Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber tertius

발행: 1817년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ΕΡISΤ ΗώΑΕ Sodalium Socraticorum Philomathiae, cum Praefatione et Ar

,, quodam ei maledicente, Perge, im, , quit, male dicere , quandoquidem, , bone dicere non didicisti SI'Ο- BAEUS. - Zierlaeae. Apud Abrah.

liber, Iam biennium ante annum in tituIonotatum scriptus, nune demum prodiit; quod Scriptores ejus editionem propter nova tempora disserendam, nec tamen Literarum detrimento abjiciendam 'iudicarent. Quod utrumque eos recte judicasse, lectio ejus docebit. Continet vero, ut prior Mahnii Epicrisis, insignem, et multo etiam ampliorem, copiam praeceptorum ex Philomathis disciplina natorum, de stilo Latino, puritate ac proprietate Orationis, cum incompositione, tum in singulis verbis et ipcu-

192쪽

tionibus: magnam accessionem ad libros Vo

sit, Cellarii, Heusingeri, aliorumque, qui de

vitiis sermonis anti barbaras animadversiones scripserunt: quae quum tanti sint momenti, ut, iis ignoratis, nemo Latine scribere possit, tamen vulgo h semidoctis Latine scire et scribere volentibus ignorantur. Sed caussa libri paucis

declaranda est.

Horrearius aliquando in Horreo Philomathemultro lacessiverat, ab eoque diu postea de ista temeritate admonitus, in Bibliothecae Criticae Parte XII, ut rem ex praelatione reseramus, bilem sibi hac admonitione commotam mox in

Philomathem effudit , edita ad eum Epistola Latine scripta , sed Latinitate beIgissante et

plena harbarismis r volens scilicet et ipse Iiteratus et Latine doctus videri. Et visus est in. doctis ac Philomathi invidentibus: doctis au . tem audaciam simul suam et imperitiam ostendita Nam apparuit, eum ad scribendam illam Epistolam adgressum, pauca Ciceronis, Terentii Andriam, quaedam Mureti, Philomathis Bibliothecam Criticam, Lexica denique, pervolutasse, indeque decerptis pannis centonem consuisse filo ac stilo Belgico Materia vero continebais tur tota laedis impudent'ssimisque in Philomathem conviciis, quibus eum malum et improbum hominem pronunciabat, et quasi males cηin aliquod et noxium animat, quod quis non

193쪽

fugiat , aversetur, odio habeat, concursumqus. ejus sibi dirum, tetrum, ominoseum, putet. II

clam Mureto surreptum, cum ipso typographico mendo concursum pro occursum opp. II, P. 79, et similia inde aliundeque compilata, uno et continuo rictu in Philomathem elatravit: scilicet impium hominem, ausum Horreario respondere, et latranti Kantiano Anubi veram rationem opponere. Alia multa etauit, quae essent hominis prae iracundia insanientis. caussae dissidentis, nec eam nisi mentiendo tueri se posse sperantis, et in ipso mentiendo uullam saltem verisimilitudinis rationem habentis. Veluti, Philomathi nomen Getoris umbratisi objiciens, nec intelligens ejus significationem, nec Ru henii in illa oratione propo. situm, id ipse commisit, quod illic in vitiis doctoris umbratici numeratur, qui summos ν

ros, si forte in vocula Bllobave lapsi sint, ob

torto colio ad suum tribunal rapiat. Nam in duobus , Philomathe citatis versibus hexametris errores tΥpographicos nactus, eos ipsi tribuit et rei metricae ignorantiam exprobravit:

alium etiam Versum ei objiciens, suam ipse imperitiam prodidit. Enimvero Philomathemquid hexameter sit nesciret eum qui , pueris Graecos Latinosque Poetas legiti qui in illa Ipsa et caeteris Bibliothecae Criticae Partibus, atque adeo in onmibus aliis suis scriptis, sex

194쪽

centos Poetarum locos probabiliter tractavit et emendaviti Alia multa in illa Epistola in. saniae exempla cognoscantur 'e Catharsio, quod Philomathes in Philomathiae Libro Ι, prodi-didit, opus faciens Literatis gratum, notandis erroribus Horrearii, cum caeteris, tum iis de Latinitate: ipsi salutare, expurgandis ejus sordibus, debitumque pro ejus syllabarum aucu pio in typographicis mendis: leniter eum, ut

aegrotum, Iractans: errores circiter ducentos

notans in quatuor generibus, Latina oratione. Graeca, Philosophia. Sensu Communi: nam mores suos, ab Horreario per diram maledicendi libidinem vituperatos, adversus febricitanter defendere nil attinebat. At Horrearius per Catharsium ex febri Iala rorem conversus. sordes sibi suas adimi non passus, in sterquilinium suum se recepit, indeque suo more, scilicet, sui minans, Triadem Epipolarum , quasi stercoream grandinem, in

Philomathem emisit: quem Pallas aegide protegens, stercus in Horrearium excussit, eumque obruit. Erat autem posterior iste libellus pri re eo foedior ac dirior; ut, quum utrumque ex triviorum colluvione peteret, priorem a superficie delibasse, posteriorem h sentinae coeno ac saece hausisse videretur et ille, quamquam abjiciendus insignis ad deformitatem laetus, tamen aliquam humanae formae similitudinem

195쪽

vii 33 EPISTOLAE SODALIUM

retinensi hic inserni tricipitis Cerberi figuram latratumque reserens. Ad hunc nisi Philom thes sileret, quartam se epistolam emissurum minabatur. Iuniores medici, qui sunt iidem So. dales Philomathiae, quorum judicio hic Horrearii curationem reliquerat, judicarunt Tri dem non silentio praetermittendam, sed animadvertendam esse et non quidem ipsius Horrearii caussa , qui, ut suis ipse sordibus obrutus, sua

sponte punitus miserandusque esset; verum, ut adolescentibus studiosis caveretur, ne istius vi. clis erroribusque contaminarentur. Itaque rem per Epistolas agere instituerunt. Quae suerunt numero decem, a P. I. ad I 8. scriptae a Sodalibus singulis, sub nominibus Socraticorum, inde ab Octobri a. MDCCCIX, ad x. d. Junii DIDCCCX. Prima est Terpsionis ad Luci

dem, ante editum Catharsium, d. II. Octobris. Altera, Euclidis ad Terpsonem, de edito Catharsio et denunciata Triade, d. xxv. Novem bris. Tertia, Luclidis ad Aeschinem, de ediista Triade, eique procurandae secto Sodalium decreto, data Antistheni provincia procurandi. et scribendi ad Horrearium, alio nomine appellandum Paulum R. V C - d. V. M i. Quar. ta, Antisthenis ad Paulum Η. V. C. adhortatio ad cognitionem sui colendam, curationemque admittendam: d. XII. M i. Quinta, Antisthe

196쪽

' PHILO MATHIAE.

Epistola, praecipue de errore Pauli, No is dixerat rem esse doctoris umbratici in aliorum seripiis vitia Grammatica notare , praesertim

si doctissimi piri alii similiter locutis tr Rufin-kenium nomine doctoris umbratici cogitasse mi Iomathem, quamvis adhuc et ignotum et puerum duodecennem γ λ. XVI. Μ i. Sexta, Λ tisthenis ad Paulum H U. C. de ejus errore, quo contenderat, bene Latine scribere esse V erum scripta eo Hare , et Veteres item faeti. rasse: admonitio ad eumdem . de differencta puerilis et virilis imitationis: d. xx. Μέi. Sertima, Antisthenis ad Paulum R. V. C. de eois dem argumento, et Pauli compilationibus, in sngulari priore Epistola lactis: d. xxv. Muia Octava, Antisthenis ad Pantqm Η. U. C. de disserentia rectae et pravae rationis interponendi Graeca verba ac dicta Latinae orationi, et Pa li hoc in genere ex eadem Epistola errores: Lxxx. Μηi. Nona, Antisthenis ad Paulum H. V. C. de puerilitate , in primis Pauli. d. v. Junii. Decima , Antisthenis ad Paulum Η. V. C. de argumento Kantiano, a p. 85 ad Io8. d. x. Junii: qua ostenditur, Horre rium multa Κantii dicta non intellaxisse. Hactenus pertinuerunt Epistolae, quum Antisthenem sua et amicorum negotia in exteras regiones proficisci coegerunt. Ne tamen Pauli H. V. C. caussam derelinqueret, ut ipse stris biis

197쪽

bit, eum purgandum tradidit uni e Sodalibu

nostris, Mahnio, quem novit Paulus H. V. C. idocto et modesto viro', qui item purgavit collegam Pauli H. V. C. arrogantem et indoctum hominem, tenebrionem sub nomine Recensenis ris Recensentium latentem. Ex his igitur Εpl. solis, quamquam materiae h Sodalibus collocotae vix tertiam partem complexis, multa discere Possunt alii, cum ad rerum et orationis scie etiam, tum ad sormae et characteris epistol ris cognitionem: quam discipuli Philomathis in ejus Scholis interpretatione et imitatione Ciceronianarum Epistolarum consequuntur, Horis rearius aurem adeo ignorat , ut nullam h heat rationem copiae, Varietatis, brevitatis,

tenoris , verisimilitudinis, sed putet se nomini et ossicio Epistolae satisfacere, positis illis in principio et fine sormulis. - Salutem , Vale. Qua sane ratione etiam h sngulis suis homi-

Iiis totidem Epistolas conficere poterat. Mahnius autem has Sodalium Epistolas, et caetera eorum hujus argumenti adversaria, ita ab Antisthene sibi tradita accepit, ut his sua adderet acta, omnia in unum corpus redigeret ac perscriberet, et, si quando tempestivum vi deretur, uno volumine vulgaret. Et quum tunc simile argumentum purgandi Recensentis in manibus haberet, non alienum ab eo. judi- cavit, isti bulbo Horrearium quasi guttam adsper

198쪽

t rum , quam primum ejusmodi tempora veni sent, ut studiosi homines tali lectione Dui aedelectari possent. Quae tempora jam adesis eum aliunde judicavit, tum inde, quod Deinquentes studiosi homines ex ipso et aliis ejus

sodalibus quaerere solebant: Ecquid Iunioris diei Sieetne sinunt, barbaros equitare inunsos. Ergo his Sodalium Epistolis duae dein, ceps Matinii Appendices subjiciuntur: prior sic inscripta, Appendix Prima continens Anima Nersiones Sodalium Socraticorum Philomathiae ἐn Horrearii Epistolarum Triarim , a pagina Io9 ad p. zo6 et altera, inpendix Auera, sim Epicrisis Ceserae, quam Recensentium M.

cemens, vir eruditissimus, edendam curavis, a ccCIL , a pagina 29Z ad 399. Sequuntur Addenda et Corrigenda a p. 4oo ad 4O8. d nique Index Grammaticus, utilissimus et Ioc pletissimus, verborum et locutionum in quibus

Horrearius erravit.

- Methnius igitur traditam sibi provinciam in . Appendice Prima sic administravit, ut saltem

grammaticos et logicos errores Horrearii ani- naadverteret, convicia autem maledictaque refutare supersederet , quippe quorum fraudem - et injuriam nemo sanus non sponte videret.. Et primo quidem is Philomathis Scholis locum P. Ita II 5. de Partibus et officiis stili Latini ejun

199쪽

eiusque comparandi recta ratione, protuIitrdeinde Triadem per paginarum deisceps ordiis nem persequens breviter ac diserte notavit rquae notatio ingentem numerum admonitionum et regularum de recto verborum usu, vulgo ignoratarum, peperit. Nam Horrearius non solum priores litos errores in Catharsio casti. gatos tenuerat ac defendere laboraverat, sed etiam plurimis novis cumulaverat; ut expurgandi materia tanta esset, quae vel complurium Sodalium operam industriamque exercearet. Et vehementer indignatus erat, quod Philomathes ejus barbarismos et soloecismos notas.

1et, clamans id esse syllabariim aucupium et negotium doctoris umbratici, in eumque frequens compilatos ex illa Ruhnhenii oratione pannos jaciens: immemor, aut parum curans,

quod ipse prior syllabarum aucupium, idque indignissimum et abjectissimum, in mendis typographicis,.adversus Philomathem instituisset.

et omnino in ea Vitia incidisset, quae in il Ia ratione doctoribus umbraticis tribuuntur. Veis luti in Kantianis disputatiunculis iste factitat, quod in doctoribus umbraticis reprehenditur,

p. II et, falsa scientiae opinione instati, non se

accommodant infirmis ingeniis, sed, ut supra vulgus sapere videantur, eruditionem vendi. rant, docendo dissicultates augent: et p. I 25:

Huic xitio etiam Uines sunt nonnulli aeta ti,

200쪽

tis nostrae philosophi, qui, quas res populari, ne per Duo sermone enunciare possent, nimia subtilitatis Uectatione, verb:s exprimunt a communi usu abductis, interdum etiam novis, ει ὰ se satis inconcinne confictis. Et archaismos affectat Horrearius, ut ostenditur Append. I, p. I9ε . quod item in vitiis doctorum umia braticor,im numeratur in illa oratione p. t Sunt, qui exoletae vetustatis amore capti, eum Euandri matre loquantur. De compilatione. et Terentianis jocis ad res graviores translatis, quae ineptia saepe in Horreario notata est,

. dicitur in eadem oratione p. Ias. Vidi qui mansuetiorum Musarum contemtores declamasuri, Ciceronis Catilinarias compilarent. Vidi, contra, alios, qui dicta per vernilem Deum -ὰ Comicis rebus gravissimis accommodarenς, eum irrisione intelligentium. Ruhnhenius quidem nimium festinanter arripuit appellationem doctoris umbratici, et in malum sensum con-

Vertit, quae veterum ratione et usu honestam

habet signiscationem, omnibus doctoribus sch las habentibus communem, Philosophis et Rhetoribus , Platoni, Aristoteli, Quintiliano, Longino, horumque similliino cuique: volebatque ipse notum aliquem illo tempore Scholae Latinae Rectorem . non Prosessorem: qua de re 1egenda sunt Sodalium nostrorum monita p. I -δ9, 4O, AI, a3D. Philomaures autem, ab

SEARCH

MENU NAVIGATION