장음표시 사용
151쪽
quamquam ne illas quidem disserendi judicandi.
que dotes desideramus , easdem tamen copiarum et apparatus penuria obscurari labesectariquo
videmus: quam sunt illi viri et sui quisque, et Hagis etiam Hemsterhusit, Valchenarii, Ruhn-henii dissimiles ρ - Quid igitur' an Gemerus
et Emestus antiquos Scriptores non assidue leogebant' Vero, assidue legebant: sed parum annotabant: sorte aliarum occupationum multitudine' impediti: et ad plerasque etiam Scriptorum editiones faciendas subito et imparati ae. cedebant - Ibidem p. II 4, Comparatione Emesti et Alberti. - - Emestus, h Li- teris ad Theologiam prosectus erat, Albertimi Τheologia ad Literas. In utroque apparust
illud: Quo semel est imbuta recens seruabit
odorem festa diu. Emestus omne ab ineuntin aetate tempus tribuerat Literis, maxime LatInis : ejus linguae scientia, Historiarum et omnis Antiquitatis cognitione, critica ratione, puIcri venustique sensu, rationis denique lacultate, ita valuit, ut verissime in principibus harum lauis dum censeatur; et in principum adeo principi bus censendus esset, si Latinis Literis par in eo Graecarum facultas Literarum, lectionis multi- tudini et varietati par misset excerpendi patien. tia; nam hoc in priniis ei demit, locupletium copia adversarioraim. Caeterum ea aderat' bene
scribendi et dissesendi facultas, quae non modo
152쪽
illarum penuriam dorum obtegeret, sed Literas
etiam Graecas complurium Scriptorum editiona ad communem cognitionem studiique apud multus incrementum commendareti Ad has dotes quum adjungeret Philosophiae cognitionem. liberalem quidem et elegantem; 'poterat se vel Jureconsultum Wi . Thyologum, quam primum hoc agere, C Iusset, profiteri. Et certe, ut nomen sumn Theologiste dedit, ita statim in ea eluxit ac principatum obtinuiti VIbidem R. stas , in comparatione ingenti et ratiouis. - Tota Emesti, quamvis egregia, doctri, na magis ratione' quam ingenio constitit, magis in judicando quam inveniendo consumta est: emen dationes loeorum corruptorum , magnas quidem et mutas, per conjecturam haud scio an nullas protuleritia At egregia valebat judicandi facultate de allorum inventis, de ' Scriptorum Edit
rumque dotibus et laudibus, de omni Antiquitatis studio; ut, si sola reliquisset opuscula oratoria et Philologica, solas item Praefati nes, in primis Ciceronianam iIlam ad Stigu-zium , immortaliter de Literis meruisse cenissendus esset. V . Haec omnia insigniter ad laudem Ernesti dicta silentio premit T. , et, quos hinc in meliorem sententiam interpretari debebax, duos reprehensos locos, identidem iterat et calumniatur: et
153쪽
EpISTOLAE D. R. ET L. . v. dAE
qua quidem turpi obtrectatione nescio an plus superbiae et simulationis quam invidiaeo insit: hoci autem scio, Wytte achium hae,, narratione , sive vera sive salsa suerit, pessi-- mam apud Ruhnhenium gratiam initurum es- ,, se, si is, homo integerrimus et amicorum se suorum studiosissimus, rescire possit, 'quam inique ille amici nomen carissimum string se re, quin eXscindere studeat. Videmur nobis plane vocem audire hominis, qui nuperrime ludimagisteri vel privatus paedagogus istant admonitionem discipulis suis ingerere solitus , quid pater tuus de te diceret, si hoc seiretp istam consuetudinem etiamnum tenet atque alieno loco usurpat. Sed praeterea ista Ti. verba duas alias habent ineptias. Prima est, quod illo disjuncto, sive vera me falsa fuerit, relinquit eam Veram esse posse; quod si vera fuerit, et Wyttentachius hanc narrationem k Ruhnhenio , acceperit rut profecto eam. ab hoc accepit: esscitur, ipsum Rulinhenium pessimam apud se gratiam iniisse et hunc hominem integerrimum amicorumque tuorum studiosissimum , inique amici nomenstringere , quin exscindere studuiSse. Altera, quod ea dicit, quae ultro in ipsum T. recidunt. Nam se in hac quidem Tit anni turpi obtrecta. tione nescimus an-plus superbiae et simulationis quam invidiae insit: hoc autem scimus, Titimamnum hac obtrectatione pessimam apud Rutata nium
154쪽
nium gratiam initurum esse, si is homo integer rImus et ammorum morum studiosissimus rescita possit quam finique Tit annus iste amici ipsius Wyttenbactii nomen carissimum stringere, quin exsiniare studeat. V Et hoc scimus, Tit mannum hac turpi obtrectatione pessimam ' clam initurum fuisse apud optimum Fleyniu' amantissimum illum Myttenbaehil , eique princi pem in Literis loeum tribuentem. Sed de Heynii judicio postea dicemus. Stringere aurem et exscindere nomen alicujus poetis relinquamus, apud quos haec adeo semel occurrunthillua
apud Ovidium Trist. II, aso habet lectionem: hoc alium eumque proprium sensum apud Silium Italpeum VII, 6 3. Discendum erat perstringere et extinguere. Haetenus T. satis quidem inepte ac ridicule, sed nil ad proxima. Nam dum ita Nytte a-ehium convicians eadem iterat Verba, et qua si ipse quid velit nesciens et majus quid animo volvens, ultro citroque redit, tandem in totam Batavorum literatorum quasi familiam lmpetum iacit, et sic infit: si Sed salva res est. Non ,, potest enim diutius dissimulari invidia illa, qua crescentem Germanorum philologorumis gloriam Batavi persequuntur. Nam quum in omni scientiae et eruditionis genere ita excellat nunc gens Germanica, ut si eas arte , se quibus vitae humanae divitiae et voluptates Κ a ,, au
155쪽
is augentur , excipias j nulla verae doctrinae se laude inferior reperiatur-: tum in iis potissimum literis et artibus, quae - huma-- niores VOeantur excolendis augendisque tan-- tum reliquas gentes superat, ut, qui si M. piunt, non habeant quod iis invideant super.
bissimos triumphos. Nihil dicam de philo-- sophia: - nihil de hi toria -: sed philo-- logiae - philologiae inquam laude Germani.
nunc ita antecellunt Omnibus, ut etiam adver-
sarii aut exteri; quod nuper quendam publi-- ce secisse compertum habemusa confiteantur, se in una Germaniae provi*cia plures veros philologos quam in maximo Europae regno re-- periri. quod vere a me diei, etiamsi Wyttenis, bachius numquam sibi persuaserit, tamen ominis nes intelligunt .et lubenter concedent, qui liisse terarum incrementa non genti cuidam pro-- pria, sed toti generi humano communia, un- si decunque proinniant, grati agnoscere solenti ''Εja vero Tit anne: Misa res est: quasi Ger inaniae selus agaturi et Germani literis et artiabus humanioribus tantum reliquas gemes s erant, ut qui sapiunt non habeant quod iis su perbissimos triumphos imi eant. Quid vero, si
haec triumphorum superbia cum cladibus Gen. maniae conjuncta sit; tamenne tibi placebis et affictam patriam consolaberis Literarum princispatu quae istae sunt nugae et vada verborum
156쪽
Jaetantia Quasi non principe loco sit patria,
ejusque tuendae ossicium , ad quod omnia, etiam Literarum studia, tendere ac referri opo reat. Quis porro non videt ipsum T. ea invidia, quam Batavis objicit, torqueri, ipsiusque verba in ipsum valere: Non potest enim diutius dissimulare Titimannus invidiam iliam, quastantem florentemque Batavorum philologorum gloriam persequitur. Tum istud totum mendacissime dictum est, I ottenbachium invidere Germanis philologis: qui de nemine eorum male , de multis bene, meruiti cum multis etiam ossiciorum literariimque commercia colit. Iam istam laudationem principatus literarii Germano. rum ex declamatiuncula quadam fiaa puerili transscripsisis videtur; Igitur totam reponere nolui mus. Illud manifesto apparet , Titimannum suam ipsum patriam ignorare , qui putet eam nunc demum humaniorum literarum, historiae , et philologiae scientia excellere quippe quae illarum scientia jam centum abhinc annos excelis Iult: adeo imprudens laudibus patriae, quas celebrare vult, detrahit. Quod autem Germanos literatores cum Batavis contendit numero, sane
Iepidum est; quum tota summa populi illius duodecies major quam hujus censeatur; ut adeos hic duodecies pauciores philologos habeat, illi par et in pari ratione aestimandus sit. Ex-xerus autem qui hoc publiee dixit, fuit Gallus.
157쪽
Idque non de Batavia, sed de Galliae regno, in .dacius item quam verius, dixit; sunt enim, certe tunc fuerunt, in maximo illὸ regno plures, quam Vulgo putatur, philologi: sed T. ,
ut quae ante eum fuerunt, ita quae procul ab eo absunt, ignorat: nec umquam pedem extra Germaniam, aut adeo extra Saxoniam suam e tulisse videtur. Postremum autem plane de mentis est, ut is profiteatur, literarum incrementa non genti cuidam propria, sed toti ge-Meri humano communia esse, caetr hoc igitur ut is profiteatur, qui unice Allud agit, ut ostendat literarum incrementa Germanis pro pria, nec Batavis aliisque gentibus communia esse. Literis vero, tamquam Patriam, gentem aliquam assignare eamque sibi assumere et jactare, quam stultum et plebejum si, compluribus locis ostendit W. Sic igitur Bibliothecae Crita Paria I, p. 32: ,, inconsiderati et parum res humanas callentis est, dicere, singulas Batavorum editiones ad hamdem rationem esse consorm eas; ac si omnes 4 qui in eodem populo Viverent, eadem Literarum studia, aut in iisdem studiis eamdem rationem, sequi necesse esset. Neque enim s v. c. in Germanis Ernestus et Heynius praeclare veteres scriptores interpretantur, eontinuo Fischerus, quia Germanus est, in ejuS-dem laudis societatem adjungitur.'' Item Part. R. Praelatione p. IV: Neque vero hoc ita ac
158쪽
e t volumus, ac si constituissemus civibus no tris prae caeteris faveta, eorum laudes celebra re , supra exteros extollere, reticere errores. aut excusare. Quamqu*m hoc , non ipfrequens, est vitium eorum, qui censiaras novorum libro rum scribunt. Rempublicam literariam in cla Ilas describunt, non ut ingenii et doctrinae, sessinationum et rinionum, censum sequantur. Iline est, quod non raro videamus, hunc in modus ub iis pronunciari: ita solent ν. o. ueriἔanni klia Gallie nos melius. Qui puerilis est error, nec aliunde prosectus, quam ex rerum humanarum et communis vitae ignoratione. Sunt enim. apud omnes nationes, qui melius, et qui pejuvartem tractent; sunt vel principes, vel secundarii, vel ter ani, vel inferiores. Igitur Ela sum habenda est ratio, non populorum: nequq
uidendum eri s quisque sit , sed quid dicat. Fuit hic quondam Spartanorum mos, ut, si insonventu sociorum legato ignobilis civitatis opritima dicta esset sententia, eam continuo quidem negligerent, postea vero . Spartano iterum pro' poni juberent; ut prudentiae opinione auctorita Iem patriae conciliarent. Valeat haec rivalitas in aliis rebus: h literis et doctrinarum studiis absit. Una est et communis bonorum. Scriptorum civ
eas: cujus quidem jus non a vulgi opinione tribui tur, sed paritur doctrina diligenti, ejusque prur denti disertaque explicatione. Quibus virtuti.
159쪽
bus ut quisque magis excellit. lin quemque ne,
discum maxime conjunctum et civem nostrum arbitramur. Nec minus luculentus exstat locus in Vita D. R. p. 92: Horum c Bur-
manni et Schraderi amici dictitare non verebantur, Ruhnhennam magis Graecae quam Latinae cathedrae aptum esse, nec provinciam cl-vibus debitam debuisse peregrinum Occupare. Quae voculae ab insigniorine stupore an malevolentia proseetae fuerint, dissicile est mimere. - Peregrinitatis crimen reprehenso laudem, reprehensori dedecus habebat; erat enim invidiae , virtute superatae clamor, et in istam nativitatis gloriolam , ut in unicum praesidium, confugientis r erat mentis ad praejudicatas vulgi opiniones abjectae, necdum ab earum sordibus Purgatae per liberalem institutionem et studium sapientiae r ignorabant naturam eruditae civitatis, cujus ipsi se cives profitebantur et ignorabant, in erudita civitate nullos esse Batavos, nullos Germanos, nullos unius alicujus populi eiVes , omnes esse mundanos. Quo nomine Diogenes stuporem cujusdam homunculi confutavit ei objicientis, eum non esse Atheniensem,
Atqui, inquit, multo praestantiorem patriam habeo, mundum mundanus sum, non Atheniem sis. Caeterum peregrinitatis reprehensio in Ruhnhentum eo minus valebat, quod jam duo deviginti annos in Fatavia degisset, eamque
160쪽
doctrinae fama illustiasset porro h principe Literarum Hemsterhusio veluti adoptatus esset et aut si valebat, debebat item valuisse adversus Wesstlingium, Graevium; Gronovium, Vos sum, Salmasium . Scaligerum, innumerabiles alios, in suo quemque genere principes: quibuRet prudentissimi hujus reipublicae rectores, velut insignis beneficii, magnas habuerunt gratias , quod hanc potius quam aliam terram, ubi habitarent et doctrinam suam explicarent, elegissent. Sed istud, quidquid . est, in peregri nos convicii, quippe non nisi in illiberali vulgo jactatum, nec auditum in Megantiorum -h maniorumque consuetudine hominum, quibus eum vivebat Ruhnhenius, ipse nec audiebat,
Poteratne disertius testatum relinquere quantopere istam popularis rivalitatis stultitiam contemneret 2 quae testimonia ignorans aut di smulans Tit annus, Ipseque ista stultitia misere laborans atque adeo insaniens, quum eam passim Wo. objiciat, quid, ut istius verbis ut mur, de illius audacia dicemus pJam eo pervenit T. quo pervenire dudum gestiebat ; ut Literarum principatum k Batavis ab-judicaret , Germanis adjudicaret. Qua in re ridieulum in modum ipse cum umbra sua pugnat.
Sic igitur pergit p. XXII. se olim in Batavisis veluti sedes Philologiae fuit, et Hemsterhu-