritas est, & illustratio, ut quaedam nos edoceat. Litterati Europaei audierunt in Res no Sinensi , esse Consuetudinem , ac Ritum , Venerandi Cumsucium,Sacrificia Coelo, oblationes Defunctis faciendi,nec intelligunt bene harum rerum causam . Optant audire distinctam horum declarationem . Nos Subditi Vestrae Maiestatis putamus venerationem exhiberi Cum fucio, tanquam Magistro, non autem ab illo postulari felicitatem , bonum ingenium, aucPraefecturas eius ope obtinendas, ideoque ei cultum exhiberi. Arbitramur fieri oblationes Defunctis maioribus , solummodo ad prodendum erga illos amoris, ac desiderij affectum ; nec secundum librorum Sinicorum , seu Litter. ltorum sensum illos rogari , ut protegant; sed hos Ritus fieri tantummodo, ut posterire nitus Ostendant suum erga Maiores, & Propinquos affectum pdi eorum memoriam . Item illam Tabellam , quae Auis, & Pr pinquis erigitur , non usurpari, quod putent eorum animas in

illis residere: sed solum, ut illos repraesentent, quasi ibi ade sent. Q 5 ad Ritus , quibus Coelum colitur, existimamus his

sacrificari Coeli, Terrae, & rerum omnium Autori, ac Domino. non vero visibili fusco flavo Coelo. Nempe Cum fucius a id, quod illa sacrificia Kiao Xe dicta,pro intentione, & fine habeant Xam Tt,seu Coeli Supremum Dominum venerari, qui aliquando non vocatur Xam Tt, sed Coelum . Sicut Imperator, seu Supremus Dominus, saepe non vocatur hoc nomine, sed dicunt; infra eius Throni gradus , aut Supremam Palatis Aulam appellant . Quae quamuis nomina sint diuersa, tamen res significata eadem

est a

Quondam Sua Maiestas hoc nobis beneficium fecit, ut nobis dono daret has propria manu scriptas litteras, Rim Tien id est Cce tum Colendum haec verba, iuxta iam explicatum sensum intelligimus . Nos exteri Subditi parum haec intelligentes in hune

sensum respondemus . Verum quia ea spectant ad Ritus Sinicos, non audemus propria auctoritate hoc responsum mittere. Proinde rogamus Vestram Maiestatem , ut nos docere in his velit, μα cum submissione, ac reuerentia Suae Maiestatis mandatum eXpectamus . . . Imperatoris Sententia haec fuit , Quae, hie scripta sunt i optimh scripta sunt, de plane concordant cum magna Doctrina ; Coelo , Dominis , Parentibus , ac Magistris debitam venerationem exhibere, ista orbi uniuerso commuΠis

104쪽

eonsuetudo ins Omnia , quae in hoc seripto eontinentire, verissima sunt, neque vitiis locus est in eo, qui debeat emendari. Hactenus versio R elationis Sinensis , quae per omnes alias Prouincias e Curia fuit diuulgata: in qua versione notari posset, quod vocabulum ci applica tum Coelo, versum sit in sensum Sacrifici j, di idem voeabulum applicatum maioribus Defunctis, in sensum oblationis : sed notari debet , eam vocem Ci latam hic habero significationem , eamque utrobique valde diuersam ; scut in lingua latina verbum adorare, quod applicatum Deo aliud significat, quam dum dicuntur in scriptura fratres Ioseph illum , adorasse. Quod autem applicata vox illa Defunctis, non significet offerre Sacrificium , satis patet ex hac ipsa Imperatoris declaratione .

Urri l Essemu Declarationem consequentes.

timos essectus habere hic poterrit ea Decreti huius Impera

i litori, di mulsatio : cum enim sit silmina , & absolutissima auia choritas Imperatoris Sinensis, cuius solius est Ieges condere, &conditra inispretari,eius determinatio, quo ad Subditos magnavim habet primo quide videtur talidissim si contra Atheos

argumentum ac pro ea authoritate, ac Mimatione doctrinae, quam magnust hic Princeps obtinet, aptissumina ad efficiendum, ut illi a suo Atheisino recedant, agnoscantque dari Causam Primam , uiuentem , & intelligentia praeditam , a qua omnia existunt , & cuius Prouidentia cubernantur. Sane experientia ostendit frequentissima , quod sola ratione facile cou uicti, illam vere existere agnoscant, quamuis non ideo g Iorificent; quanto magis , quando tantum autoritatis pondus accesserit. Addo, quod de Litteratis Sinis, saltem multis , qui Athei sunt, aut videntur, merito dubitari possit,ban vere in corde suo Deum ess negent, an vero magis ex gentis superbia ad Atheisticos sensus, tum in scriptis suis, tum in sermone, proferendos pertrahantur. In illis sane Commentarijs,& Veterum interpretationibus,quas scribunt, plus fama ingenij, quam veritas quaeri videtur; dum Per causas naturales, omnia explicare nituntur, sine ullo ad causam inuisibilem recursu. Quod & interdum faciunt ipsimet Philosophi in Europa, quant 1in Christiana fides permittit. Quot sunt in Philosophia a communi veterum tramite recedentes,qui ingenii subtilitate, & desiderio nominis magis., quam veritatis pondere abrepti, in acutissimas Sententias abeunt, etiam urtim Os terminos, quos fides Christiana posuit, suo tramite raden

105쪽

7ω6-tes ad aeriam prementes ingeniorum, in sesentiarum Studiis luxuriantium effecta sunt quae dum fide Christiana non eoenia centur, incitata laudis, & gloriae cupiditate, quid mirum, si incillpraecipitIa errorum , & Athelim, verbo , scriptoque prola hanis tur e Quare, de eo loquendo, recte dixit Imperator sub finem , anni praeteriti. Ea , quibus Litterari neoterici Veterum Statuta exornant, ct u Iscant, nbn sunt, ni quadam inuenta, inexo nationes Rhetorica , quibus sum ingenii sorem, O HI,

Igitur cum Atheismus ille modernorum, & Veterum Rituum corrupta , & violenta interpretatio magis in subtili scribendi constetudine ex innata gentis superbia , quam in certa animi persuasione residere videatur ἱ accedente hac Imperatoris declara tione , facit E induci poterunt, ut suos Atheisticos sensus, veros, ficto sue deponant ἔ cum illa per Imperium diuulgata, essicax fit Dei existentiae praedicatio, quae non sine fructu, in gentilium , animis esse potest, mandarinis plurimis , pIerisque litteratis, &magna plebis multitudine,eam per ipsa noua publica audiente. Denique ea erit perpetua, publicaque totius Ecclesiae Sinensis ad riomne Imperium protestatio, ab ipso Imperatore probata , quo d stin exercitio Rituum Sinicorum, ultu mete Politicu Cum e ij,& Defunctoruin, secundum Regni, Leges, ab ipso Imperato explicatas, intendat ; sublatis omnibus iuperstitiosis intentionibus, aut rebus, quae non a primas Institutione extiterunt, uti Imperator declarat, sed i9ng temporum serie, vitio humanae caecia ratis, ac naturae prauae, ad Idolol trico1 cultus inclinatae irrep

simonia Primatum ct Praecipuorum quorundam rmctorum Imperu Sinensis de eodem sensu Rituum,

consuetudinum Sinicarum. b

SVssicere videbatur tam distinctum, authenticumq; Imperatoris testimonium, ut persuasum est,in Ritibus,& Consuetudinibus Sinicis, de quibus controuersia est , nullum alium sensum, nisi mere Politicum contineri r etenim cum ad Imperatorem pertianeat declarare, quo sensu fiant Ritus Imperi j sui; utpote , qui est Legum Iuridicus Interpres , ac ipse Legislator. 1Dubii; nullum relictum est, per eius claram ,. & diiunctam declaratiquetionem supra relatam,.quo sensu eae Consuetudines Imperij eius intel igendae sint. Verum nequid ad maiorem veritatis firmitaritem desiderari videatur .consultum visum est .i quirete ins

106쪽

I 37 per super eadem re eorum Sententiam, qui nunc temporis maxima hic florent fama nominis ,& authoritate, tum propter dignitatis gradum, tum propter eminentom litterarum Sinicarunia scientiam. Haec autem Testimonia,ne aliquando in dubium a quoquam reuocari possint; una cum Declaratione Imperatoris seruantur in Archiuio Col legi j Pexinensis, partiin eorundem Primatum, ac Doctorum sigillo , de subscriptione munita, partim authentico eorum Patrum testimonio firmata, qui tantum coram Oretenus acceperunt, quando scilicet a tam grauibus Viris opportunum

non fuit scripto exigere . Primum sit Testimonium Reguli, seu Principis magni nominis ilia

hae Curia, statris scilicet natu minoris ipsius Imperatoris , aetatis plusquam annorum qo. , qui nec venationi, nec alijs Principum recreationibus deditus, libris legendis, & acquirendae eruditioni ad animi relaxationem, quo ad negotia otiosus, tempus, operamque impendit. Unus e Societate IESU eum conuenit die a o. Maij anni r or. , ut super Rituum Sinicorum sensu, eius Sententiam inquireret. Is introductus in eius Palati uinia,

conspectumque, & ad latus in strato sedere iussiis est, stantibus

ex aduerso quatuor Reguli filiis . Post varias eius de varijs rebus interrogationes, & ostensam orbis delineationem , quanta

ipse Princeps in paruo ventilabro artificio se , & accurath de scripserat; ei vicissim oblata est illa Declaratio sensus Rituum Sinicorum lingua Τartara, eisdem verbis , quibus Imperatori fuerat oblata . Legit eam attente,&φrobauit. Insuper addidit, Veteres Sinas superstitiosis Cultibus caruisse, qui paulatim vitio temporum in Regnum Sinense se intromiserunt; illos soluin Xam Tt, seu Supremum Coeli Dominum adorasse, no mortuum, sed viuum , eoque nomine, aut etiam Coeli, verum Dei Conditorem, Rectoremque Universi intellexisse , quem nos Christiani sub nomine Domini Coeli adoramus , eique soli verum Sacri cium obtulisse.

Valde laudauit libros P. Mathei Ricii de Dei Existentia, quos ab

aliquot mensibus Lingua Tartara acceperat, & postmodum insit per lingua Sinica habere voluit. Eosdem Princeps Imperij Haeres, coram pluribus e Societate IESU pluries ultro magnis laudibus extulerat ; in quibus scilicet P. Riccius textibus Sinicis probat, antiquos Sinas sub nomine Xam ri, non Coeiuno Materiale, sed verum Deum Coeli, & Terrae Dominum adorasse.

Ait insuper Regulus, Leges Morales,recte vivendi traditas a Cum sucio, Legi Christianae, quam ipse nouit, consormes esse, illum tantum explicasse, quae pertinent ad hanc vitam dirigendam, dc

post

107쪽

post uam secutura non attigin , quia , si tam batur efficere, ut sibi homines crederent, & sua: Doctrinae assen tirentur in rebus vis bilibus , sibi persuadebat multo difficilius, de rebus inuisibilibus , quae sunt post mortemeredituros . De mum post varias interrogationes de Angelis, & Daemonibus, de . statu Animarum post mortem,de orationibus pro mortuis,ali sq, ad Religionem spectantibus , de quibus loquentem per duas, &lius horas a:diuit, adstantibus filias suis, Patrem benevole,& cum honore exceptum a se dimisit. , Alterum sit Per Illustris viri So San Laore, qui annis Io. Colaum, seu primum totius Imperii Ministrum egit, antea Prisdein Trisbunalis Ilituum; nunc verδ Praetorianorum Praesectunt, & Im

Peratori a Consiliis fer E pr cipuum . Is anno Medς

iis Saeculi 91. missus est ab Imperatore ad Tribunal Rituum , a deinde Colaorum , ut sua eloquentia persuaderet, dandam libertatem Edicto Publico, Legi Christianae , ad quam ille bene a sectus, strenue id praestitit, & efficaciter est consecutus. Hic vir Primarius, a duobus E Societate IE SV super sensu Rituum,

ac Consuetudinum Sinicarum interrogatus die a I. Aprilis ann huriis, ita respondit. Aperiam, inquit,vobis ultro, quod rei est, u bdq; censuerunt semper super his sapientissimi quique . Cum-fiicius fuit vir insignis probitatis , & doctrinae r Imperio Sinico tradidit regulas,vitam, rem domesticam, atque ipsum Imperium recth instituendi; & propterea colitur tanquam vir eximie P hus, & sapiens et nihil in eo fuit, neque agnoscitur sup a bun a nam conditionem . Cultus ille, ac Ritus omnes , quibus colitur 3 Sapientibus, sunt valde diuersi ab ijs, quibus coluntur Spiritus.& idola : neque enim in hoc cultu,qui solum, est gratitudinis erga Magistrum, & obseruantiae argumentum, quid quant isticitatis , aut adiumenti ab eo petitur , aut speratur. Interro Mus deinde, an non sint, qui dicant, & credant, animam Cum

I j residere reuera in illa Tabella, coram qua celebrantur eiusmodi Ritus, aut in illam descendere , quique. ab eo petantv

iserentque ingenium , scientiam , dignitates . l

eoeiens , & indignans , alti absit a Magna Doctrina, spuriet

da imperitorum ,& in Lege Sinica falsariorum locutio, & pra-

re: ζ quoque, os nullatenus coli a Sapientibus,, ' orum'

umituum dore, sed Cultu Politico tantum, ac ciuili, nihil

omnino ab ijs peti, aut sperari, nihilque aliud reuerentiae, ac cultus apparatu, hoc est, tam stequentibu . . poris inclinationibus, dapibus, suis tu, alijsque omation IouS,

immo & ipsismet illis Tabellis, coram quibus

108쪽

brantur; quam ves nepotes suum ergabProgenitores amorem, desiderium , & gratitudinem, quant 1 in se est, ipsi

veluti praesentibus testentur, insuper, ait, quod iam de Cum Tnicis cultu dixerat, neminem posse , citra notam imperitiae, aut haerelos in Sapientum doctrina, quidquam contra haec dicer

aut sentire. .

Denique interrogatus, quid censeret de Xamti, & de Caelo, cuius cultum , & inuocationem: multum depraedicant litterati Sinae a respondit, per vocem illam Gen, id est Coelum, ubi agunt doeius cultu, & veneratione, Sapientes Sinae, intelligi ab iis, non quidem Coelum Materiale,& visibile, sed Xamti, hoc est Supremum Coeli Dominum, qui est rerum omnium auctor , largitor bonorum omnium , Orbis uniuersi Dominus , omnia viacens , Omnia audiens, omnia gubernans, ae denique is ipso ,

quem nos Christiani, sub nomine Gen citi, seu Coeli Domini flauoramus. His deinde subiecit,quod, quando iussu Imperatoris, pro libertate Religioni Christianae concedenda, egit apud Prae M os Supremi Tribunalis Rituum, & 4pud Colaos Sinas, quorum aliqui repugnabant, hac ratione usus sit ad persuadendum,

quod nos coleremus eundem Supremum Dominum, quem Sine

inti antiquissimo tempore semper coluerunta,euidens scilicet esse,

gum Supremum rerum omnium Dominum , quem Europaei GemGu vocant, & adorant, esse eundem, quem Sapientes Sinae sub nominibus Gen, ct Xamti venerati sunt . Cum autem hic vir Primarius tapius ex ossicio adstitisset Imper tota Sacrificanti in templis Gen tan,O T, tan, hoc est Coelo, diterrae dicatis, siue Supremo eorum Domino, ut constat ex in

criptione frontispicii, & Tabellae,de quo infra, atque insuper , Cum etiam aliquoties ab Imperatore delegatus fuisset, ut eius loco lo Iemne illud Sacrificium osseret, de illis Templis , & Sa- Crincus interrogatus, ita respondit. Nil, inquit, in his Templis, ac bacrificiis agitur superstitiosum , nihil cum Idololatris commune . Nulla ibi statua , aut figura ; nihil aliud praeter Tabel Iam,in qua scriptum est vocabulum Xamti, siue Supremus Coeli Dominus. Neque in solemni illa inuocatione, quae Imperatoris nomine, alta voce, ex scripto pronuntiatur eo tempore, quo

apte offert Sacrificium , continetur quidquam aliud , quam sup-Plicatio , quae fit Supremo Coeli Domino, qua pro toto Imperio mentur omnia necessaria ad felicitatem publicam, ac tranquiti Haec ubi proserre desiit, data est ei Iegenda Declarati oblupra rela ea, & approbata Decreto Imperatoris; quam clam legeret, ad gula capita, ita omnino se habet,aiebat:ea consormia sunt iis,. , ' Κ qua

109쪽

Zete vobis modo exposuit hie genuinus est Rituum illorum sen- - , -- , & distinctε expressus .

Tertium Testimonium sit ab altero Primario viro , qui ordine , di authoritate, nihil inferior est priori, scilicet Mim Lao re, de pari bono affectu cum suo Collega Diuinam legem , eiusque Ministros prosequitur . Is fuit Primus Colaus , seu primus , Imperi, Minister annis Is . nunc vero Imperatori a Consiliis, Palati j Magnatem agit. Olim Iuvenis, ob eminentem scientiani in litteris Sinicis , ac Tartaricis , summamque ingenii laudem , ab Imperatore a un Chi factus Bibliothecae Regiae Praefectus , ad ver tendos Sinicos libros in linguam Tartaricam, adhibitus fuit; sic, ut non minori laude eruditionis, quam summae aut horitatis, quam in hac Curia obtinet , pςr totum Imperium sit notissimus, de in summo honore ab omnibus habeatur , Hic vir interrogatus , quid de Ritibus Sinicis sentiret , a duobus eisdem Patribus e Societate I a s ν, eadem die a I.7 Aprilis anni huius, quo scilicet sensu Coelo, Cum fucio, atque Defunctis cultus exhiberetur , quid de ijs singulis ipse , quid Sapientes Sinae sentirent. Ad singula quaesitonum capita , eodem sensa prorsus respondit, quo supra eius collegam respondisse retuliamus , verbis solum utcumque diuersis . Saepius autem inculcauit, ne umbram quidem Diuinitatis, aut potestatis plusquam huis manae agnosci a Sapientibus Sinis in Cum fucio , & Progenitori bus Defunctis , nihil ab illis peti, aut sperari. Audiendo cum risu mirabatur, esse homines in Europa, qui suspicarentur, Sinaruin etiam Sapientes colere Cumiacium , A uos, ac caeteros Parentes mortuos , tamquam Idola, aut Spiritus, in quibus esset potestas ipsis benefaciendi; id illis exprobrans, quod de Sapientibus Sinis tam temere, & iniuriose lentirent . insuper subiunxit, aedificia publica Cum fucio, publica Progenitoribus Defunis ctis non construi, nisi ad significandam gratitudinem , & obseris uantiam suam erga virosque , erga Cumsucium quidem, ut Magistrum, & Restauratorem Regularum vitae humanae conformiter rectae rationi instituendae , & Imperii recte administrandi;

erga Progenitores vero, tamquam vitae suae , ac bonae educationis authores . Praeterea semel, iterumque distincte asi ruit, nemine Magna Doctrina bene perito credi, aut dici, animastum Cum fucij, tum Progenitorum residere in illis Tabellis, Xin Guer dictis, coram quibus celebrantur C remoniales Ritus, aut in eas descendere r Sed praedictas Tabellas eo tantum consilio erigi , ut earum praesentia , oculis adstantium obiecta suppleat quodammodo Cumfucij, & Progenitorum mortuorum absentiam, eorumque excitet vividiorem memoria m. P. I ' Quoad

110쪽

noo ad uocabula, Tien , id est Coelum, & Xamti, id est Supremus

Coeli Dominus, eadem etiam Omnino exposuit, quae in praecedenti Testimonio continentur, asseruitque, sub illis nominibus A tempore antiquissimo coli a Sapientibus Sinis Supremum re cum uniuersarum Dominum, omnia intelligentem, nihilque diruersum a Deo optimo Max. , quem nos s ub nominr Tien Chundoramus , & quem ipse non ita pridem in Ecclesia nostra ado cauit . Insuper retulit, quod tempore Persecutionis , quam excitauit Tam Ouam Sten anno praeteriti sarculi I 66 . , cui ipse actor, & testis oculatus interfuit, a plerisque Imperii Principibus , ac Magnatibus congregatis, ita fuisse initio iudicatum , &ab omnibus feliciter pro causa Religionis iudicandum ; nisii iiii pius , ac nefarius accusator, viso hoc malo serae accusationis statatu, Sacram Christi Crucifixi imaginem protulisset, tuam a Christianis adorari aiebat, tamquam Supremi rerum omnium Domini ; quo quidem Gentilibus doctrinae Christianae ignaris in illo

solemni consilio suspicionem mouit contra Christi Domini legem superstitiosae cuiusdam , ac perniciosae nouitatis. Hic autem breuiter notandum, quam falso nonnulli Romae Societatem Is s v infamarint, quod Christi Crucifixi Mysterium occulta- Imaginis obiecto crimine, tanquam noto, & publico contra nostros prodierit , atque etiam illam Imaginem, quam ex eorum

libris desumpserat, iculpta tabula impresserit,& ad opprobrium diuulgarit. ὶ Demum idem interrogatus de Ritibus, & saerifieiis, in Templis

Tien tan, O Ti tan celebrari solitis, quibus ipse crebro iuxta oImperatorem interfuit, & quae etiam ipse nomine Imperatoris delegatus solemni Ritu obtulit; eadem omnino respondit, quae ipsius collega in priori testimonio relata, scilicet in ijs duobus Τemplis, quamuis Si tu, loco, ac nomine diuersis, unum , &eumdem Coeli, ac Terrae Supremum Dominum coli: eam vero loci, ac situs diuersitatem sollim introd instam fuisse ab Imperatore Ria Cim h Familia Tay Mim , qui anno a Christo Incarnato

1 2 a. adiit Imperium , cum ante eius aetatem , unicum fuisset

Gen Tan, seu Templum, in quo A am Tt, hoc est Suprc mus

Coeli, Terrae, Solis, Lunae, caeterorum syderum , ac rerum Omnium Dominus colebatur.

Post,haec oblata est illi Imperatoris declaratio supra relata g. a. qua attente perlecta e videtis , inquit, qua in exacite vobis explicuerim legitimum horum Rituum sensum , & quam recte mea dicta cum hac declaratione concordent. De agnoscendI in Cum fu-cio , Progenitoribus Mortuis Diuina quadran virtute benefaciendi , & ab illis idcirco boliis sperandis, ac petendis, aut d

SEARCH

MENU NAVIGATION